Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Differentiae
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis"> —
⋯
More
Original / primary: 8211 Differ
9.1
37 De littera H.
9.1
Inter Hodie et hoc die. Hodie est quasi primum fiat, hoc die quasi aliquando factum referamus.
9.2
Inter Hunc diem et hanc diem. Dies masculini generis bonum tempus apud veteres indicabat; feminini malum, veluti in Job, maledicta dies.
9.3
Inter Habeo et ab eo. Habeo, retineo; ab eo, hoc est, ab ipso.
9.4
Inter Hos et os. Si hos cum h scribimus, significamus personam, sine h significat vultum.
9.5.1
Inter Haeresim et schisma. Schisma esse eadem opinantem, atque eodem ritu colentem quo caeteri, solo congregationis delectari discidio: haeresim autem esse longe alia opinantem quam caeteri, aliamque sibi ac longe dissimilem perversi dogmatis instituere culturam. Haeresis autem Graece ab electione dicitur, quod scilicet unusquisque id sibi eligat quod melius esse videtur. Secta autem a divisione dicta est, quasi sectio. Unde et sectae philosophorum vel haereticorum dicuntur.
9.5.2
283. Inter Honos et onus. Honos de honore, onus de onere.
9.5.3
284. Inter Hora et ora. Hora cum h littera, dierum, sine h regionum, vel finium, sive oris significatio, quo locutio exprimitur.
9.5.4
285. Inter Honustus et oneratus hoc interest, quod oneratus est qualicunque pressus pondere, honustus vero, cui ipsum onus honori est, ut si quis spolia hostium ferat. Sed oneratus aspirationem non habet, quia ab onere venit; honustus vero, quia ab honore descendit, retinet aspirationem.
9.6.1
Inter Hauritur et exhauritur. Hauritur aqua, exhauritur puteus.
9.6.2
287. Inter Herbidum et herbosum. Herbidum dicimus locum, 38 in quo herbarum viriditas nunquam cessat, herbosum autem, qui facile herbam generat, et ad tempus arescit.

Intertext edge

Open linked passage

Note