Differentiae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis">
—
⋯
Original / primary: 8211 Differ
16.1
De littera Q.
16.1
478. Inter Quatenus et quatinus. Quatenus adverbium est, quatinus conjunctio causalis, ut si dicas: Quatinus hoc sine plaga non facis, en tibi plagas. Adverbium est autem quatenus, aut temporis, aut loci; temporis cum dicimus: Quatenus hoc modo res exercebis.
16.1
Inter Quoniam et quia. Quoniam praeponitur, et sic sequentem sensum alligat, ut: quoniam dicis[ Al., dicit], dico. Quia postponitur, et superiorem sensum confirmat, ut: Scias quia didici.
16.2.1
Inter Quamdudum et jamdudum. Quamdudum interrogantis est, jamdudum respondentis.
16.2.2
481. Inter Quaeritur et quiritur. Quiritur de implorando, quaeritur de inquirendo.
16.2.3
482. Inter Questus et quaestus. Quaestus lucri, questus lacrymarum.
16.3
Inter Quae et que. Quae pronomen est, que vero conjunctio est.
16.4
Inter Quod et quot. Si per d scribitur quod, pronomen personale est; si per t quot, numerus.