Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Isidorus HispalensisEpis 1 · 8212-episto112More by Isidorus Hispalensis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis"> —
⋯
More
Original / primary: 8212 Episto112
1.1
EPISTOLA PRIMA. ISIDORI LEUDEFREDO EPISCOPO.
1.1
557 Domino meo Dei servo Leudefredo episcopo Isidorus.
1.2
1. Perlectis sanctitatis tuae litteris, gavisus sum quod optatam salutem tuam earum relatu cognovi, de iis autem quae in consequentibus insinuare eloquii tui sermo studuit gratias ago Deo, quod sollicitudinem officii pastoralis impendis, et qualiter ecclesiastica officia ordinentur perquiris. Et licet omnia prudentiae vestrae sint cognita, tamen quia affectu fraterno me consulis, ex parte qua valeo expediam, et de omnibus Ecclesiae gradibus, quid ad quem pertineat eloquar.
1.1
Ad ostiarium namque pertinent claves ecclesiae, ut claudat et aperiat templum Dei; et omnia quae sunt intus extraque custodiat, fideles recipiat, excommunicatos et infideles rejiciat.
1.2
Ad acolythum pertinet praeparatio luminariorum in sacrario, ipse cereum portat, ipse suggesta, pro Eucharistia subdiaconis calicem praeparat.
1.3
Ad exorcistam pertinet exorcismos memoriter retinere, manus super energumenos et catechumenos exorcizandos imponere.
1.4
Ad psalmistam pertinet officium canendi, dicere benedictiones, psalmos, laudes, sacrificii responsoria, et quidquid pertinet ad cantandi peritiam. 558
1.5
Ad lectorem pertinet lectiones pronuntiare, et ea quae prophetae annuntiaverunt populis praedicare.
1.6
Ad subdiaconum pertinet calicem et patenam ad altarium Christi deferre, et Levitis tradere, eisque administrare; urceolum quoque, et aquamanilem, et manutergium tenere, et episcopo, et presbyteris, et Levitis pro lavandis ante altarium manibus aquam praebere.
1.7.1
Ad diaconum pertinet assistere sacerdotibus, et ministrare in omnibus quae aguntur in sacramentis Christi, in baptismo scilicet, in chrismate, in patena et calice; oblationes inferre, et disponere in altario, componere mensam Domini, atque vestire, crucem ferre, praedicare Evangelium et Apostolum. Nam sicut lectoribus Vetus Testamentum, ita diaconibus Novum praedicare praeceptum est: ad ipsum quoque pertinet officium precum, recitatio nominum; ipse praemonet aures ad Dominum habere, ipse hortatur clamore, pacem ipse annuntiat.
1.7.2
9. Ad presbyterum pertinet sacramentum corporis et sanguinis Domini in altari Domini conficere, orationes dicere, et benedicere populum.
1.8.1
Ad episcopum pertinet basilicarum consecratio, unctio altaris, confectio chrismatis, ipse praedicta officia et ordines ecclesiasticos constituit, ipse sacras virgines benedicit; et dum praesit unusquisque in singulis, hic tamen est in cunctis. Hi sunt ordines et ministeria clericorum, quae tamen auctoritate pontificali 559 in archidiaconi cura, et primicerii, ac thesaurarii sollicitudine dividuntur.
1.8.2
11. Archidiaconus enim imperat subdiaconibus et Levitis, ad quem ista ministeria pertinent: ordinatio vestiendi altaris a Levitis, cura incensi, et sacrificii deferendi ad altare, cura subdiaconorum de subinferendis ad altare in sacrificio necessariis, sollicitudo quis Levitarum Apostolum et Evangelium legat, quis preces dicat, seu responsorium in Dominicis diebus, aut solemnitatum. Sollicitudo quoque parochitanorum, et ordinatio, et jurgia ad ejus pertinent curam; pro reparandis dioecesanis basilicis ipse suggerit sacerdoti; ipse inquirit parochias cum jussione episcopi, et ornamenta, vel res basilicarum parochitanarum, gesta libertatum ecclesiasticarum episcopo idem defert.
1.8.3
12. Collectam pecuniam de communione ipse accipit, et episcopo ipse defert, et clericis partes proprias ipse distribuit. Ab archidiacono nuntiantur episcopo excessus diaconorum; ipse denuntiat sacerdoti in sacrario jejuniorum dies, atque solemnitatum; ab ipso publice in ecclesia praedicantur. Quando autem archidiaconus absens est, vicem ejus diaconus sequens adimplet.
1.8.4
13. Ad primicerium pertinent acolythi, et exorcistae, psalmistae, atque lectores, signum quoque dandum pro officio clericorum, pro vitae honestate, et officium meditandi, et peragendi sollicitudo. Lectiones, benedictiones, psalmum, laudes, offertorium, et responsoria quis clericorum dicere debeat; ordo quoque et modus psallendi in choro pro solemnitate et tempore; ordinatio pro luminariis deportandis; si quid etiam necessarium pro reparatione basilicarum, quae sunt in urbe, ipse denuntiat sacerdoti; epistolas episcopi pro diebus jejuniorum parochitanis per ostiarios iste dirigit; clericos quos delinquere cognoscit iste distringit: 560 quos vero emendare non valet, eorum excessus ad agnitionem episcopi defert. Basilicarios ipse constituit, et matriculas ipse disponit. Quando autem primicerius absens est, ea, quae praedicta sunt, ille exsequitur, qui ei aut loco est proximus, aut eruditione in his expediendis intentus.
1.8.5
14. Ad thesaurarium pertinet basilicarii et ostiarii ordinatio, incensi cura, chrismatis cura conficiendi, baptisterii ordinandi, praeparatio sacrificii de his quae immolanda sunt; ad eum venient de parochiis pro chrismate; cereos et oblationes altaris ipse accipit a populo; ipse colligit per ecclesias cereos in festivitatibus. Ad eum pertinent ornamenta, et vestimenta altaris, quidquid in usu templi est, sub ejus ordinatione existit, vela et ornamenta basilicarum quae in urbe sunt, et non habent presbyterum, ipse custodit. De candelis autem et cereolis quotidianis quidquid superest in basilicis, basilicarius per singulos menses huic deportat. Ex quibus thesaurarius dat quartam basilicario, tres reliquas partes divident aequaliter sibi cum primicerio, et presbytero, qui missam celebrat in eamdem basilicam.
1.9
Ad oeconomum pertinet reparatio basilicarum, atque constructio, actiones ecclesiae in judiciis vel in proferendo, vel in respondendo, tributi quoque acceptio, et rationes eorum quae inferuntur. Cura agrorum et culturae vinearum, causae possessionum, et servitialium stipendia clericorum, viduarum, et devotarum pauperum; dispensatio vestimenti, et victus domesticorum, clericorum, servitialium quoque, et artificum, quae omnia cum jussu et arbitrio sui episcopi ab eo implentur.
1.10.1
Haec sunt quae vel a majoribus per officiorum ordines distributa sunt, vel consuetudine ecclesiarum in unumquemque servata. Nec aliquid ex his nostri judicii deputes, nisi quod aut ratio docuit, aut vetustatis antiquitas sanxit.
1.10.2
17. Patrem autem monasterii, unde innotuistis, illum praeferri oportet, quem sancta vita et probitas morum commendat, quique dum subjectus exstitit, fraus in illo non fuit. Huic juste gratia cumulatur, dicente Domino: Quia in pauca fuisti fidelis, in multa te constituam. Qui vero adhuc sub regimine positus improbe vixit, 561 et fratribus fraudem facere non pertimuit, hic praelatus licenter ac libere majora et deteriora committet, dum se in potestate et libertate aspexerit.
1.11
De talibus enim dicit Apostolus: Sed vos injuriam facitis, et hoc fratribus. An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Sed nobis ista sufficiat dicere tibi, quod Deo dignum existimas adimple. Post haec autem precari tuam sanctitatem non desino, ut pro me intercessor apud Dominum existas, ut, quia meo vitio lapsus sum, per te remissionem consequar peccatorum.

Intertext edge

Open linked passage

Note