Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis">
—
⋯
Original / primary: 8212 Episto112
8.1
EPISTOLA VIII. ISIDORI EUGENIO EPISCOPO.
8.1
Domino charissimo et virtutibus inclyto Eugenio episcopo Isidorus.
8.2
1. Vestrae sanctitatis litteras per nuntium suscipiens Verecundum, rerum omnium Conditori grates impendimus, quod Ecclesiae sanctae suae mentis et corporis vestri valetudinem conservare dignatur; atque ad inquisita pro modulo parati satisfacere, exoramus orationum vestrarum suffragiis ab aerumnis opprimentibus a Domino sublevari. Verum quod in quibusdam quaestionibus venerabilis vestra fraternitas, licet vos non ignoremus peritos, me compulit respondere, majoris sententiae innodatio, nisi ex dispensationis articulo a minori nequaquam valeat enodari, sed potius ab inferiori prolata, a superiore jure mediante cassetur. Orthodoxi quidem Patres Spiritus sancti auctoritate praevia sanxerunt; aliter autem quolibet astruente, sicut est vestrae prudentiae cognitum, pravum suborietur, scilicet gloriatio securis contra eum qui secat in eam.
8.1
Quod vero de parilitate agitur apostolorum, Petrus praeeminet caeteris, quia a Domino audire meruit: Tu vocaberis Cephas, tu es Petrus, et caetera, et non ab alio aliquo, sed ab ipso Dei et virginis filio honorem pontificatus in Christi Ecclesia primus suscepit. 574 Cui etiam post resurrectionem Filii Dei ab eodem dictum est: Pasce agnos meos, agnorum nomine Ecclesiarum praelatos notans. Cujus dignitas potestatis etsi ad omnes catholicarum episcopos est transfusa, specialius tamen Romano antistiti singulari quodam privilegio, velut capiti, caeteris membris celsior permanet in aeternum.
8.2
Qui igitur debitam ei non exhibet reverenter obedientiam, a capite sejunctus, Acephalorum schismati se reddit obnoxium, quod sicut illud sancti. Athanasii de fide sanctae Trinitatis sancta Ecclesia approbat, et custodit, quasi sit fidei catholicae articulus: Quod nisi quisque fideliter firmiterque crediderit, salvus esse non poterit. Haec vestrae dulcissimae charitati breviter praelibavi, considerans illud philosophi pauca sufficere sapienti.