Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De ecclesiasticis officiis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis"> —
⋯
More
Original / primary: 8205 Deecof
8.1
CAPUT V. De sacerdotio
8.1
1. Veniamus ergo nunc ad sacratissimos ordines, et singulariter demonstremus, quod est sacerdotii fundamentum, vel quo auctore pontificalis ordo adolevit in saeculo. Initium quidem sacerdotii Aaron fuit. Quanquam et Melchisedech prior obtulerit sacrificium, et post hunc Abraham, Isaac et Jacob. Sed isti spontanea voluntate, non sacerdotali auctoritate ista fecerunt.
8.2
2. Caeterum Aaron primus in lege sacerdotale nomen accepit, primusque pontificali stola infulatus victimas obtulit, jubente Domino, ac loquente ad Moysen:« Accipe, inquit, Aaron, et filios ejus, et applicabis ad ostium tabernaculi testimonii. Cumque laveris patrem cum filiis aqua, indues Aaron vestimentis suis, id est, linea tunica, et superhumerali, et rationali, quod constringes balteo, et pones tiaram in capite ejus, et laminam sanctam super tiaram, et oleum unctionis fundes super caput ejus, atque hoc ritu consecrabitur. Filios quoque illius applicabis, et indues tunicis lineis, cingesque balteo, Aaron scilicet, et liberos ejus, et impones eis mitras, eruntque sacerdotes mihi religione perpetua».
8.1
Quo loco contemplari oportet Aaron summum sacerdotem fuisse 418 id est, episcopum; nam filios: ejus presbyterorum figuram praemonstrasse. Fuerunt enim filii Aaron et ipsi sacerdotes, quibus merito astare debuissent Levitae, sicut summo sacerdoti. Sed et hoc fuit inter summum sacerdotem Aaron et inter filios ejusdem Aaron, qui et ipsi sacerdotes fuerunt, quod Aaron super tunicam accipiebat poderem, stolam sanctam, coronam auream, mitram, et brachiale aureum, zonam auream, et superhumerale, et caetera, quae supra memorata sunt. Filii autem Aaron super tunicas lineas cincti tantummodo, et tiarati, astabant sacrificio Dei.
8.2.1
Sed forsitan quaeritur et hoc cujus figuram faciebat Moyses. Si enim filii Aaron presbyterorum figuram faciebant, et Aaron summi sacerdotis, id est, episcopi, Moyses cujus? Indubitanter Christi. Et vere per omnia Christi, quoniam similitudo fuit mediatoris Dei, qui est inter Deum et homines Jesus Christus, qui est verus dux populorum, verus princeps sacerdotum, et dominus pontificum, cui est honor, et gloria in saecula saeculorum. Amen.
8.2.2
5. Hactenus de primordiis sacerdotalibus in Veteri Testamento. In Novo autem Testamento post Christum sacerdotalis ordo a Petro coepit. Ipsi enim primum datus est pontificatus in Ecclesia Christi; sic enim loquitur ad eum Dominus:« Tu es( inquit) Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferi non vincent eam, et tibi dabo claves regni coelorum». Hic ergo ligandi solvendique potestatem primus accepit, primusque ad fidem populum virtute suae praedicationis adduxit; siquidem 419 et caeteri apostoli cum Petro pari consortio honoris et potestatis effecti sunt, qui etiam in toto orbe dispersi Evangelium praedicaverunt.
8.2.3
6. Quibusque decedentibus successerunt episcopi, qui sunt constituti per totum mundum in sedibus apostolorum, qui non jam ex genere carnis et sanguinis eliguntur, sicut primum secundum ordinem Aaron, sed pro uniuscujusque merito, quod in eum gratia divina contulerit, sicut etiam ad Heli Dominus pronuntiavit, dicens:« Haec dicit Dominus Deus Israel: Dixi. Domus tua, et domus patris tui permanebunt coram me usque in aeternum; et nunc dicit Dominus: Nequaquam, sed glorificantes me glorificabo, et qui me spernit spernetur».
8.2.4
7. Quatuor autem sunt genera apostolorum: unum a Deo tantum, ut Moyses; alterum per hominem et Deum, ut Josue; tertium tantum per hominem, sicut his temporibus multi favore populi et potestatum in sacerdotium subrogantur; quartum autem genus ex se est, sicut pseudoprophetarum, et pseudoapostolorum. Quid sit autem nomen apostolorum? Apostoli in Latina lingua missi interpretantur, quia ipsos misit Christus evangelizare ad illuminationem omnium populorum.
8.2.5
8. Episcopus autem, ut quidam prudentium ait, nomen est operis, non honoris. Graecum est enim, atque inde ductum vocabulum, quod ille qui super efficitur superintendit, curam scilicet subditorum gerens; scopus quidem intentio est. Ergo episcopos Latine superintendentes possumus dicere, ut intelligat non se esse episcopum, qui non prodesse, sed praeesse dilexerit.
8.2.6
9. Quod vero per manus impositionem a praecessoribus Dei sacerdotibus episcopi ordinantur, antiqua institutio est. Isaac enim patriarcha sanctus ponens manum suam super caput Jacob, benedixit ei; similiter et Jacob filiis ejus. Sed et Moyses super caput Jesu Nave manum suam imponens, dedit ei spiritum virtutis, 420 et ducatus in populo Israel. Sic et superimpletor legis, et prophetarum Dominus noster Jesus Christus per manus impositionem apostolis suis benedixit, sicut in Evangelio Lucae scriptum est:« Et produxit eos trans Bethaniam, et elevavit manus suas, et benedixit eis, factumque est, cum benedixisset illis, discessit ab eis, et ipsi reversi sunt in Jerusalem cum gaudio magno».
8.2.7
10. Et in Actibus apostolorum, ex praecepto Spiritus sancti, Paulo et Barnabae ab apostolis manus imposita est in episcopatum, et sic missi sunt ad evangelizandum. Quod autem a trigesimo anno sacerdos efficitur, ab aetate scilicet Christi sumptum est, ex qua idem Christus orsus est praedicare. Haec enim aetas profectu jam non indiget parvulorum, sed perfectionis vi plena est, et robusta, et ad omnem disciplinae ac magisterii exercitium praeparata.
8.2.8
11. Quod vero unius matrimonii virginalis sint, qui eliguntur in ordinem pontificatus, et in veteri lege mandatum est, et plenius scripsit Apostolus, dicens: Unius uxoris virum. Sacerdotem enim quaerit Ecclesia, aut de monogamia ordinatum, aut de virginitate sanctum; digamo autem aufertur agere sacerdotium. Porro quod episcopus non ab uno, sed a cunctis comprovincialibus episcopis ordinatur, id propter haereses institutum agnoscitur, ne aliquid contra fidem Ecclesiae unius tyrannica auctoritas moliretur. Ideoque ab omnibus convenientibus instituitur, aut non minus quam a tribus praesentibus, caeteris tamen consentientibus testimonio litterarum.
8.2.9
12. Huic autem, dum consecratur, datur baculus, ut ejus indicio subditam plebem vel regat, vel corrigat, vel infirmitates infirmorum sustineat. Datur et annulus propter signum pontificalis honoris, vel signaculum secretorum. Nam multa sunt quae carnalium 421 minusque intelligentium sensibus occultantes sacerdotes, quasi sub signaculo, condunt, ne indignis quibusque Dei sacramenta aperiantur. Jam vero quod saeculares viri nequaquam ad ministerium Ecclesiae admittuntur, eadem auctoritas apostolica docet, dicens: Manus cito nemini imposueris, et iterum: Non neophytum, ne, in superbiam elatus, putet se non tam ministerium humilitatis quam administrationem saecularis potestatis adeptum, et condemnatione superbiae, sicut diabolus, per jactantiam dejiciatur.
8.2.10
13. Quomodo enim valebit saecularis homo sacerdotis magisterium adimplere, cujus nec officium tenuit, nec disciplinam agnovit? Aut quid docere poterit, cum ipse non didicit? Nunc vero saepe cernimus, plurimos ordinationem in tabulis facere, nec eligunt qui Ecclesiae prosint, sed quos vel ipsi amant, vel quorum sunt obsequiis deliniti, vel pro quibus majorum quispiam rogaverit; et, ut deteriora dicam, qui ut ordinarentur muneribus impetrarunt. Taceo de reliquis; alii successores filios vel parentes faciunt, et conantur posteris praesulatus relinquere dignitatem. Cum hoc nec Moyses amicus Dei facere potuit, sed Jesum de alia tribu elegit, ut sciremus principatum in populo non sanguini deferendum esse, sed vitae meritis.
8.2.11
14. Interdum autem et juxta meritum plebium eliguntur personae rectorum; 422 unde noverint populi sui fuisse meriti regimen perversi suscepisse pontificis. Quod autem is qui post baptismum aliquo mortali peccato correptus sit, ad sacerdotium non promoveatur, lex ipsa testatur. Moyses enim in lege praecepit sacerdotibus, ne aliquod pecus vitiatum ad aram Dei offerant. Quod ipsum postea offerentibus, et spernentibus sacerdotibus Israel per Malachiam improperavit Deus dicens: Ad vos, o sacerdotes, qui polluistis nomen meum, et dixistis: In quo polluimus te? Offertis super altare meum panem pollutum. Nonne si offeratis caecum, et languidum, nonne malum est? Unde et in Numeris vitula rufa, cujus cinis expiatio est populi, non aliter jubetur offerri ad altare Domini, nisi quae terrena opera non fecerit, jugumque delicti non traxerit, nec vinculis peccatorum fuerit alligata.
8.2.12
15. Sed quid plura subjiciam? Si enim is qui, jam in episcopatu vel presbyterio positus, mortale aliquod peccatum admiserit retrahitur ab officio, quanto magis ante ordinationem peccator inventus non ordinetur? Quapropter quia lex peccatores a sacerdotio removet, consideret se unusquisque, et sciens, quia potentes potenter tormenta patientur, retrahat se ab hoc non tam honore quam onere, et aliorum locum qui digni sunt non ambiat occupare. Qui enim in erudiendis, atque instituendis ad virtutem populis praeerit, necesse est ut in omnibus sanctus sit, et in nullo reprehensibilis habeatur. Qui enim alium de peccatis arguit, ipse a peccato debet esse alienus.
8.2.13
16. Nam cum qua fronte subjectos arguere poterit, cum illi statim possit correptus ingerere: Ante doce te quae recta sunt? Quapropter qui negligit recta facere, desinat recta docere. Prius quippe semetipsum corrigere debet, qui alios ad bene vivendum admonere studet, ita ut in omnibus semetipsum formam vivendi 423 praebeat, cunctosque ad bonum opus doctrina et opere provocet. Cui etiam scientia Scripturarum necessaria est, quia si episcopi tantum sancta sit vita, sibi soli potest prodesse sic vivens. Porro si et doctrina et sermone fuerit eruditus, potest caeteros quosque instituere, et docere suos, et adversarios repercutere, qui ni refutati fuerint, atque convicti, facile queunt simplicium corda pervertere.
8.2.14
17. Hujus autem sermo debet esse purus, simplex, apertus, plenus gravitate, et honestate, plenus suavitate, et gratia, tractans de mysterio legis, de doctrina fidei, de virtute continentiae, de disciplina justitiae, unumquemque admonens diversa exhortatione juxta professionis morumque qualitatem, scilicet ut praenoscat, quid, cui, quando, vel quomodo proferat. Cujus prae caeteris speciale officium est Scripturas legere, percurrere canones, exempla sanctorum imitari, vigiliis, jejuniis, orationibus incumbere, cum fratribus pacem habere, nec quemquam in membris suis despicere, nullum damnare, nisi comprobatum, nullum excommunicare, nisi discussum. Quique ita humilitatem pariter et auctoritatem praestabit, ut neque per nimiam humilitatem suam subditorum vitia convalescere faciat, neque per immoderatam auctoritatem severitatis potestatem exerceat; sed tanto cautius erga commissos agat, quanto durius a Christo judicari formidat.
8.2.15
18. Tenebit quoque illam supereminentem donis omnibus charitatem, sine qua omnis virtus nihil est; custos enim sanctitatis charitas, locus autem hujus custodis humilitas. Habebit etiam inter haec omnia et castitatis eminentiam, ita ut mens Christi corpus confectura ab omni inquinamento carnis sit munda et libera. Inter haec oportebit eum sollicita dispensatione curam pauperum gerere, esurientes pascere, vestire nudos, suscipere peregrinos, captivos redimere, viduas ac pupillos tueri, pervigilem in cunctis exhibere curam, providentiam et distributionem discretam.
8.2.16
19. In quo etiam hospitalitas ita erit praecipua, ut omnes cum 424 benignitate et charitate suscipiat. Si enim omnes fideles illud evangelicum audire desiderant: Hospes fui, et suscepistis me; quanto magis episcopus, cujus diversorium cunctorum debet esse receptaculum? Laicus enim unum aut duos suscipiens implevit hospitalitatis officium, episcopus, nisi omnes receperit, inhumanus est. In negotiis autem saecularibus dirimendis oportet eum causam merito discernere, non gratia, neque enim sic debet episcopus suscipere potentem, ut contristet contra justitiam pauperem, neque pro paupere auferat justitiam a potente.
8.2.17
20. Non defendat improbum, nec sancta indigno committenda arbitretur, neque arguat, aut impugnet, cujus crimen non reprehendit. Erit quoque illi etiam juxta Apostolum mansuetudo, patientia, sobrietas, moderatio, abstinentia, sive pudicitia, ut non solum ab opere immundo se abstineat, sed etiam a jactu oculi, et cogitationis errore, ita ut dum nullum vitium in se regnare permittit, impetrare apud Deum veniam pro subditorum facinoribus valeat. Qui enim ista sectaverit, et Dei minister utilis erit, et perfectum sacerdotium repraesentabit.

Intertext edge

Open linked passage

Note