Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Differentiae
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis"> —
⋯
More
Original / primary: 8211 Differ
56.1
XXXV.
56.1
136. Inter Fidem et Opus hoc distat: per fidem possibilitas boni operis inchoatur, ex opere ipsa fides perficitur. Opus enim fide praevenitur, fides ex operibus consummatur. Opera autem ante fidem nequaquam prodesse, quia nihil valet a malo declinare et agere quod pertinet ad salutem ei qui ipsum salutis vel negat vel nescit auctorem. Item fides sine operibus nequaquam prodest, quia non potest per fidem Deo placere qui Deum contemnit in opere.
56.1
Ob hoc etiam fides sine operibus mortua est, juxta Jacobum; et opus extra fidem vacuum est, juxta Paulum. Horum enim alter fidei studium, alter opus laudat. Paulus praedicat ante fidem 107 nullo modo esse opus bonum, Jacobus narrat fidem nihil valere sine opere bono. Ac per hoc, juxta primum, opera fidem praecedentia nihil prosunt; juxta alterum, subsequentia multum prosunt.
56.2
Jacobus dicit: Abraham pater noster ex operibus justificatus est. Paulus dicit: Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad justitiam. Quid ergo? Utrique se destruunt? Absit. Sed utrique nos instruunt. Nam secundum Paulum, Abraham ex fide justificari meruit, quando credidit Deo; secundum Jacobum, ex operibus placuit, quando tentatus immolandum filium non recusavit.

Intertext edge

Open linked passage

Note