Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Differentiae
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis"> —
⋯
More
Original / primary: 8211 Differ
17.1.1
De littera R.
17.1.1
Inter Recens et novum. Recens nascitur; novum fit. Unde et Virgilius:
17.1.2
62
17.2
Inter Religionem et fidem. Fides est credulitas qua Deum confitemur, religio est cultus quem illi credentes exhibemus. Dicta autem fides ab eo quod fit id quod inter utrosque placitum est. Quasi inter Deum et hominem dicta quoque religio, eo quod ea homines religantur vinculo serviendi ad cultum divinitatis. Religio autem est in virtute, superstitio vero in cultu illicito.
17.3
Inter Rationale et rationabile. Rationale et[ Al., ut] angelus et homo, rationabile quod ratione vel agitur vel dicitur.
17.4
Inter Rusticum et rusticanum. Rusticus operarius dici potest, rusticanus pater familias.
17.5
Inter Rusticitatem et rusticationem. Rusticitas morum est, rusticatio operis.
17.6.1
Inter Rationem et ratiocinationem. Ratio est mentis motus[ Al., motum] in his quae dicuntur[ Al., discuntur], discernere vel connectere valens; ratiocinatio autem rationabilis est subtilisque disputatio, atque a certis ad incertorum[ Al., add. aut incertis ad certorum] indagationem nitens cogitatio.
17.6.2
491. Inter Regium et regale. Regium est ipsius regis, regale dignum rege. Sic et regia et regalis. Regia domus in qua est, regalis rege digna.
17.6.3
492. Inter Rubor, robur, robor. Rubor coloris est, robur virtutis, robor arboris.
17.6.4
493. Inter Reptilia et repentia, Reptilia aquarum sunt, repentia terrae.
17.6.5
494. Inter Rivum, fontem, torrentem, et flumen. Rivus subito fit: fons est caput atque decursus in quem naturalis manat aqua, torrens pluviae fluctus praeceps[ Al., pluvia fluctus et praeceps], fluvius aquae decursus generaliter.

Intertext edge

Open linked passage

Note