Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Isidorus Hispalensis565-636
Etymologiae
Etym 15.6.10
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
8178 Etymol
15.6.2
LIBER DECIMUS QUARTUS, DE TERRA ET PARTIBUS CAPUT VI. De insulis.
15.6.2
1. Insulae dictae, quod in salo sint, id est, in mari. Ex iis quoque notissimae et maximae, quas plurimi veterum solerti studio indagaverunt, notandae sunt.
15.6.4
2. Britannia, Oceani insula, interfuso mari toto orbe divisa, a vocabulo suae gentis cognominata. Haec in aversa Galliarum parte ad prospectum Hispaniae sita est; circuitus ejus quadragies octies septuaginta quinque millia; multa et magna flumina in ea, fontes calidi, metallorum larga et varia copia. Gagates lapis ibi plurimus, et margaritae.
15.6.5
3. Thanatos, insula Oceani, freto Gallico a Britannia aestuario tenui separata, frumentariis campis, et gleba uberi. Dicta autem Thanatos a morte serpentum, quos dum ipsa nesciat, asportata inde terra quoquo gentium vecta sit, angues illico perimit.
15.6.6
4. Thyle ultima insula Oceani inter septentrionalem, et occidentalem plagam ultra Britanniam, a sole nomen habens, quia in ea aestivum 171 solstitium sol facit, et nullus ultra eam dies est; unde et pigrum, et concretum est ejus mare.
15.6.7
5. Orchades, insulae Oceani, ultra Britanniam positae numero triginta tres, quarum viginti desertae sunt, tredecim coluntur.
15.6.8
6. Scotia, eadem et Hibernia proxima Britanniae insula, spatio terrarum angustior, sed situ fecundior: haec ab Africo in Boream porrigitur, cujus partes priores Iberiam, et Cantabricum oceanum intendunt. Unde et Hibernia dicta. Scotia autem, quod a Scotorum gentibus colitur, appellata. Illic nullus anguis, avis rara, apis nulla; adeo ut advectos inde pulveres, seu lapillos, si quis alibi sparserit inter alvearia, examina favos deserant.
15.6.10
7. Gades, insula in fine Baeticae provinciae sita, quae dirimit Europam ab Africa, in qua Herculis columnae visuntur, et unde Tyrrheni maris faucibus Oceani aestus immittitur. Est autem a continenti terra centum viginti passibus divisa. Quam Tyrii a rubro profecti mare occupantes, lingua sua Gadir, id est, sepem, nominaverunt, 172 pro eo quod circumsepta sit mari. Nascitur in ea arbor similis palmae, cujus gummi infectum vitrum Ceraunium gemmam reddit.
15.6.11
8. Fortunatae insulae vocabulo suo significant omnia ferre bona, quasi felices, et beatae fructuum ubertate. Suapte enim natura pretiosarum poma silvarum parturiunt. Fortuitis vitibus juga collium vestiuntur, ad herbarum vicem messis et olus vulgo est; unde gentilium error, et saecularium carmina poetarum, propter soli foecunditatem, easdem esse Paradisum putaverunt. Sitae sunt autem in Oceano contra laevam Mauritaniae, Occiduo proximae, et inter se interjecto mari discretae
15.6.12
9. Gorgades, insulae Oceani, obversae promontorio quod vocatur Hesperuceras, quas incoluerunt Gorgones feminae aliti pernicitate, hirsuto et aspero corpore; ex iis insulae cognominatae; distant autem a continenti terra bidui navigatione.
15.6.13
10. Hesperidum insulae vocatae a civitate Hesperide, quae fuit in fine Mauritaniae; sunt enim ultra Gorgadas sitae sub Atlanteum littus in intimis maris sinibus, in quarum hortis fingunt fabulae draconem pervigilem aurea mala servantem. Fertur ibi esse maris aestuarium 173 adeo sinuosis lateribus tortuosum, ut visentibus procul lapsus angueos imitetur.
15.6.14
11. Chryse et Argyre insulae in Indico Oceano sitae, adeo fecundae copia metallorum, ut plerique eas auream superficiem et argenteam habere prodiderint, unde et vocabula sortitae sunt.
15.6.15
12. Taprobana insula Indiae subjacens ad Eurum, ex qua oceanus Indicus incipit, patens in longitudine octingentis septuaginta quinque millibus passuum, in latitudine sexcentis viginti quinque millibus. Scinditur amne interfluo, tota margaritis repleta et gemmis. Pars ejus bestiis et Elephantis repleta est, partem vero homines tenent. In hac insula dicunt in uno anno duas esse aestates, et duas hiemes, et his locum vernare floribus.
15.6.17
13. Tylos insula est Indiae, ferens omni tempore folia; hucusque insulae Oceani.
15.6.18
14. Item insulae, quae ab Hellesponto usque ad Gades in mari magno sunt constitutae.
15.6.19
Cyprus insula a civitate Cypro, quae in ea est, nomen accepit. Ipsa est et Paphos Veneri consecrata in Carpathio mari, vicina Austro, famosa quondam divitiis, et maxime aeris; ibi enim prima hujus metalli inventio et utilitas fuit.
15.6.20
15. Creta Graeciae pars est ingens contra Peloponnesum: haec primum a temperie coeli Macaronesum appellata est, deinde Creta dicta a Crete quodam indigena, quem aiunt unum Curetum fuisse, a 174 quibus Jupiter ibi absconditus est, et enutritus. Est autem insula Graeciae inter Ortum, et Occasum longissimo tractu porrecta, a Septentrione Graeciae aestibus, ab Austro Aegyptiis undis perfusa. Fuit autem quondam centum urbibus nobilis, unde et Hecatompolis dicta est.
15.6.21
16. Prima etiam remis et sagittis claruit, prima litteris jura fixit, equestres turmas prima docuit. Studium musicum ab Idaeis dactylis in ea coeptum; capris copiosa, cervis eget, lupos et vulpes, aliaque ferarum noxia, nusquam gignit, serpens ibi nullus, noctua nulla, et si invehatur, statim moritur. Larga est autem vitibus et arboribus. Dictamnus herba in Creta nascitur, et alimus, quae admorsa diurnam famem prohibet; Phalangos autem venenatos gignit, et lapidem, qui Idaeus dactylus dicitur.
15.6.22
17. Abydos insula in Europa super Hellespontum posita, angusto et periculoso mari separata, et ἄβυδος Graece dicta, quod sit introitus Hellesponti maris, in quo Xerxes pontem ex navibus fecit, et in Graeciam transiit.
15.6.23
18. Coos insula adjacens provinciae Atticae, in qua Hippocrates medicus natus est, quae, ut Varro testis est, arte lanificii prima in ornamentum feminarum inclaruit.
15.6.24
175 19. Cyclades insulae antiquitus Graeciae fuerunt, quas inde Cycladas autumant dictas, quod licet spatiis longioribus a Delo projectae, in orbem tamen circa Delum sitae sint. Nam orbem κύκλον Graii loquuntur. Quidam vero non quod in orbem digestae, sed propter scopulos qui circa eamdem sunt, dictas putant Cyclades.
15.6.25
20. Hae in Hellesponto inter Aegaeum, et Maleum mare constitutae circumdantur etiam pelago Myrtoo. Sunt autem omnes numero quinquaginta tres, tenentes a Septentrione in Meridiem millia quingenta: ab Oriente in Occasum millia ducenta: metropolis earum Rhodus.
15.6.26
21. Delos insula, in medio Cycladum sita. Et dicta Delos fertur, quod post diluvium quod Ogygii temporibus notatur, cum orbem multis mensibus continua nox inumbrasset, ante omnes terras radiis solis illuminata est, sortitaque ex eo nomen, quod prima manifestata fuisset visibus. Nam δῆλον Graeci manifestum dicunt. Ipsa est et Ortygia, eo quod primum ibi visae sunt coturnices aves, quas 176 Graeci ὄρτυγας vocant. In hac insula Latona enixa est Apollinem, et Dianam. Delos autem, et civitas dicitur, et insula.
15.6.27
22. Rhodos Cycladum prima ab Oriente, in qua rosae capitulum dicitur esse inventum, dum ibi civitas conderetur, ex quo et urbs, et insula Rhodos est appellata. In hac urbe solis colossus fuit aereus septuaginta cubitorum altitudine. Fuerunt et alii centum numero in eadem insula colossi minores.
15.6.28
23. Tenedos una ex Cycladibus ad Septentrionem sita, in qua olim civitas a Tene quodam condita est. Unde nomen urbis illius, vel potius insulae fuit. Nam Tenes iste infamatus, quod cum noverca sua concubuisset, fugiens hanc insulam vacuam cultoribus obtinuit; unde et Tenedos insula dicta est; sic Cicero: Tenen ipsum, cujus ex nomine Tenedos nominatur.
15.6.29
24. Carpathos una ex Cycladibus a Meridie posita contra Aegyptum, a 177 qua Carpathium mare appellatum est, vocata propter celerem fructuum maturitatem. Est enim inter Aegyptum et Rhodum. Ex hac insula dicuntur et Carpasiae naves magnae et spatiosae.
15.6.30
25. Cythera insula una ex Cycladibus a parte Occidua sita, cujus Porphyris antea nomen fuit. Cythera autem vocata, quod ibi Venus sit orta.
15.6.31
26. Icaria insula una de Cycladibus, quae Icario mari nomen dedit. Haec inter Samum, et Myconum procurrentibus saxis inhospitalis est, et nullis sinibus portuosa. Dicitur autem Icarum Cretensem ibi naufragio interiisse, et de exitu hominis impositum nomen loco.
15.6.32
27. Naxos insula ante Dionysias dicta, quasi Dionaxos, quod fertilitate vitium vincat caeteras; est autem a Delo XVIII millia passuum separata, ex qua olim Jovis fertur adversus Titanas fuisse profectus.
15.6.33
28. Melos ex numero Cycladum, una omnium insularum rotundissima, unde et nuncupata. 178
15.6.34
29. Historia dicit ex Jasone natum fuisse Philomelum et Plutum; ex Philomelo Pareantum genitum, qui de suo nomine Paron insulam et oppidum appellavit, prius autem Minoia, deinde Paros dicta. De qua Virgilius: Niveamque Paron. Gignit enim marmor candidissimum, quod Parium dicunt. Mittit et sardan lapidem, marmoribus quidem praestantiorem, sed inter gemmas vilissimum.
15.6.35
30. Chios insula Syra lingua appellatur, eo quod ibi mastix gignitur. Syri enim Masticem Chio vocant.
15.6.36
31. Samos insula est mari Aegaeo, ubi nata est Juno; ex qua fuit sibylla Samia, et Pythagoras Samius, a quo philosophiae nomen inventum est. In hac insula reperta prius fictilia vasa traduntur. Unde et vasa Samia appellata sunt.
15.6.37
32. Sicilia a Sicano rege Sicania cognominata est, deinde a Siculo Itali fratre Sicilia. Prius autem Trinacria dicta propter tria ἄκρα, id est, promontoria, Pelorum, Pachynum, et Lilybaeum. Trinacria enim Graecum est, quod Latine triquetra dicitur, quasi in tres quadras divisa. Haec ab Italia exiguo freto discreta, Africum mare prospectans, terris frugifera, auro abundans, cavernis tamen, et fistulis penetrabilis, ventisque, et sulphure plena. Unde et ibi Aetnae montis exstant incendia: in cujus freto Scylla est, et Charybdis, quibus navigia aut absorbentur, aut colliduntur. 179
15.6.38
33. Fuit autem quondam patria Cyclopum, et postea nutrix tyrannorum, frugum fertilis, ac primum terris omnibus commissis seminibus aratro proscissa. Principem urbium Syracusas habet: fontem Arethusam, et Alphaeum fluvium magnorum generatorem equorum. In ea insula primum est inventa comoedia.
15.6.39
34. Achaten lapidem ipsa primum ex Achate flumine dedit. Parturit et mare ejus coralium; gignit et sales Agrigentinos in igne solubiles, crepitantes in aquis. Omnis ambitus ejus clauditur stadiorum tribus millibus. Sallustius autemdicit Italiae conjunctam fuisse Siciliam, sed medium spatium impetu maris divisum, et per angustiamscissum.
15.6.40
35. Tapsus insula stadiis decem a Sicilia remota jacens, et planior, unde et nuncupata. De qua Virgilius: Tapsumque jacentem.
15.6.41
36. Aeoliae insulae Siciliae appellatae ab Aeolo Hippotae filio, quem poetae finxerunt regem fuisse ventorum, sed, ut Varro dicit, rector fuit istarum insularum, et quia ex earum nebulis et fumo futuros praedicebat flatus ventorum, ab imperitis visus est ventos sua potestate retinuisse. Eaedem insulae et Vulcaniae vocantur, quod et ipsae, sicut Aetna ardeant.
15.6.42
37. Sunt autem novem habentes propria nomina, quarum primam Lyparus quidam Lyparen vocavit, qui eam ante Aeolum rexit. Altera Hiera vocatur, quod sit collibus eminentissimis; reliquae vero, id est, Strongyle Didyme Ericusa, Hephaestias, Phaenicusa, Evonimos, Ericodes, Phaenicodes; quae quoniam nocte ardent Aeoliae, 180 sive Vulcaniae dicuntur, ex iis quaedam ab initio non fuerunt, postea mari editae usque nunc permanent.
15.6.43
38. Stoechades insulae Massiliensium sexaginta millium spatio a Continenti in fronte Narbonensis provinciae, qua Rhodanus fluvius in mare exit. Dictae autem Graece Staechades, quasi opere in ordinem sint positae.
15.6.44
39. Sardus, Hercule procreatus, cum magna multitudine a Libya profectus Sardiniam occupavit, et ex suo vocabulo insulae nomen dedit. Haec in Africo mari facie vestigii humani, in Orientem quam in Occidentem latior prominet, ferme paribus lateribus, quae in Meridiem et Septentrionem vertunt, ex quo ante commercium a navigantibus Graecorum ἴχνος appellata est.
15.6.45
40. Terra patet in longitudine millia CXL, latitudine XL. In ea neque serpens gignitur, neque lupus, sed solifuga tantum animal exiguum hominibus perniciosum. Venenum quoque ibi non nascitur, nisi herba per scriptores plurimos, et poetas memorata, apiastro similis, quae hominibus rictus contrahit, et quasi ridentes interimit. Fontes habet Sardinia calidos, infirmis medelam praebentes, furibus caecitatem, si sacramento dato oculos aquis tetigerint.
15.6.46
41. Corsicae insulae exordium incolae Ligures dederunt, appellantes 181 eam ex nomine ducis. Nam quaedam Corsa nomine Ligur mulier, cum Taurum ex grege, quem prope littora regebat transnatare solitum, atque per intervalla corpore aucto remeare videret, cupiens scire incognita sibi pabula, taurum a caeteris digredientem usque ad insulam navigio prosecuta est. Cujus regressu insulae fertilitatem cognoscentes Ligures, ratibus ibi profecti sunt, eamque nomine mulieris auctoris, et ducis appellaverunt.
15.6.47
42. Haec autem insula Graece κὺρνη dicitur, a Cyrno Herculis filio habitata. De qua Virgilius: Cyrnaeas taxos. Dividitur autem a Sardinia XX millium freto, cincta Ligustici aequoris sinu ad prospectum Italiae. Est autem multis promontoriis angulosa, gignens laetissima pabula, et lapidem quem cathochiten Graeci vocant.
15.6.48
43. Ebosus insula Hispaniae dicta, quod a Zanio non procul sit, quasi ebozos. Nam LXX stadiis ab ea distat, cujus terram serpentes fugiunt. Huic contraria est Colubraria, quae referta est anguibus.
15.6.49
44. Baleares insulae Hispaniae, duae sunt, Aphrosiade et Gymnasie, et major et minor. Unde et eas vulgus majoricam et minoricam nuncupant. 182 In iis primum insulis inventa est funda, qua lapides emittuntur, unde et Baleares dictae: βάλλειν enim Graece mittere dicitur; unde et ballista, quasi missa et fundibalum. Virgilius: Balearis verbere fundae.

Intertext edge

Open linked passage

Note