Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis">
—
⋯
Original / primary: 8212 Episto112
11.1
EPISTOLA XI. ISIDORI BRAULIONI EPISCOPO.
11.1
Domino meo, et Dei servo Braulioni episcopo Isidorus.
11.2
1. Quia te incolumem cognovi, gratias Christo egi; et utinam 576 cujus cognovi salutem in hoc corpore aspicerem et visionem! Quid autem mihi evenit pro peccatis meis, manifestabo, quia non fui dignus tua perlegere eloquia, statim ut accepi pittatium tuum, puer regius ad me venit, dedi cubiculario meo illud pittatium; et confestim ambulavi ad principem, ut postea perlegerem et rescriberem.
11.1
Reversus e palatio regis, non solum scripta tua non inveni, sed etiam quidquid aliud in chartis fuit periit. Et idcirco, scit Dominus, luxi meritum meum, quia non perlegi eloquium tuum, sed rogo ut quaecunque occasio venerit, rescribe mihi. Et gratiam verbi tui non auferas, ut quod ex meo delicto perdidi, iterum gratia tua recipiam. Et manu sua. Ora pro nobis, beatissime domine.