Differentiae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis">
—
⋯
Original / primary: 8211 Differ
8.1.1
De littera G.
8.1.1
Inter Grates et gratias. Grates Deo aguntur, gratiae vero hominibus, quoniam referri possunt[ Al., non possunt]. Idcirco optime Deo convenit, quod relationem significat ad latriam[ Al., latam].
8.1.2
265. Inter Gaudium et laetitiam. Stoici sic distinguunt: gaudium quippe esse aiunt elationem animi[ Al., animae], in his quae digna sunt exsultantis, laetitiam vero effrenatam animi[ Al., animae] elationem, quae modum nesciat; et in his quoque quae vitio sunt mista laetetur. Unde et Scriptura: Non est gaudium[ Al., gaudere] impiis, dicit Dominus.
8.1.3
266. Inter Gravitatem et gravitudinem. Gravitas ex pondere animi, et ex sententia constat, gravitudo autem corporis est. Inter Grave et gravidum. Grave de natura dicitur; gravidum de accidenti[ Al., accidenti] fecunditate, ut arbor gravida pomis.
8.1.4
267. Inter Garrire et loqui. Loquitur qui recte et temperanter dicit; garrit qui aut multa verba dicit, aut sordide loquitur.
8.1.5
268. Inter Gerere et ferre. Gerimus nostra, et veluti natura aliqua, quae in nobis sunt, ferimus vero imposita nobis, veluti onus. Sed Virgilius permiste utitur: Fidus quae tela gerebat Achates. Gerebat pro ferre posuit. 36
8.2.1
Inter Gravatur et ingravatur[ Al., ponderatur.] Ingravatur[ Al., ponderatur] pondere alieno, gravatur suo.
8.2.2
270. Inter Gentem et gentes, et genus. Gens nationis est, ut Graeciae, Assyriae. Hinc et gentilitas dicitur. Gentes autem familiae, ut Juliae, Claudiae. Genus vero ad qualitatem refertur, ut pecoris, pomi.
8.2.3
271. Inter Graecum, Graecanicum, et Graecense. Graecus homo dicitur; Graecanica res; Graecense, quale in Graecia solet fieri.
8.2.4
272. Inter Gallum et Gallicum, et Gallicanum. Gallum in Gallia natum, Gallicum ex Gallia latum, Gallicanum, quod aliquid ex Gallia affert.
8.2.5
273. Inter Germanam et sororem. Soror enim ab eodem germine, non ab eodem utero; germana vero ex utriusque manans germine.
8.2.6
274. Inter Genitorem et patrem. Genitor naturae vocabulum est, sive originis; nam pater dignitatis et honoris nomen est. Unde et sanctos viros ac seniores patres dicimus. Genitores vero nostri a quibus[ Al., nonnisi a quibus] nati sumus.
8.3
Inter Generat et parturit. Generare masculos dicimus, parturire feminas. Ut puta: Ille generavit, illa parturiit.
8.4.1
Inter Gubernatorem et nautam. Quod omnis gubernator, nauta esse potest, omnis nauta gubernator esse[ Al., dici] non potest.
8.4.2
277. Inter Grande et maximum. Grande ad corpus pertinet, maximum ad animum.