Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis">
—
⋯
Original / primary: 8212 Episto112
6.1
EPISTOLA VI. ISIDORI CLAUDIO DUCI.
6.1
567 Dilecto in Christo filio Claudio duci Isidorus.
6.2
1. Catholicae strenuitatis tuae suscipiens schedulas, Domini nostri Jesu Christi omnipotentiam collaudamus, qui de prosperis tuis successibus et triumphis Ecclesiae sanctae suae misericorditer in praesenti de inimicis triumphare largitur. Te quidem me piis urgente petitionibus, tuis inquisitionibus respondere, laetor in Domino, quia ea quae sunt de fide catholica, sollicite perquiris. Ad id ergo quod objecisti primo, praetermissis plurimis rationibus, tibi rationabiliter ac simpliciter respondemus.
6.1
Sic nos scimus praeesse Ecclesiae Christi, quatenus Romano pontifici reverenter, humiliter et devote, tanquam Dei vicario, prae caeteris Ecclesiae praelatis specialius nos fateamur debitam in omnibus obedientiam exhibere. Contra quod quemquam procaciter venientem, tanquam haereticum, a consortio fidelium omnino decernimus alienum. Hoc vero non ex electione proprii arbitrii, sed potius auctoritate Spiritus sancti habemus firmum, ratumque credimus, et tenemus.
6.2.1
Si vero( quod absit) infidelis sit non manifeste, in nullo laeditur obedientia nostra, nisi praeceperit contra fidem. Praeterea pravis praelatis obediendum in jussionibus bonis Dominus praecipit, ubi dicit: Quod dicunt, facite, eorum prava opera praecipit evitanda, cum subjungit: Quod autem faciunt, nolite facere. In dubiis etiam praeceptis, pravis praelatis obediendum est, quandiu eos Ecclesia toleraverit, nisi ex manifesta praelati infamatione in praecepto juste possit haeresis suspicio provenire. De similibus quoque illaqueationibus idem videtur. In praeceptis manifeste malis nullatenus est obediendum, etiam bonis praelatis, quia quandoque Deus occultat majori quod revelat minori.
6.2.2
4. Item nobis insinuare curasti quorumdam Graecorum objectionem, 568 quod in Nicaena vel Constantinopolitana synodo sub anathemate prohibitum legitur in Symbolo, et in illo sancti Athanasii de fide catholica diminuere vel addere aliquid; atque ideo quidam ex Graecis Latinos proterve nituntur reprehendere, quod in professione sanctae fidei Deo corde et ore decantent: Qui ex Patre Filioque procedit, cum in praedictis conciliis fuerit positum ex Patre procedit, et sancta Romana Ecclesia ex Patre Filioque Spiritum sanctum procedere approbat atque credit.
6.3
Quae supradicta prohibitio, si subtiliter et recte perspicitur, omnis ambiguitas removetur; cum enim addere, seu diminuere prohibuit, de re contraria intellexit, cui sententiae illud Apostoli congruit: Si quis vobis aliud evangelizaverit, praeter id quod accepistis a nobis, anathema sit. Et Joannes Apostolus ait: Si quis venerit ad vos, aliam doctrinam afferens, non eum recipiatis, neque ei ave dixeritis. Cum dixit aliam doctrinam, haeresim praecavendo, absque ambiguitate de doctrinae contrarietate nobis voluit demonstrare.
6.4
Plura quidem alia praedicaverunt apostoli, martyres et Ecclesiae orthodoxi doctores; sed quia non contraria, prohibitio apostolica hujusmodi non intelligitur contraire, eo quod sint ad unum veritatis finem tendentia. Cum ergo de similibus idem constet esse judicium, patet procul dubio praedictarum sententiarum prohibitiones de contrarietate haereseum esse recipiendas.
6.5
Spiritum vero sanctum esse Patris, et Filii, et a Patre, et a Filio mitti, atque procedere ab utroque, sanctae Scripturae testimoniis clarius demonstremus. Apostoli verba sunt haec: Si spiritus ejus, qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis, et caetera. Et alibi: Misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra. Ecce manifeste patet apostolicis verbis Spiritum sanctum esse Dei Patris suscitantis a morte, et Dei Filii suscitati, qui non tres dii, sed unus est credendus, et adorandus, sicut Moyses testatur: Audi, inquit, Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est.
6.6
A Patre Spiritum sanctum mitti, Dominus in Evangelio loquitur dicens: Paracletus Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia. Et quod mittatur a Filio, ipsa veritas dicit: Cum venerit Paracletus, quem ego vobis mittam a Patre. His itaque plenarie declaratur, sancti Spiritus missionem a Patre esse, 569 et a Filio. A Patre nempe Spiritus sanctus procedere ostenditur, cum dicitur: Spiritus veritatis, qui a Patre procedit; a Filio vero, cum post resurrectionem suam insufflavit, et discipulis suis dixit: Accipite Spiritum sanctum.
6.7
Isaias etiam in persona Patris dicit: Spiritus a facie mea egredietur. Dei Patris verbum, vel facies Unigenitus ejus est, homo enim per faciem a nobis agnoscitur, et Deus Pater per Filium innotuit mundo; unde Filius ait: Pater, manifestavi nomen tuum, hominibus, quos dedisti mihi. Et illud: Notum feci eis nomen tuum, et notum faciam. Possumus ad haec latius probanda plura inducere; sed forsitan, cui non sufficiunt ista, multa non proderunt ad salutem, quia animalis homo non percipit ea quae Dei Spiritus sunt, arbitrans esse stultitiam quae dicuntur, et quia profecto hoc ex contemptu ignorantiae provenit, ignorans ignorabitur.
6.8
Dum autem sanctae Trinitatis personas loquendo distinguimus, summopere curemus ne individuam, ac simplicissimam essentiam unius Dei dividere videamur. Sed quid sit illud ineffabile Patris generare, illud etiam inaestimabile Filii nasci, generari, vel exire; atque illud incomprehensibile Spiritus sancti a Patre et Filio mitti, vel procedere, et caetera, quae hujusmodi de personarum varietate dicuntur, si non capimus mente, capiamus fide, ut salvi esse perpetuo mereamur.
6.9
Ecce brevitate qua valui tuis inquisitionibus satisfeci. Sed quod subjecisti, habere te haereticos, cum quibus assidue disputas, et quos ad fidem catholicam studes revocare, laudamus zelum, sed audaciam reprehendimus. Dicit namque Scriptura divina: Qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea. Cave igitur, dilectissime fili, ut quia Deus triumphalibus trophaeis armorum strenuitate prostratis inimicis te fecit victoriosum, haereticis suasionibus ignominiose ne victus succumbas; te enim laborante eos ab errore mortis eruere, ipsi invigilant te in praecipitium erroris demergere, a quorum confabulatione vel solatio quemlibet Christicolam, tanquam a lethifero veneno, sub obtestatione divini judicii praecipimus abstinere, nisi fuerit in divinis praeceptis experientia operum probatus, et sacris eruditus Scripturis.
6.10
Testamur igitur coram Deo, monemus, et quidquid possumus, hortando praecipimus, ut quam citius eos, zelum Dei legis 570 exercens, nisi catholicam professi fuerint veritatem, a te repellas, atque dicta eorum et objectiones nobis scribendo mittere non moreris. Deo teste fraternitatem dilectionis tuae in visceribus Jesu Christi amplectimur charius; et singula, quantum Deus dederit, ad salutem animae et tui corporis honestatem determinabimus, sacris ea fulciendo auctoritatibus, ut falsitas veritati cedat, et Ecclesiae Christi gloria roboretur, et crescat. Memento communis nostri doctoris Leandri, et ejus fidem atque doctrinam pro viribus imitare, ut in praesenti bonis perfrui, et in futuro coelestium bonorum participationem valeas adipisci. Amen. Ora pro me; donet Dominus ut animae, corporis, fidei et honoris tibi servata integritate, merear te videre de caetero, mi Domine et charissime fili.