Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis">
—
⋯
Original / primary: 8212 Episto112
13.1
EPISTOLA XIII. ISIDORI BRAULIONI EPISCOPO.
13.1
Domino meo et Dei servo Braulioni episcopo Isidorus.
13.1
Tuae sanctitatis epistolae me in urbe Toletana invenerunt. Nam permotus fueram causa concilii. Sed quamvis jussio principis in itinere positum remeare me admonuisset, ego tamen, quia propinquior eram praesentiae ipsius quam regressioni, malui potius cursum itineris non intercludere. Veni ad praesentiam principis, inveni praesentem diaconum tuum, per eum eloquia tua suscipiens, amplexus sum, et legi, et de salute tua Deo gratias egi; desiderio omni desiderans, quamvis debilis atque fessus, fiduciam tamen habens per Christum in hac vita videndi te, quia spes non confunditur per charitatem, quae diffusa est in cordibus nostris.
13.2
2. Codicem Etymologiarum cum aliis Codicibus de itinere transmisi, et licet inemendatum prae invalitudine, tamen tibi modo ad emendandum statueram offerre, si ad destinatum concilii locum 581 pervenissem. De constituendo autem episcopo Tarraconensi non eam quam petisti sensi sententiam regis; sed tamen et ipse adhuc ubi certius convertat animum, illi manet incertum. Peto autem ut pro meis peccatis apud Dominum existere digneris intercessor, ut impetratu tuo deleantur delicta mea, et remittantur facinora. Item manu sua. Ora pro nobis, beatissime domine, et egregie frater.