Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Isidorus HispalensisEpis 3 · 8212-episto112More by Isidorus Hispalensis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis"> —
⋯
More
Original / primary: 8212 Episto112
3.1
EPISTOLA III. ISIDORI BRAULIONI ARCHIDIACONO.
3.1
562 In Christo charissimo et dilectissimo fratri Braulioni archidiacono Isidorus.
3.2
1. Quia non valeo te frui oculis carnis, perfruar saltem alloquiis, ut ipsa amici sit consolatio incolumem litteris cognoscere quem cupio videre. Utrumque bonum esset, si liceret; sed vel mente de te reficiar, si corporali obtutu non valeo. Dum pariter essemus, postulavi te, ut mihi decadem sextam sancti Augustini transmitteres; posco ut quoquomodo me cognitum ei facias.
3.3
2. Misimus vobis Synonymorum libellum, non pro id quod alicujus utilitatis sit, sed quia eum volueras. Commendo autem hunc puerum, commendo et memetipsum, ut ores pro me misero, quia valde langueo et infirmitatibus carnis, et culpa mentis. In utroque tuum praesidium posco, quia per me nihil mereor; de caetero pete ut dum vita comite portitori ad nos regredi fuerit opportunitas, vestris nos jubeatis laetificare eloquiis.

Intertext edge

Open linked passage

Note