Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Differentiae
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis"> —
⋯
More
Original / primary: 8211 Differ
34.1
XIII. De rerum gradibus.
34.1
36. Gradus vel differentiae rerum sex sunt. Id est, non viventia, 85 viventia, irrationabilia, rationabilia, mortalia, immortalia; novissimus DEUS, qui est super omnia benedictus in saecula. Primus gradus est eorum quae non crescunt, vita motuque carent, qualis est in lapidibus.
34.1
Secundus gradus, in iis quae crescunt, vitam motumque sine sensu habent, qualis est in herbis, vel in arboribus, quibus si minime vita insensibilis, motusque inesset, nec germinare utique, neque crescere possent; atque ista quae vitam sine sensu habent lapidibus praeponuntur et terrae.
34.2.1
Tertius gradus est in iis quae non solum crescunt et vivunt, sed etiam sentiunt, at non intelligunt, qualis est in pecoribus. Quartus gradus est in iis quae crescunt, vivunt, sentiunt, et intelligunt, sed tamen mortalia, ut animalia sunt, qualis est in hominibus.
34.2.2
39. Quintus est in iis quae sentiunt, et intelligunt, et immortalia sunt, qualis est in angelis. Sextus, id quod immutabile et infinitum, et simplex est, a quo omnis haec natura inspiratur, movetur, gubernatur, et regitur, quod est Deus.
34.2.3
40. Sed haec quidem omnia, sicut gradibus crescunt, ita sibi qualitate naturae praecellunt. Nam arbor praefertur lapidi, et pecus arbori, et homo pecori, angelus homini, et Deus praeponitur angelis.

Intertext edge

Open linked passage

Note