Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Differentiae
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis"> —
⋯
More
Original / primary: 8211 Differ
10.1
De littera I.
10.1
288. Inter Inferum et infernum. Pars superior inferni inferus est, ubi quieverunt ante adventum Christi animae justorum. Pars vero inferior infernus, in quo truduntur[ Al., traduntur] animae impiorum qui plurimum peccaverunt. De quo Propheta animam suam liberatam esse gaudet[ Al., congaudet], dicens: Quia liberasti animam meam ab inferno inferiori.
10.1
Inter Initium et principium. Initium est rerum a quo quid incipit, ut fundamenta domus, carina navis; principium autem verborum exordium est.
10.2.1
Inter Judicium et justitiam. Justitia est studium recte vivendi, judicium vero aequitas recte judicandi; quisquis ergo bene vivendo servit[ Al., vivendi serviat], justitiam facit; quisquis recte judicat in subditis, judicium custodit. Profanatur autem judicium astutiae tempore, non dignitate. Nam primum oportet quemque esse justum, providere rectitudinem, et post hoc assequitur in judiciis aequitatem. Horum primum virtutis est, alterum honoris. Neque enim quisquam potest pervenire ad honorem, nisi per virtutem. Differt enim justitia a judicio. Solet enim dici judicium pravum, quod injustum est; justitia vero nunquam[ Al., iniqua] et injusta esse non potest.
10.2.2
291. Inter Incantatorem, magum, aruspicem et maleficum. Incantatores sunt qui rem verbis[ Al., verbo] peragunt. Magi, qui de sideribus philosophantur. Malefici, qui sanguine utuntur et victimis, et saepe contingunt corpora mortuorum. Aruspices, qui exta[ Al., secta] pecudum inspiciunt, et ex eis futura praedicunt.
10.2.3
292. Inter Indoctum et indocilem. Indocilis est, qui penitus non 39 potest discere[ Al., docere. F., doceri]. Indoctus, qui nondum discit, et tamen discere potest. Ad hanc formam[ Al., ab hac forma] similia distingue, ut puta, immotus, et immobilis, et his similia.
10.2.4
293. Inter Innoxium et innocuum. Innocuus est cui non nocetur; innoxius, qui non novit nocere.
10.3.1
Inter Impurum et impudicum. Impudicus[ Al., impurus], qui turpitudinem flagitii infert; impurus[ Al., impudicus], qui patitur.
10.3.2
295. Inter Immemorem et ignarum. Immemor est, qui oblitus est; ignarus, qui inscius. Unde et nares dictae, quae nos odore[ Al., ad odorem] admonent ut cognoscamus[ Al., noscamus] aliquid et sciamus. Unde et olfecisse, scisse[ Al., olfari res] veteres dicebant.
10.3.3
296. Inter Inertem et segnem. Iners sine arte, et ob hoc neque operis quidem ullius[ Al., operique utilis]. Segnis, quasi sine igne; quomodo securus, sine cura, id est frigidus, per quod inutilem accipimus.
10.4.1
Inter Insanum et insanientem. Insanus est qui perpetuo animi furore tenetur; insaniens subito incitatus indignatione, vel ira.
10.4.2
298. Inter Impium et peccatorem hoc distare solet, quod omnis impius peccator, non tamen omnis peccator impius habendus est. Impius quippe est quisquis a fidei pietate alienus efficitur, peccator vero qui prava actione foedatur.
10.4.3
299. Inter Iniquitatem et peccatum sic distare dicit Ambrosius, quod iniquitas ad mentis acerbitatem refertur, peccatum vero ad prolapsionem corporis. Praecedit igitur iniquitas, peccatum sequitur. Sed gravior est iniquitas, tanquam materia peccatorum, in cujus comparatione levius est peccatum. Item peccatum est quod admittitur; piaculum autem id quod admissum est, et id quod expiatur admissum. Iniquitatis autem tres sunt differentiae: 40 suggestionis, delectationis, et consensus. Inter iniquitates et peccata sanctus Hieronymus hanc differentiam facit: iniquitates dicimus quae ante susceptam fidem, sive per ignorantiam, sive per scientiam committuntur. Peccata vero, quae post cognitionem fidei, vel gratiam baptismatis contrahuntur; totidemque et peccata, verbi, operis et consensionis.
10.4.4
300. Inter Invidum et invidiosum, quod invidus feliciori invidet, invidiosus autem is est[ Al. idem est] qui ab alio patitur invidiam[ Al. malum]. Nihil autem honestum, quod non invidiosum. Nemo quippe invidet misero; quis autem bonus et non invidiosus?
10.4.5
301. Inter Iram et iracundiam. Ira praesens est, et ex causa nascitur; iracundia autem vitium naturale et perpetuum est. Item iratus pro tempore concitatur; iracundus autem frequenter[ Al., frequens] irascitur, et ad levem sermonis auram, quasi a vento folium, commovetur. De talibus dicit Scriptura: Vir iracundus inhonestus est. Et iterum: Iracundus effodit peccata.
10.4.6
302. Inter Ignominiam et infamiam. Ignominia ponitur potestate[ Al., in potestate] alicujus, infamia autem fit multorum consentiente sermone.
10.4.7
303. Inter Incusare et accusare. Incusamus potiores, accusamus pares. Item incusamus verbo, accusamus crimine et facto.
10.5
Inter Jubere et imperare. Jubere apud veteres non idem erat quod imperare; nam jubere ibi dicebatur, ubi voluntatis erat obsequium; imperare autem, ubi debito[ Al., dubio] quisque imperio parebat. 41
10.6
Inter Jactamur et fatigamur, Jactamur in maris fluctibus, fatigamur in terris.
10.7.1
Inter Jaceo et jacio. Jaceo accubantem significat, jacio vero mitto demonstrat.
10.7.2
307. Inter Ignem et focum. Ignis ipsa flamma est, focus vero fomes, ac nutrimentum ignis. Nam Varro: Focus, ait[ Al., autem], dictus, quod foveat ignem. Focus ergo dictus a fotu.
10.7.3
308. Inter Januam et ostium. Janua est aditus primus in domum, ostium in quemlibet locum domus. Similiter vero janua, vel est clausa[ Al., cum claustris], vel patens; fores autem et valvae ipsae clausae[ Al., ipsa claustra] sunt, sed fores quae foras vertuntur, valvae, quae intus aperiuntur, et duplices, multiplices, complicabilesque sunt. Portae vero proprie murorum dicuntur; atque ideo[ Al., inde] dictae eo quod antiquitus portato aratro designabantur[ Al., portatura rotae designat], quando circumducebatur gyrus, atque urbs[ Al., Urbo] signabatur.
10.8.1
Inter Illius similis et illi similis. Illius similis ad mores refertur, illi similis ad vultum.
10.8.2
310. Inter Juventam et juventutem. Juventus est juvenum multitudo; juventa[ Al., juventas] autem hominum est aetas. Juventas vero decus juventutis, sed auctores in plerisque locis aliter posuerunt.
10.8.3
311. Inter Inficere et officere. Inficere est colorem mutare, officere est alicui nocere.
10.8.4
312. Inter Invenire et reperire. Invenimus inquisita, reperimus ultro occurrentia.
10.8.5
42 313. Inter Inquirere et quaerere. Inquirimus ea de quibus dubitamus, quaerimus ignota.
10.9.1
Inter Impendere et impendere. Impendere correpte ab eo venit, quod est impendo, impendere; impendere autem, si e litteram producas, significat imminere, ab eo quod est impendeo.
10.9.2
315. Inter Juvat et jubat. Juvat, delectat; jubat, adjuvat.
10.9.3
316. Inter Illicem et ilicem, Illicem cum duobus ll significat inductorem; illicem per unum l arborem indicat.
10.10.1
Inter It et id. Id pronomen est; it vero, vadit.
10.10.2
318. Inter Inquit et inquid, ut puta ubi inquit dictum.
10.10.3
319. Inter Insitum et insertum. Insitas arbores dicimus, insertas vero causas[ Al., cautes], aut fabulas.
10.11.1
Inter Illud et illuc. Illud pronomen, illuc adverbium est.
10.11.2
321. Inter Imprecari et deprecari. Imprecari, maledicere; deprecari, excusare et expurgare.
10.11.3
322. Inter Incolam et inquilinum. Incola quidem et[ Al., qui et] inquilinus signum est perditae patriae; sed inquilinus dicitur quandiu peregrinatur, incola cum invenerit sedem.
10.11.4
323. Inter Indigenam et indigentem[ Al., indigetem]. Indigentes[ Al., indigetes] egeni sunt; indigenae, inde geniti.

Intertext edge

Open linked passage

Note