Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Isidorus HispalensisEpis 5 · 8212-episto112More by Isidorus Hispalensis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis"> —
⋯
More
Original / primary: 8212 Episto112
5.1
EPISTOLA V. ISIDORI HELLADIO ALIISQUE EPISCOPIS.
5.1
566 Dominis meis et Dei servis Helladio caeterisque qui cum eo sunt coadunati episcopis Isidorus.
5.2
1. Afficimur lacrymis, compungimur stimulis peccatorum nostrorum, cum ruinam fratris agnoscimus, quia sicut de salute laetitia, ita de periculo animae gemitus est. Cognovimus enim Hispalensem Cordubensis ecclesiae sacerdotem in pontificali culmine carnali labe dilapsum, et de altitudine honoris in profundo flagitiorum flenda ruina demersum; et quia vobis sollicitudo pastoralis incumbit, vestroque judicio delinquentium errores discutiendos censura divina disposuit, dicens: Sacerdotes stabunt in judiciis meis, et judicabunt inter sanctum et pollutum, hanc igitur vocem Domini cognoscentes, cum effusione lacrymarum vestram sanctitatem deposcimus, ut idem lapsus sancto coetui vestro praesentatus, agnito a vobis confessionis eloquio, synodali sententia a gradu sacerdotii deponatur.
5.1
Melius est illi ut temporaliter judicetur a vobis, quam aeterno damnetur judicio. Levior est illi praesentis temporis ignominia, quam futura gehennae tormenta. Sciat enim se amisisse nomen, et officium sacerdotis, qui meritum perdidit sanctitatis. Quapropter judicii vestri decreto poenitentiae perpetua flagitia perpetrata lamentatione deploret; plangat sacerdotii cultum, quem male vivendo perdidit; lugeat animae suae statum, quem tanto putredinis coeno coinquinavit; fortasse porriget illi manum quandoque Spiritus sanctus, ut per dignam satisfactionem mereatur peccatorum remissionem. Pro me quoque deprecor, sanctissimi sacerdotes, ut pietatem divinam exorare dignemini, ut immemor malorum meorum, quibus et ipse collapsus sum, a peccatorum vinculo, quibus huc usque sum colligatus, dissolvat, et fructum indulgentiae vestris meritis tribuat.

Intertext edge

Open linked passage

Note