Differentiae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis">
—
⋯
Original / primary: 8211 Differ
23.3
5. De Spiritu autem sancto, quia Deus est, idem qui et supra sic dicit: Divisiones donationum sunt, idem autem Spiritus; et divisiones operationum sunt, idem vero Deus. Ecce Pater, et Filius, et Spiritus sanctus Deus, sed non triplex deorum numerus in hac Trinitate est credendus.
23.1
Scriptum est enim: Ego sum Deus, et non est alius Deus praeter me. Et illud: Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est. Tres ergo deos credere profanum est; trinitatem in personis non distinguere impium est.
24.1
III.
24.1
7. Inter personam Patris, et Filii, et Spiritus sancti, ita secernitur. Quod pater, nec factus, nec natus est. Filius natus, non factus; Spiritus sanctus, nec factus, nec natus, sed ex Patre Filioque procedens est. Proinde Pater aeternitatem habet sine nativitate, Filius nativitatem cum aeternitate; Spiritus vero sanctus processionem sine nativitate, cum aeternitate.
24.1
Pater ex nullo exordium ducit, Filius ex Patre originem 79 sumit, Spiritus vere sanctus ex Patre Filioque procedit. Haec tamen a nobis ita dicuntur de Trinitate, ut potest humana natura capere. Nam quis considerare sufficiat ipsius Trinitatis interna mysteria? Quomodo Pater, Filius, et Spiritus sanctus tres personae sunt, una natura?
24.2
Quomodo Pater ingenitus, Filius genitus, Spiritus sanctus nec ingenitus, nec genitus? Quomodo Filius de Patre natus est, Spiritus sanctus de Patre procedit et Filio? Quomodo Filius nascendo procedit, Spiritus autem sanctus procedendo non nascitur? Quomodo Pater nunquam sine Filio, et tamen sine Filio Pater genuit Filium?
24.3
Quomodo Filius nunquam sine Spiritu sancto, et tamen ait: Nisi ego abiero, Paracletus non veniet ad vos? Quomodo Filius non de se sed de Patre est, nec tamen ei est posterior de quo est? Quomodo Spiritus sanctus de Patre procedit et Filio, nec tamen ab eis praeceditur a quibus procedit?
24.4
Quomodo tria unum sunt, et unum tria? Quomodo ad se invicem relative tria sunt, et essentialiter unum sunt? Quis ista consideret? Quis ista comprehendat? Si enim humanae nativitatis Christi secreta non capimus, divinae naturae mysteria quomodo capiemus?
25.1
12.
25.1
Inter substantiam et essentiam Dei hoc quidam definierunt, quod substantia est hoc quod non est ab alio, sed semper ex sese est, hoc est propria intra se virtute subsistit; essentia vero in Deo idcirco est dicta, quia semper est, nec incipiens quando, nec desinens est, sed esse semper proprium ejus est.
26
V.
26
13. Inter hoc quod Filius nunc aequalis, nunc minor est Patre, ista est differentia. Primum aeternae substantiae est, alterum 80 humanae naturae. In forma enim servi, quia factus est ex muliere, Pater major illo est; in forma autem Dei, in qua erat ante carnis assumptionem, Patri coaequalis est. Propter illud dictum est, Pater major me est; propter hoc, Ego, et Pater, unum sumus. Aequalis ergo Patri in quantum Deus est, subjectus vero in quantum homo est.
27.1
14.
27.1
Quid differt inter id quod Christus nunc unigenitus, nunc primogenitus esse praedicatur? Horum primum ad Patrem pertinet, alterum ad nos. Nam secundum divinitatis excellentiam Unigenitus est a Patre juxta Evangelium, quod dicit: Et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis.
27.2
At vero, secundum fraternam societatem, primogenitus universae creaturae, juxta id quod Apostolus ait: ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Est ergo unigenitus in substantia deitatis, primogenitus in susceptione humanitatis: primogenitus in gratia, unigenitus in natura; primogenitus, juxta Apostolum, in multis fratribus; unigenitus tantum ex Deo solus. Inde est quod Frater nuncupatur et Dominus: Frater, quia primogenitus; Dominus vero, quia unigenitus.
28.1
VII. De variorum nominum distinctione, quae Filio Dei attribuuntur.
28.1
16. Jam vero differentiae vel significationes nominum quae in Dei Filio distinguuntur plurimae sunt. Sed ex his quaedam sunt naturalia ad divinitatis ejus excellentiam pertinentia, quaedam vero accidentia. Naturalia sunt: Deus, Omnipotens, Perfectus, Filius Dei, Verbum, Principium, Virtus, Sapientia, Imago, Splendor sive Figura, Brachium. 81
28.1
Accidentia sunt ista: Agnus, Sacerdos, Petra, Lapis, Homo, Leo, Vitulus, Aquila, et his similia. Deus dicitur quia ex Deo genitus est, Omnipotens ab Omnipotente, Perfectus a Perfecto: Filius Dei est, quia dum hoc ipsum sit quod Pater, non tamen ipse est qui Pater.
28.2
Verbum est Filius Dei, quia proprie de divino ore processit, vel quia nihil in substantia naturae suae visibile vel corporeum est, vel pro eo quod Pater per eum omnia condidit sive jussit, vel quia per illum innotuit. Pater principium ex eo quod rerum omnium origo et causa sit. Dextera, propter effectum totius creaturae, quae per ipsum formata est.
28.3
Brachium, quia ab ipso omnia continentur. Virtus pro eo quod omnem potestatem Patris in semetipsum habeat, et omnem coeli terraeque creaturam gubernet, contineat atque regat. Sapientia est pro eo quod ipse revelet omnia mysteria scientiae, et arcana sapientiae. Imago est propter similitudinis veritatem.
28.4
Species enim Patris indifferens est, habens in se indiscretam naturam, sive essentiam. Splendor appellatur, quia dum sit ipse Pater lux, ita Filius ab eo inseparabiliter quasi splendor ex luce procedit. Figura est, quia, suscipiens formam servi, operum virtutumque similitudine Patris in se imaginem atque immensam magnitudinem designavit.
28.5
Mediator est, quia inter hominem et Deum medius est, habens in se substantiam utriusque naturae, id est, humanae humilitatis formam, et divinitatis excellentiam. Porro, Agnus propter innocentiam, et passionem carnis appellatur. Sacerdos, quia semetipsum Patri hostiam pro nobis obtulit. Petra, quod firmitas sit credentium, offensio et ruina incredulorum. Lapis angularis, quia Vetus et Novum Testamentum, veluti duo parietes ex adverso venientes, tanquam angulus, sibimet copulavit ac fidei unitate conjunxit.
28.6
Homo, quia secundum carnem ex Virgine natus est passibilis atque mortalis. Leo, propter regnum et potentiam, per quam 82 in morte Zabulum vicit. Vitulus, quia propter salutem gentium immolatus est. Aquila, pro eo quod resurgens ad astra coeli remeavit, et ad sedem paternam unde venerat iterum rediit.
29.1.1
23.
29.1.1
Inter nativitatem Christi et nostram hoc interest, quod omnis homo ex delicti lege invenitur esse conceptus, ille autem non ex concupiscentia carnis, vel ex virilu coitu, sed de Spiritu sancto natus est. Naturam quippe traxit originis, non culpam praevaricationis. Corpus ex Virgine sumpsit, virginitatem maternae carnis non abstulit. Item, nos ex una generatione subsistimus; ille autem ex duabus, divinitatis et humanitatis.
29.1.2
24. Ex prima nativitatem sumpsit, ex altera creationem. Natus enim divina generatione, factus humana. Primum fuit sine tempore, secundum in plenitudine temporis. Nos ex duabus subsistimus substantiis, corporis, videlicet, atque animae; ille vero ex tribus: verbi, corporis, et animae. Inde est quod perfectus praedicatur Deus et homo, habens in se geminam substantiam, et divinitatis suae, et humanitatis nostrae.
30.1
25.
30.1
Item hoc distat inter mortem Christi et nostram. Nos enim in mortem pro merito praevaricationis incurrimus, ille autem 83 sponte mortem pro nostra salute suscepit secundum quod ipse testatur dicens: Potestatem habeo ponendi animam meam, et nemo eam tollit a me, sed ego pono eam.
31.1
26.
31.1
Inter resurrectionem Christi et nostram sic discrepat: quod nobis resurrectionis tempus usque in finem saeculi differtur, illius vero die tertio celebratur; ille nullius eguit ut resurgeret, nos illo miserante resurgimus.
32.1
XI.
32.1
27. Inter creationem mundi et formationem ejus haec est differentia, quod originaliter secundum materiae substantiam simul cuncta creata sunt, juxta illud quod dicitur: Qui vivit in aeternum creavit omnia simul.
32.1
At vero secundum distinctionem specierum per sex dierum alternationem formata sunt. Totius enim creaturae origo simul exstitit, species tamen et forma per temporum incrementa processerunt.
32.2
Nam primum materia facta coeli et terrae confusa atque informis, quam Graeci chaos appellant. De qua postmodum singillatim per species varias formasque proprias prodierunt. De qua materia Scriptura loquitur: Qui fecisti mundum de materia informi. Quae ob hoc informis, quia adhuc confusa erat atque obscura, et necdum per visibiles species, variasque formas discreta.
32.3
Sed materia facta est de nihilo. Mundi autem species de informi materia. Proinde duas res ante omnem diem et tempus condidit Deus omnipotens: angelicam, videlicet, creaturam, et informem materiam; quae quidem dum sit ex nihilo facta, praecessit tamen res ex se factas non aeternitate, sed sola origine, sicut sonus cantum.
32.4
Nam qui vivit in aeternum, creavit omnia simul. Itaque non omnia ex nihilo condidit. Deus, sed quaedam ex aliquo, 84 quaedam autem ex nihilo. De nihilo mundum, angelum et animas; ex aliquo hominem et caeteras mundi creaturas.
33.1
XII. De duplici paradiso.
33.1
Unus est terrenus, ubi primorum hominum corporaliter vita exstitit, alter coelestis, ubi animae beatorum, statim ut a corpore exeunt, transferuntur, atque, digna felicitate laetantes, exspectant receptionem corporum suorum. De hoc paradiso Dominus ad latronem dixit: H o die mecum eris in paradiso. Originaliter autem primi hominis culpa nos de paradiso expulit, et in hanc exsilii peregrinationem dejecit.
33.2
Inde est quod praevaricationis suae reatu astringimur. Unde et merito sententiae debito poenam paternae praevaricationis exsolvimus. Nam ita primus homo est conditus, ut per augmentum aetatum sine media morte de vita corporalis paradisi commutaretur ad vitam paradisi coelestis.
33.3.1
Sed quia hoc bono contentus esse noluit, protinus suae conditionis merito caruit, mortemque geminam animae et corporis invenit. Ignorantiam veri et vetustatem obtinuit, atque in omnem progeniem peccati sui praevaricationem transmisit, non tantum in hos qui proprio delinquunt arbitrio, sed etiam in illos qui nondum implicari valent actuali peccato.
33.3.2
35. Inde est quod parvulis lavacri gratia conceditur. Quia etsi non est illis peccatum proprii operis, inest tamen originaliter noxa paternae praevaricationis. Unde et propheta David ex semetipso humanum genus deplorans conqueritur dicens: Ecce in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis peperit me mater mea.
34.1
XIII. De rerum gradibus.
34.1
36. Gradus vel differentiae rerum sex sunt. Id est, non viventia, 85 viventia, irrationabilia, rationabilia, mortalia, immortalia; novissimus DEUS, qui est super omnia benedictus in saecula. Primus gradus est eorum quae non crescunt, vita motuque carent, qualis est in lapidibus.
34.1
Secundus gradus, in iis quae crescunt, vitam motumque sine sensu habent, qualis est in herbis, vel in arboribus, quibus si minime vita insensibilis, motusque inesset, nec germinare utique, neque crescere possent; atque ista quae vitam sine sensu habent lapidibus praeponuntur et terrae.
34.2.1
Tertius gradus est in iis quae non solum crescunt et vivunt, sed etiam sentiunt, at non intelligunt, qualis est in pecoribus. Quartus gradus est in iis quae crescunt, vivunt, sentiunt, et intelligunt, sed tamen mortalia, ut animalia sunt, qualis est in hominibus.
34.2.2
39. Quintus est in iis quae sentiunt, et intelligunt, et immortalia sunt, qualis est in angelis. Sextus, id quod immutabile et infinitum, et simplex est, a quo omnis haec natura inspiratur, movetur, gubernatur, et regitur, quod est Deus.
34.2.3
40. Sed haec quidem omnia, sicut gradibus crescunt, ita sibi qualitate naturae praecellunt. Nam arbor praefertur lapidi, et pecus arbori, et homo pecori, angelus homini, et Deus praeponitur angelis.
35.1
41.
35.1
Inter angelos, daemones, et homines hanc differentiam veteres scripserunt, quod angeli sint spiritualis substantia, ante omnem creaturam creati, natura mutabiles conditi, sed contemplatione Dei immutabiles facti, animo impassibiles, mente rationales, tempore aeterni, beatitudine perpetui, felicitate securi, futuri praescii, jussi mundum regunt, missi corpora ex excellenti aere sumunt, in coelestibus commorantur. 86
35.2.1
Daemones sunt impuri spiritus, subtiles et vagi, animo passibiles, mente rationabiles, corpore aerei, tempore aeterni, humanitatis inimici, nocendi cupidi, superbia tumidi, fallacia callidi, semper in fraude novi. Commovent sensus, fingunt affectus, vitam turbant, somnos inquietant, morbos inferunt, mentes terrent, membra distorquent, sortes regunt, praestigiis oracula fingunt, cupidinem amoris illiciunt, ardorem cupiditatis infundunt, in consecratis imaginibus delitescunt; invocati adsunt, veris similia metiuntur, mutantur in diversis figuris, interdum in angelorum imaginibus transformantur. Hi quondam a sede coelesti ob superbiam lapsi, nunc in aere commorantur.
35.2.2
43. Homines sunt ratione capaces, intellectu sapientes, ore loquaces, natura magis quam doctrina valentes, statu rigidi, vultu erecti, figura universi similes, et inter se dissimiles singuli, animo immortales, sensu imbecilli, corpore fragiles, mente leves, diversi moribus, impares erroribus, ad studia inertes, proni ad voluptates, cassi labore, divitiis caduci, sollicitudine anxii, singillatim mortales, prole mutabiles, vita queruli, tempore celeres, tardi ad sapientiam, veloces ad mortem, de praeteritis nudi, de praesentibus exigui, de futuris incerti; concipiuntur in iniquitate, in peccato nascuntur, in labore vivunt, in dolore moriuntur; denuo alii ad gloriam, alii ad poenam de favilla surgentes debitum solvunt.
36.1
XV. Inter praevaricationem angelicam et humanam.
36.1
Quae sit discretio praevaricationis angelicae et humanae naturae, cur ista redimitur, illa sine fine damnatur? Praevaricatores quippe angeli ideo veniam non habent, eo quod fragilitatis carnalis nulla graventur infirmitate. Homines autem post peccatum idcirco ad veniam reverti possunt, propterea quod pondus infirmitatis ex lutea traxerunt materia. 87
36.2
Probat Psalmista quod propter carnis conditionem reditus eis pateat ad salutem; sic enim dicit: Ipse scit figmentum nostrum. Memento, Domine, quod terra sumus. Et iterum: Memorare quae mea substantia. At vero diabolus, vel maligni spiritus, nec possunt habere veniam, nec merentur, sicut scriptum est de eodem apostata, cujus cor, quasi lapis, indurabitur, scilicet, ut poenitentiae compunctione non emolliatur.
37
XVI.
37
46. Inter hominem et pecus ista est discretio. Homo est animal ex corpore animaque vivente compositum, atque spirituali compactione formatum, subsistens ratione, liberique arbitrii voluntate, vitiorum capax, atque virtutum; at contra pecus est animal irrationale, mortale, motu carnis et sanguinis animatum; unde et anima eorum post mortem simul cum carne dissolvitur.
38.1
XVII. Inter humani corporis membra.
38.1
47. Rationem autem humani corporis singulorumque membrorum differentiam Lactantius, sive plerique auctorum, ita definierunt, dicentes: Homo dictus est ab humo. Hic ex diversis subsistit substantiis, ex mortali et immortali. Corpus autem ejus ex ossibus et carnibus constat, dividiturque in quatuor elementa.
38.1
Habet enim in se aliquid ignis, aeris, aquae et terrae. Ratio autem terrae in carne est: humoris in sanguine, aeris in spiritu, ignis in calore vitali. Siquidem quadripartita humani corporis 88 ratio quatuor elementorum designat speciem. Caput namque ad coelum refertur, in quo sunt duo oculi, quasi duo luminaria solis et lunae.
38.2
Pectus aeri conjungitur, quia sic inde emittitur spiraminis flatus, sicut ex aere ventorum spiritus. Venter autem mari assimilatur, propter collectionem omnium humorum, quasi congregationem aquarum. Vestigia postremo terrae comparantur, eo quod sunt ultima membrorum arida, sive sicca, sicut et terra. Jam vero in capitis arce mens collocata est, tanquam in coelo Deus, ut ab alto speculetur omnia, atque regat.
38.3
Factus est autem homo ad contemplationem coeli rigidus, et erectus, non sicut pecora in humum prona, atque vergentia; in cujus summitate caput est collocatum, datumque illi hoc nomen, quod hinc capiant initium sensus et nervi. Capilli autem capitis, vel ad speciem sunt decoris, vel ad arcendam frigoris injuriam, sive caloris.
38.4.1
In capite autem, ut ait sanctus Augustinus, Tres tanquam ventriculi cerebri constituti sunt: unus anterior ad faciem, a quo sensus omnis; alter posterior ad servicem, a quo motus omnis; tertius inter utrumque, in quo memoria vigere demonstratur, ne cum sensum sequitur motus, non connectat homo quod faciendum est, si fuerit oblitus quod fecit.
38.4.2
52. Facies dicta est, eo quod notitiam faciat hominis. Inter faciem autem et vultum haec est differentia, quod facies naturalis et- certus oris habitus est; vultus vero varius et secundum affectionem animi modo laetus, modo tristis. Unde et vultuosi dicuntur qui vultum saepe commutant.
38.5
Jam vero barbae ratio quantam vultus confert decentiam? Barba est decoris signum, virilitatis indicium, quae et juventutem significat, et sexus naturam distinguit. Oculi autem in facie concavis foraminibus inclusi sunt, a quo foratu frons nominata est. Iidem quoque oculi gemmarum habentes similitudinem membranis perlucentibus conteguntur. Per quas membranas, quasi per vitrum, vel speculum refulgentes, mens ea quae foris sunt transpicit. 89
38.6
In medio autem horum orbium scintillae luminum conclusae tenentur, quas pupillas vocamus, quibus cernendi gratia continetur; et ut oculi munitiores essent ab injuria, eos Opifex summus tegminibus occuluit. Unde et oculos esse dictos, quasi occultatos( id est, undique munitos) quibus adhibitae sunt palpebrae a palpitando dictae. Quia concurrentes invicem oculorum obtutum reficiunt, pilis in ordine astantibus ad munitionem eorum.
38.7
Supercilia quoque pilis brevibus adornata sunt, quasi quibusdam aggeribus oculis praebentes custodiam, ne quid superne incidat. Aurium inde dictum nomen est, a vocibus hauriendis. Per immutationem enim litterae aures veluti audes, sunt nominatae. Per has enim sonum vocemque, quasi per cochleam descendere. Quod aer ictus in circulum orbemque moveatur.
38.8.1
Genae, a genibus dictae. Quia complicatum in utero gigni formarique hominem aiunt, ita ut genua sursum sint, quibus oculi formentur, ut cavi ac reconditi fiant. Ideoque et qui alicujus lacrymas elicere cupiunt, genua tangunt, ac per ea deprecantur, quod in utero formaverint oculos, atque enutrierint. Ipse genarum tumor instar collium leniter exsurgens ab omni parte contra imminentes ictus, oculos efficit tutos.
38.8.2
57. Nares dictae, quod per eas aer, vel spiritus nare non desinit. In his enim tria sunt officia: unum ducendi spiritus, alterum capiendi odoris, tertium purgamenta cerebri defluendi. Os dictum est, quasi corporis ostium. Cujus species in duobus constat officiis: sumendi victum, et loquendi lingua.
38.8.3
58. Labia a lambendo nominata. Quod autem superius est labium dicimus; quod inferius, labrum. Linguae nomen a ligando cibo impositum. Haec interpres animae vocem motibus suis in verba distinguit, vel illisione palati, ac dentium, vel compressione labiorum.
38.9
Dentes dicti, quasi cibos dividentes. Siquidem escam incidunt et comminuunt, opportunius gutturi et stomacho tradunt. Horum priores, qui cibum praecidunt, adversi dentes dicuntur; molares intimi, qui cibos subigunt; canini, qui vigesimo aetatis anno existunt. 90
38.10
Gingivae a gignendis dentibus nominatae, quae magnam pulchritudinem ori conferunt, dum nuditatem dentium tegunt. Fauces sunt angustae fistulae, quasi foces, per quas vocalis spiritus ab intimo pectore exiliens sonum vocis emittit.
38.11
Mandibulae maxillarum partes sunt quibus mandimus. Dicta autem maxilla per diminutionem, sicut paxillus a palo. Collum ad instar columnae vocatum. Est enim rigidum et rotundum. Duae sunt in eo fistulae: una ciborum, altera aeris. Harum superior rumen vocatur, qua cibus et potio devoratur; unde bestiae quae cibum revocant ac remandunt ruminare dicuntur: altera inferior vocatur gurgulio ex ossibus compacta, et cohaerentibus et flexuosis; haec a naribus ad pulmonem patens ob transmeantem spiritum. Cujus operculum sublinguium dicitur, quasi parva lingua, quae foramen ejus recludit et aperit, ne per partes juncta fistula impetu veniens, violenter aer interna corrumpat.
38.12
Manus dictae eo quod munus sint omni corpori, et quod ab ipsis mandimus. Palma manus est dispansis digitis, sicut et arbor dispansis ramis. Item, sicut contractis digitis, pugnus.
38.13
Digitorum quoque numerus perfectus est, et ordo decentissimus. Ex his primus rector omnium et moderator pollex vocatur, eo quod plurimum inter caeteros polleat, id est praevaleat. Secundus index et salutaris vocatur, quia eo fere ostendimus et salutamus. Tertius medius vel impudicus, quartus medicus, quod eo tritum collyrium a medicis colligitur. Quintus auricularis, quod eo aurem scalpimus.
38.14
Porro pectus hominis ab aspectu vocatum. In mutis enim animantibus ad terram oppressum est, atque ab aspectu remotum; hominis autem aspectui patens et erectum. Plenum enim ratione non decebat esse latens et humile.
38.15
Papillae sunt mammarum capitula. Mammae autem tumores pectoris leviter exsurgentes: haec sunt feminis ad alendum fetum datae, maribus ad solum decus, ne informe pectus esse videretur. Neque enim decebat in feminis alibi esse, quam ut animal intelligens ex corde alimoniam sumeret.
38.16
Porro umbilicus est nota impressa quae medium ventrem designat. Ad hoc factus, ut per eum fetus dum est in utero nutriatur. Splenis autem et jecoris viscera quasi ex conturbato sanguine 91 videntur esse concreta. Juxta eos autem qui de physicis disputant, voluptatem venereae concupiscentiae consistere dicunt in jecore, affectum autem iracundiae in felle, pavoris in corde, in splene laetitiae. In pulmonibus vero aerem contineri, qui a corde per venas quas arterias vocant, diffunditur, ut paulatim inspirandi et respirandi tractu totum animet corpus.
38.17
In jecore ignis habet sedem, qui velut subvolare ostenditur in excelsum cerebri locum, tanquam in coelum corporis nostri. Unde et radii emicunt oculorum, et de cujus medio, velut centro quodam, quaedam non solum ad oculos, sed caeteros sensus tenues fistulae deducuntur. Siquidem in eo volunt esse officium voluptatis, et decoctionis ciborum complexu, et calefactu suo in sanguinem mutandorum.
38.18
Intestinorum autem ratio: idcirco longis anfractibus in circulorum ordinata sunt modum, ut susceptos cibos paulatim egerant, et ex ipsis ea quae intrinsecus sunt, humorem sensim suscipiant. Alvus dictus eo quod in eum, quasi in alveum, omnis humor cibo permistus defluat ac recurrat, et inenarrabili modo ciborum succo universum corpus, quasi e latere valles vicinas irrigando adimpleat.
38.19
Porro alvus venter, et uterus differunt. Venter enim est qui apparet extrinsecus, pertinetque a pectore ad inguen. Alvus est interior pars, qua cibus recipi et purgari solet. Uterum solae mulieres habent in quo concipiunt. Confundunt tamen haec auctores, et uterum pro utriusque sexus ventre ponunt.
38.20
Genitalia autem, sicut ipsum nomen docet, a gignendo dicta. Natium caro conglobata sedendi officio facta est, ne, premente corporis mole, ossibus cederet. Femina sunt femorum partes, quibus in equitando tergis equorum adhaeremus. Unde et praeliatores feminibus equos admisisse dicuntur.
38.21
Genua a genis dicta, eo quod in utero cohaereant, et cognata sint oculis. Unde Ennius, genua comprimit arta gena. Tibiae dictae sunt quasi tubae. Plantae vero a planitie nuncupatae, quia non rotundae, ut in quadrupedibus, ne stare non possit homo, sed planae et longiores formatae sunt, ut stabile corpus efficerent. Calces autem a callo pedum sic nominatae sunt.
38.22
Pedum digiti et decorem et usum ferunt. Nam currere 92 non possemus, nisi digitis in humum pressis soloque nitentibus impetum saltumque capiamus. Reliqua ossa corporis, velut columnae quaedam, quibus caro sustentatur, inserta sunt, et nervorum vinculis colligata, ut aptissimo motu flectantur. Haec Lactantius caeterique de ratione corporis scripserunt.
39
XVIII.
39
73. Inter virum et hominem quidam distinxerunt hoc interesse, quod vir utraque scientia praeditus eloquentiam cum sapientia retinet: Homo loquacitate tantum naturae bestiis praepollet. Virum autem dixerunt ἀπὸ τῆς ἀρετῆς, id est a virtute. Virtus autem apud veteres scientia rerum omnium nuncupatur. Nos autem unum eumdemque et virum, et hominem nuncupamus. Juxta quod et de Christo legitur, qui tam vir in sanctis Scripturis quam et etiam homo vocatur.
40.1
74.
40.1
Inter infantiam et pueritiam, et reliquas aetates, sapientes ita definierunt. Prima hominis aetas infantia, secunda pueritia, tertia adolescentia, quarta juventus, quinta senectus, sexta senium. Duae primae aetates singulis annorum terminantur hebdomadibus, propter simplicem vitam. Nam infantia septimo anno finitur, quartodecimo pueritia, dehinc sequens adolescentia duabus constat hebdomadibus propter intellectum et actionem. Quae duae nondum erant in pueris, et porrigitur haec aetas a quinto decimo anno usque ad XXVIII.
40.2
Post haec succedens juventus tribus hebdomadibus permanet, propter tria illa, intellectum et actionem, corporisque virtutem. Ista aetas a XXVIII anno exoritur, et quagragesimo nono consummatur, quando et in feminis partus deficit.
40.3
Porro senectus quatuor hebdomadibus completur propter accedentem illis tribus animi et corporis gravitatem. Incipit enim haec aetas a quinquagesimo anno, et septuagesimo septimo terminatur. Ultima vero senium nullo certo annorum tempore definitur, sed solo naturae fine concluditur.
41
XX.
41
93 77. Inter senectutem et senium hoc differt, quod senectus vergens aetas a juventute in senium, nondum tamen decrepita; senium vero est fessa atque extrema aetas, et vitam ultimam anhelans.
42.1
XXI
42.1
78. Inter infantem et puerum quidam ex sapientibus distinxerunt. Infans, inquiunt, dicitur, qui nondum fari potest. Puer autem a puritate vocatus quasi purus, sive quia nondum lanuginem floremque genarum inducunt.
42.2
79. Puella autem a parvitate vocata, quasi pulla. Unde pupillos et pupillas non pro conditione, sed pro aetate puerili vocamus. Puer olim et masculus et femina appellabatur, sicut infans. Hinc consuetudo communis puerperam vocat. Proprie autem puerperas dici quae primum enixae sunt pueros, eo quod puellae admodum pariant.
42.1.1
Egressi pueritiam masculi, puberes appellantur, quia jam gignendi potestatem sumunt; feminae vero virgines vel viragines dicuntur. Dicta autem virago, vel quod a viro sumpta sit, vel quod sit masculini vigoris. Simul pubertatem egressi, adolescentes appellantur. Adolescentes autem dicti ab adolescendo atque crescendo. Unde et quidam, de agricultura loquens, maturescentem fructum adolescentem vocavit.
42.1.2
81. Post adolescentiam quoque juvenes fiunt. Juvenes autem dicti, quod juvare posse incipiunt, ut bobus juvencus dicitur, cum a vitulo discedit.
42.1.3
82. Jam vero mediae aetatis proprie dicuntur vir et mulier. 94 Vir itaque nuncupatus, ut ait Lactantius, quia major in eo vis sit quam in feminis, et hinc virtus nomen accipit. Item mulier a mollitie dicta, immutata et detracta littera, quasi mollier.
42.2
Sed ideo viris plus roboris datum est, ut facilius ad patientiam conjugalem feminae cogerentur. Mulier autem non pro corruptela integritatis, sed pro sola maturitate aetatis mulier nominatur; sicut et vir pro sola virilitate, etiamsi ab opere femineae admixtionis habeatur immunis.
42.3
Extremae jam aetatis, senes et anus vocantur. Senes autem quidam dictos putant, eo quod se nesciunt, et per nimiam aetatem delirent atque desipiant. Unde et Plato: In pueris crescit sensus, in juvenibus viget, in senibus minuitur. Anus autem ex multis annis dicta est, quasi annosa.
43
XXII.
43
85. Inter rationabile et rationale hoc interesse sapiens quidam dixit: Rationale est quod rationis utitur intellectu, ut homo; rationabile vero quod ratione dictum vel factum est.
44.1
86.
44.1
Inter mentem et rationem hoc differt. Mens est pars animae praestantior, a qua procedit intelligentia. Ratio vero est motus quidam animi visum mentis acuens, veraque a falsis distinguens.
45.1
87.
45.1
Inter memoriam, mentem, et cogitationem, talis distinctio est, quod memoria praeterita retinet, mens futura praevidet, cogitatio praesentia complectitur.
46.1
88.
46.1
Inter sensum et memoriam hoc interest. Sensus, rei cujusque adinventio; memoria, rei inventae recordatio: ille excogitat et reperit, haec reperta custodit.
47.1
89.
47.1
Inter intelligibilia et sensibilia taliter veteres discreverunt: intelligibilia esse quae mente animoque percipiuntur; sensibilia autem, quae visu tactuque corporeo sentiuntur.
47.2
Sunt autem sensus corporei quinque: visus, auditus, odoratus, gustus, tactus. Visui subjacet habitus, et color, seu magnitudo mensurae. Auditui voces et sonus, odoratui odorum fragrantia, vel quae aliter se habent, gustui sapor amarus seu dulcis, tactui calida vel frigida, aspera vel mollia, seu lenia.
47.3
Hi autem quinque sensus ex partibus elementorum sunt, sed non ex omnibus elementis quatuor, sed ex aere terraque gignuntur. Ex aere quidem visus, odoratus, auditus; ex terra tactus saporque nascitur.
48.1
92.
48.1
Inter animam et corpus ita secernitur: anima est substantia incorporea, intellectualis, rationalis, invisibilis, atque mobilis, et immortalis, habens ignotam originem, nihil tamen in natura sua mixtum concretum, vel terrenum, nihil humidum, nihil flabile, vel igneum; at contra corpus est substantia visibilis, atque mobilis, mortalis, habens semen ex vitio, et ex terrena faece materiam. Sed anima, quia spiritualis creatura est, initium novit, finem habere non novit. Sicut enim angeli, ita et animae sunt. Habent enim initium, finem nullum. Corpus autem, quia ex quatuor elementis contat, ignis, aeris, aquae, et terrae, dum fuerit excedente anima resolutum, redit rursus unde fuerat ortum. Inde et partim mortales, partim immortales sumus. Animae enim naturam communem habemus cum angelis, carnem vero cum pecoribus.
49.1
93.
49.1
Inter carnem et corpus quidam sapiens distinxit dicens: Caro est quae proprie sanguine, nervis, ossibusque distinguitur; corpus vero, quanquam et caro dicatur, interdum tamen et aereum 96 nominatur, quod tactui visuique non subjaceat, et plerumque est visibile atque tangibile. Paries corpus est, sed non caro; lapis corpus est, sed non caro. Sic et Apostolus corpora coelestia appellat, et corpora terrestria. Coeleste corppus solis, lunae et stellarum, terrestre ignis, aeris, aquae, terrae, et reliquorum, quae absque anima iis censentur elementis.
50.1
XXIX.
50.1
94. Inter animum et animam Lactantius distinguere philosophos quosdam ita existimat:« Quidam, inquit, aiunt aliud esse animam qua vivimus; aliud animum quo sentimus et sapimus, quia, valente in corpore anima, nonnunquam animus perit, sicut accidere dementibus solet.
50.1
Addunt quoque animam morte sopiri, animum somno. Ob hoc inde putant esse divisum, eo quod actionis officio separentur. Qui vero utrumque indifferenter accipiunt, veracius argumentantur: Quod nec vivere sine sensu possumus, nec sentire sine vita.
50.2.1
Idcirco nequaquam posse esse divisum quod a se minime separatur. Sed idem unum, et vivendi habere vigorem, et sentiendi perfrui ratione; et dum sunt utraque unum, varia sumpsere vocabula, pro diversitate effectionum. Sicut enim spiritus pars animae est per quam imagines rerum corporalium imprimuntur, sic animus pars ejusdem animae est, quo sentitur et sapitur; sicut et mens ejusdem portio est, per quam omnis ratio intelligentiaque percipitur.
50.2.2
97. Sicut voluntas, qua intellecta consentiuntur; sicut memoria, qua meditata rememorantur. Et haec quidem dum multiplici constant appellatione, non tamen ita dividuntur in substantia sicut in nomine, quia eadem una est anima. Quae dum contemplatur, spiritus est; dum sentit, sensus est; dum sapit, animus est, dum intelligit, mens est; dum discernit, ratio est; dum consentit, 97 voluntas est; dum recordatur, memoria est; et dum membra vegetat, anima est et modo sapit, modo desipit, modo remotis paulisper curis, corporis sopore delinita quiescit, rursusque commota ad contemplandas rerum imagines protinus excitata recurrit.
51.1
98.
51.1
Inter animam et spiritum hoc differre doctores dixerunt, quod anima ipsa vita est hominis, praestans sensum motumque corporis: spiritus autem ipsius animae est quaedam vis et potentia rationalis, per quam lege naturae praestare videtur caeteris pecoribus. Proinde anima flatus vitae est, animalem hominem faciens; spiritus autem, vis quae carnales concupiscentias calcat, atque mortalem ad immutabilitatem vitae hominem provocat.
51.2.1
Certissime autem spiritum animam esse evangelista testatur, quia animam quam Christus in carne suscepit spiritum nominavit. Nam cum dixisset Dominus, Potestatem habeo ponendi animam meam, hanc sine dubio tunc posuit, quando in cruce, inclinato capite, spiritum tradidit. Omnis autem anima spiritus esse potest, non tamen omnis spiritus anima. Nam ipse Deus spritus est, et tamen anima non est; angeli quoque et venti spiritus sunt, et tamen animae non sunt.
51.2.2
100. Ipsa autem anima, quid sit, qualis sit, ubi sit, quam formam habeat, vel quam vim, nullo modo certissime sapientes hujus mundi definierunt. Alii namque ignem animam, alii sanguinem esse dixerunt, alii incorpoream, neque habere ullam figuram. Nonnulli quoque eamdem divinae naturae esse partem impia temeritate crediderunt.
51.3
Nos autem eamdem non ignem, vel sanguinem, sed incorpoream dicimus, passibilem, atque mutabilem, carentem pondere, figura, sive colore. Nec dicimus animam partem, sed creaturam esse Dei, nec de substantia Dei, vel de qualibet subjacenti elementorum materia, sed ex nihilo fuisse creatam.
51.4
Nam, ut ait quidam, si eam Deus ex semetipso fecisset, nequaquam vitiosa, vel mutabilis, vel misera esset. Item, si ex elementis 98 esset visibilibus facta, haberet utique vel ex terra soliditatem, aut ex aqua humorem, aut flatum ex aere, aut calorem ex igne; sed quia his omnibus caret, apparet eam inde non esse, quia cum illis nihil probatur habere commune.
51.5
Unde et prave a quibusdam creditur esse corporea, quae propter id ad imaginem Dei facta est ut si non immutabilis ut Deus esset, tamen incorporea ut Deus existeret. Si enim corpoream credimus animam, ergo et Deum credimus habere corporis formam, quia eadem ad suam condidit imaginem.
51.6
Hujus autem animae partes nonnulli veteres tres esse dixerunt: rationale, irascibile, et concupiscibile. Rationale, per quod invisibilia conspicit; irascibile, per quod impetus irae suae emendat et corrigit; concupiscibile, per quod concupiscentiam carnis spirituali virtute compescit. Cujus domicilium quidam in pectore esse voluerunt, quidam vero in capitis arce eam habitare dixerunt, tanquam in coelo rectorem, ut a summo omnia contempletur. Alii nullum ei certum locum definierunt, sed eam per omnes artus infusam discurrere dicunt.
51.7
De origine ejus variae habentur opiniones: verum tamen, sine affirmandi praesumptione, quid inde Patrum disputatio senserit, referamus. Inter quos sanctissimus Fulgentius incertam de hac quaestione sic profert sententiam, cujus breviter verba ponenda sunt:« Utrum, inquit, sicut caro nascentium, sic omnes animae ex Adam venire credantur, an novae fiant, et ex parentibus minime propagentur? Quae quaestio in definiendo difficilis est, quia contrariis objectionibus destruitur.
51.8
Nam illi qui novas animas contendunt singulis corporibus dari, cum illis opponi coeperit cur anima parvuli, quae non propagatur, ut caro, cum carne originalis peccati teneatur consortio? Nunquid injustus est Deus, ut cum carne mittat animam in ignem aeternum, quae cum carne non habet commune peccatum? Hoc cum illis opponitur, omnino deficiunt. At contra illi qui asserunt animas cum ipsis corporibus propagari, possunt quidem in parvulis justum Dei judicium firmare, ut commune habeant peccatum originale, sicut communem vindicant utriusque esse propagationem. Sed in consideratione seminum quae non concepta pereunt, et ipsi penitus obmutescunt. 99
51.9.1
Animam quippe humanam certum est in ipso conditionis suae munere percepisse. Quae necesse est ut corpus in quo hic quantulumcunque tempus vixerit, in resurrectione recipiat. Quis ergo dicat animata semina profluxisse, sive illa quae non concipiuntur, sive illa quae nocturna illusione funduntur? Quod omnis sapiens videt quam sit absurdum et a ratione omnibus modis alienum. His ergo propositionibus de origine animae partes se invicem vincunt, quia unaquaeque earum alteram propositionem destruit, et ipsa non valet astruere quod proponit.
51.9.2
108. Ob hoc de hac quaestione cautius quaerendum est: maxime quod a sanctis viris nihil certius definitum est, nec sanctarum Scripturarum auctoritate quidquam manifestius pronuntiatur. Illud tamen tenendum est parvulorum animas nexu peccati originalis esse astrictas, quae nisi percipiant baptismatis sacramentum, regni coelestis participes esse non possunt; sed cum carne commune habebunt peccatum, et pari judicio damnabuntur in ignem aeternum.
52.1
XXXI.
52.1
109. Inter concupiscentiam carnis et spiritus hoc interest: concupiscentia carnis est motus animae turpis in effectum sordidae delectationis; concupiscentia vero spiritus, ardens intentio mentis in desideria sanctae virtutis. Ista sibi consentientes mittit ad regnum, illa ad supplicium sempiternum. Illa lex peccati est, de primi hominis damnatione descendens, ista lex mentis est de munere Redemptoris nostri procedens. Hae autem sibi invicem pro affectu virtutum ac vitiorum, quotidiana colluctatione lethaliter adversantur.
52.1
Concupiscentia namque carnis primum illecebras vitiorum in cogitationibus gignit, concupiscentia vero spiritus e contrario cogitationes sanctas indesinenter opponit. Illa fabulis vanis oblectatur et verbis, ista Scripturarum meditationibus atque praeceptis; illa gaudet spectaculis rerum terrestrium; ista contemplatione 100 coelestium gaudiorum. Illa terrena gaudia quaerit, ista gemitus et suspiria trahit: illa torpore somni atque pigritia corpus relaxat, ista vigiliis et competentibus orationibus elaborat.
52.2
Illa per ingluviem illecebris ventris et desideriis gutturis aestuat, ista semetipsam jejuniis et abstinentiae cruciatibus macerat. Illa luxuriae subdita turpium perpetrationum affectus, quos intentione cogitationis agit, perfectione voluptatis explere contendit; ista castitatis et pudicitiae pulchritudinem diligit. Illa avaritiae flamma succensa appetit lucrum et fugit damna temporalium rerum; ista contemnens mundum solum sibi vindicat Christum. Illa invidia nullum sibi superiorem vel aequalem esse permittit, sed interno livore vulneris de cunctorum profectu tabescit; ista de cunctorum virtutibus gaudet, et minores sibi per charitatem praeponit.
52.3
Illa, ira exaestuans, nihil aequanimiter portat, sed perturbatam mentem usque ad vocis tumultum exaltat; ista nulla exasperatione movetur, sed per tranquillitatem et mansuetudinem patienter omnia sustinet. Illa tristitia inficitur, dum quaelibet adversa persenserit; ista nullo moerore frangitur, sed etiam mala de proximis portans, ab interiore gaudio non movetur. Illa ambitione honorum, inficitur humanis laudibus, vel illecebris vanae gloriae delinitur; ista humilitatem amat, et soli Deo suo, qui inspector est mentis, placere delectat. Illa inflata superbiae fastu cor miserum elevat; ista, ne a celsitudine sua corruat, usque ad infima seipsam humiliat.
52.4
Sed quid plura? Concupiscentia carnis in omnium vitiorum multitudinem consentientes sibi praecipitat, concupiscentia vero spiritus mentem lapsam ne deficiat, spe futurae gloriae corroborat. Proinde illa, quamvis superet, nullatenus desperandum est, quia, reparato certamine, possumus de ea etiam gloriosius triumphare. Ista quamvis vincat, de victoria non est secura, quia callidus hostis, etsi devictus interdum, tamen victores ultimo vincit. Et quos prima congressione non percutit, decipere in finem contendit.