Etymologiae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis">
—
⋯
Original / primary: 8178 Etymol
16.1.1
LIBER DECIMUS QUINTUS. DE AEDIFICIIS ET AGRIS. CAPUT PRIMUM. De civitatibus.
16.1.1
1. De auctoribus conditarum urbium plerumque dissensio invenitur, adeo ut ne urbis quidem Romae origo possit diligenter agnosci. Nam Sallustius dicit: Urbem Romam, sicuti ego accepi, condidere, atque habuere initio Trojani, et cum iis Aborigines. Alii dicunt ab Evandro, secundum quod Virgilius: Tunc rex Evandrus Romanae conditor arcis. Alii a Romulo, ut: En hujus, nate, auspiciis illa inclyta Roma
16.1.2
2. Si igitur tantae civitatis certa ratio non apparet, non mirum si in aliarum opinione dubitatur. Unde nec historicos, nec commentatores varia dicentes imperitiae condemnare debemus, quia antiquitas ipsa creavit errorem. Sane quasdam, de quibus aut sanctae Scripturae, aut historiae gentium certam originem referunt, paucis admodum verbis retexere oportet.
16.1.3
3. Primus ante diluvium Cain civitatem Enoch ex nomine filii sui in Naid condidit; quam urbem sola multitudine suae posteritatis implevit.
16.1.4
4. Primus post diluvium Nemrod gigas Babylonem urbem Mesopotamiae 194 fundavit. Hanc Semiramis regina Assyriorum ampliavit, murumque urbis bitumine, et cocto latere fecit. Vocabulum autem sumpsit a confusione, eo quod ibi confusae sint atque permistae linguae aedificantium turrim.
16.1.5
5. Judaei asserunt Sem filium Noe, quem dicunt Melchisedech, primum, post diluvium, in Syria condidisse urbem Salem, in qua regnum fuit ejusdem Melchisedech. Hanc postea tenuerunt Jebusaei, ex quibus, et sortita est vocabulum Jebus, sicque duobus nominibus copulatis, Jebus et Salem, vocata est Hierusalem, quae postea a Salomone Hierosolyma, quasi Hierosolomonia dicta est. Haec et corrupte a poetis Solyma nuncupata est, et postmodum ab Aelio Adriano Aelia vocitata est. Ipsa est Sion, quae Hebraice speculatio interpretatur, eo quod in sublimi constructa sit, et de longe venientia contempletur. Hierusalem autem pacifica in nostro sermone transfertur.
16.1.6
Oppida nobilia qui, vel quae constituerunt.
16.1.7
6. Dionysius qui et Liber pater, cum Indiam victor perambulasset, Nysam urbem ex suo nomine juxta Indum fluvium condidit, et quinquaginta millibus hominum adimplevit.
16.1.8
7. Medus autem Aegaei filius Mediam construxit, unde et regio ejus Mediae nomen sortita est.
16.1.9
8. Persepolim urbem caput Persici regni Perseus Danaes 195 filius condidit famosissimam, confertissimamque opibus, a quo et Persida dicta est.
16.1.10
9. Ctesiphontem quoque Parthi apud Parthiam condiderunt, in aemulationem Babyloniae urbis.
16.1.12
10. Susis oppidum Persidae aiunt Memnonis patrem constituisse. Dictum autem Susis, quod immineat Susae fluvio. Ibi est regia Cyri lapide candido et vario cum columnis aureis, et lacunaribus gemmisque distincta, continens etiam simulacrum coeli, stellis micantibus praesignatum, et caetera humanis mentibus incredibilia.
16.1.13
11. Bactrum oppidum Bactriani condiderunt, ex proprio amne eum cognominantes, qui Bactrus vocatur.
16.1.14
12. Carra civitas Mesopotamiae trans Edessam condita a Parthis, ubi quondam Romanus est caesus exercitus, et Crassus dux captus.
16.1.15
13. Edessam urbem Mesopotamiae condidit Nembroth, filius Chus, 196 postquam de Babylone migravit, in qua, et regnavit, quae ante Arach cognominata est. Ipse construxit, et Chalannen, quae postea verso nomine a Seleuco rege dicta est Seleucia. Philadelphiam urbem Arabiae condidit Raphaim, gens antiquissima, quam interfecerunt filii Loth.
16.1.16
14. Seleucus unus ex pueris Alexandri, post mortem ejusdem Alexandri, occupato regno Orientis, urbem in Syria condidit, eamque ex Antiochi patris sui nomine Antiochiam nuncupavit, et Syriae caput instituit. Ipse quoque Laodiciam, et Seleuciam, ipse Apamiam, et Edessam urbes construxit.
16.1.17
15. Damascus Syriae, condita et nuncupata a Damasco dispensatoris Abrahae filio. Haec antea in omni Syria tenuit principatum. Necdum enim florebant ibi Antiochia, Laodicia, et Apamia, quas urbes post Alexandrum constructas esse cognoscimus. Hic est Damascus, quem Abraham futurum sibi haeredem dixerat, antequam esset illi promissus Isaac.
16.1.18
16. Gazam oppidum Palaestinae condiderunt Hevaei, in qua habitaverunt Cappadoces pristinis cultoribus interfectis. Vocata autem Gaza, eo quod ibi Cambyses rex Persarum thesauros suos posuit, cum bellum Aegyptiis intulisset. Persarum enim lingua thesaurus Gaza nominatur.
16.1.19
197 17. Philistim urbem condiderunt Allophyli; ipsa est Ascalon, de qua superius memoravimus, nuncupata ex nomine Cesloim, qui fuit nepos Cham, et filius Mesraim.
16.1.20
18. Dor urbs fuit quondam potentissima, et, versa vice, Stratonis turris, postea ab Herode rege Judaeae in honorem Caesaris Augusti Caesarea nuncupata. In qua Cornelii domum Christi vidit Ecclesia, et Philippi aediculas, et cubiculum quatuor virginum prophetarum.
16.1.21
19. Joppe oppidum Palaestinae maritimum, iidem Palaestini aedificaverunt, ubi saxum ostenditur, quod vinculorum Andromedae adhuc vestigia retinet, cujus belluae forma eminentior elephantis fuit.
16.1.23
20. Jericho a Jebusaeis condita traditur, a quibus et nomen traxisse perhibetur; hanc subvertit Jesus. Pro qua exstruxit aliam Ozam de Bethel ex tribu Ephraim. Sed et haec eo tempore, quo Hierusalem oppugnabatur a Romanis, propter perfidiam civium capta atque destructa est, pro qua tertia aedificata est urbs, quae hodie usque permanet.
16.1.24
21. Sichem Samariae urbem, quae Latine et Graece Sichima vocatur, aedificavit Emor, appellavitque eam nomine Sichem filii sui. 198 Ipsa est nunc Neapolis, civitas Samaritanorum.
16.1.25
22. Bethel urbem Samariae condiderunt Jebusaei, quae prius vocabatur Luza; sed postquam dormiens ibi Jacob vidit scalam innitentem coelo, et dixit: Vere hic domus Dei est, et porta coeli; hac ex causa nomen locus accepit Bethel, id est, domus Dei. Quando autem ibi ab Jeroboam vituli aurei fabricati sunt, vocata est Bethaven, id est, domus idoli, quae antea vocabatur domus Dei.
16.1.26
23. Bethlehem Juda, civitas David, quae mundi genuit Salvatorem, a Jebusaeis condita fertur, et vocata primum Ephrata. Quando autem Jacob ibi pecora sua pavit, eidem loco Bethlehem nomen, quodam vaticinio futuri, imposuit, quod domus panis interpretatur, propter eum panem qui ibi de coelo descendit.
16.1.27
24. Chebron civitas Judaeae, quae quondam vocabatur Arbe, condita est a gigantibus ante septem annos quam ab eis Tanis urbs Aegypti conderetur. Ipsa est Arbe a numero ita vocata, quod ibi tres patriarchae sepulti sunt, et quartus Adam. Ipsa est et Mambre vocata ex uno amico Abrahae.
16.1.28
25. Samariam, a qua omnis regio quae circa eam fuit nomen accepit, Sennacherib rex Assyriorum construxit, vocavitque 199 Samariam, id est, custodiam, quia quando Israel transtulit, Medos ibi custodes constituit. Hanc obsidione captam Antiochus solo coaequavit. Quam postea Herodes a fundamentis instaurans, in honorem Augusti, Augustam, id est, Sebastiam Graeco sermone vocavit. Ibi siti sunt Elisaeus et Abdias prophetae, et quo major inter natos mulierum non fuit, Baptista Joannes.
16.1.29
26. Tiberiadem vero Herodes alius in Judaea, in nomine Tiberii Caesaris condidit.
16.1.30
27. Tyrus urbs Phoenicum condita a Phoenicibus fuit. Haec est civitas ex qua aurum regi Salomoni deferebatur, in qua optima purpura tingitur. Unde et Tyria dicitur nobilis purpura.
16.1.32
28. Phoenices a Rubro profecti mari, Sidonem urbem opulentissimam condiderunt; quam, a piscium copia, Sidon appellaverunt. Nam piscem Phoenices sidon vocant. Ipsi etiam Tyrum in Syria; ipsi Uticam in Africa, Hipponem, Leptim, aliasque urbes in ora maritima condiderunt.
16.1.33
29. Ipsi Thebas in Boeotia, duce Cadmo; ipsi postremo in ultima orbis tendentes, urbem in Oceano construxerunt, eamque lingua sua Gades nominaverunt. Nam mos erat antiquus Phoenicum gentis, multos simul, mercandi causa, a domo proficisci, et cum incolarum animos, commercio rerum iis ante incognitarum, sibi conciliassent, loca, quae condendis urbibus idonea videbantur, capere.
16.1.34
30. Ex iis profecta et Dido in littus Africae urbem condidit, et Carthadam nominavit, quod Phoenicia lingua exprimit civitatem novam; 200 mox sermone verso Carthago est dicta: hanc Scipio delevit. Quae autem nunc est, postea a Romanis condita est. Carthago autem antea Byrsa, post Tyrus dicta est, deinde Carthago.
16.1.35
31. Memphim civitatem Aegypti aedificavit Epaphus Jovis filius, cum in secunda Aegypto regnaret. Haec est urbs ubi charta nascitur, ubi etiam optimi mathematici fuerunt. Nam hanc urbem magicis artibus deditam pristini usque ad praesens tempus vestigia erroris ostendunt.
16.1.36
32. Tanis metropolis Aegypti, ubi Pharao fuit, et Moyses cuncta signa fecit quae in Exodo scribuntur. Hanc construxisse perhibentur Titanes, id est, Gigantes, et ex suo nomine nuncupaverunt.
16.1.37
33. Heliopolis urbs Aegypti, quae Latine interpretatur solis civitas, sicut LXX interpretes arbitrantur. Aedificata est autem a filiis Israel; in qua Petephres sacerdos fuit, cujus meminit Ezechiel.
16.1.38
34. Urbem Alexandriam condidit Alexander Magnus, cujus et nomen detinet. Hanc enim idem in terminis Africae et Aegypti constituit, et caput esse regionis Aegypti jussit. Interjacet autem 201 inter Aegyptum et mare, quasi claustrum, importuosa. Haec est urbs Aegypti Noo, postea versa in Alexandriam.
16.1.39
35. Thebas Aegyptias condidit Cadmus, quae inter Aegyptias urbes numero portarum nobiliores habentur, ad quas commercia Arabes undique subvehunt. Hinc regio Aegypti Thebais dicta est. Thebae autem et Boeotiae sunt et Aegyptiae, uno tamen auctore conditae.
16.1.41
36. Ptolemais, et Berenice a regibus Aegyptiis nominatae, a quibus et aedificatae fuerunt.
16.1.42
37. Caesaream Cappadociae....
16.1.43
Tarsum Ciliciae Danaes proles Perseus aedificavit. De qua civitate fuit Paulus apostolus: Natus, inquit, Tharso Ciliciae. Quidam etiam locus Indiae Tharsis vocatur.
16.1.45
38. Seleuciam Isauriae condidit Seleucus, qui et Antiochiam.
16.1.46
Ilus autem Apollinis filius in Phrygia Ilium condidit.
16.1.47
Amazones Ephesum in Asia construxerunt.
16.1.48
39. Theseus vero Smyrnam construxit, quae Homero poetae patria exstitit, et Smyrna vocata, quod ejus campos Hermus fluvius secat.
16.1.49
40. Dioscoriam Colchorum urbem Amphytus et Tilchius aurigae Castoris et Pollucis fabricaverunt, ex eorum nomine eam cognominantes. Nam Castor et Pollux Graece διόσκουροι appellantur.
16.1.50
41. Nicomedia, a Nicomede rege Bithyniae aedificata est.
16.1.51
202 Bithynia condita a Phoenice, quae primum Mariandyna vocabatur.
16.1.52
42. Constantinopolim urbem Thraciae Constantinus ex nomine suo instituit, solam Romae meritis et potentia adaequatam. Haec condita primum a Pausania rege Spartanorum, et vocata Bizantium, vel quod tantum pateat inter Adriaticum mare et Propontidem, vel quod sit receptaculum terrae marisque copiis. Unde et eam Constantinus aptissimam condere judicavit, ut receptaculum sibi terra marique fieret. Unde et nunc Romani imperii sedes, et totius caput est Orientis, sicut Roma Occidentis.
16.1.53
43. Epirus Thraciae condita est a Pyrrho et cognominata.
16.1.54
44. Athenas in Hellade Cecrops condidit, et ex suo nomine Cecropiam nominavit. Hanc Amphyction, qui in Graecia tertius post Cecropem regnavit, Minervae sacravit, et nomen civitati Athenas dedit. Nam Minerva Graece Ἀθήνη dicitur; unde et Minervam Graeci inventricem multarum artium asserunt, quia et litterae, et artes diversorum studiorum, et ipsa philosophia veluti templum Athenas habuerunt.
16.1.55
45. Corinthum in Achaia condidit Corinthus Orestis filius. Hanc Graeci Corintheam vocant, hoc est, administrationem reipublicae.
16.1.56
46. Thebas Boeotiae Cadmus veniens a Phoenicibus condidit, Thebis Aegyptiis prius ab eo constructis. 203
16.1.57
47. Mycenas....
16.1.58
Lacedaemonia condita a Lacedaemone Semeles filio.
16.1.59
Sparta a Sparto filio Phoronei vocata, qui fuit filius Inachi. Ipsam autem esse Spartam quam et Lacedaemoniam civitatem, atque inde Lacedaemonios Spartanos dici.
16.1.60
48. Achaia ab Achaeo constructa.
16.1.61
Pelops, qui apud Argos regnavit, Peloponnensem urbem condidit.
16.1.62
Cecrops in insula Rhodo RHODUM aedificavit.
16.1.63
Carpathus Coum.
16.1.64
Aeos Typhonis filius Paphum.
16.1.65
Angaeus Lycurgi filius Samum.
16.1.66
Dardanus autem condidit Dardaniam.
16.1.67
Thessalonicam Thessalus. Graeci filius, aedificavit, in qua etiam regnavit.
16.1.68
49. Brundisium construxerunt Graeci. Brundisium autem dictum est Graece, quod brunda caput cervi dicatur: sic est enim, ut et cornua videantur, et caput, et lingua in positione ipsius civitatis.
16.1.69
50 In Italia autem a Jano Janiculum, a Saturno Saturnia, atque Latium conditum, et quod ibi fugiens latuisset, cognominatum. 204
16.1.70
51. Ab Hercule in Campania Pompeia, qui victor ex Hispania pompam boum duxerat.
16.1.72
52. Aeneas autem post excidium Trojae in eamdem Italiam veniens, ab uxoris nomine Lavinium condidit.
16.1.73
53. Ascanius vero relicto Laviniae novercae suae regno, Albam Longam aedificavit. Alba autem vocata propter colorem suis: Longa, quia longum oppidum est juxta prolixitatem collis in quo sita est. Ex hac etiam urbe reges Albanorum appellari coeperunt.
16.1.74
54. Capuam Capus Sylvius rex Albanorum construxit, appellatam nomine conditoris, licet et sint qui dicant a capacitate eam Capuam dictam, quod ejus terra omnem vitae fructum capiat; alii a locis campestribus in quibus sita est. Est autem caput urbium Campaniae, inter tres maximas Romam, Carthaginemque numerata, ex qua et provincia Italiae Campania dicta est.
16.1.75
55. Romulus cum interfecto apud Albam Amulio, avum Numitorem in regnum restituisset, in eum locum, ubi nunc Roma est, devenit, ibique sedes posuit, moenia construxit, urbemque ex nomine suo Romam vocavit. Hanc autem ante Evander dicitur condidisse, unde est illud: Tunc pater Evandrus Romanae conditor arcis.
16.1.76
56. Ancus Martius ex filia Numae Pompilii natus hic urbem in exitu Tiberis condidit, quae et peregrinas merces exciperet, et hostem moraretur, quam ab ipso situ Ostiam appellavit.
16.1.77
57. Galli quidam intestina discordia, et assiduis dissensionibus 205 suorum permoti, sedes novas quaerentes Italiam profecti sunt, sedibusque propriis Tuscis expulsis, Mediolanum, atque alias urbes condiderunt. Vocatum autem Mediolanum, ab eo quod ibi sus medio lanea perhibetur inventa.
16.1.78
58. Historiis placet a Messappo Graeco Messappiae datam originem versa postmodum in nomen Calabriae, quam in exordio Oenotri frater Peucetius Peucetiam nominaverat.
16.1.79
59. Manto Tiresiae filia post interitum Thebanorum dicitur delata in Italiam Mantuam condidisse. Est autem in Venetia, quae Gatlia Cisalpina dicitur. Et Mantua dicta, quod inanes tuetur.
16.1.80
60. Parthenopia a Parthenope virgine quadam illic sepulta, Parthenopea appellata, quod oppidum postea Augustus Neapolim esse maluit.
16.1.81
61. Ad promontorium Leucaten, in quo Actii Apollinis templum fuit, bellum Augustus contra Antonium gessit. Quo victo, urbem in Actiaco sinu condidit, quam a victoria Nicopolim appellavit.
16.1.83
62. Phalantus Partheniorum dux Parthenios constituit.
16.1.84
Taras Neptuni filius fuit, a quo Tarentum civitas, et condita et appellata est. 206
16.1.85
63. Cum Cyrus maritimas urbes Graeciae occuparet, et Phocenses ab eo expugnati omnibus angustiis premerentur, juraverunt, ut profugerent quam longissime ab imperio Persarum, ubi ne nomen quidem eorum audirent, atque ita in ultimos Galliae sinus navibus profecti, armisque se adversus Gallicam feritatem tuentes, Massiliam condiderunt, et ex nomine ducis nuncupaverunt. Hos Varro trilingues esse ait, quod et Graece loquantur, et Latine, et Gallice.
16.1.86
64. Narbonam, et Arelatum, et Pictavium coloni proprii condiderunt.
16.1.87
Burdegalim appellatam ferunt, quod Burgos Gallos primum colonos habuerit, quibus antea cultoribus adimpleta est.
16.1.88
65. Tarraconam in Hispania Scipiones construxerunt; ideo caput est Tarraconensis provinciae.
16.1.89
66. Caesaraugusta Tarraconensis Hispaniae oppidum a Caesare Augusto et situm et nominatum, loci amoenitate, et deliciis praestantius civitatibus Hispaniae cunctis, atque illustrius, florens sanctorum martyrum sepulturis.
16.1.90
67. Afri sub Hannibale maritima Hispaniae occupantes, Carthaginem 207 Spartariam construxerunt, quae mox a Romanis capta, et colonia facta, nomen etiam provinciae dedit. Nunc autem a Gothis subversa, atque in desolationem redacta est.
16.1.92
68. Saguntum Graeci ex insula Zacyntho profecti in Hispaniam condiderunt, quam Afri postea bello impetitam deleverunt.
16.1.93
69. Emeritam Caesar Augustus aedificavit, postquam Lusitaniam, et quasdam Oceani insulas cepit, dans ei nomen ab eo quod ibi milites veteranos constituisset. Nam emeriti dicunt veterani, solutique militia.
16.1.94
70. Olyssipona, ab Ulysse est condita, et nuncupata: quo loco, sicut historiographi dicunt, coelum a terra, et maria distinguuntur a terris.
16.1.95
71. Hispalim Caesar Julius condidit, quam ex suo nomine, et Romae urbis vocabulo Juliam Romulam nuncupavit. Hispalis autem a situ cognominata est, eo quod in solo palustri suffixis in profundo palis locata sit, ne lubrico atque instabili fundamento cederet.
16.1.96
72. Gades oppidum a Poenis conditum, qui etiam Carthaginem Spartariam condiderunt.
16.1.97
73 Septa oppidum a montibus septem, qui, a similitudine, Fratres vocati, Gaditano imminent freto. 208
16.1.98
74. Tingis civitatis et Lixis Antheus auctor est, quem Hercules fertur luctae certamine superatum interfecisse. Lix autem a Lixo flumine Mauritaniae nuncupata, ubi Anthaei regia fuit, et Sala quod immineat Salae flumini.
16.1.99
75. Caesaream Mauritaniae oppidum Juba rex Maurorum in honorem Caesaris Augusti condidit, quam ex ejus nomine Caesaream appellavit, sicut Herodes aliam Caesaream in Palaestina, quae nunc urbs est clarissima.
16.1.100
76. Icosium Caesariensis Mauritaniae oppidum, Hercule illic transeunte, viginti a comitatu ejus discedentes construxerunt, ac ne quis imposito a se nomine privatim gloriaretur, de condentium numero urbi Icosio nomen est datum.
16.1.101
77. Cyrene regina fuit Libyae, quae ex suo nomine civitatem Cyrenem condidit, a qua et Libyam Cyrenensem vocavit.
16.2.1
LIBER DECIMUS QUINTUS. DE AEDIFICIIS ET AGRIS. CAPUT II. De aedificiis publicis.
16.2.1
1. Civitas est hominum multitudo societatis vinculo adunata, dicta a civibus, id est, ab ipsis incolis urbis, pro eo quod plurimorum consciscat, et contineat vitas. Nam urbs ipsa moenia sunt, civitas autem non saxa, sed habitatores vocantur.
16.2.2
2. Tres autem sunt societates: familiarum, urbium, gentium.
16.2.3
3. Urbs vocata ab orbe, quod antiquitus civitates in orbem fiebant, vel ab urbo parte aratri, quo muri designabantur, unde 209 est illud: Optavitque locum regno, et concludere sulco. Locus enim futurae civitatis sulco designabatur, id est, aratro. Cato: Qui urbem, inquit, novam condet, tauro et vacca aret, ubi araverit, murum faciat, ubi portam vult esse, aratrum sustollat, et portet, et portam vocet.
16.2.4
4. Ideo autem urbs aratro circumdabatur dispari sexu juvencorum propter commistionem familiarum, et imaginem serentis, fructumque reddentis. Urbs autem aratro conditur, aratro evertitur. Unde Horatius: Imprimeretque muris hostile aratrum.
16.2.5
5. Oppidum quidam ab oppositione murorum dixerunt: alii ab opibus recondendis, eo quod sit munitum, alii quod sibi in eo conventus habitantium opem det mutuam contra hostem. Nam primum homines tanquam nudi et inermes, nec contra belluas praesidia habebant, nec receptacula frigoris et caloris, nec ipsi inter se homines ab hominibus satis erant tuti.
16.2.6
6. Tandem naturali solertia speluncis, silvestribusque tegumentis tuguria sibi et casas virgultis arundinibusque contexuerunt, quo esset vita tutior, ne iis qui nocere possent, aditus esset. Haec est origo oppidorum, quae quod opem darent, idcirco oppida nominata dixerunt. Oppidum autem magnitudine et moenibus discrepat a vico, et castello, et pago.
16.2.7
7. Civitates autem, aut coloniae, aut municipia, aut vici, aut castella, aut pagi appellantur.
16.2.8
8. Civitas proprie dicitur quam non advenae, sed eodem innati solo condiderunt. Ideoque urbes a propriis civibus conditae civitates, non coloniae, nuncupantur.
16.2.9
9. Colonia vero est quae defectu indigenarum novis cultoribus adimpletur. Unde et colonia a cultu agri est dicta.
16.2.10
210 10. Municipium est quod, manente statu civitatis, jus aliquod minoris aut majoris officii a principe impetrat. Dictum autem municipium a muniis, id est, officiis, quod tantum munia, id est, tributa debita, vel munera reddant. Nam liberales et famosissimae causae, et quae ex principe proficiscuntur, ibi non aguntur. Haec enim ad dignitatem civitatum pertinent.
16.2.11
11. Vici, et castella, et pagi, ii sunt quae nulla dignitate civitatis ornantur, sed vulgari hominum conventu incoluntur, et propter parvitatem sui majoribus civitatibus attribuuntur.
16.2.12
12. Vicus autem dictus a vicinis tantum habitatoribus, vel quod vias habeat tantum sine muris. Est autem sine munitione murorum; licet et vici dicantur ipsae habitationes urbis. Dictus autem vicus, eo quod sit vice civitatis, vel quod vias habeat tantum sine muris.
16.2.13
13. Castrum antiqui dicebant oppidum loco altissimo situm, quasi casam altam, cujus pluralis numerus castra, diminutivum castellum est, sive quod castrabatur licentia inibi habitantium, ne passim vaga hosti pateret.
16.2.14
14. Pagi sunt apta aedificiis loca, inter agros habitantibus. Haec et conciliabula dicta a conventu et societate multorum in unum.
16.2.15
15. Compita sunt ubi usus est conventus fieri rusticorum, et dicta compita, quia multa loca in agris eodem competunt, et quo convenitur a rusticis.
16.2.16
16. Suburbana sunt circumjecta civitatis aedificia, quasi sub urbe.
16.2.17
17. Moenia sunt muri civitatis, dicta ab eo quod muniant civitatem, quasi munimenta civitatis, id est, tutamenta.
16.2.18
18. Munium autem dictum, quasi manu factum; sic et muri a munitione dicti, quasi muniti, quod muniant et tueantur interiora urbis. Moenia autem duplicem habent significationem. Nam 211 interdum moenia abusive dici( solent) omnia aedificia publica civitatis, ut: Dividimus muros, et moenia pandimus urbis. Proprie autem moenia sunt tantum muri.
16.2.19
19. Murus autem turribus, propugnaculisque ornatur.
16.2.20
Turres vocatae, quod teretes sint, et longae.
16.2.21
Teres enim est aliquid rotundum cum proceritate, ut columna. Nam quamvis quadratae, aut latae construantur, procul tamen videntibus rotundae existimantur; ideo quia omne cujusque anguli simulacrum per longum aeris spatium evanescit, atque consumitur, et rotundum videtur.
16.2.22
20. Propugnacula pinnae murorum sunt, dicta quia ex his propugnatur.
16.2.23
21. Promurale vero, eo quod sit pro munitione muri. Est enim muro proximum, id est, ante murum.
16.2.24
22. Porta dicitur, qua potest vel importari vel exportari aliquid. Proprie autem porta, aut urbis, aut castrorum vocatur, sicut superius dictum est. Vicus, ut praedictum est, ipsae habitationes urbis sunt, unde et vicini dicti. Viae, ipsa spatia angusta, quae inter vicos sunt.
16.2.25
23. Plateae, perpetuae ac latiores civitatum viae sunt, juxta proprietatem linguae Graecae a latitudine nuncupatae; πλάτος enim Graeci latum dicunt.
16.2.26
24. Quintana pars plateae quinta est, qua carpentum progredi potest.
16.2.27
25. Cloacae dictae, quod iis percolantur aquae. Has primum Romae fecisse dicunt Tarquinium Priscum, ut quotiens pluviarum inundatio existeret, per eas aquae extra civitatem omitterentur, ne maximis, perpetuisque tempestatibus planitiem, vel fundamenta urbium strages aquarum subverteret. 212
16.2.28
26. Imboli, vel quia subvolamina sunt, vel quia sub iis ambulant: sunt enim porticus hinc inde platearum.
16.2.29
27. Forus est exercendarum litium locus, a fando dictus, sive a Phoroneo rege, qui primus Graecis leges dedit. Haec loca, et prorostris vocantur, ideo quod ex bello Punico, captis navibus Carthaginensium, rostra ablata sunt, et in foro Romano praefixa, ut esset hujus insigne victoriae.
16.2.30
28. Curia dicitur, eo quod ibi cura per senatum de cunctis administretur.
16.2.31
29. Praetorium, eo quod ibi praetor sedeat ad discutiendum.
16.2.32
30. Gymnasium generalis est exercitiorum locus; tamen apud Athenas locus erat ubi discebatur philosophia, et sapientiae exercebatur studium. Nam γυμνάσιον Graece vocatur, quod Latine exercitium dicitur, 213 hoc est meditatio. Sed et balnea, et loca cursorum, et athletarum gymnasia sunt, eo quod illic omnes in suae artis studio exercitentur.
16.2.33
31. Capitolium Romae vocatum, eo quod fuerit Romanae urbis, et religionis caput summum. Alii aiunt: cum Tarquinius Priscus Capitolii fundamenta Romae aperiret, in loco fundamenti caput hominis litteris Tuscis notatum invenit, et proinde Capitolium appellavit.
16.2.34
32. Arces sunt partes urbis excelsae, atque munitae: nam quaecunque tutissima urbium sunt, ab arcendo hostem arces vocantur; unde et arcus, et arca.
16.2.35
33. Circum Romani dictum putant a circuitu equorum, eo quod ibi circum metas equi currant.
16.2.36
34. Theatrum autem a spectaculo nominatum, ἁπὸ τῆς θεωρίας, quod in eo populus stans desuper, atque spectans, ludos scenicos contemplaretur.
16.2.37
35. Amphitheatrum vero vocatum, quod ex duobus sit theatris compositum; nam amphitheatrum rotundum est, theatrum vero ex medio amphitheatri est, semicirculi figuram habens.
16.2.38
36. Labyrinthus est perplexis parietibus aedificium, qualis est apud Cretam a Daedalo factus, ubi fuit minotaurus inclusus, in quo si quis introierit sine glomere lini, exitum invenire non valet; cujus aedificii talis est situs, ut aperientibus fores tonitruum intus terribile audiatur. Descenditur centenis ultra gradibus, intus simulacra et monstrificae effigies, in partes diversas transitus innumeri per tenebras, et caetera ad errorem ingredientium facta, ita ut de tenebris ejus ad lucem venire impossibile videatur. Quatuor sunt autem labyrinthi: Primus Aegyptius, secundus Creticus, tertius in Lemno, quartus in Italia, omnes ita constructi, ut dissolvere eos nec saecula quidem possint.
16.2.39
37. Pharus turris est maxima, quam Graeci, et Latini in commune 214 ex ipsius rei usu pharum appellaverunt, eo quod flammarum indicio longe videatur a navigantibus, qualem Ptolemaeus juxta Alexandriam construxisse octingentis talentis traditur. Usus ejus est nocturno navium cursui ignes ostendere, ad praenuntianda vada, portusque introitus, ne decepti tenebris navigantes in scopulos incidant; nam Alexandria fallacibus vadis insidiosos accessus habet. Hinc igitur in portibus machinas ad praelucendi ministerium fabricatas, pharos dicunt; nam φῶς lux est, ὅρασις visio dicitur; unde et Lucifer Graece φωσφόρος appellatur.
16.2.40
38. Cochleae sunt altae, et rotundae turres, et dictae cochleae, quasi cycleae, quod in eis tanquam per circulum orbemque conscendatur, qualis est Romae CLXXV ped.
16.2.41
39. Thermae appellatae, quod caleant, Graeci enim θερμὸν calorem vocant.
16.2.42
40. Balneis vero nomen inditum a levatione moeroris: nam Graeci βαλανεῖον dixerunt, quod anxietatem animi tollat. Haec et gymnasia dicuntur, quia ibi Athletae uncto corpore, et perfricato manibus exercitantur; nam γυμνάσιον Graece, Latine exercitium dicitur, γυμνὸς enim nudus.
16.2.43
41. Apodyterium, ubi lavantium vestimenta ponuntur, ab exuendo dictum; ἀποδύειν enim Graece exuere dicitur. 215
16.2.44
42. Popina Graecus sermo est, qui apud nos corrupte propina dicitur. Est autem locus juxta balnea publica, ubi post lavacrum a fame, et siti reficiuntur, unde et propina, et propinare dicitur; πεῖνα enim Graece famem significat, eo quod hic locus famem tollat.
16.2.45
43. Tabernae olim vocabantur, aediculae plebeiorum parvae, et simplices in vicis, asseribus et tabulis clausae, unde et tabernariae, quod ibi solebant considere: dictae autem tabernae quod ex tabulis lignisque erant constructae; quae nunc, etsi non speciem, nomen tamen pristinum retinent.
16.2.46
44. Macellum dictum, quod ibi mactentur pecora, quae mercantibus venundantur.
16.2.47
45. Mercatum autem a commercio nominatum; ibi enim res vendere, vel emere solitum est, sicut et Telonium dicitur, ubi merces navium, et nautarum emolumenta redduntur. Ibi enim vectigalis exactor sedet, pretium rebus impositurus, et voce a mercatoribus flagitans.
16.2.48
46. Carcer est a quo prohibemur exire, et dictos carcer a coercendo. Hinc Fronto: Ut pergraecari potius amoenis locis, quam coerceri carcere viderentur. 216
16.3.1
LIBER DECIMUS QUINTUS. DE AEDIFICIIS ET AGRIS. CAPUT III. De habitaculis.
16.3.1
1. Habitatio ab habendo vocata, ut habitare casas.
16.3.2
Domus ex Graeca appellatione vocata, nam δώματα Graeci tecta dicunt. Est autem domus unius familiae habitatio, sicut urbs unius populi, sicut orbis domicilium totius generis humani.
16.3.3
2. Omne aedificium antiqui aedem appellaverunt. Alii aedem ab edendo quidem sumpsisse nomen existimant, dantes exemplum de Plauto: Si vocassem vos in aedem ad prandium
16.3.4
Hinc et aedificium, eo quod fuerit prius ad edendum factum
16.3.5
3. Aula domus est regia, sive spatiosum habitaculum porticibus quatuor conclusum.
16.3.6
4. Atrium magna aedes est, sive amplior et spatiosa domus. Et dictum est atrium, eo quod addantur ei tres porticus extrinsecus. Alii atrium quasi ab igne et lychno atrum dixerunt, atrum enim fit ex fumo
16.3.7
217 5. Palatium a Pallante principe Arcadum dictum, in cujus honore Arcades Pallanteum oppidum construxerunt, et regiam in ipsius nomine conditam Palatium vocaverunt.
16.3.8
6. Thalamum hac ex causa vocatum ferunt. Cum enim raptae fuissent a Romanis Sabinae, ex quibus cum una ante alias specie nobilis cum magna omnium admiratione raperetur, Talassioni duci eam oraculo responsum est dari, et quoniam hae nuptiae feliciter cesserant, institutum est ut in omnibus nuptiis thalassii nomen iteretur. Aegyptii quoque lingua sua loca in quibus nubentes succedunt et incubant thalamum nominant.
16.3.9
7. Coenaculum dictum a communione vescendi, unde et coenobium congregatio. Antiqui enim publice, et in commune vescebantur, nec ullius convivium singulare erat, ne in occulto deliciae luxuriam gignerent.
16.3.10
8. Triclinium est coenaculum a tribus lectulis discumbentium dictum; apud veteres enim in loco ubi convivii apparatus exponebatur, 218 tres lectuli strati erant, in quibus discumbentes epulabantur; κλίνη enim Graece lectus, vel accubitus dicitur, ex quo confectum est ut triclinium diceretur.
16.3.11
9. Cella dicta, quod nos occultet et celet.
16.3.12
Cubiculum vero, quod eo cubemus, ibique dormientes requiescamus.
16.3.13
Cubile autem cubandi locus est.
16.3.14
Secessus, quod sit locus secretus, id est, sine accessu.
16.3.15
10. Diversorium dictum, eo quod ex diversis viis ibi conveniatur.
16.3.16
Hospitium sermo Graecus est ubi quis ad tempus hospitali jure inhabitat, et iterum inde transiens migrat; inde et metatum, quia mutatur. Unde et legitur, et castra metati sunt, pro mutaverunt. Non enim illic permanet exercitus, sed pertransit.
16.3.17
11. Maenius collega Crassi in foro projecit materies, ut essent loca in quibus spectantes insisterent, quae ex nomine ejus Maeniana appellata. Haec et solaria quia patent soli: post haec alii lapide, alii materia aedificavere portibus Maeniana, et foribus et domibus adjecerunt. 219
16.3.18
12. Tabulata olim ligneae domus fiebant, inde nomen permanet Tabulatorum.
16.3.19
Hypogaeum est constructum sub terris aedificium, quod nos antrum vel speluncam dicimus.
16.3.20
Solarium, quod soli, et auris pateat, qualis fuit locus in quo David Bethsabee lavantem aspexit, et adamavit.
16.3.21
13. Cum Hierosolymam Antiochus obsideret, Hyrcanus princeps Judaeorum, reserato David sepulcro, tria millia auri talenta inde abstraxit, ex quibus CCC Antiocho dedit, ut obsidionem relinqueret, atque ut facti invidiam demeret, fertur ex reliqua pecunia instituisse primus xenodochia, quibus adventum susciperet pauperum peregrinorum, unde et vocabulum sumpsit. Nam ex Graeco in Latinum ξενοδοχεῖον peregrinorum susceptio nuncupatur. Ubi autem aegrotantes de plateis colliguntur, νοσοκομεῖον Graece dicitur, in quo consumpta languoribus, atque inedia miserorum membra foventur.
16.4.1
LIBER DECIMUS QUINTUS. DE AEDIFICIIS ET AGRIS. CAPUT IV. De aedificiis sacris.
16.4.1
1. Sacra sunt loca divinis cultibus instituta, utpote ea in quibus altaria litantibus de more pontificibus consecrantur.
16.4.2
Sancta juxta veteres exteriora templi sunt.
16.4.3
2. Sancta autem sanctorum, locus templi secretior, ad quem nulli erat accessus, nisi tantum sacerdoti. Dicta autem Sancta sanctorum, quia exteriori oraculo sanctiora sunt, vel quia sanctorum comparatione sanctiora sunt, sicut Cantica canticorum, quia cantica universa praecellunt. Sanctum autem a sanguine hostiae nuncupatum; nihil enim sanctum apud veteres dicebatur, 220 nisi quod hostiae sanguine esset consecratum, aut conspersum. Item sanctum, quod exstat esse sancitum. Sancire autem est confirmare, et irrogatione poenae ab injuria defendere, sic et leges sanctae, et muri sancti esse dicuntur.
16.4.4
3. Propitiatorium, quasi propitiationis oratorium; propitiatio enim placatio est.
16.4.5
Oracula dicta, eo quod inde responsa redduntur, et oraculo ab ore.
16.4.6
4. Penetralia secreta sunt oraculorum, et penetralia dicta, ab eo quod est penitus, hoc est, pene intus.
16.4.7
Oratorium orationi tantum est consecratum, in quo nemo aliquid agere debet, nisi ad quod est factum, unde nomen accepit.
16.4.8
5. Monasterium, unius monachi habitatio. Monos namque apud Graecos solus, sterium, statio, id est solitarii habitatio.
16.4.9
6. Coenobium ex Graeco, et Latino videtur esse compositum. Est enim habitaculum plurimorum in commune viventium; κοινὸν enim Graece commune dicitur.
16.4.10
7. Templi nomen generale, pro locis enim quibuscunque magnis antiqui templa dicebant. Et templa dicta, quasi tecta ampla. Sed et locus designatus ad Orientem a contemplatione templum dicebatur. Cujus partes quatuor erant, antica ad Ortum, postica ad Occasum, sinistra ad Septentrionem, dextra ad Meridiem spectans. Unde et quando templum construebant, Orientem spectabant Aequinoctialem, 221 ita ut lineae ab Ortu ad Occidentem missae, fierent partes coeli dextra, atque sinistra aequales, ut qui consuleret, ac deprecaretur, rectum aspiceret Orientem.
16.4.11
8. Fana dicta a Faunis, quibus templa error gentilium construebat, unde consulentes daemonum responsa audirent.
16.4.12
9. Delubra veteres dicebant templa fontes habentia, quibus ante ingressum diluebantur, et appellantur delubra a diluendo. Ipsa nunc sunt aedes cum sacris fontibus, in quibus fideles regenerati purificantur, et bene quodam praesagio delubra sunt appellata; sunt enim in ablutionem peccatorum.
16.4.13
10. Fons autem in delubris locus regeneratorum est in quo septem gradus in Spiritus sancti mysterio formantur, tres in descensu, et tres in ascensu. Septimus vero is est, qui et quartus, similis Filio hominis: exstinguens fornacem ignis, stabilimentum pedum, fundamentum aquae, in quo omnis plenitudo Divinitatis habitat corporaliter. 222
16.4.14
11. Basilicae prius vocabantur regum habitacula, unde et nomen habent; nam βασιλεὺς rex, et basilicae regiae habitationes. Nunc autem ideo divini templa basilicae nominantur, quia ibi Regi omnium Deo cultus, et sacrificia offeruntur.
16.4.16
12. Martyrium locus martyrum Graeca derivatione, eo quod in memoriam martyris sit constructum, vel quod sepulcra sanctorum ibi sint martyrum.
16.4.17
13. Aram quidam vocatam dixerunt, quod ibi incensae victimae ardeant. Alii aras dicunt a precationibus, id est, quas Graeci ἀρὰς vocant, unde contra imprecatio κατάρα dicitur. Alii volunt ab altitudine aras, sed male.
16.4.18
14. Altare autem ab altitudine constat esse nominatum, quasi alta ara.
16.4.19
15. Pulpitum, quod in eo lector, vel psalmista positus in publico conspici a populo possit, quo liberius audiatur.
16.4.20
16. Tribunal, eo quod inde a sacerdote tribuantur praecepta vivendi. Est enim locus in sublimi constitutus, unde universi exaudire possint. Alias tribunal a tribubus denominatum, quod ad illum tribus convocentur. 223
16.4.21
17. Analogium dictum, quod sermo inde praedicetur; nam λόγος Graece sermo dicitur, quod et ipsum altius situm est.
16.5.1
LIBER DECIMUS QUINTUS. DE AEDIFICIIS ET AGRIS. CAPUT V. De repositoriis.
16.5.1
1. Sacrarium proprie est locus templi, in quo sacra reponuntur, sicut donarium est in quo collocantur oblata, sicut lectisternia dicuntur, ubi homines sedere consueverunt; ab inferendis igitur et deportandis sacris, sacrarium nuncupatur.
16.5.2
2. Donaria vero, eo quod ibi dona reponantur, quae in templis offerri consueverunt.
16.5.4
3. Aerarium vocatum, quia prius aes signatum ibi recondebatur. Hoc enim olim in usu erat auro argentoque nondum signato, ex quorum metallis, quamvis postea facta fuisset pecunia, nomen tamen aerarii permansit ab eo metallo unde pecunia initium sumpsit.
16.5.5
4. Armarium locus est ubi quarumcunque artium instrumenta ponuntur. Armamentarium vero ubi tantum tela armorum. Unde Juvenalis: Quidquid habent telorum armamentaria coeli. Dicta autem utraque ab armis, id est, brachiis quibus exercentur. 224
16.5.6
5. Bibliotheca est locus ubi reponuntur libri, βίβλος enim Graece liber, θήκη repositorium dicitur.
16.5.7
6. Promptuarium dictum, eo quod inde necessaria victui promuntur, id est proferuntur.
16.5.8
7. Cellarium, quod in eo colligantur ministeria mensarum, vel quae necessaria victui supersunt.
16.5.9
Inter promptuarium autem et cellarium hoc interest, quod cellarium est paucorum dierum, promptuarium vero temporis longi.
16.5.10
8. Apotheca autem, vel horrea, a Graeco, verbum ex verbo, repositoria vel reconditoria dici possunt, eo quod in iis homines elaboratas fruges reponunt. Unde et enthecam Graeco sermone repositam rei copiosam substantiam appellamus.
16.6.1
LIBER DECIMUS QUINTUS. DE AEDIFICIIS ET AGRIS. CAPUT VI. De operariis.
16.6.1
1. Ergasterium locus est, ubi opus aliquod fit. Graeco enim sermone erga opera sterion statio, id est, operaria statio.
16.6.2
2. Ergastula quoque et ipsa Graeco vocabulo nuncupantur, ubi deputantur noxii ad aliquod opus faciendum, ut solent gladiatores 225 et exsules, qui marmora secant, et tamen vinculorum custodiis alligati sunt.
16.6.3
3. Gynaeceum Graece dictum, eo quod ibi conventus feminarum ad opus lanificii exercendum conveniat. Mulier enim Graece γυνὴ nuncupatur.
16.6.4
4. Pistrinum, quasi pilistrinum, quia pilo antea tundebant granum. Unde et apud veteres non molitores, sed pistores dicti sunt, quasi pinsores, a pinsendis granis frumenti, molae enim nondum usus erat, sed granum pilo pinsebant. Unde Virgilius: Nunc torrete igni fruges, nunc frangite saxo
16.6.6
5. Clivanus a clivo dictus, ab eo quod in erectione sit collectus. Clivum enim ascensum dicimus, sive flexuosum.
16.6.7
6. Furnus per derivationem a farre dictus, quoniam panis ex eo factus ibi coquitur.
16.6.8
7. Torcular dictum, eo quod ibi uvae calcentur, atque extortae exprimantur.
16.6.9
8. Forus est locus, ubi uva calcatur, dictus quod ibi feratur uva, vel propter quod ibi pedibus feriatur. Unde et calcatorium dicitur, sed hoc nomen multa significat. Prima species fori locus est in civitate ad exercendas nundinas relictus; secunda, ubi magistratus judicare solet; tertia, quam supra diximus, quam calcatorium 226 nominamus; quarta, spatia plana in navibus. De quibus Virgilius: Laxatque foros. Lacus dictus, quia ibi decurrit frugum liquor.
16.7.1
LIBER DECIMUS QUINTUS. DE AEDIFICIIS ET AGRIS. CAPUT VII. De aditibus.
16.7.1
1. Aditus ab adeundo dictus, per quem ingredimur et admittimur.
16.7.2
2. Vestibulum est, vel aditus domus privatae, vel spatium adjacens aedibus publicis. Et vestibulum dictum, eo quod vestiuntur fores, aut quod aditum tecto vestiat, aut a stando
16.7.3
3. Porticus, quod transitus sit magis quam ubi standum sit, quasi porta, et porticus, eo quod sit aperta.
16.7.4
4. Janua a Jano quodam appellatur, cui gentiles omnem introitum, vel exitum sacraverunt. Unde Lucanus: Ferrea belligeri compescat limina Jani. Est autem primus domus ingressus, caetera intra januam ostia vocantur generaliter. Ostium est, per quod ab aliquo arcemur ingressu, ab obstando dictum, sive ostium, quia ostendit aliquid intus. Alii aiunt ostium appellari quia hostem moratur. Ibi enim nos adversariis objicimus, hinc et Ostia Tiberina, 227 quia hostibus sunt opposita. Fores et Valvae claustra sunt; sed fores dicuntur quae foras, valvae quae intus revolvuntur, et duplices complicabilesque sunt. Sed generaliter usus vocabula ista corrupit.
16.7.5
5. Claustra, ab eo quod claudantur dicta.
16.7.6
6. Fenestrae sunt quibus pars exterior angusta, et interior diffusa est, quales in horreis videmus, dictae, eo quod lucem fenerent. Lux enim Graece φῶς dicitur, vel quia per eas intus positus homo foras videt. Alii fenestram putant dictam eo quod domni lucem ministrat, compositum nomen ex Graeco Latinoque sermone, φῶς enim Graece lux est.
16.7.7
7. Cardo est locus in quo ostium vertitur et semper movetur, dictus ἀπὸ τῆς καρδίας, quod quasi cor hominem totum, ita ille cuneus januam regat, ac moveat. Unde et proverbiale est: In cardine rem esse.
16.7.8
8. Limina ostiorum dicta, eo quod transversa sint, ut limes; et per ea sicut in agro, aut introeatur, aut foras eatur.
16.7.9
9. Postes, et Antae, quasi post, et ante. Et Antae, quia ante stant, vel quia antea ad eas accedimus, priusquam domum ingrediamur. Postes, eo quod post ostium stent. 228
16.8.1
LIBER DECIMUS QUINTUS. DE AEDIFICIIS ET AGRIS. CAPUT VIII. De partibus aedificiorum.
16.8.1
1. Fundamentum dictum, quod fundus sit domui. Idem et caementum a caedendo dictum, quod crasso lapide surgat.
16.8.3
2. Paries nuncupatus, quia semper duo sunt pares, vel a fronte, vel a latere. Sive enim tetragonum, sive hexagonum sit, qui se conspiciunt, ex pari erunt. Aliter enim structura facta deformis est.
16.8.4
3. Parietinas dicimus, quasi parietum ruinas. Sunt enim parietes stantes sine tecto, sine habitantibus.
16.8.6
4. Angulus, quod duos parietes in unum conjungat.
16.8.7
Culmina dicta sunt quia apud antiquos tecta culmo tegebantur, ut nunc rustica. Hinc tecti summitas culmen dicitur.
16.8.8
5. Camerae sunt volumina introrsum respicientia, appellatae a curvo, κάμπύλον enim Graece curvum est.
16.8.9
6. Laquearia sunt, quae cameram subtegunt, et ornant, quae et lacuniara dicuntur. Principaliter autem lacus dicitur, ut Lucilius: resultant aedesque, lacusque. Cujus diminutio lacunar facit, ut Horatius:..... Neque aureum Mea renidet in domo lacunar. Inde fit alia diminutio lacunarium, et per ἁντὶστιχον laquearium.
16.8.10
7. Absida Graeco sermone, Latine interpretatur lucida, eo quod 229 lumine accepto per arcum resplendeat. Sed utrum absidam, an absidem dicere debeamus, hoc verbi genus ambiguum quidam doctorum existimant.
16.8.11
8. Testudo est camera templi obliqua. Nam in modum testudinis veteres templorum tecta faciebant, quae ideo sic fiebant, ut coeli imaginem redderet, quod constat esse convexum. Alii testudinem volunt esse locum in partem atrii adversum venientibus.
16.8.12
9. Arcus dicti, quod sint arcta conclusione curvati, ipsi et fornices.
16.8.13
10 Pavimenta originem apud Graecos habent elaborata arte picturae( lithostrota parvulis crustis, ac tessellis tinctis in varios 230 colores). Vocata autem pavimenta, eo quod paviantur, id est, caedantur. Unde et pavor, quia caedit cor.
16.8.14
11. Ostracus est pavimentum testaceum, eo quod fractis testis calce admista feriatur. Testam enim Graeci ὂστρακον dicunt.
16.8.15
12. Compluvium dictum, quia aquae partes, quae circa sunt eo conveniant.
16.8.16
Tessellae sunt, e quibus domicilia sternuntur, a Tesseris nominata, id est, quadratis lapillis per diminutionem.
16.8.17
13. Bases fulturae sunt columnarum, quae a fundamento consurgunt, et superpositae fabricae sustinent pondus. Bases autem nomen petrae est fortissimae Syro sermone.
16.8.18
14. Columnae pro longitudine, et rotunditate vocatae, in quibus totius fabricae pondus erigitur. Antiqua ratio columnarum erat altitudinis, tertia pars latitudinis( delubri). Genera rotundarum quatuor: Doricae, Ionicae, Tuscanicae, Corintheae, mensura crassitudinis, et altitudinis inter se distantes. Quintum genus est earum, quae vocantur Atticae, quaternis angulis, aut amplius, paribus laterum intervallis.
16.8.19
15. Capitella dicta, quod sint columnarum capita, sicut super collum caput.
16.8.20
Epistylia sunt, quae super capitella columnarum ponuntur, et est Graecum, id est, super missa.
16.8.21
Tegulae, quod tegant aedes, et imbrices, quod accipiant imbres.
16.8.22
16. Lateres, et laterculi, quod lati formentur, circumactis undique quatuor tabulis.
16.8.23
Canalis, ab eo quod cava sit in modum cannae.
16.8.24
231 Sane canalem melius genere feminino, quam masculino proferimus.
16.8.25
17. Fistulae aquarum sunt dictae, quod aquas fundant, et mittant. Nam στέλλειν Graece mittere est. Formae earum pro magnitudine aquae et capacitatis modo fiunt.
16.9.2
LIBER DECIMUS QUINTUS. DE AEDIFICIIS ET AGRIS. CAPUT IX. De munitionibus.
16.9.2
1. Munitum, vel munimentum dictum, quia manu est factum.
16.9.3
Cors vocata, vel quod coarctet cuncta, quae interius sunt, id est, concludat: vel quod coerceat objectu suo extraneos, et adire prohibeat.
16.9.4
2. Vallum est, quod mole terrae erigitur, ut custodia praetendatur: dictum autem vallum a vallis. Nam valli fustes sunt, quibus vallum munitur. Et valli dicti, quod figantur et vellantur. Intervalla spatia sunt inter capita vallorum, id est, stipitum, quibus vallum fit, unde et caetera quoque spatia dicuntur, a stipitibus scilicet.
16.9.5
3. Agger est cujuslibet rei acervatio, unde fossae, aut valles possunt repleri ab aggregando. Agger proprie dicitur terra aggesta, quae vallo facto propius ponitur. Sed abusive et muros, et munimenta omnia aggerem dicimus.
16.9.6
4. Maceriae sunt parietes longi, quibus vineae aliaque clauduntur. Longum enim Graeci μακρὸν dicunt. 232
16.9.7
5. Formatum, sive formatium in Africa, vel Hispania parietes de terra appellant, quoniam in forma circumdatis duabus utrinque tabulis inferciuntur verius quam struuntur. Aevis durant incorrupti, ventis, ignibus, omni caemento fortiores.
16.9.9
6. Saepes munimenta satorum sunt, unde et appellatae.
16.9.10
Caulae munimenta ovium, vel sepimenta ovilium. Est autem Graecum nomen, detracta. Nam Graeci αὐλας vocant animalium receptacula.
16.10.1
LIBER DECIMUS QUINTUS. DE AEDIFICIIS ET AGRIS. CAPUT X. De tentoriis.
16.10.1
1. Tabernacula tentoria sunt militum, quibus in itinere solis ardores tempestatesque imbrium, frigorisque injurias vitant. Dicta autem tabernacula, quod cortinae distentae funibus, tabulis interstantibus appenderentur, quae tentoria sustinerent.
16.10.2
2. Tentorium vocatum quod tendatur funibus atque palis. Unde et hodie praetendere dicitur.
16.10.3
3. Papiliones vocantur a similitudine parvuli animalis volantis, quod maxime abundat florentibus malvis. Hae sunt aviculae quae lumine accenso conveniunt, et circa volitantes ab igne proximo interire coguntur. 233
16.11.1
LIBER DECIMUS QUINTUS. DE AEDIFICIIS ET AGRIS. CAPUT XI De sepulcris.
16.11.1
1. Sepulcrum a sepulto dictum. Prius autem quisque in domo sua sepeliebatur. Postea vetitum est legibus, ne fetore ipso corpora viventium contacta inficerentur, Monumentum ideo nuncupatur, eo quod mentem moneat ad defuncti memoriam. Cum enim non videris monumentum, illud est quod scriptum est: Excidit tanquam mortuus a corde. Cum autem videris, monet mentem, et ad memoriam te reducit, ut mortuum recorderis. Monumenta itaque et memoriae pro mentis admonitione dictae.
16.11.2
2. Tumulus dictus, quasi tumens tellus.
16.11.3
Sarcophagus Graecum nomen est, eo quod ibi corpora absumantur, σὰρξ enim Graece caro, φάγειν comedere dicitur.
16.11.4
3. Mausolaea sunt sepulcra, seu monumenta regum, a Mausolaeo rege Cariae dicta. Nam eo defuncto uxor ejus mirae magnitudinis et pulchritudinis sepulcrum exstruxit, in tantum, ut usque hodie omnia monumenta pretiosa ex nomine ejus Mausolaea nuncupentur.
16.11.5
234 4. Pyramis genus sepulcrorum quadratum, et fastigiatum ultra omnem excelsitatem quae fieri manu possit, unde et mensuram umbrarum egressae nullam habere umbram dicuntur. Tali autem aedificio surgunt, ut a lato incipiant, et in angustum finiantur, sicut- ignis. Πῦρ enim dicitur ignis. Has Aegyptus habet. Apud majores enim potentes, aut sub montibus, aut in domibus sepeliebantur. Inde tractum est, ut super cadavera, aut pyramides fierent, aut ingentes columnae collocarentur.
16.12.1
LIBER DECIMUS QUINTUS. DE AEDIFICIIS ET AGRIS. CAPUT XII. De aedificiis rusticis.
16.12.1
1. Casa est agreste habitaculum palis atque virgultis arundinibusque contextum, quibus possint homines tueri a vi frigoris, vel caloris injuria.
16.12.2
2. Tugurium casula est, quam faciunt sibi custodes vinearum ad tegimen sui, quasi tegurium, sive propter ardorem solis et radios declinandos, sive ut inde, vel homines, vel bestiolas, quae insidiari solent natis frugibus, abigant, Hanc rustici capannam vocant, quod unum tantum capiat. 235
16.12.3
3. Tesqua quidam putam esse tuguria, quidam loca praerupta et aspera.
16.12.4
4. Magalia aedificia Numidarum agrestium oblonga, incurvis lateribus tecta, quasi navium carinae sint, sive rotunda in modum furnorum. Et Maga lia dicta, quasi magaria, quia Magar Punici novam villam dicunt, una littera commutata l pro r, magaria, tuguria.
16.13.1
LIBER DECIMUS QUINTUS. DE AEDIFICIIS ET AGRIS. CAPUT XIII. De agris.
16.13.1
1. Ager Latine appellari dicitur, eo quod in eo agatur aliquid. Alii agrum ex Graeco nominari manifestius credunt. Unde et villa Graece choragros dicitur.
16.13.2
2. Villa a vallo, id est, aggere terrae nuncupata, quod pro limite constitui solet.
16.13.3
3. Possessiones sunt agri late patentes publici, privatique, quos initio non mancipatione, sed quisque, ut potuit, occupavit, atque possedit, unde et nuncupati.
16.13.4
236 4. Fundus dictus, quod eo fundatur, vel stabiliatur patrimonium. Fundus autem et urbanum aedificium et rusticum intelligendum est.
16.13.5
5. Praedium, quod ex omnibus patrifamilias maxime praevidetur, id est, apparet, quasi praevidium, vel quod antiqui agros, quos bello ceperant, ut praedae nomine habebant.
16.13.6
6. Omnis autem ager, ut Varro docet, quadrifariam dividitur. Aut enim arvus est ager, id est, sationalis; aut consitus, id est, aptus arboribus; aut pascuus, qui herbis tantum et animalibus vacat; aut floreus, in quo sunt horti apibus congruentes et floribus. Quod etiam Virgilius in IV lib. Georg. secutus est.
16.13.7
7. Rura veteres incultos agros dicebant, id est, sylvas et pascua, agrum vero qui colebatur. Nam rus est, quo mel, quo lac, quo pecus haberi potest. Unde et rusticus nominatur: haec agrestium prima et otiosa felicitas.
16.13.8
8. Seges ager est in quo seritur, unde et Virgilius: Illa seges demum votis respondet avari Agricolae.
16.13.10
9. Compascuus ager dictus, qui a divisoribus agrorum relictus est ad pascendum communiter vicinis.
16.13.11
10. Alluvius ager est, quem paulatim fluvius in agrum reddit.
16.13.12
11. Arcifinius ager dictus est, quia certis linearum mensuris non continetur, sed arcentur fines ejus objectu fluminum, montium, arborum, unde et in iis agris nihil subsecivorum intervenit.
16.13.13
12. Novalis ager est, primum proscissus, sive qui alternis annis 237 vacat, novandarum sibi virium causa. Novalia enim semel cum fructu erant, et semel vacua.
16.13.14
13. Squalidus ager, quasi excolidus, eo quod jam a cultura exierit, sicut exconsul, quod a consulatu discesserit.
16.13.15
14. Uliginosus ager est semper uvidus. Nam humidus dicitur, qui aliquando siccatur. Uligo enim humor terrae naturalis est, ab ea nunquam recedens.
16.13.16
15. Subseciva sunt proprie, quae de materia praecidens sutor, quasi supervacua abjicit. Inde et subsecivi agri, quos in pertica divisos recusant, quasi steriles, vel palustres. Item subseciva quae in divisura agri non efficiunt centuriam, id est, jugera CC.
16.13.17
16. Area dicitur tabularum aequalitas. Dicta autem area a planitie, 238 atque aequalitate, unde et ara. Alii aream vocatam dicunt, quod pro triturandis frugibus eradatur, vel quod non triturentur in ea, nisi arida.
16.13.18
17. Pratum est cujus foeni copia armenta tuentur, cui veteres Romani nomen indiderunt ab eo quod protinus sit paratum, nec magnum laborem culturae desideret. Prata autem sunt, quae secari possunt.
16.13.19
18. Paludes dictae a Pale pastorali dea, quod paleam, id est, pabula nutriat jumentorum.
16.14.1
LIBER DECIMUS QUINTUS. DE AEDIFICIIS ET AGRIS. CAPUT XIV. De finibus agrorum.
16.14.1
1. Fines dicti, eo quod agri funiculis sunt divisi. Mensurarum enim lineae in terrarum partitione tenduntur, ut dimensionis aequitas teneatur.
16.14.3
2. Limites appellati antiquo verbo transversi. Nam transversa omnia antiqui lima dicebant, a quo et limina ostiorum per quae foras, et intro itur: et limites, quod per eos foras in agros eatur. 239 Hinc et limus vocabulum accepit, cingulum, quo servi publici cingebantur obliqua purpura.
16.14.4
3. Termini dicti, quod terrae mensuras distinguunt, atque declarant. His enim testimonia finium intelliguntur, et agrorum intentio, et certamen aufertur.
16.14.5
4. Limites maximi in agris sunt duo: cardo, et decumanus. Cardo quia Septentrio directus a cardine coeli est, nam sine dubio coelum vertitur in Septentrionali orbe. Decumanus est, qui ab Oriente in Occidentem per transversum dirigitur, qui pro eo quod formam X faciat, decumanus est appellatus. Ager enim bis divisus figuram denarii numeri efficit.
16.14.6
5. Arca ab arcendo vocata. Fines enim agri custodit, eosque adire prohibet.
16.14.7
Trifinium dictum, eo quod trium possessionum fines astringit. Hinc et Quadrifinium, quod quatuor. Reliqui limites angustiores, et inter se distant imparibus intervallis, et nominibus designatis.
16.15.1
LIBER DECIMUS QUINTUS. DE AEDIFICIIS ET AGRIS. CAPUT XV. De mensuris agrorum.
16.15.1
1. Mensura est quidquid pondere, capacitate, longitudine, altitudine, animoque finitur. Majores itaque orbem in partes, partes in provincias, provincias in regiones, regiones in loca, loca in territoria, territoria in agros, agros in centurias, centurias in jugera, jugera in 240 climata, deinde climata in actus, perticas, passus, gradus, cubitos, pedes, palmos, uncias et digitos diviserunt: tanta enim fuit eorum solertia.
16.15.2
2. Digitus est pars minima agrestium mensurarum. Inde uncia habens digitum, et trientem. Palmus autem quatuor habet digitos, pes sedecim, passus pedes quinque, pertica passus duos, id est, decem pedes.
16.15.3
3. Pertica autem a portando dicta, quasi portica. Omnes enim praecedentes mensurae in corpore sunt, ut palmus, pes, passus, et reliqua, sola pertica portatur. Est enim decem pedum, ad instar calami in Ezechiele templum mensurantis.
16.15.4
4. Actus minimus est, latitudine pedum quatuor, longitudine centum viginti.
16.15.5
Climata quoque undique versum habent pedes sexaginta.
16.15.6
Actus quadratus undique finitur pedibus centum viginti. Hunc Baetici Arapennem dicunt, ab arando scilicet. 241
16.15.7
5. Actus duplicatus jugerum facit, ab eo quod est junctum, jugeri nomen accepit.
16.15.8
Jugerum autem constat longitudine pedum ducentorum quadraginta, latitudine centum viginti.
16.15.9
Actum provinciae Baeticae rustici Agnam vocant.
16.15.10
6. Porcam iidem Baetici triginta pedum latitudine, centum octoginta longitudine definiunt. Sed porca est, quod in arando exstat. Quod defossum est lira. Galli candetum appellant in areis urbanis spatium centum pedum, quasi centetum. In agrestibus autem pedum CL quadratorum candetum vocant. Porro stadialis ager habet passus CXXV, id est, pedes DCXXV, cujus mensura octies computata milliarium facit, quod constat quinque millibus pedum.
16.15.11
7. Centuria autem ager est ducentorum jugerum, qui apud antiquos a centum jugeribus vocabatur; sed postea duplicata est, nomenque pristinum retinuit. In numero enim centuriae multiplicatae sunt, nomen mutare non potuerunt.
16.16.1
LIBER DECIMUS QUINTUS. DE AEDIFICIIS ET AGRIS. CAPUT XVI. De itineribus.
16.16.1
1. Mensuras viarum nos milliaria dicimus, Graeci stadia, Galli leucas, 242 Aegyptii schoenos, Persae parasangas. Sunt autem proprio quaeque spatio.
16.16.2
2. Milliarium mille passibus terminatur, et dictum milliarium, quasi mille adium, habens pedum quinque millia.
16.16.3
3. Leuca finitur passibus mille quingentis.
16.16.4
Stadium octava pars milliarii est constans passibus CXXV. Hoc primum Herculem statuisse dicunt, eumque eo spatio determinasse, quod ipse sub uno spiritu confecisset, ac proinde stadium appellasse, quod in fine respirasset, simulque stetisset.
16.16.5
4. Via est qua potest ire vehiculum, et via dicta a vehiculorum incursu. Nam duos actus capit propter euntium et venientium vehiculorum occursum.
16.16.7
5. Omnis autem via, aut publica est, aut privata. Publica est quae in solo publico est, qua iter actus populo patet. Haec aut ad mare, aut ad oppida pertinet. Privata est, quae vicino municipio data est.
16.16.8
6. Strata dicta, quasi vulgi pedibus trita. Lucretius: Strataque jam vulgi pedibus detrita viarum. Ipsa est et delapidata, id est, lapidibus strata. Primi autem Poeni dicuntur lapidibus vias stravisse, 243 postea Romani eas per omnem pene orbem disposuerunt propter rectitudinem itinerum, et ne plebs esset otiosa.
16.16.9
7. Agger est media stratae eminentia coaggeratis lapidibus strata, ab aggere, id est, coacervatione dicta, quam historici viam militarem dicunt, ut: Qualis saepe viae deprensus in aggere serpens.
16.16.10
8. Iter, vel itus est via qua iri ab homine quaqua versum potest.
16.16.11
Iter autem et itiner diversam significationem habent. Iter enim locus est transitu facilis, unde appellamus et itum. Itiner autem est itus longae viae, et ipse labor ambulandi, ut quo velis pervenias.
16.16.12
9. Semita itineris dimidium est, a semi itu dicta. Semita autem hominum est, callis ferarum et pecudum.
16.16.13
10. Callis est iter pecudum inter montes angustum et tritum, a callo pedum vocatum, sive callo pecudum praeduratum.
16.16.14
Tramites sunt transversa in agris itinera, sive recta via, dicti quod transmittant.
16.16.16
11. Divortia sunt flexus viarum, hoc est, viae in diversa tendentes. Eadem diverticula sunt, hoc est, diversae ac divisae viae, 244 sive semitae transversae, quae sunt a latere viae.
16.16.17
12. Bivium, quia duplex est via.
16.16.18
Compita, quia plures in ea competunt viae, quasi triviae, quatriviae.
16.16.19
Ambitus inter vicinorum aedificia locus, duorum pedum et semipedis, ad circumeundi facultatem relictus, et ab ambulando dictus.
16.16.20
13. Orbita vestigium carri, ab orbe rotae dicta.
16.16.21
Porro actus quo pecus agi solet.
16.16.22
Clivosum, iter flexuosum.
16.16.23
Vestigia sunt pedum signa primis plantis expressa, vocata quod iis viae praecurrentium investigentur, id est, cognoscantur.