Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Differentiae
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis"> —
⋯
More
Original / primary: 8211 Differ
42.1
XXI
42.1
78. Inter infantem et puerum quidam ex sapientibus distinxerunt. Infans, inquiunt, dicitur, qui nondum fari potest. Puer autem a puritate vocatus quasi purus, sive quia nondum lanuginem floremque genarum inducunt.
42.2
79. Puella autem a parvitate vocata, quasi pulla. Unde pupillos et pupillas non pro conditione, sed pro aetate puerili vocamus. Puer olim et masculus et femina appellabatur, sicut infans. Hinc consuetudo communis puerperam vocat. Proprie autem puerperas dici quae primum enixae sunt pueros, eo quod puellae admodum pariant.
42.1.1
Egressi pueritiam masculi, puberes appellantur, quia jam gignendi potestatem sumunt; feminae vero virgines vel viragines dicuntur. Dicta autem virago, vel quod a viro sumpta sit, vel quod sit masculini vigoris. Simul pubertatem egressi, adolescentes appellantur. Adolescentes autem dicti ab adolescendo atque crescendo. Unde et quidam, de agricultura loquens, maturescentem fructum adolescentem vocavit.
42.1.2
81. Post adolescentiam quoque juvenes fiunt. Juvenes autem dicti, quod juvare posse incipiunt, ut bobus juvencus dicitur, cum a vitulo discedit.
42.1.3
82. Jam vero mediae aetatis proprie dicuntur vir et mulier. 94 Vir itaque nuncupatus, ut ait Lactantius, quia major in eo vis sit quam in feminis, et hinc virtus nomen accipit. Item mulier a mollitie dicta, immutata et detracta littera, quasi mollier.
42.2
Sed ideo viris plus roboris datum est, ut facilius ad patientiam conjugalem feminae cogerentur. Mulier autem non pro corruptela integritatis, sed pro sola maturitate aetatis mulier nominatur; sicut et vir pro sola virilitate, etiamsi ab opere femineae admixtionis habeatur immunis.
42.3
Extremae jam aetatis, senes et anus vocantur. Senes autem quidam dictos putant, eo quod se nesciunt, et per nimiam aetatem delirent atque desipiant. Unde et Plato: In pueris crescit sensus, in juvenibus viget, in senibus minuitur. Anus autem ex multis annis dicta est, quasi annosa.

Intertext edge

Open linked passage

Note