Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Differentiae
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis"> —
⋯
More
Original / primary: 8211 Differ
58.1
142.
58.1
Inter amorem et dilectionem, sive charitatem, hoc differt, quod amor et dilectio media sunt, et ad utrumque parata, modo in bonum, modo in malum vertuntur. Charitas autem non nisi in bonum; cujus etiam nomen eo usque extollitur, ut ipse Deus 108 Charitas appelletur. Illa est enim perfecta charitas, quae inimicos et patienter sustinet, et benigne refovet. Qui vero haec non agit, longe a charitate discedit. Haec enim summa sola sunt bona. Nam a quibus habentur, utique veraciter habentur. Aliae vero virtutes media bona sunt, et quae ad utilitatem possunt ab aliquibus haberi, et ad perniciem, si de his arrogantes tumuerint.
58.2
Quatuor autem sunt diligenda: Deus scilicet, atque proximus, caro nostra, atque anima. Prior est autem amor Dei, sequens vero est et proximi. Sed sicut per amorem Dei amor fit proximi, sic per amorem proximi amor ostenditur Dei. Dilectio in Deum origo est dilectionis in proximum; et dilectio in proximum cognitio est dilectionis in Deum. Porro dilectio Dei a timore inchoat, sed non sub timore perseverat. Nam dilectio ex timore servilis est, non libera, quia non constat ex amore Dei, sed ex timore supplicii.
58.3
In tribus autem his rebus dilectio Dei exprimitur, ut nihil remaneat in homine quod non divinae dilectioni subdatur. Nam dum dicitur: Diliges Deum ex toto corde tuo, omnes cogitationes in Deum referendas praecipit; dum vero dicitur, ex tota anima, omnes affectiones animae ad Deum referri jussit; dum vero adjecit, ex tota mente, indicat omnem rationem humanam, qua intelligimus et discernimus, in rebus divinis esse occupandam.
58.4.1
Item duo sunt erga dilectionem proximi servanda: ut ipse praestet aliis quae sibi praestari et ab aliis vult, et quae sibi inferri pertimescit non inferat. Ex hac gemina dilectionis virtute in proximum omnes oriuntur virtutes, quibus aut utiliter ea quae sunt appetenda cupimus, aut quae vitanda sunt praecavemus.
58.4.2
146. Quod enim Dominus dicit: Omnia quaecunque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis, pertinet ad boni impensionem in proximum. Item quod in Veteri Testamento legitur: Quod tibi non vis, alteri ne feceris, pertinet ad cavendum ne quis malum inferat proximo. Ex his ergo duobus articulis congrue diligitur proximus, dum et beneficii impensione fovetur, et nulla malitia laeditur.

Intertext edge

Open linked passage

Note