Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Differentiae
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis"> —
⋯
More
Original / primary: 8211 Differ
33.1
XII. De duplici paradiso.
33.1
Unus est terrenus, ubi primorum hominum corporaliter vita exstitit, alter coelestis, ubi animae beatorum, statim ut a corpore exeunt, transferuntur, atque, digna felicitate laetantes, exspectant receptionem corporum suorum. De hoc paradiso Dominus ad latronem dixit: H o die mecum eris in paradiso. Originaliter autem primi hominis culpa nos de paradiso expulit, et in hanc exsilii peregrinationem dejecit.
33.2
Inde est quod praevaricationis suae reatu astringimur. Unde et merito sententiae debito poenam paternae praevaricationis exsolvimus. Nam ita primus homo est conditus, ut per augmentum aetatum sine media morte de vita corporalis paradisi commutaretur ad vitam paradisi coelestis.
33.3.1
Sed quia hoc bono contentus esse noluit, protinus suae conditionis merito caruit, mortemque geminam animae et corporis invenit. Ignorantiam veri et vetustatem obtinuit, atque in omnem progeniem peccati sui praevaricationem transmisit, non tantum in hos qui proprio delinquunt arbitrio, sed etiam in illos qui nondum implicari valent actuali peccato.
33.3.2
35. Inde est quod parvulis lavacri gratia conceditur. Quia etsi non est illis peccatum proprii operis, inest tamen originaliter noxa paternae praevaricationis. Unde et propheta David ex semetipso humanum genus deplorans conqueritur dicens: Ecce in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis peperit me mater mea.

Intertext edge

Open linked passage

Note