Etymologiae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis">
—
⋯
Original / primary: 8178 Etymol
10.1.1
LIBER NONUS. DE LINGUIS, GENTIBUS, REGNIS, MILITIA, CIVIBUS, AFFINITATIBUS. CAPUT PRIMUM. De linguis gentium.
10.1.1
1. Linguarum diversitas exorta est in aedificatione turris post diluvium; 396 nam prius quam superbia turris illius in diversos signorum sonos humanam divideret societatem, una omnium nationum lingua fuit, quae Hebraea vocatur, qua patriarchae et prophetae usi sunt, non solum in sermonibus suis, verum etiam in litteris sacris: initio autem quot gentes, tot linguae fuerunt, deinde plures gentes quam linguae, quia ex una lingua multae gentes sunt exortae.
10.1.2
2. Linguae autem dictae in hoc loco pro verbis quae per linguam fiunt, genere locutionis illo quo is qui efficit per id quod efficitur nominatur: sicut os dici solet pro verbis, sicut manus pro litteris.
10.1.4
3. Tres autem sunt linguae sacrae: Hebraea, Graeca, Latina, quae toto orbe maxime excellunt. His namque tribus linguis super crucem Domini a Pilato fuit causa ejus scripta. Unde et propter obscuritatem sanctarum Scripturarum harum trium linguarum cognitio necessaria est, ut ad alteram recurratur, si quam dubitationem nominis, vel interpretationis sermo unius linguae attulerit.
10.1.5
4. Graeca autem lingua inter caeteras gentium clarior habetur. Est enim et Latinis et omnibus linguis sonantior, cujus varietas in quinque partibus discernitur: quarum prima dicitur κοινὴ, id est, mista, sive communis, qua omnes utuntur.
10.1.6
5. Secunda Attica, videlicet, Atheniensis, quasi usi sunt omnes Graeciae auctores. 397 Tertia Dorica, quam habent Aegyptii, et Siculi. Quarta Ionica. Quinta Aeolica, qua sunt Aeoles locuti, et sunt in observatione Graecae linguae ejusmodi certa discrimina; sermo enim eorum ita est dispertitus.
10.1.7
6. Latinas autem linguas quatuor esse quidam dixerunt, id est, Priscam, Latinam, Romanam, Mistam. Prisca est, qua vetustissimi Italiae sub Jano et Saturno sunt usi, incondita ut se habent carmina Saliorum. Latina, quam sub Latino et regibus Tusciae caeteri in Latio sunt locuti, ex qua fuerunt duodecim tabulae scriptae.
10.1.8
7. Romana, quae post reges exactos a populo Romano coepta est, qua Naevius, Plautus, Ennius, Virgilius poetae; ex oratoribus, Gracchus et Cato, et Cicero, vel caeteri, sua scripta effuderunt. Mista, quae post imperium latius promotum simul cum moribus et hominibus in Romanam civitatem irrupit, integritatem verbi per soloecismos et barbarismos corrumpens.
10.1.9
8. Omnes autem Orientis gentes in gutture linguam et verba collidunt, 398 sicut Hebraei et Syri. Omnes mediterraneae gentes in palato sermones feriunt, sicut Graeci et Asiani. Omnes Occidentis gentes verba in dentibus frangunt, sicut Itali et Hispani.
10.1.10
9. Syrus et Chaldaeus vicinus Hebraeo est in sermone, consonans in plerisque, et litterarum sono. Quidam autem arbitrantur linguam Hebraeam ipsam esse chaldaeam, quia Abraham de Chaldeis fuit; quod si hoc recipitur, quomodo in Daniele Hebraeipueri linguam quam noverant doceri jubentur?
10.1.11
10. Omnem autem linguam unusquisque hominum, sive Graecam, sive Latinam, sive caeterarum gentium, aut audiendo potest tenere, aut legendo ex praeceptore accipere. Cum autem omnium linguarum scientia difficilis cuiquam sit, nemo tamen tam desidiosus est, ut in sua gente positus suae gentis linguam nesciat. Nam quid aliud putandus est nisi animalibus brutis deterior? Illa enim propriae vocis clamorem exprimunt, iste deterior, qui propriae linguae caret notitia.
10.1.12
11. Cujusmodi autem lingua locutus est Deus in principio mundi cum diceret Fiat lux invenire difficile est; nondum enim erant linguae. Item qua lingua insonuit postea exterioribus hominum auribus, maxime ad primum hominem loquens, vel ad prophetas, vel dum corporaliter sonuit vox dicentis Dei: Tu es Filius meus dilectus, ubi a quibusdam creditur illa lingua una et sola, quae fuit antequam esset linguarum diversitas; in diversis autem gentibus creditur quod eadem illis lingua Deus loquatur qua ipsi homines utuntur, ut ab eis intelligatur.
10.1.13
12. Loquitur autem Deus hominibus non per substantiam invisibilem, sed 399 per creaturam corporalem, per quam, et hominibus apparere voluit quando locutus est. Dicit etiam Apostolus: Si linguis hominum loquar et angelorum. Ubi quaeritur: Qua lingua angeli loquantur, non quod angelorum aliquae sint linguae, sed hoc per exaggerationem dicitur.
10.1.14
13. Item quaeritur qua lingua in futurum homines loquantur, nusquam reperitur. Nam dicit Apostolus: Sive linguae cessabunt.
10.1.15
14. Ideo autem prius de linguis, ac deinde de gentibus posuimus, quia ex linguis gentes, non ex gentibus linguae exortae sunt.
10.2.1
LIBER NONUS. DE LINGUIS, GENTIBUS, REGNIS, MILITIA, CIVIBUS, AFFINITATIBUS. CAPUT II. De gentium vocabulis.
10.2.1
1. Gens est multitudo ab uno principio orta, sive ab alia natione secundum propriam collectionem distincta, ut Graeciae, Asiae; hinc et gentilitas dicitur. Gens autem appellata propter generationes familiarum, id est, a gignendo, sicut natio a nascendo.
10.2.2
2. Gentes autem a quibus divisa est terra LXXIII. Quindecim de Japhet, 400 triginta et una de Cham, viginti septem de Sem, quae fiunt septuaginta tres, vel potius, ut ratio declarat, septuaginta duae, totidemque linguae per terras esse coeperunt; quae crescendo provincias et insulas impleverunt.
10.2.3
3. Filii Sem quinque singulariter gentes singulas pro Quorum primus Elam, a quo Elamitae principes Persidis; secundus Assur, a quo Assyriorum pullulavit imperium; tertius Arphaxat, a quo Chaldaeorum gens exorta est; quartus Ludi, a quo Lydii; quintus Aram, a quo Syri, quorum metropolis fuit Damascus.
10.2.4
4. Filii Aram, nepotes Sem, quatuor: Hus, et Ul, et Gether, et Mes. Hus Traconitidis conditor, qui inter Palaestinam et Coelesyriam tenuit principatum, unde fuit Job secundum quod scriptum est: Vir erat in terra Hus nomine Job; secundus Ul, a quo Armenii; tertius Gether, a quo Acarnanii, seu Curiae; quartus Mes, a quo sunt ii qui vocantur Moeones.
10.2.5
5. Posteritas Arphaxat, filii Sem, Heber nepos Arphaxat, a quo Hebraei. JECTAM filius Heber, a quo Indorum gens orta est. Sale filius Jectam, a quo Bactriani, licet eos alii Scytharum exsules suspicentur.
10.2.6
6. Ismael filius Abraham, a quo Ismaelitae, qui nunc corrupto nomine Sarraceni, quasi a Sara, et Agareni, ab Agar.
10.2.7
7. Nabajoth filius Ismael, a quo Nabathaei, qui ab Euphrate in mare Rubrum habitant.
10.2.8
8. Moab, et Ammom filii Loth, a quibus Moabitae, et Ammonitae.
10.2.9
401 9. Edom filius Esau, a quo Idumaei: hae sunt gentes quae de Sem stirpe descendunt, possidentes terram Meridianam, ab ortu solis, usque ad Phoenices
10.2.10
10. Filii Cham quatuor, a quibus ortae sunt gentes hae.
10.2.11
Chus, a quo Aethiopes progeniti.
10.2.12
Mesraim, a quo Aegyptii perhibentur exorti.
10.2.13
11. Phut, a quo Lybii; unde et Mauritaniae fluvius usque in praesens dicitur Phut, omnisque circa eum regio Phuthensis.
10.2.14
12. Chanaam, a quo Afri, et Phoenices, et Chananaeorum decem gentes.
10.2.15
13. Item ex nepotibus Cham filii Chus nepotes Cham sex.
10.2.16
Filii Chus, Saba, Hevila, Sabatha, Rhegma Sabathaca.
10.2.17
14. Saba, a quo progeniti et appellati Sabaei, de quibus Virg.: Solis est thuraea virga Sabaeis.
10.2.18
15. Hevila, a quo Getuli in parte remotioris Africae eremo cohaerentes.
10.2.19
16. Sabatha, a quo Sabatheni, qui nunc Astabari nominantur.
10.2.20
17. Rhegma vero et Sabathaca paulatim antiqua vocabula perdiderunt, et quae nunc pro veteribus habeant ignoratur.
10.2.21
18. Filii Rhegma, Saba et Dadan. Hic Saba per litteram scribitur in Hebraeo; ille autem superior Saba per, a quo appellantur Sabaei, interpretatur autem nunc SABA Arabia.
10.2.22
19. Dadan, a quo gens est Aethiopiae in occidentali plaga.
10.2.23
402 Filii Mesraim Labaim, a quo Libyes, qu quondam Phuthaei vocabantur.
10.2.24
20. Casloim, a quo Philistiim, quos veteres Ἀλλοφύλους, nos modo corrupte Palaestinos vocamus.
10.2.25
21. Caeterae sex gentes ignotae sunt, quia bello Aethiopico subversae, usque ad oblivionem praeteritorum nominum pervenerunt.
10.2.26
22. Filii Chanaam undecim, ex quo Chananaeorum decem gentes, quorum terram, iis expulsis, Judaei possederunt. Quorum primogenitus Sidon, aquo Sidones; unde et urbs eorum in Phoenice Sidon vocatur.
10.2.28
23. Secundus Cheth, a quo Chetaei. Tertius Jebus, a quo Jebusaei, quorum fuit Jerusalem. Quartus Amorrhaeus, a quo Amorrhaei. Quintus Gergesaeus, a quo Gergesaei; Sextus Hevaeus, a quo Hevaei; ipsi sunt Gabaonitae a civitate eorum Gabaon, qui supplices venerunt ad Jesum
10.2.29
24. Septimus Aracaeus, qui arcas condidit oppidum contra Tripolim in radicibus Libani situm. Octavus Sinaeus, a quo Sinaei. Nonus Aradius, a quo Aradii, qui Aradum insulam possederunt angusto freto a Phoenices littore separatam.
10.2.30
25. Decimus Samaraeus, a quo Edessa Syriae nobilis civitas, quae vocatur Coeles. Undecimus Amathaeus. Hae sunt gentes de stirpe Cham, quae a Sidone usque ad Gaditanum fretum omnem meridianam partem tenent.
10.2.31
26. Filii Japhet septem nominantur: Gomer, ex quo Galatae, id est, Galli.
10.2.32
27. Magog, a quo quidam arbitrantur Scythas et Gothos traxisse originem. 403
10.2.33
28. Madai, a quo Meaos existere putant.
10.2.34
Javan, a quo Iones, qui et Graeci, unde et mare Ionium.
10.2.35
29. Thubal, a quo Iberi, qui et Hispani, licet quidam ex eo et Italos suspicentur.
10.2.36
30. Mosoch, ex quo Cappadoces sunt; unde et urbs apud eos usque hodie Mazaca dicitur.
10.2.38
31. Thiras, a quo Thraces, quorum non satis immutatum vocabulum est quasi Tiraces.
10.2.39
32. Filii Gomer nepotes Japhet. Aschanaz, a quo Sarmatae, quos Graeci Reginos vocant.
10.2.40
33. Riphath, a quo sunt Paphlagones.
10.2.41
Thogorma, a quo sunt Phryges.
10.2.42
34. Filii Javan Elisa, a quibus Graeci Elisaei, qui vocantur Aeolides, unde et lingua quinta Graeciae Aeolis appellatur
10.2.43
35. Tharsis, a quo Cilices, ut Josephus arbitratur; unde metropolis civitas eorum Tharsus dicitur.
10.2.44
36. Cethim, a quo Citii, id est, Cyprii, a quibus hodieque urbs Citium nominatur.
10.2.45
Dodanim, a quo Rhodii.
10.2.46
37. Hae sunt gentes de stirpe Japhet, quae a Tauro monte ad Aquilonem mediam partem Asiae et omnem Europam, usque ad Oceanum Britannicum possident, nomina et locis et gentibus relinquentes, de quibus postea immutata sunt plurima, caetera permanent ut fuerunt.
10.2.47
38 Nam multarum gentium vocabula partim manserunt, ita ut hodieque appareat unde fuerant derivata, sicut ex Assur Assyrii, ex Heber Hebraei; 404 partim vero temporis vetustate ita mutata sunt, ut vix homines doctissimi antiquissimas historias perscrutantes, nec omnium, sed aliquarum ex istis origines gentium potuerint reperire.
10.2.48
39. Nam quod ex filio Cham, qui vocabatur Mesraim, Aegyptii sunt exorti, nulla hoc resonat origo vocabuli, sicut nec Aethiopum, qui dicuntur ad eum filium Cham pertinere qui Chus appellatus est. Et si omnia considerentur, plura tamen gentium mutata quam manentia vocabula apparent: quibus postea nomina diversa, diversa dedit ratio. Namque Indi ab Indo flumine dicti sunt, qui ab Occidentali parte eos includit.
10.2.49
40. Seres a proprio oppido nomen sortiti sunt, gens ad Orientem sita, apud quos de arboribus lana contexitur, de quibus est illud: Ignoti facie, sed non et vellere Seres.
10.2.50
41. Gangaridae populi sunt inter Assyrios, Indosque inhabitantes circa Gangem fluvium; unde etiam Gangaridae nuncupati sunt.
10.2.51
42. Hyrcani dicti sunt a silva Hyrcana, ubi sunt plurimae tigres.
10.2.52
43. Bactriani Scythae fuerunt, qui suorum factione a sedibus suis pulsi juxta Bactron Orientis fluvium consederunt, ex cujus vocabulo et nomen sortiti sunt. Hujus gentis rex fuit Zoroastes inventor magicae artis.
10.2.53
44. Parthi quoque, et ipsi a Scythis originem trahunt. Fuerunt enim eorum exsules, quod etiam eorum vocabulo manifestatur; nam Scythico sermone EXSULES Parthi dicuntur. Hi similiter, ut Bactriani, domesticis seditionibus, Scythia pulsi, solitudines juxta Hyrcaniam primum furtim occupaverunt, deinde pleraque finium, etiam virtute obtinuerunt.
10.2.54
45. Assyrii ab Assur filio Sem vocati, gens potentissima, quae ab Euphrate usque ad Indorum fines omnem in medio tenuit regionem. 405
10.2.55
46. Medi a rege suo cognominati putantur; namque Jason, Peliaci regis frater, a Peliae filiis Thessalia pulsus est, cum Medea uxore sua, cujus fuit privignus Medus rex Atheniensium: qui post mortem Jasonis Orientis plagam perdomuit, ibique Mediam urbem condidit, gentemque Medorum nomine suo appellavit. Sed invenimus in Genesi quod Madai auctor gentis Medorum fuit, a quo et cognominati, ut superius dictum est.
10.2.56
47. Persae a Perseo rege sunt vocati, qui, e Graecia in Asiam transiens, ibi barbaras gentes gravi diuturnoque bello perdomuit: novissime victor nomen subjectae genti dedit. Persae autem ante Cyrum ignobiles fuerunt, et nullius inter gentes loci habebantur. Medi semper potentissimi fuerunt.
10.2.57
48. Chasdim, qui nunc Chaldaei vocantur, a Chased filio Nachor fratris Abrahae cognominati sunt.
10.2.59
49. Sabaei dicti ἀπὸ τοῦ σέβεσθαι, quod est supplicare, et venerari, quia divinitatem per ipsorum thura veneramur: ipsi sunt et Arabes, qui in montibus Arabiae sunt, qui vocantur Libanus et Antilibanus, ubi thura colliguntur.
10.2.60
50. Syri ab Assurim vocati perhibentur, qui fuit nepos Abraham ex Cethura, quos autem veteres Assyrios, nunc nos vocamus Syros, a parte totum appellantes.
10.2.61
51. Hebraei vocati sunt ab Heber, qui pronepos fuit Sem. 406
10.2.62
52. Israelitae vero ab Israel filio Isaac. Nam patriarcham Hebraeorum constat fuisse Israel, a quo duodecim tribus Judaeorum Israelis vocabulum sortitae sunt. Judaeis autem scissura decem tribuum nomen imposuit. Nam antea Hebraei, sive Israelitae nuncupabantur.
10.2.63
53. Ex quo autem in duo regna Dei populus divisus est, tunc duae tribus, quae de stirpe Juda reges habebant, Judaeorum nomen sortitae sunt. Reliqua pars decem tribuum, quae in Samaria sibi regem constituit, ob populi magnitudinem, pristinum nomen retinuit Israel.
10.2.64
54. Samaritanorum gens sumpsit exordium ab Assyriis, qui transmigrati habitaverunt in Samaria, qui Latine interpretantur custodes, eo quod, captivato Israel, isti in terra regionis eorum ad custodiam collocati sunt.
10.2.65
55. Phoenix, Cadmi frater, de Thebis Aegyptiorum in Syriam profectus, apud Sidonem regnavit, eosque populos ex suo nomine Phoenices, eamque Provinciam Phoeniciam nuncupavit.
10.2.66
56. Sidones autem a civitate quae vocatur Sidon traxisse vocabulum perhibentur.
10.2.67
57. Saraceni dicti, vel quia ex Sara genitos se praedicent; vel, sicut gentiles aiunt, quod ex origine Syrorum sint, quasi Syrigenae. Hi peramplam habitant solitudinem. Ipsi sunt et Ismaelitae, ut liber Geneseos docet, quod sint ex Ismaele. Ipsi Cedar a filio Ismaelis. Ipsi Agaraeni ab Agar, qui, ut diximus, perverso nomine Saraceni vocantur, quia ex Sara se genitos gloriantur.
10.2.68
58. Philistaei ipsi sunt Palaestini, quia p litteram sermo Hebraeus non habet; sed pro eo φ Graeco utuntur. Inde Philistaei pro Palaestinis dicuntur a civitate utique sua. Iidem et Allophyli, id est, alienigenae, ob hoc, quia semper fuerunt inimici Israel, et longe ab eorum genere et societate separati. 407
10.2.69
59. Chananaei appellati de Chanaam filio Cham, quorum terram Judaei possederunt. Ex cujus origine fuit Emor pater Sichem, a quo Amorrhaei sunt nuncupati.
10.2.70
60. Aegyptii ab Aegypto quodam suo rege vocati sunt. Nam antea Aerii dicebantur. Interpretantur autem lingua Hebraica AEGYPTII affligentes, eo quod afflixerint Dei populum, priusquam divino auxilio liberaretur.
10.2.71
61. Armenius ex Thessalia unus de numero ducum Jasonis qui ad Colchos profecti sunt: recollecta multitudine, quae amisso rege Jasone passim vagabatur, Armeniam condidit, gentique ex suo vocabulo nomen dedit.
10.2.73
62. Limes est Persicus qui Scythas ab eis dividit, Scytha cognominatus, a quo limite Scythae a quibusdam perhibentur vocati, gens antiquissima semper habita. Hi Parthos Bactrianosque, feminae autem eorum Amazonum regna condiderunt.
10.2.74
63. Massagetae ex Scytharum origine sunt. Et dicti Massagetae, quasi graves, id est, fortes Getae. Nam sic Livius argentum grave dicit, id est, massas. Hi sunt qui inter Scythas atque Albanos septentrionalibus jugis inhabitant.
10.2.75
64. Amazones dictae sunt, seu quod simul viverent sine viris, quasi ἅμα ζῶσαι, sive quod adustis dexterioribus mammis essent, ne sagittarum jactus impediretur, quasi ἂνευ μαζοῦ. Nudabant enim quam adusserant mammam. Has Titianus unimammas dicit. Nam hoc est Amazon, quasi ἀνευ μαζοῦ, id est, sine mamma. Has jam non esse constat, quod earum partim ab Hercule, partim ab Achille, vel ab Alexandro usque ad internecionem deletae sunt.
10.2.76
65. In parte Asiaticae Scythiae gentes quae posteros se Jasonis credunt albo crine nascuntur ab assiduis nivibus, et ipsius capilli color genti nomen dedit, et inde dicuntur Albani. Horum glauca oculis, 408 id est, picta inest pupilla, adeo ut nocte plusquam die cernant. Albani autem vicinae Amazonibus fuerunt.
10.2.77
66. Ugnos antea Hunnos vocatos, postremo a rege suo Abares appellatos dicunt, qui prius in ultima Maeotide inter glacialem Tanaim et Massagetarum immanes populos habitaverunt. Deinde pernicibus equis Caucasi rupibus, ubi feras gentes Alexandri claustra cohibent, eruperunt, et Orientem viginti annis tenuerunt captivum, et ab Aegyptiis atque Aethiopibus annuum vectigal exegerunt.
10.2.78
67. Trojanorum gens antea Dardana, a Dardano nominata. Nam Dardanus et Jasius fratres e Graecia profecti: ex iis Jasius ad Thraciam, Dardanus ad Phrygiam pervenit, ibique primus regnavit. Post quem filius ejus Ericthonius, deinde nepos ejus Tros, a quo Trojani nuncupati sunt.
10.2.79
68. GALATAE Galli esse noscuntur, qui, in auxilium a rege Bithyniae evocati, regnum cum eo parta victoria diviserunt; sicque deinde Graecis admisti, primum Gallograeci, nunc ex antiquo Gallorum nomine Galatae nuncupantur.
10.2.80
69. Graeci ante Thessali a Thessalo, postea a Graeco rege Graeci sunt nuncupati. Nam Graeci proprie Thessali sunt.
10.2.82
70. Lapithas autem gentem Thessaliae fuisse aiunt circa Peneum amnem olim inhabitantem, a Lapitha, Apollinis filia, nuncupatos.
10.2.83
71. Sicyonii Graeci sunt nuncupati, a Sicyonio rege. Hi primum Aegialaei vocabantur, a rege Aegialeo, qui primus Sicyoniis imperavit, a quo, et Aegialaea nuncupata est, quae nunc Peloponesus a Pelope rege suo vocatur. Ipsi sunt et Arcades ab Arcade rege, Jovis et Calystonis filio, dicti. 409
10.2.84
72. Danai a Danao rege vocati. Iidem et Argivi ab Argo conditore cognominati. Postquam autem Graecorum rex Apis mortuus est, huic filius Argus successit in regnum, et ex eo Argivi appellati sunt, qui etiam ab eis post obitum ut deus haberi coepit, templo et sacrificio honoratus.
10.2.86
73. Achaei, qui et Achivi ab Achaeo, Jovis filio, dicti.
10.2.87
74. Pelasgi nominati quia cum velis passis verno tempore advenisse Italiam visi sunt, ut aves. Primos enim eos Varro Italiam appulisse commemorat. Graeci vero Pelasgos a Pelasgo, Jovis et Larissae filio, perhibent dictos.
10.2.88
75. Myrmidones fuerunt Achillis socii; Dolopes Pyrrhi, dicti autem Myrmidones propter astutiam, quasi μύρμηκες, id est, formicae. Eratosthenes autem dicit dictos Myrmidones a Myrmidone duce, Jovis et Eurimedusae, filio
10.2.89
76. Cecropi Atheniensium regi successit Cranaus, cujus filia Atthis nomen et regioni et genti dedit. Et ex ea Attici cognominati, qui sunt Athenienses.
10.2.91
77. Ion, vir fortis, ex suo nomine eosdem Athenienses vocavit Iones.
10.2.92
78. Macedones a nomine Emathionis regis antea Emathii nuncupati sunt; postea Macedones dicti a Macedone rege, Deucalionis materno nepote.
10.2.93
79. Epirotae a Pyrrho Achillis filio prius Pyrrhidae, postea vero a Pyrrho rege ad Italiam transire praesumpserunt.
10.2.94
80. Dorus Neptum et Ellepis filius fuit, unde Dori et originem et nomen ducunt. Sunt autem pars Graeciae gentis, ex quibus 410 etiam cognominata est tertia lingua Graecorum, quae Dorica appellatur.
10.2.95
81. Lacedaemones a Lacedaemone, Semelae filio, dicti. Hi diu perseverantes in bello contra Messenios, veriti ne diuturnitate praelii spem prolis amitterent, praeceperunt ut virgines eorum cum juvenibus domi relictis concumberent, sicque ex pro miscuo virginum et maritorum concubitu juvenes de incertis parentibus nati sunt, et ex nota materni pudoris Parthenii vocati sunt. Nam ipsos esse Spartanos quos et Lacedaemones. Spartanos vero propter repentinos adversus Cadmum quasi de terra contractus, et ex omnia parte conflictus, ita vocatos.
10.2.96
82. Thraces ex filio Japhet, qui vocatus est Thiras, et orti et cognominati, ut superius dictum est, perhibentur, licet gentiles eos ex moribus ita dictos existiment, quod sint truces. Saevissimi enim omnium gentium fuerunt; unde et multa de eis fabulosa memorantur: quod captivos diis suis litarent, et humanum sanguinem in ossibus capitum essent soliti potare. De quibus Virgilius: Heu fuge crudeles terras, fuge littus avarum, quasi crudelium et avarorum
10.2.97
83. Istrorum gens originem a Colchis ducit, qui missi ad Argonautas persequendos; ut a Ponto intraverunt Istrum fluvium, a vocabulo amnis, quo a mari concesserant, appellati sunt. 411
10.2.98
84. Romani a Romuli nomine nuncupati, qui urbem Romam condidit, gentique et civitati nomen dedit. Hi ante a Saturno SATURNII, a Latino LATINI vocati sunt. Nam Latinus Italiae rex fuit, qui ex suo nomine Latinos appellavit, qui postea Romani nuncupati sunt. Hi et Quirites dicti, quia Quirinus dictus est Romulus, quod semper hasta utebatur, quae Sabinorum lingua Quiris dicitur.
10.2.99
85. Italus quoque, et Sabinus, et Sicanus fratres fuerunt, et quibus nomina populis imposita et regionibus sunt. Nam ab Italo ITALI, a Sabino SABINI, a Sicano SICANI, qui et Siculi cognominati sunt, idem et Sicilienses.
10.2.100
86. Thusci Italiae gens est a frequentia sacrorum et thuris vocata, id est, ἀπὸ τοῦ θύειν.
10.2.101
87. Umbri Italiae gens est, sed Gallorum veterum propago, qui Apenninum montem incolunt. De quibus historiae perhibent quod tempore aquosae cladis imbribus superfuerint, et ob hoc ὀμβρίους Graece nominatos.
10.2.102
88. Marsi, gens Italiae dicta a comite Liberi Marsya, qui usum illis vitium ostendit, et ob hoc illi statuam fecerunt, quam postea Romani victis Marsis tulerunt. Marsos autem Graeci Uscos vocant, quasi ὀφιύχους, quod multos serpentes habeant, et οφις serpens dicatur; illaesos autem esse carminum maleficiis; inhabitant autem plagam Apennini montis simul cum Umbris. 412
10.2.103
89. Gothi a Magog filio Japhet nominati putantur, de similitudine ultimae syllabae, quos veteres magis Getas quam Gothos vocaverunt, gens fortis et potentissima, corporum mole ardua, armorum genere terribilis, de quibus Lucanus: Hinc Dacus premat, inde Getes occurrat Iberis.
10.2.104
90. Daci autem Getarum suboles fuerunt, et dictos putant Dacos, quasi Dagos, quia de Gothorum stirpe creati sunt. De quibus ille: Ibis Arctoos procul, usque Dacos.
10.2.105
91. Bessi barbari fuerunt, qui a multitudine boum sic vocati creduntur. De quibus quidam: Qui colit terrae medio, vel ille divitis multo bove pileatus accola ripae.
10.2.106
92. Gipedes pedestri praelio magis, quam equestri sunt usi, et ex hac causa ita vocati.
10.2.107
93. Sarmatae patentibus campis armati inequitabant, priusquam eos Lentulus Danubio prohiberet, atque inde ob studium armorum Sarmatae nuncupati existimantur.
10.2.108
94. Lanus fluvius fertur ultra Danubium, a quo Alani dicti sunt, sicut et populi inhabitantes juxta Lemannum fluvium Alemani vocantur. De quibus Lucanus: Deseruere cavo tentoria fixa Lemanno.
10.2.109
95. Longobardos vulgo ferunt, nominatos a prolixa barba et nunquam tonsa.
10.2.110
96. Vindilicus amnis ab extremis Galliae erumpens, juxta quem fluvium habitasse et ex eo traxisse nomen Vandali perhibentur. 413
10.2.111
97. Germaniae gentes dictae, quod sint immania corpora, immanesque nationes saevissimis duratae frigoribus, qui mores ex ipso coeli rigore traxerunt, ferocis animi et semper indomiti, raptu venatuque viventes. Horum plurimae gentes variae armis, discolores habitu, linguis dissonae, et origine vocabulorum incertae; ut Tolosates, Angrivari, Quadi, Tungrii, Marcomani, Bructeri, Chamavi, Wangiones, Tubantes, quorum immanitas barbariae etiam in ipsis vocabulis horrorem quemdam significat.
10.2.112
98. Suevi pars Germanorum fuerunt in fine Septentrionis, de quibus Lucanus: Fundit ab extremo flavos Aquilone Suevos Quorum fuisse centum pagos et populos multi prodiderunt. Dicti autem Suevi putantur a monte Suevo, qui ab ortu initium Germaniae facit, cujus loca incoluerunt.
10.2.113
99. Burgundiones quondam, a Romanis subacta interiore Germania, per castrorum limites positi a Tiberio Caesare, in magnam coaluerunt gentem, 414 atque ita nomen ex locis sumpserunt: quia crebra per limites habitacula constituta Burgos vulgo vocant. Hi postea rebelles Romanis effecti, plusquam octoginta millia armatorum ripae Rheni fluminis insederunt, et nomen gentis obtinuerunt.
10.2.114
100. Saxonum gens in Oceani littoribus et paludibus inviis sita, virtute atque agilitate habilis. Unde et appellata, quod sit durum et validissimum genus hominum, et praestans caeteris piraticis.
10.2.115
101. Franci a quodam proprio duce vocati putantur. Alii eos a feritate morum nuncupatos existimant. Sunt enim in illis mores inconditi, naturalis ferocitas animorum.
10.2.116
102. Britones quidam Latine nominatos suspicantur, eo quod bruti sint, gens inter Oceanum, interfuso mari, quasi extra orbem posita. De quibus Virgilius: Toto divisos orbe Britannos.
10.2.117
103. Scoti propria lingua nomen habent a picto corpore, eo quod aculeis ferreis cum atramento variarum figurarum stigmate annotentur
10.2.118
104. Galli a candore corporis nuncupati sunt, γάλα enim Graece lac dicitur. Unde et Virgilius sic eos appellat, cum ait de iis: Tum lactea colla Auro innectuntur.
10.2.119
105. Secundum diversitatem enim coeli et facies hominum, et colores, et corporum quantitates, et animorum diversitates existunt. 415 Inde Romanos graves, Graecos leves, Afros versipelles, Gallos natura feroces atque acriores ingenio pervidemus, quod natura climatum facit.
10.2.120
106. Galli autem Senones antiquitus Xenones dicebantur, quod Liberum hospitio recepissent, postea x in s litteram commutata est.
10.2.122
107. Vacca oppidum fuit juxta Pyrenaeum, a quo sunt cognominati Vaccaei, de quibus creditur dixisse poeta: Lateque vagantes Vaccaei. Hi Pyrenaei jugis peramplam montis habitant solitudinem. Idem et Vascones, quasi Vaccones, c in s litteram demutata.
10.2.123
108. Quos Cn. Pompeius, edomita Hispania, et ad triumphum redire festinans, de Pyrenaei jugis deposuit, et in unum oppidum congregavit. Unde et Convenarum urbs nomen accepit.
10.2.124
109. Hispani ab Ibero amne primum Iberi, postea ab Hispalo HISPANI cognominati sunt.
10.2.125
110. Galleci a candore dicti, unde et Galli. Reliquis enim 416 Hispaniae populis candidiores existunt. Hi Graecam sibi originem asserunt. Unde et naturali ingenio callent.
10.2.127
111. Siquidem post finem Trojani belli, Teucrum morte Ajacis fratris invisum patri Telamoni, cum non reciperetur in Regnum, Cyprum concessisse, ibique urbem nomine antiquae patriae Salaminam condidisse( ferunt), inde ad Galleciam profectum, et positis sedibus ex loco genti nomen dedisse.
10.2.128
112. Austures, gens Hispaniae, vocati eo quod circa Asturam flumen septi montibus silvisque crebris inhabitent.
10.2.129
113. Cantabri, gens Hispaniae, a vocabulo urbis et Iberi amnis cui insidunt appellati. Horum animus pertinax, et magis ad latrocinandum et ad bellandum, vel ad perpetiendum verbera semper parati.
10.2.130
114. Celtiberi ex Gallis Celticis fuerunt, quorum ex nomine appellata est regio Celtiberia. Nam ex flumine Hispaniae Ibero, ubi consederant, et ex Gallis, qui Celtici dicebantur, misto utroque vocabulo Celtiberi nuncupati sunt.
10.2.131
115. Afri appellati ab uno ex posteris Abrahae, qui vocabatur Afer: qui dicitur duxisse adversus Libyam exercitum, et ibi victis hostibus consedisse, 417 ejusque posteros ex nomine Atavi et Afros et Africam nuncupasse.
10.2.132
116. Poeni autem Carthaginenses sunt a Phoenicibus nuncupati, qui cum Didone profecti sunt.
10.2.133
117. Tyrii vero a Tyria urbe Phoenicum nominati, de qua profecti sunt, et in Africae littus venerunt.
10.2.134
118. GETULI Getae dicuntur fuisse, qui ingenti agmine a locis suis navibus conscendentes, loca Syrtium in Libya occupaverunt; et quia ex Getis venerant, derivato nomine Getuli cognominati sunt. Unde et opinio est apud Gothos, ab antiqua cognatione Mauros consanguinitate propinquos sibi vocare.
10.2.135
119. Africam autem initio habuere Libyes, deinde Afri, post haec Getuli, postremum Mauri et Numidae.
10.2.136
120. Mauri et Numidae, ut Afri putant, sic sumpserunt exordium et vocabulum. Nam postquam in Hispania Hercules interiit, et exercitus ejus compositus ex variis gentibus, amisso duce, passim sibi sedes quaerebant, ex eo numero Medi, et Persae, et Armeni navibus in Africam transvecti proxima maris loca occupavere.
10.2.137
121. Sed Persae, dum materiam in agris pro construendis domiciliis non invenirent, et ignara lingua commercium prohiberet, per patentes agros, et diversas solitudines vagabantur, et a pabulationibus vagabundis semetipsos propria lingua Numidas appellaverunt, id est, sine oppido vagos et errantes.
10.2.138
122. Medi autem cum Libyis se miscuerunt, qui proxime Hispaniam inhabitabant, quorum nomen paulatim Libyes corruperunt, barbara lingua Mauros pro Medis appellantes, licet Mauri ob colorem a Graecis vocentur. Graeci enim nigrum μαυρὸν vocant, aestifero quippe calore afflati atri coloris speciem ducunt.
10.2.139
123. Massylia civitas Africae est, non longe ab Atlante, et hortis Hesperidum; a qua civitate Massylii vocati sunt, quos nos corrupte Massulos vocamus, de quibus Virgilius: Hinc mihi Massylae gentis monstrata sacerdos.
10.2.140
418 124. Gaulalum gentes sunt a meridie usque Oceanum Hesperium pervagantes. His nomen Gauloe insula dedit, quae est juxta Aethiopiam, ubi nec serpens nascitur, nec vivit.
10.2.141
125. Garamantes populi Africae prope Cyrenas inhabitantes a Garamante rege, Apollinis filio, nominati, qui ibi ex suo nomine Garama oppidum condidit. Sunt autem proximi gentibus Aethiopum, de quibus Virgilius extremi Garamantes. Extremi autem, quia saevi, et a consortio humanitatis remoti.
10.2.142
126. Hesperii vero sunt qui circa Hispaniam commorantur. Nam Hispania HESPERIA
10.2.143
127. Aethiopes dicti a filio Cham, qui vocatus est Chus, a quo originem trahunt. Chus enim Hebraica Aethiops interpretatur.
10.2.145
128. Hi quondam, ab Indo flumine consurgentes, juxta Aegyptum, inter Nilum et Oceanum, in meridie, sub ipsa solis vicinitate insederunt, quorum tres sunt populi: Hesperii Garamantes et Indi: Hesperii sunt Occidentis, Garamantes Tripolis, Indi Orientis.
10.2.146
129. Troglodytae gens Aethiopum; ideo nuncupati, quod tanta celeritate pollent, ut feras cursu pedum assequantur.
10.2.147
130. Pamphagi, et hi in Aethiopia sunt: quibus esca est quidquid mandi potest, et omnia fortuitu gignentia, unde et appellati.
10.2.148
131. Ichthyophagi, quod venando in mari valeant, et piscibus tantum alantur. 419 Hi post Indos montanas regiones tenent, quos subactos Alexander Magnus piscibus vesci prohibuit.
10.2.149
132. Anthropophagi gens asperrima sub regione Serum sita. Qui quia humanis carnibus vescuntur, ideo Anthropophagi nominantur. Itaque sicut his, ita et caeteris gentibus per saecula, aut a regibus, aut a locis, aut a moribus, aut ex quibuslibet aliis causis immutata vocabula sunt, ita ut prima origo nominis eorum temporum vetustate non pateat.
10.2.150
133. Jam vero hi qui Antipodes dicuntur, eo quod contrarii esse vestigiis nostris putantur, ut quasi sub terris positi adversa pedibus nostris calcent vestigia, nulla ratione credendum est, quia nec soliditas patitur, nec centrum terrae; sed neque hoc ulla historiae cognitione firmatur, sed hoc poetae, quasi ratiocinando, conjectant.
10.2.151
134. Titanas autem quosdam in Graecia ferunt fuisse robustos et excellentes viribus populos, quos ferunt fabulae ab irata contra deos terra ad ejus ultionem creatos.
10.2.152
135. Unde et Titanes dicti sunt ἀπὸ τῆς τίσεως, id est, ab ultione, quod quasi ulciscendae matris terrae causa in deos armati exstiterint; quos fabulae a Jove bello fuisse superatos atque exstinctos fingunt, propter quod e coelo jactis fulminibus interierunt.
10.3.1
LIBER NONUS. DE LINGUIS, GENTIBUS, REGNIS, MILITIA, CIVIBUS, AFFINITATIBUS. CAPUT III. De regnis et militiae vocabulis.
10.3.1
1. Regnum a regibus dictum, nam sicut reges a regendo vocati, ita regnum a regibus.
10.3.3
2. Regnum universae nationes suis quaeque temporibus habuere, ut Assyrii, Medi, Persae, Aegyptii, Graeci, quorum vices sors temporum ita volutavit ut alterum ab altero solveretur. Inter omnia autem regna terrarum duo regna caeteris gloriosiora traduntur, Assyriorum primo, 420 deinde Romanorum, ut temporibus et locis inter se ordinata atque distincta.
10.3.4
3. Nam sicut illud prius, et hoc posterius, ita illud in Occidente exortum est; denique in illius fine hujus initium confestim fuit. Regna caetera caeterique reges velut appendices istorum habentur.
10.3.5
4. Reges a regendo vocati, sicut enim sacerdos a sanctificando, ita et rex a regendo; non autem regit, qui non corrigit. Recte igitur faciendo regis nomen tenetur, peccando amittitur. Unde et apud veteres tale erat proverbium. Rex eris si recte facies, si non facias, non eris.
10.3.6
5. Regiae virtutes praecipuae duae, justitia et pietas, plus autem in regibus laudatur pietas; nam justitia per se severa est.
10.3.7
6. Consules appellati a consulendo, sicut reges a regendo, et sicut leges a legendo; nam cum Romani regum superbam dominationem non ferrent, annua imperia binosque consules sibi fecerunt; nam fastus regius non benevolentia consulentis, sed superbia dominantis erat: hinc igitur consules appellati, vel a consulendo civibus, vel a regendo cuncta consilio.
10.3.8
7. Quos tamen ideo mutandos per annos singulos instituerunt, ut nec insolens diu maneret, et moderatior cito succurreret. Inde autem duo pares, quia unus rem civilem, alter rem militarem administrabat. Regnaverunt autem annis CCCCLXIIII 421
10.3.9
8. Proconsules subjecti erant consulibus, et dicti proconsules, eo quod vicem consulis fungerentur, sicut procurator curatoris, id est, actoris.
10.3.10
9. Exconsules autem dicti, quod jam a consulatu exierint, sive discesserint, peracto vicis suae anno.
10.3.11
10. Dictatores nono anno post reges expulsos Romani sibi creaverunt, dum gener Tarquinii, ad injuriam soceri vindicandam, ingentem adversus Romam collegisset exercitum.
10.3.13
11. Hi quinquenii temporis imperio utebantur; plus enim erant honore, quam consules, quia annuas potestates tenebant. Et dicti dictatores, quasi principes, et praeceptores; unde et magistri populi nominabantur. Unde et dicta dicuntur.
10.3.14
12. Caesarum nomen a Julio coepit, qui bello civili commoto primus Romanorum singularem obtinuit principatum. Caesar autem dictus, quod caeso mortuae matris utero prolatus eductusque fuerit; vel quod cum caesarie natus sit, a quo et imperatores sequentes 422 Caesares dicti( eo quod comati essent). Qui enim ex secto utero eximebantur, Caesones et Caesares appellabantur.
10.3.15
13. Julius autem dictus, quia ab Iulo Aeneae filio, originem duxit, ut confirmat Virgilius: Julius a magno demissum nomen Iulo.
10.3.16
14. Imperatorum autem nomen apud Romanos eorum tantum fuit prius apud quos summa rei militaris consisteret, et ideo imperatores dicti ab imperando exercitui; sed dum diu duces titulis imperatoriis fungerentur, senatus censuit ut Augusti Caesaris hoc tantum nomen esset, eo quod is distingueretur a caeteris gentium regibus, quod et sequentes Caesares hactenus usurpaverunt.
10.3.17
15. Solet enim fieri ut primi regis nomen etiam reliqui possideant, sicut apud Albanos, ex Silvii nomine, omnes reges Albanorum Silvii appellati sunt; sicut et apud Persas Arsacidae; apud Aegyptios Ptolomaei; apud Athenienses Cecropidae.
10.3.18
16. Augustus ideo apud Romanos nomen imperii est, eo quod olim augerent rempublicam amplificando. Quod nomen primo senatus Octaviano Caesari tradidit, ut quia auxerat terras, ipso nomine et titulo consecraretur.
10.3.19
17. Dum autem idem Octavianus jam Caesar et imperator appellaretur, vel Augustus, postea vero dum ludos spectaret, et pronuntiatum esset illi a populo ut vocaretur et Dominus, statim manu vultuque averso, indecoras adulationes repressit, et Domini appellationem, ut omen, declinavit, atque insequenti die omnem populum gravissimo edicto corripuit, Dominumque se post haec appellari, ne a liberis quidem suis permisit. Fuit enim filius Attiae, quae nata est de sorore Julii Caesaris. 423
10.3.20
18. Reges autem ob hanc causam apud Graecos Βασιλεῖς vocantur, quod tanquam bases populum sustinent; unde et bases coronas habent. Quanto enim quisque magis praeponitur, tanto amplius pondere laborum gravatur
10.3.21
19. Tyranni Graece dicuntur, iidem Latine et reges; nam apud veteres inter regem et tyrannum nulla discretio erat, ut: Pars mihi pacis erit dextram tetigisse tyranni. Fortes enim reges tyranni vocabantur; nam TIRO fortis, de quibus Dominus loquitur: Per me reges regnant, et tyranni per me tenent terram.
10.3.22
20. Jam postea in usum accidit tyrannos vocari pessimos atque improbos reges, luxuriosae dominationis cupiditatem, et crudelissimam dominationem in populis exercentes.
10.3.23
21. Princeps et dignitatis modo significatur, et ordinis, sicut est illud Virgilianum: Princeps ardentem conjecit lampada Turnus, pro primus.
10.3.24
Dictus autem princeps a capiendi significatione, quod primum capiat, sicut municeps ab eo quod munia capiat.
10.3.26
22. Dux dictus, eo quod sit ductor exercitus; sed non statim quicunque principes, vel duces sunt, etiam reges dici possunt. In bello autem melius ducem nominari quam regem; nam hoc nomen exprimit in proelio ducentem; unde Virg.: Ducis Evandri, Sallust.: Quo cupidius in ore Ducis sese quisque bonum. Non dixit in ore Consulis.
10.3.28
23. Monarchae sunt qui singularem possident principatum, qualis fuit Alexander apud Graecos, et Julius apud Romanos. Hinc et monarchia dicitur, Μονὰς quippe singularitas Graeco nomine, ἀρχὴ principatus est.
10.3.29
24. Tetrarchae sunt quartam partem regni tenentes. Nam τέτταρα quatuor sunt, qualis fuit apud Judaeam Philippus. 424
10.3.30
25. Patricii inde vocati sunt, pro eo quod sicut patres filiis, ita provideant reipublicae.
10.3.31
26. Praefecti dicti, quod praetoria potestate praesint.
10.3.32
27. Praetores iidem qui et praefecti, quasi praepositores.
10.3.33
28. Praesides vero dicti, quia alicujus loci tutelam praesidialiter tenent.
10.3.34
29. Tribuni vocati, quod militibus, sive plebibus jura tribuunt.
10.3.35
30. Chiliarchae sunt qui mille praesunt, quos nos millenarios nuncupamus, et est nomen Graecum.
10.3.36
31. Centuriones dicti, eo quod centum praesunt militibus, sicut quinquagenarii, qui in capite sunt quinquaginta militum, sicut decani ab eo quod militibus decem praeferuntur.
10.3.37
32. Miles dictus, quia mille erant ante in numero uno, vel quia unus est ex mille electus. Romulus autem primus ex populo milites sumpsit, et appellavit. Liber vero primus militiae ordinem docuit.
10.3.38
33. Miles, aut ordinarius dicitur, aut extraordinarius. Ordinarius est 425 qui per ordinem militat, nec adhuc aliquem consecutus est gradum honoris; est enim gregarius, id est, humilis militiae. Extraordinarius vero, qui ob virtutem promovetur ex ordine.
10.3.39
34. Emeriti dicuntur veterani solutique militia, qui jam in usu praelii non sunt, quia MERERI militare dicitur, a stipendiis, scilicet, quae merentur. Iidem et veterani dicuntur quia jam in usu praelii non sunt, sed post multos militiae labores quietis suffragium consequuntur.
10.3.40
35. Equestres milites dicti, eo quod equo sedeant. Item militat ille in equestri ordine.
10.3.41
36. Tirones dicuntur fortes pueri, qui ad militiam deliguntur, atque armis gerendis habiles existunt. Hi enim non ex sola professione nativitatis, sed ex aspectu et valitudine corporis existimantur. Unde et tirones dicti, qui antequam sacramento rogati sint, milites non sunt.
10.3.43
37. Romanae autem militiae mos fuit puberes primo exerceri armis. Nam decimo sexto anno tirones militabant, quo etiam solo sub custodibus agebant, de quibus Virgilius: Et primaevo flore juventus.
10.3.44
38. Servos sane nunquam militasse constat, nisi servitute deposita, excepto Annibalis tempore, cum post Cannense praelium in tanta necessitate fuissent Romani, ut ne liberandorum quidem servorum daretur facultas.
10.3.45
39. Desertores vocati, eo quod, desertis militaribus officiis, evagantur. Hi in alios numeros militiae nomen dare prohibentur, sed si non magni temporis culpam contraxerint, caesi numeris suis restituuntur. Sed et qui deserunt exercitum ad hostes transeuntes, et ipsi desertores vocantur.
10.3.46
426 40. Conscripti milites dicuntur, quia in tabulis conferuntur ab eo qui eos ducturus est; sicut transcripti vocantur, cum de alia in aliam legionem transeunt, et inde transcripti, quia nomina dant ut transcribantur.
10.3.47
41. Optiones dicti, quod sint electi. Nam OPTARE eligere est, sicut est illud: Optavitque locum regno, id est elegit.
10.3.48
42. Excubitores dicuntur, pro eo quod excubias semper agunt. Sunt enim ex numero militum, et in porticibus excubant propter regalem custodiam. Excubiae autem diurnae sunt vigiliae nocturnae, unde et vigiles.
10.3.49
43. Velites erant apud Romanos genus militiae, a volitando vocati. Lecti enim agilitate juvenes, cum armis suis post terga equitum considebant, et mox cum ad hostes ventum esset, equis desiliebant, et continuo pedites ipsi ex alia parte, equitibus per quos advecti fuerant dimicantibus, hostem perturbabant. Ab his ergo velitibus elephanti quondam Annibalis retro acti, cum regi jam a suis non possent, fabrili scalpro inter aures adacto, necabantur.
10.3.50
44. Castra sunt ubi miles steterit; dicta autem castra, quasi casta, eo quod illic castraretur libido. Nam nunquam iis intererat mulier.
10.3.51
45. Militia autem a milibus dicta, aut a multis, quasi multitia, quasi negotium multorum, aut a mole rerum, quasi moletia.
10.3.52
46. Legio sex millium armatorum est a delectu vocata, quasi lecti, 427 id est, armis electi. Proprie autem Macedonum phalanx, Gallorum caterva, nostra legio dicitur.
10.3.53
47. Legio habet sexaginta centurias, manipulos triginta, cohortes duodecim, turmas ducentas.
10.3.54
48. Centuria est pars exercitus in centenos milites divisa. Unde et qui iis praesunt centuriones dicunt.
10.3.55
49. Succenturiati sunt, non qui in prima, sed qui in secunda centuria sunt, quasi sub prima centuria, tamen stricti etiam ipsi, et in speculis positi in bello sunt, ut si prima defecerit, isti, quos sub se diximus, laborantibus primis subveniant. Unde et ad insidiandum ponitur succenturiatus, quasi armis dolosis instructus.
10.3.56
50. Manipulus ducentorum est militum; manipuli autem dicti sunt milites, sive quia bellum primo manu incipiebant, sive quod antequam signa essent, manipulos sibi, id est, fasciculos stipulae, vel herbae alicujus, pro signis faciebant, a quo signo manipulares milites cognominati sunt. De quibus Lucanus: Convocat armatos extemplo ad signa maniplos.
10.3.57
51. Turma triginta equites sunt. Romani enim equites in una tribu trecenti fuerunt. De singulis enim centuriis decem dabantur, et fiebat turma.
10.3.58
Cohors quingentos milites habet 428
10.3.59
52. Tria sunt militiae genera, sacramentum, evocatio, conjuratio.
10.3.60
53. Sacramentum, in quo post electionem jurat unusquisque miles se non recedere a militia, nisi post completa stipendia, id est, militiae tempora, et hi sunt qui habent plenam militiam. Nam viginti quinque annis tenentur.
10.3.62
54. Evocatio, dum ad subitum bellum non solum milites, sed et caeteri evocantur. Unde etiam consul solebat dicere: Qui rempublicam salvam esse vult, me sequatur.
10.3.63
55. Conjuratio, quae fit tumultu, quando vicinum urbis periculum singulos jurare non patitur, sed repente colligitur multitudo, et tumultuosa in ira conflatur. Haec et tumultuatio dicitur.
10.3.64
56. In acie autem istae fere formae sunt: Exercitus, classis, nodus, cuneus, alae, cornua, agmen, quae formas et nomina ab ipsis rebus de quibus translata sunt mutuantur.
10.3.65
57. Acies dicta, quod ferro armata sit, et acumine gladiorum.
10.3.66
58. Exercitus, multitudo ex uno genere, ab exercitatione belli vocata.
10.3.67
59. Classes dictae propter divisionem exercitus, qui postea manipuli dicti sunt. Unde et Virgilius: Classibus hic locus, hic acies certare solebant. Jam postea et classis navium dicta.
10.3.68
60. Nodus proprie est densa peditum multitudo, sicut turma equitum. Nodus autem dictus, pro difficultate, quod vix possit resolvi.
10.3.69
61. Cuneus est collecta in unum militum multitudo. Unde propter quod in unum coit, ipsa coitio in unum cuneus nominatus est, quasi couneus, eo quod in unum omnes coguntur. 429
10.3.70
62. Alae in exercitu triginta equites esse dicuntur; Alae autem equites ob hoc dicti, quia tegunt pedites alarum vice.
10.3.71
63. Cornua vocantur extremitas exercitus, quod intorta sit.
10.3.72
64. Agmen dicitur cum exercitus iter facit, ab agendo vocatum, id est, eundo. Plautus: Quo te agis ipse? Est enim exercitus ambulans. Nam agmen dicitur quod in longitudine directum est, quale solet esse cum exercitus portis procedit; quidquid fuerit aliud, abusive dicitur.
10.4.2
LIBER NONUS. DE LINGUIS, GENTIBUS, REGNIS, MILITIA, CIVIBUS, AFFINITATIBUS. CAPUT IV. De civibus.
10.4.2
1. De imperiis militiaeque vocabulis ex parte dictum est, deinceps civium nomina summatim subjungimus.
10.4.3
2. Cives vocati, quod in unum coeuntes vivant, ut vita communis et ornatior fiat et tutior.
10.4.4
3. Domus unius familiae habitaculum est, sicut urbs unius populi, sicut orbis domicilium totius generis humani. Est autem domus genus, familia, sive conjunctio viri et uxoris. Incipit autem a duobus, et est nomen Graecum. Nam δώματα Graeci tecta vocant. Familia est liberi ex liberis legibus suscepti, a femore.
10.4.5
4. Genus autem a gignendo et progenerando dictum, aut a definitione certorum prognatorum, ut nationes, quae propriis cognationibus terminatae, gentes appellantur.
10.4.6
5. Populus est coetus humanae multitudinis, juris consensu et concordi communione sociatus. Populus autem eo distat a plebibus, quod populus 430 universi cives sunt, connumeratis senioribus civitatis; plebs autem reliquum vulgus sine senioribus civitatis.
10.4.7
6. Populus ergo tota civitas; vulgus vero plebs est. Plebs autem dicta a pluralitate; major est enim numerus minorum quam seniorum. Populus vero συχνὸς δῆμος dicitur, id est, Κοιτὸς πολὺς. Unde et populus dictus est. Graece autem populus dicitur λαὸς a lapidibus. Vulgus est passim inhabitans multitudo, quasi quisque quo vult.
10.4.8
7. Tribus dicuntur tanquam curiae et congregationes distinctae populorum, et vocatae tribus ab eo quod in principio, Romani trifarie fuerunt a Romulo dispertiti, in senatoribus, militibus et plebibus. Quae tamen tribus nunc multiplicatae nomen pristinum retinent.
10.4.9
8. Senatui nomen aetas dedit, quod seniores essent. Alii a sinendo dictos accipiunt senatores; ipsi enim agendi facultatem dabant.
10.4.10
9. Senatusconsultus a consulendo, et tractando est dictus, quod sic fit, ut consulat, et nocere non possit.
10.4.11
10. Patres autem, ut dicit Sallustius, a curae similitudine vocati sunt. Nam sicut patres filios suos, ita illi rempublicam habebant.
10.4.13
11. Patres conscripti, quia dum Romulus decem curias senatorum elegisset 431 nomina eorum, praesente populo, in tabulas aureas contulit, atque inde Patres conscripti vocati.
10.4.14
12. Primi ordines senatorum dicuntur illustres, secundi spectabiles, tertii clarissimi. Jam inferius quartum aliquod genus non est. Quamvis autem senatoria quisque origine esset, usque ad legitimos annos eques Romanus erat, deinde accipiebat honorem senatoriae dignitatis.
10.4.16
13. Censores apud veteres Romanos erant. Est enim nomen censoris dignitas judicialis. Censere enim judicare est. Item censores sunt patrimoniorum judices, a censu aeris appellati.
10.4.17
14. Judices dicti, quasi jus dicentes populo, sive quod jure disceptent. Jure autem disceptare est juste judicare. Non est autem judex, si non in eo est justitia.
10.4.18
15. Praesides rectores sunt provinciae, dicti eo quod praesunt.
10.4.19
16. Praetores autem, quasi praeceptores civitatis, et principes. Iidem, et quaestores, quasi quaesitores, eo quod quaestionibus praesunt, consilium enim et causa apud eos est.
10.4.20
17. Proceres sunt principes civitatis, quasi procedes, quod ante omnes honore praecedant. Unde et capita trabium, quae eminent extra parietes, proceres dicuntur, eo quod primo procedant. Hinc autem ad primores facta translatio, quod a caetera multitudine praeeminent.
10.4.21
18. Tribuni dicti, quod plebi jura, vel opem tribuunt. Constituti sunt autem 432 decimo sexto anno post reges exactos. Dum enim plebs a senatu et consulibus premeretur, tunc ipsa sibi tribunos, quasi proprios judices et defensores creavit, qui eorum libertatem tuerentur, et eos adversus injuriam nobilitatis defenderent, unde et defensores dicti, eo quod sibi plebem commissam contra insolentiam improborum defendant. At contra nunc quidam eversores, non defensores existunt.
10.4.22
19. Numerarii vocati sunt qui publicum nummum aerariis inferunt.
10.4.23
20. Functi, ab eo quod fungantur honore et officio aliquo dicti. Hinc et defunctos mortuos dicimus, qui compleverunt vitae officia, nihil enim jam faciunt.
10.4.24
21. Municipes sunt in eodem municipio nati, ab officio munerum dicti, eo quod publica munia accipiunt. Munia enim officia sunt; unde et immunes dicuntur, qui nullum gerunt officium.
10.4.25
22. Municipales originales cives, et in locum officium gerentes.
10.4.27
23. Decuriones dicti, quod sint de ordine curiae. Officium enim curiae administrant. Unde non est decurio, qui summam non intulit, vel curiam non participavit.
10.4.28
24. Curiales autem iidem et decuriones. Et dicti curiales, quia civilia munera procurant et exsequuntur. 433
10.4.29
25. Principales magistratus et duumvirales curialium officiorum ordinis sunt. Principales dicti quod primi sint magistratibus.
10.4.30
26. Magistratus vero, quod majores sint reliquis officiis.
10.4.31
Duumvirales . . . .
10.4.32
27. Tabellio vocatus, eo quod sit portitor tabellarum. Idem exceptor, idem et scriba publicus, quia ea tantum quae gestis publicantur scribit.
10.4.33
28. Burgarii a burgis dicti, quia crebra per limites habitacula constituta burgos vulgo vocant. Unde et Burgundionum genti nomen inhaesit, quos quondam, subacta Germania, Romani per castra disposuerunt, atque ita ex locis nomen sumpserunt.
10.4.34
29. Collegiati dicuntur, quod ex eorum collegio custodiisque deputentur 434 qui facinus aliquod commiserunt. Est enim sordidissimum genus hominum patre incerto progenitum.
10.4.35
30. Privati sunt extranei ab officiis publicis. Est enim nomen magistratum habenti contrarium; et dicti privati, quod sint ab officiis curiae absoluti.
10.4.36
31. Mercenarii sunt qui serviunt accepta mercede; iidem et barones Graeco nomine, quod sint fortes in laboribus; Βαρὺς enim dicitur gravis, quod sit fortis. Cui contrarius est levis, id est, infirmus.
10.4.37
32. Publicani appellantur conductores vectigalium fisci, vel rerum publicarum, sive qui vectigalia publica exigunt, vel qui per negotia saeculi lucra sectantur. Unde et cognominati sunt.
10.4.38
33. Villicus proprie villae gubernator est. Unde et a villa VILLICUS nomen accepit. Interdum autem villicus non gubernationem villae, sed dispensationem universae domus, Tullio interpretante, significat, quod est universarum possessionum et villarum dispensatorem.
10.4.39
34. Actores iidem et curatores ab agendo, et curando vocati.
10.4.41
35. Procuratores vero, eo quod vicem curatoris fungantur, quasi propter curatores, sicut PROCONSUL pro consule. 435
10.4.42
36. Coloni sunt cultores advenae dicti a cultura agri. Sunt enim aliunde venientes, atque alienum agrum locatum colentes, ac debentes conditionem genitali solo propter agriculturam sub dominio possessoris, pro eo quod iis locatus est fundus. Coloni autem quatuor modis dicuntur. Nam coloni, aut Romani sunt, aut coloni Latini, aut coloni auxiliares, aut coloni ruris privati.
10.4.43
37. Inquilini vocati, quasi incolentes aliena, non enim habent propriam sedem, sed in terra aliena inhabitant.
10.4.44
38. Differt autem inter inquilinum, et advenam. Inquilini enim sunt, qui emigrant, et non perpetuo permanent. Advenae autem, vel incolae adventitii perhibentur, sed permanentes; et inde incolae, quia jam habitatores sunt, ab incolendo.
10.4.45
39. Indigenae sunt inde geniti, et in eodem loco nati, ubi inhabitant.
10.4.46
40. Incola autem non indigenam, sed advenam indicat.
10.4.47
41. Peregrini dicti, eo quod ignorantur eorum parentes, quibus orti existunt; sunt enim de longinqua regione.
10.4.48
42. Urbani vocabantur, qui Romae habitabant, qui vero in caeteris locis oppidani. Nam sola urbs Roma, caetera oppida.
10.4.49
43. Famuli sunt ex propria servorum familia orti. Servi autem 436 vocabulum inde traxerunt, quod hi qui jure belli possent occidi a victoribus, conservabantur, et servi fiebant, a servando, scilicet servi appellati.
10.4.51
44. Ancillae a sustentaculo vocatae, ἀγκὼν enim Graece cubitus dicitur, unde, et anconem dicimus.
10.4.52
45. Mancipium est quidquid manu capi, subdique potest, ut homo, equus, ovis. Haec enim animalia statim, ut nata sunt, mancipium esse putantur; nam et ea quae in bestiarum numero sunt, tunc videntur mancipium esse, quando capi, sive domari coeperint.
10.4.53
46. Ingenui dicti, qui in genere habent libertatem, non in facto, sicut liberti. Unde et eos Graeci εὐγενεῖς vocant, quod sint boni generis.
10.4.54
47. Libertus autem vocatus, quasi liberatus. Erat enim prius jugo servitutis addictus. Libertorum autem filii apud antiquos libertini appellabantur, quasi de libertis nati, nunc vero libertinus, aut a liberto factus, aut possessus.
10.4.55
48. Manumissus dicitur, quasi manu emissus. Apud veteres enim 437 quoties manu mittebant, alapa percussos circumagebant, et liberos confirmabant; unde et manumissi dicti, eo quod manu emitterentur.
10.4.56
49. Dedititii primum a deditione sunt nuncupati. Deditio enim dicitur quando se vincti aut vinciendi hostes victoribus tradunt, quibus haec origo nominis fuit. Dum quondam adversus populum Romanum servi armis sumptis dimicassent, vincti se dederunt, comprehensique varia turpitudine affecti sunt.
10.4.57
50. Ex his quidam postea a dominis manumissi propter suppliciorum notas, quas manifeste perpessi sunt, ad dignitatem civium Romanorum non pervenerunt.
10.4.59
51. Latini liberti( ante Romam conditam apud Latinos fiebant) nunquam per testamentum, sed per epistolam libertatem sumentes. 438 Inde quia per testamentum non fiebant, nec ex testamento aliquid capere, nec suos haeredes facere poterant, cives Romani postea sub consulibus per testamenta in urbe Romana effecti sunt.
10.4.60
52. Dicti autem cives Romani, quia testamento liberi effecti in numerum Romanorum civium rediguntur. His primum aditus erat in urbe Roma commorari, caeteris autem libertis prohibebatur, ne vel in urbe Roma, vel intra septimum ab urbe milliarium commanerent.
10.5.1
LIBER NONUS. DE LINGUIS, GENTIBUS, REGNIS, MILITIA, CIVIBUS, AFFINITATIBUS. CAPUT V. De affinitatibus et gradibus.
10.5.1
1. Haeredis nomen imposuit census aeris, solvit enim tributum auctoris. In hoc enim vocabulo prima successio est haereditatis et generis, ut sunt filii et nepotes.
10.5.2
2. Prohaeres est qui loco haeredis fungitur, quasi pro haerede; est enim, aut institutus, aut substitutus.
10.5.4
3. Pater est a quo nascitur initium generis; itaque is paterfamilias vocitatur. 439 Pater autem dictus, eo quod patratione peracta, filium procreet. Patratio enim est rei venereae consummatio. Lucret.: Et bene parta patrant.
10.5.5
4. Genitores autem a gignendo, et parentes, quasi parientes.
10.5.6
5. Iidem et creatores. Crementum enim est semen masculi, unde animalium et hominum corpora concipiuntur. Hinc creatores parentes dicuntur.
10.5.7
6. Mater dicitur, quod exinde efficiatur aliquid; mater enim quasi materia, nam causa pater est.
10.5.8
7. Paterfamilias autem dictus, quod omnibus in familia sua positis servis, tanquam pater filiis, patria dilectione consulit, servorumque conditionem a filiorum affectu non discernit, sed quasi unum membrum amplectitur; hinc enim exortum est nomen Patrisfamilias. Qui autem inique dominantur in servis, hoc se nomine nequaquam reputent appellari.
10.5.9
8. Materfamilias inde vocatur, quia per quamdam juris solemnitatem in familiam transit mariti. Tabulae enim matrimoniales instrumenta emptionis suae sunt 440 Alias sicut matrona est mater primi pueri, id est quasi mater nati; ita materfamilias illa est quae plures enixa est. Nam familia ex duobus esse incipit.
10.5.10
9. Avus patris pater est, ab aevo dictus, id est, ab antiquitate. Proavus avi pater est, quasi prope avum. Abavus proavi pater, jam longe ab avo. Atavus abavi pater.
10.5.11
10. Tritavus atavi pater, quasi tetravus, id est, quartus supra avum. Sed tritavus ultimum cognationis nomen est. Familia enim oritur a patre, terminatur in tritavo.
10.5.12
11. Filius et filia a familia dicti, ipsi enim primi in ordine nascentium existunt; unde et Cornelia familia stirps ipsa omnis a Cornelio orta.
10.5.14
12. Familia autem a femore. Femore enim genus et stirps ostenditur. Nam familia pro servis abusive, non proprie dicitur.
10.5.15
13. Stirps ex longa generis significatione vocatur. Gnatus dictus, quia generatus. Unde et per g scribitur. Suboles, eo quod substitutio sit generis.
10.5.16
14. Quadripertitus est autem ordo filiorum, ita: Unigenitus, primogenitus, medius, novissimus. Unigenitus post quem nullus. Primogenitus ante quem nullus. Medius, inter omnes. Novissimus, post omnes. Idem et minimus a monade. NOVISSIMUS autem propter quod novus, quia caeteri praecedendo antiquiores existunt.
10.5.17
15. Quatuor etiam modis filii appellantur, natura, imitatione, adoptione, doctrina 441 Natura, veluti cum dicuntur filii Abrahae Judaei. Imitatione, ut ipsius Abrahae fidem imitantes ex gentibus, dicente Evangelio: Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae, vel sicut eosdem Judaeos Dominus filios esse dicit diaboli, a quo non nati, sed quem fuerant imitati.
10.5.18
16. Adoptione quoque, quod humana consuetudine nulli licet nescire, vel sicut nos Deo non natura, sed adoptione dicimus; Pater noster, qui es in Coelis. Doctrina, sicut Apostolus filios suos appellat eos quibus Evangelium praedicavit.
10.5.19
17. Filii autem ideo in legibus liberi appellantur, ut isto vocabulo secernantur a servis, quia sicut servus in potestate est domini, sic filius in potestate est patris. Inde etiam filio fit emancipatio, ut sit liber a patre, sicut fit servo manumissio, ut sit liberatus a domino.
10.5.20
18. Item liberi dicti, quia ex libero sunt matrimonio orti. Nam filii ex libero et ancilla servilis conditionis sunt. Semper enim qui nascitur deteriorem parentis statum sumit.
10.5.21
19. Naturales autem dicuntur ingenuarum concubinarum filii, quos sola natura genuit, non honestas conjugii. Iidem et pueri, a pube.
10.5.22
20. Adoptivus filius est, qui aut a patre justo, aut avo, aut proavo, in cujus potestate est, per emancipationem est traditus in alienam potestatem, qui utriusque fert nomen, ut Fabius Aemilius, vel Scipio Paulus.
10.5.23
21. Gemini sunt, non duo tantum simul nati, sed etiam plures. De geminis autem, uno aborto, alter qui legitime natus fuerit vopiscus nominatur.
10.5.24
22. Posthumus vocatur, eo quod post humationem patris nascitur, id est, post obitum. Iste et defuncti nomen accipit; sic enim lex voluit ut qui de defuncto nascitur defuncti nomine appelletur. 442
10.5.25
23. Nothus dicitur qui de patre nobili et matre ignobili gignitur, sicut ex concubina. Est autem hoc nomen Graecum, et in Latinitate deficit.
10.5.26
24. Huic contrarius est spurius, qui de matre nobili, et patre ignobili nascitur. Item spurius patre incerto, matre vidua genitus, velut tantum spurii filius, quia muliebrem naturam veteres σπόριον vocabant, velut ἀπὸ τοῦ σπόρου, hoc est, seminis, non patris nomine.
10.5.27
25. Eosdem et favonios appellabant, quia quaedam animalia, favonio spiritu hausto, concipere existimantur. Unde et ii qui non sunt de legitimo matrimonio, matrem potius quam patrem sequuntur. Latine autem spurii, quasi extra puritatem, id est, quasi immundi.
10.5.28
26. Nepos est, qui ex filio natus est. Dictus autem nepos, quasi natus post. Primum enim filius nascitur, deinde nepos. Gradus enim substitutionis est. Hinc et posteritas, quasi postera aetas. Nepos autem utriusque sexus est. Nam, ut neptis dicamus in jure est propter discretionem successionis admissum.
10.5.29
27. Pronepos est qui ex nepote conceptus natusque est. Et dictus pronepos, quasi natus porro post. Ex hoc quoque gradu incipit vocari et progenies, quasi porro post geniti. Nam filii et nepotes 443 non sunt progenies, quia non est in eis longa posteritas.
10.5.31
28. Sicut autem inferius longe editi progenies dicuntur, ita superius proavi, atavique progenitores appellantur, quasi porro generantes. PRONEPOS dictus, quia prope nepotem.
10.5.32
29. Abnepos, quia sejungitur a nepote. Est enim inter illum et nepotem pronepos. Adnepos, abnepotis filius.
10.5.33
30. Trinepos, adnepotis filius, quia post nepotem quartus in ordine est, quasi tetranepos.
10.5.34
31. Minores autem non dicimus, nisi quoties graduum deficit nomen, ut puta filius, nepos, pronepos, abnepos, adnepos, trinepos. Ubi isti gradus defecerint, merito jam dicimus minores, sicut et majores dicimus post patris, avi, proavi, abavi, atavi, tritavique vocabulum.
10.6.1
LIBER NONUS. DE LINGUIS, GENTIBUS, REGNIS, MILITIA, CIVIBUS, AFFINITATIBUS. CAPUT VI. De agnatis et cognatis.
10.6.1
1. Agnati dicti, eo quod accedant pro natis, dum desunt filii. Qui ideo prius in gente agnoscuntur quia veniunt per virilis sexus personas, veluti frater eodem patre natus, vel fratris filius, neposve ex eo, item patruus.
10.6.2
2. Cognati dicti, quia sunt et ipsi propinquitate cognationis conjuncti. Qui inde post agnatos habentur, quia per feminini sexus personas veniunt, nec sunt agnati, sed alias naturali jure cognati.
10.6.3
3. Proximus propter proximitatem sanguinis appellatus.
10.6.4
444 4. Consanguinei vocati, eo quod ex uno sanguine, id est, ex uno patris semine nati sunt; nam semen viri spuma est sanguinis, ad instar aquae in scopulos collisae, quae spumam candidam facit, vel sicut vinum nigrum, quod in calice agitatum spumam albentem reddit.
10.6.5
5. Fratres dicti, eo quod sunt ex eodem fructu, id est, ex eodem semine nati.
10.6.6
6. Germani vero de eadem genitrice manantes; non, ut multi dicunt, de eodem germine, qui tantum fratres vocantur. Ergo fratres ex eodem fructu, germani ex eadem genitrice manantes.
10.6.7
7. Uterini vocati, eo quod sint ex diversis patribus, et uno utero editi; nam uterus tantum mulieris est.
10.6.8
8. Quatuor autem modis fratres dicuntur in divinis Scripturis: natura, gente, cognatione, affectu. Natura, ut Esau et Jacob. Andreas et Petrus, Jacobus et Joannes. Gente, ut omnes Judaei fratres inter se vocantur, ut in Deuteronomio: Si autem emeris fratrem, qui est Hebraeus. Et Apostolus: Optabam, inquit, ego anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem qui sunt israelitae.
10.6.9
9. Porro cognatione fratres vocantur qui sunt de una familia, id est, patria, quas Latini paternitates interpretantur, cum ex una radice multa 445 generis turba diffunditur, ut in Genesi dixit Abraham ad Loth: Non sit rixa inter me, et te, et inter pastores tuos, et pastores meos, quia omnes fratres nos sumus. Et certe Loth non erat frater Abrahae, sed filius fratris ejus Aram.
10.6.10
10. Quarto modo affectu fratres dicti, qui in duo scinduntur; spiritale et commune. Spiritale, quo omnes Christiani fratres vocantur, ut: Ecce quam bonum, et quam jucundum habitare fratres in unum. Commune, cum omnes homines ex uno patre nati pari inter nos germanitate conjungimur, Scriptura loquente: Dicite iis qui oderunt vos. Fratres nostri vos estis
10.6.11
11. Germana ita intelligitur, ut germanus, eadem genitrice manans.
10.6.12
12. Soror autem, ut frater; nam soror est ex eodem semine dicta, quod sola cum fratribus in sorte agnationis habeatur.
10.6.13
13. Fratres patrueles dicti, eo quod patres eorum germani fratres inter se fuerunt.
10.6.14
14. Consubrini vero vocati, qui, aut ex sorore, et fratre, aut ex duabus sororibus sunt nati, quasi consororini
10.6.15
15. Fratrueles autem materterae filii sunt. Subrini consubrinorum filii. Thius Graecum nomen est. 446
10.6.16
16. Patruus frater patris est, quasi pater alius; unde, et decedente patre, pupillum prior patruus suscipit, et quasi filium lege tuetur.
10.6.17
17. Avunculus est matris frater, cujus nomen formam diminutivi habere videtur, quia ab avo venire monstratur.
10.6.18
18. Amita est soror patris, quasi alia mater. Matertera est soror matris, quasi altera mater. Socer est, qui filiam dedit.
10.6.19
19. Gener est qui filiam duxit; gener autem dictus, quod asciscatur ad augendum genus. Socer autem et socrus, quod generum vel nurum sibi associavit
10.6.20
20. Vitricus autem qui uxorem ex alio viro filium aut filiam habentem duxit; et dictus vitricus, quasi novitricus, quod a matre superducatur novus.
10.6.21
21. Privignus est qui ex alio patre natus est, et privignus dici putatur, quasi privigenus, vel quasi prius genitus; unde et vulgo antenatus.
10.6.22
22. Vocabula autem a gente haec videntur declinata: genitor, genitrix; agnati, agnatae; cognati, cognatae; progenitores, progenitrices; germani, germanae.
10.6.23
Item de praedictis affinitatibus.
10.6.24
23. Auctor mei generis pater mihi est, ego illi filius, aut filia. Patris mei pater mihi avus est, ego illi nepos, aut neptis. Patris mei avus mihi proavus est, ego illi pronepos, aut proneptis. Patris mei proavus mihi abavus est, ego illi abnepos, aut abneptis. Patris mei abavus mihi atavus est, ego ille adnepos, aut adneptis. Patris mei atavus mihi tritavus est, ego illi trinepos, aut trineptis.
10.6.25
447 De patruis.
10.6.26
24. Patris mei frater mihi patruus est, ego illi fratris filius, aut filia. Patrui mei pater mihi pater magnus est, ego illi filii fratris filius, aut filia. Patrui mei avus mihi propatruus est, ego illi filii, aut filiae nepos, aut neptis. Patrui mei proavus, mihi adpatruus est, ego illi nepotis, aut neptis filius, aut filia.
10.6.27
De amitis.
10.6.28
25. Patris mei soror mihi amita est, ego illi fratris filius, aut filia. Amitae meae mater mihi amita magna est, ego illi filiae fratris filius, aut filia. Amitae meae avia mihi proamita est, ego illi neptis filius, aut filia. Amitae meae proavia mihi ab amita est, ego illi nepotis, aut neptis filius, aut filia.
10.6.29
De avunculis.
10.6.30
26. Matris meae frater mihi avunculus est, ego illi sororis filius, aut filia. Avunculi mei pater mihi avunculus magnus est, ego illi filii sororis filius, aut filia. Avunculi mei avus mihi proavunculus est, ego illi filii nepos, aut neptis. Avunculi mei proavus mihi abavunculus est, ego illi neptis filius, aut filia.
10.6.31
De materteris.
10.6.32
27. Matris meae soror mihi matertera est, ego illi sororis filius, aut filia. 448 Materterae meae soror mihi matertera magna est, ego illi sororis nepos, aut neptis. Aviae meae soror mihi abmatertera est, ego illi pronepos sororis, aut proneptis. Proaviae meae soror mihi promatertera est, ego illi neptis filius, aut filia. 449
10.6.33
28. Stemmata dicuntur ramusculi, quos advocati faciunt in genere, cum gradus cognationum partiuntur, ut puta: ille filius, ille pater, ille avus, ille agnatus, et cognatus, et caeteri, quorum figurae hae sunt.
10.6.34
STEMMATA STIRPIS HUMANAE. 451
10.6.35
29. Haec consanguinitas dum se paulatim propaginum ordinibus dirimens, usque ad ultimum gradum subtraxerit, et propinquitas esse desierit, eam rursus lex haec matrimonii vinculo repetit, et quodam modo revocat fugientem. Ideo autem usque ad sextum generis gradum consanguinitas constituta est, ut sicut sex aetatibus mundi generatio, et hominis status finitur, ita propinquitas generis tot gradibus terminaretur. 452
10.7.1
LIBER NONUS. DE LINGUIS, GENTIBUS, REGNIS, MILITIA, CIVIBUS, AFFINITATIBUS. CAPUT VII. De conjugiis.
10.7.1
1. Vir sexum significat, non conjugium, nisi adjeceris vir ejus.
10.7.2
2. Maritus vero etiam sine adjectione conjugem sonat, et a mare MARITUS, quasi mas. Est enim nomen primae positionis, quod facit in diminutione masculus, in derivatione maritus.
10.7.3
3. Sponsus a spondendo vocatus. Nam ante usum tabellarum matrimonii cautiones sibi invicem emittebant, in quibus spondebant se invicem consentire in jura matrimonii, et fidejussores dabant.
10.7.4
4. Unde et admissum est ut sponsum dicamus virum, a spondendo, et sponsam similiter. Caeterum proprie SPONDERE velle est. Ergo sponsus non quia promittitur, sed quia spondet et sponsores dat.
10.7.5
5. Arrabo dicta, quasi arrha bona. Quod enim datur pro conjugio, bene datur, quia conjugium bonum est. Quod vero causa fornicationis, aut adulterii malum est, idcirco arrabo non est.
10.7.6
6. Dicta autem arrha a re pro qua traditur. Est autem arrha, non solum sponsio conjugalis, sed etiam pro qualibet promissa re data, ut compleatur.
10.7.8
7. Proci, nuptiarum petitores, a procando, id est, petendo dicti.
10.7.9
8. Pronuba dicta, eo quod nubentibus praeest, quaeque nubentem viro conjungit: ipsa est et paranympha, nam nympha sponsa in nuptiis, et nympha pro lavationis officio, quod ad nomen nubentis alludit.
10.7.10
9. Conjuges appellati propter jugum quod imponitur matrimonio 453 conjungendis. Jugo enim nubentes subjici solent, propter futuram concordiam, ne separentur. Conjuges autem verius appellantur a prima desponsationis fide, quamvis adhuc inter eos ignoretur conjugalis concubitus, sicut Maria Joseph conjux vocatur, inter quos nec fuerat, nec futura erat carnis ulla commistio.
10.7.11
10. Nuptae dictae, quod vultus suos velent: translatum nomen a nubibus quibus tegitur coelum. Unde, et nuptiae dicuntur, quod ibi primum nubentium capita velantur. Obnubere enim cooperire est.
10.7.12
11. Cui contraria Innuba, hoc est, innupta, quae adhuc vultum suum non velat.
10.7.13
12. Uxores vocatae, quasi unxores. Moris enim erat antiquitus ut nubentes puellae simul venirent ad limen mariti, et postes antequam ingrederentur ornarent laneis vittis, et oleo ungerent. Et inde uxores dictae, quasi unxores, quae ideo vetabantur limina calcare, quod illic januae et coeant et separentur.
10.7.14
13. Matrona est quae jam nupsit, et dicta matrona, quasi mater nati, 454 vel quia jam mater fieri potest, unde et matrimonium dictum. Distinguitur autem inter matronam matrem, et matremfamilias. Nam matronae, quia jam in matrimonium convenerunt; matres, quia genuerunt; matresfamiliae, quia jam per quamdam juris solemnitatem in familiam mariti transierunt.
10.7.15
14. Monogamus dictus, quia uni tantum nupsit. Μόνον enim apud Graecos unum dicitur, γάμος nuptiae interpretantur.
10.7.16
15. Bigamus autem, trigamus a numero uxorum vocatus, quasi duabus, vel tribus maritus.
10.7.18
16. Vidua vocata, quod cum viro duo fuerint, nec circa consortium alterius viri post mortem primi conjugis, adhaeserit. Nam quae alteri post mortem prioris viri nupserint, viduae non dicuntur. Item vidua dicta, quod sola sit, nec circa consortium viri conjugalia jura custodiat.
10.7.19
17. Fratris uxor fratrissa vocatur. Mariti frater levir dicitur. Duorum inter se fratrum uxores janitrices vocantur, quasi eamdem januam terentes, 455 vel per eamdem januam iter habentes. Viri soror glos appellatur.
10.7.20
18. Sororis vir speciale nomen non habet, nec uxoris frater.
10.7.21
19. Matrimonium est nobilium justa conventio et conditio.
10.7.23
20. Conjugium est legitimarum personarum inter se coeundi et copulandi nuptiae. Conjugium dictum, quia conjuncti sunt, vel a jugo, quo in nuptiis copulantur, nec resolvi, aut separari possint.
10.7.24
21. Connubium autem non a nupta, sed a nubendo formatum. Dicitur autem connubium, cum aequales in nuptias coeunt, ut puta cives Romani, pari utique dignitate. Connubium autem non est, cum civis Romanus cum Latina jungitur. Quoties autem connubium non est, filii patrem non sequuntur.
10.7.25
22. Hymenaeus dicitur a quodam Hymenaeo, qui primus prospere usus est nuptiis, vel ἀπὸ τοῦ ὑμένος, quod membranae virginitatis est claustrum.
10.7.26
23. Contubernium est ad tempus coeundi conventio; unde et tabernaculum, quod modo huc, modo illuc praefigitur.
10.7.27
24. Repudium est quod sub testimonio testium, vel praesenti, vel absenti mittitur.
10.7.28
25. Divortium est quoties, dissoluto matrimonio, alter eorum alteras nuptias sequitur.
10.7.29
Divortium autem dictum a flexu viarum, hoc est, viae in diversa tendentes.
10.7.30
26. Frivolum est cum eo animo separantur, ut rursum ad se invicem revertantur. Nam frivolum est velut quassae mentis, 456 et effluxae, nec stabilis. Proprie autem frivola vocantur fictilia vasa inutilia.
10.7.31
27. Tres autem ob causas ducitur uxor: prima est causa prolis, de qua legitur in Genesi: Et benedixit eis, dicens: Crescite, et multiplicamini; secunda causa adjutorii, de qua ibi in Genesi dicitur: Non est bonum esse hominem solum, faciamus ei adjutorium simile; tertia causa incontinentiae; unde dicit Apostolus ut qui se non continet, nubat.
10.7.32
28. In eligendo marito quatuor spectari solent: virtus, genus, pulchritudo, sapientia. Ex his sapientia potentior est ad amoris affectum. Refert haec quatuor Virgilius de Aenea, quod his Dido impulsa est in amorem ejus. Pulchritudine: Quem sese ore ferens Virtute: Quam forti pectore, et armis. Oratione:..... Heu! quibus ille Jactatus fatis, quae bella exhausta canebat! Genere: Credo equidem, nec vana fides, genus esse deorum.
10.7.33
29. Item in eligenda uxore, quatuor res impellunt hominem ad amorem: pulchritudo, genus, divitiae, mores. Melius tamen est, si in ea mores quaerantur quam pulchritudo. Nunc autem illae quaeruntur, quas, aut divitiae, aut forma, non quas probitas morum commendat. 457
10.7.34
30. Ideo autem feminae sub viri potestate consistunt, quia levitate animi plerumque decipiuntur. Unde et aequum erat eas viri auctoritate reprimi. Proinde et veteres voluerunt feminas innuptas, quamvis perfectae aetatis essent, propter ipsam animi levitatem in tutela consistere.