Differentiae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis">
—
⋯
Original / primary: 8211 Differ
27.1
14.
27.1
Quid differt inter id quod Christus nunc unigenitus, nunc primogenitus esse praedicatur? Horum primum ad Patrem pertinet, alterum ad nos. Nam secundum divinitatis excellentiam Unigenitus est a Patre juxta Evangelium, quod dicit: Et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis.
27.2
At vero, secundum fraternam societatem, primogenitus universae creaturae, juxta id quod Apostolus ait: ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Est ergo unigenitus in substantia deitatis, primogenitus in susceptione humanitatis: primogenitus in gratia, unigenitus in natura; primogenitus, juxta Apostolum, in multis fratribus; unigenitus tantum ex Deo solus. Inde est quod Frater nuncupatur et Dominus: Frater, quia primogenitus; Dominus vero, quia unigenitus.