Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Etymologiae
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis"> —
⋯
More
Original / primary: 8178 Etymol
19.1.1
LIBER DECIMUS OCTAVUS. DE BELLO ET LUDIS. CAPUT PRIMUM. De bellis.
19.1.1
1. Primus bella intulit Ninus Assyriorum rex. Ipse enim finibus suis nequaquam contentus, humanae societatis foedus irrumpens, exercitus ducere, aliena vastare, liberos populos aut trucidare, aut subjicere coepit, universamque Asiam usque ad Libyae fines nova servitute perdomuit. Hinc jam studuit orbis in mutuo sanguine alterna grassari caede.
19.1.2
2. Quatuor autem sunt genera bellorum, id est, justum, injustum, civile, et plusquam civile. Justum bellum est, quod ex praedicto geritur de rebus repetitis, aut propulsandorum hostium causa. Injustum bellum est, quod de furore, non de legitima ratione initur. De quo in Republica dicit Cicero: Illa injusta bella sunt, quae sunt sine causa suscepta.
19.1.3
3. Nam extra ulciscendi, aut propulsandorum hostium causam, bellum justum geri nullum potest. Et hoc idem Tullius paucis interjectis subdidit: Nullum bellum justum habetur, nisi denuntiatum, nisi indictum, nisi de repetitis rebus. Civile bellum est inter cives orta seditio, et concitatio tumultus, sicut inter Syllam et Marium, qui bellum civile invicem in una gente gesserunt.
19.1.4
4. Plusquam civile bellum est, ubi non solum cives certant, sed et cognati: quale actum est inter Caesarem et Pompeium, quando gener et socer invicem dimicaverunt. Siquidem in hac pugna frater cum fratre dimicavit, et pater adversus filium arma portavit. 372 Lucanus: In fratrem ceciderunt praemia fratris. Item: Cui cervix caesa parentis cederet.
19.1.5
5. Bella itaque dicuntur interna, externa, servilia, socialia, piratica. Nam piratica bella sunt sparsa latronum manus per maria myoparonibus levibus, et fugacibus, non solum navium commeatus intercipientibus, sed etiam insulas provinciasque vastantibus, quos primum Cnaeus Pompeius post multam vastationem, quam terra marique egerant, mira celeritate compressit, ac superavit.
19.1.6
6. Sicut autem bellum vocatur, quod contra hostes agitur, ita tumultus qui civili seditione concitatur. Nam seditio est dissensio civium, dicta quod seorsum alii ad alios eant. Alii aestimant dissensionem animorum seditionem vocari, quam Graeci διάστασιν vocant.
19.1.8
7. Quo autem differat utrumque, Cicero docet: Potest enim, inquit, esse bellum, ut tumultus non sit. Tumultus autem esse sine bello non potest. Quid est enim tumultus, nisi perturbatio tanta, ut major timor oriatur? Unde etiam dictus tumultus, quasi timor multus. Gravior autem est tumultus quam bellum. Nam in bello vacationes valent, in tumultu non valent.
19.1.9
8. Differt autem bellum, pugna et praelium. Nam bellum universum dicitur, ut Punicum. Hujus partes sunt pugnae, ut Cannensis, Trebiensis. Rursum in una pugna sunt multa praelia. Aliud enim in cornibus, aliud in media, aliud in extrema acie geritur. Bellum igitur est totum, pugna unius diei, praelium pars pugnae est.
19.1.10
9. Bellum antea duellum vocatum, eo quod duae sint partes dimicantium, vel quod alterum faciat victorem, alterum victum. Postea, mutata et detracta littera, dictum est bellum. Alii per antiphrasin putant dictum, 373 quod sit horridum, unde illud, horrida bella, cum bellum contra sit pessimum.
19.1.11
10. Praelia dicuntur a premendo, hostis hostem. Unde et prela ligna quibus uva premitur.
19.1.12
Pugna vocata, eo quod mitio usus fuisset in bello pugnis contendere, vel quia primo bellum pugnis incipiebant. Unde etiam pugna duorum est aliquando sine ferro.
19.1.13
11. Quatuor autem in bello geruntur: pugna, fuga, victoria, pax. Pacis vocabulum videtur a pacto sumptum. Posterius autem pax accipitur, foedus primum initur. Foedus est pax, quae fit inter dimicantes, vel a fide, vel a foecialibus, id est, sacerdotibus dictum. Per ipsos enim fiebant foedera, sicut per saeculares bella. Alii foedera dicta putant a porca foede et crudeliter occisa, cujus mors optabatur ei qui a pace resilisset. Virgilius: Et caesa jungebant foedera porca. Foederis partes induciae. Et dictae induciae, quasi in dies ocia.
19.2.1
LIBER DECIMUS OCTAVUS. DE BELLO ET LUDIS. CAPUT II. De triumphis.
19.2.1
1. Omne regnum saeculi hujus bellis quaeritur, victoriis propagatur. Victoria dicta, quod vi, id est, virtute, adipiscatur. Hoc est enim jus gentium, vim vi repellere. Nam turpis est dolo quaesita victoria. Certa autem victoria est, vel occisio hostis, vel exspoliatio, vel utrumque. Non est autem jucunda victoria, 374 quae per immensa detrimenta contingit. Est hoc est, quod laudat Sallustius duces victoriam in cruento exercitu reportasse.
19.2.3
2. Pompa dicta est Graeca significatione, ἀπὸ τοῦ πομπεύειν, hoc est, publice ostentari. Praecedit autem victoria pompam, ideo quod ituris ad hoc certamen primum est victoriae votum.
19.2.4
3. Trophaeum dictum ἀπὸ τῆς προπῆς, id est, conversione hostium et fuga. Nam ab eo quod hostem quis fugasset, merebatur trophaeum; qui occidisset, triumphum: qui dictus est ἀπὸ τῆς τριάμβης, id est, ab exsultatione. Plenae enim victoriae triumphus debetur; semiplenae trophaeum, quia nondum plenam est victoriam consecutus. Non enim obtinuit, sed fugavit exercitum. Haec tamen nomina Scriptores confundunt. Tranquillus autem triumphum Latine dicit potius appellatum, quod is qui triumphans urbem ingrederetur tripertito judicio honoraretur. Nam primum de triumpho duci concedendo exercitum judicare solitum erat; secundo senatum, tertio populum.
19.2.5
4. Erat autem apud Romanos mos ut triumphantes quadrigis veherentur, ex illo quod soliti sint priores duces hoc habitu bella inire. Quicunque autem in conflictu vicisset, palma aurea coronabatur, quia palma stimulos habet. Qui vero sine conflictu fugientem prostrasset, laurea, eo quod haec arbor sine spinis est.
19.2.6
5. Namque et purpuream et palmatam togam triumphantes induebantur, et scipionem cum sceptro in manu gerebant ad imitationem victoriae Scipionis, licet et scipio baculus sit, quo homines innituntur. Unde et ille primus Cornelius Scipio appellatus est, quia in foro pater ejus caecus innixus eo ambulabat. 375 Super scipionem autem aquila sedebat, ob indicium quod per victoriam quasi ad supernam magnitudinem accederent.
19.2.7
6. Inde et colore rufo perliniebantur, quasi imitarentur divini ignis effigiem. Quod vero a carnifice contingebantur, id erat indicio, ut ad tantum fastigium evecti mediocritatis humanae commonerentur.
19.2.8
7. Duobus autem generibus deletur exercitus, aut internecione, aut dispersione. Sallustius: Hostes, inquit, aut oppressi, aut dilapsi forent. Sic et utrumque Virgilius: internecione, ut: Submersasque obrue puppes; dispersione, ut: Aut age diversos, et disjice corpora ponto.
19.2.9
8. Spolia hostium: praeda, manubiae, exuviae, partes. Praeda a praedando vocata. Manubiae, eo quod manibus detrahuntur. Hae et exuviae ab exuendo dictae, quia exuuntur. Hae et partes a pari divisione( pro personarum qualitate, et laborum justa divisione). Spolia autem a palliis, quasi ex pallia, victis enim detrahuntur. 376
19.3.1
LIBER DECIMUS OCTAVUS. DE BELLO ET LUDIS. CAPUT III. De signis.
19.3.1
1. Signa bellorum dicuntur, quod ex iis exercitus, et pugnandi, et victoriae, et receptus accipit symbolum. Nam aut per vocem tubae, aut per symbolon admonetur exercitus. Legionum principalia signa aquilae, dracones, et pilae.
19.3.2
2. Aquilae ideo, quod eadem avis Jovis in armis auspicio fuerit. Nam dum idem Jovis adversus Titanas proficisceretur, aquilam ei in auspicio apparuisse ferunt, quam ille pro indicio victoriae acceptam tutelae suae auspicatus eam legioni signum dedit, quo factum est ut deinceps militum signa comitaretur. Cujus meminit Lucanus dicens: Signa pares aquilas, et pila minantia pilis
19.3.3
3. Draconum signa ab Apolline morte Pythonis serpentis inchoata sunt. Dehinc a Graecis et Romanis in bello gestari coeperunt.
19.3.4
4. Pilam in signo constituisse fertur Augustus, propter nationes sibi in cuncto orbe subjectas, ut melius figuram orbis ostenderet.
19.3.5
5. Vexillum, et ipsum signum bellicum tractum nomen habens a 377 veli diminutione, quasi velillum. Sub Romulo autem fasciculos feni, pro vexillis, milites habuerunt. Hinc et manipuli appellantur. Manipulos enim dicimus fasces feni, quod manum impleant. Caetera signa diversis praelata imaginibus secundum militarem consuetudinem existunt, per quae se exercitus in permistione praeliorum agnoscit.
19.4.1
LIBER DECIMUS OCTAVUS. DE BELLO ET LUDIS. CAPUT IV. De buccinis.
19.4.1
1. Buccina est qua signum datur in hostem, dicta a voce, quasi vocina. Nam pagani agrestesque ad omnem usum buccina ad compita convocabantur. Proprie ergo hoc agrestibus signum fuit. De qua Propertius: Buccina jam priscos cogebat ad arma Quirites.
19.4.2
Hujus clangor buccinum dicitur.
19.4.3
2. Tubam Tyrrheni primum invenerunt, unde Virgilius: Tyrrhenusque tubae mugire per aethera clangor.
19.4.4
Hanc enim a Tyrrhenis praedonibus excogitatam( dicunt), cum dispersi circa maritimas oras non facile ad quamque praedae occasionem voce aut buccina convocarentur, vento plerumque obstrepente.
19.4.5
3. Hinc postea bellicis certaminibus adhibita est ad denuntianda signa bellorum, ut ubi exaudiri praeco prae tumultu non poterat, sonitus tubae clangentis attingeret. Tuba autem dicta, quasi tofa, id est, cava. Item tuba, quasi tibia.
19.4.6
4. Inter tubam autem et buccinam veteres discernebant. 378 Nam buccina insonans sollicitudinem ad bella denuntiabat. Virgilius: Qua buccina signum Dira dedit. Tuba autem praelium indicabat, ut: At tuba terribilem sonitum dedit aere canoro
19.4.7
Cujus sonitus varius est. Nam interdum canit, ut bella committantur; interdum ut insequantur eos qui fugiunt, interdum receptui. Nam receptus dicitur, quo se exercitus recipit, unde et signa receptui canere dicuntur.
19.4.8
5. Classica sunt cornua, quae convocandi causa erant facta, et a calando classica dicebantur. De quibus Virgilius: Classica jamque sonant. Apud Amazonas autem non tuba sicut a regibus, sed a regina sistro vocabatur feminarum exercitus.
19.5.1
LIBER DECIMUS OCTAVUS. DE BELLO ET LUDIS. CAPUT V. De armis.
19.5.1
1. Arma generaliter omnium rerum instrumenta sunt, unde et ubi reponuntur armaria dicta sunt. Item arma et tela omnium generum, sed arma sunt quibus ipsi tuemur tela quae emittimus. Nam arma duplicia sunt, id est, vel quibus percutimus, vel quibus tegimur.
19.5.2
2. Arma autem proprie dicta sunt eo quod armos tegunt. Nam arma, vel ab armis dicuntur, id est, humeris, ut: Latos huic hasta per armos acta tremit; vel ἀπὸ τοῦ ἄρεος, id est, a Marte. 379
19.6.1
LIBER DECIMUS OCTAVUS. DE BELLO ET LUDIS. CAPUT VI. De gladiis.
19.6.1
1. Gladius generaliter dicitur ensis in praelio, sed ensis ferrum tantum, gladius vero totus. Proprie autem appellatus gladius, quod gulam dividit, id est, cervicem secat. Ad hoc enim primum est factus; nam caetera membra securibus magis caeduntur, collum gladio tantum.
19.6.2
2. Acies autem gladii ab acumine dicta. Capulus vocatur, vel quia caput est gladii, vel quia ibi capitur, ut teneatur. Nam alias acies ferri non sinit. Mucro non tantum gladii est, sed et cujuslibet teli acumen; dictus a longitudine. Nam μακρον Graeci longum dicunt, hinc et machaera.
19.6.3
Machaera autem est gladius longus, ab una parte acutus.
19.6.4
3. Framea vero gladius ex utraque parte acutus, quam vulgo spathan vocant. Ipsa est et romphaea. Framea autem dicta quia ferrea est. Nam sicut ferramentum sic framea dicitur, ac proinde omnis gladius framea
19.6.5
4. Spatha a passione dicitur verbo Graeco, quoniam παθεῖν Graece 380 dicitur pati, unde et patior, et patitur dicimus. Alii spatham Latine autumant dictam eo quod spatiosa sit, id est, lata et ampla. Unde et spatula in pectoribus.
19.6.6
5. Semispathium gladius est a media longitudine spathae appellatus, non ut imprudens vulgus dicit, sine spatio, dum sagitta velocior sit.
19.6.7
6. Pugio a pungendo et transfigendo vocatur. Est enim gladius parvus, bis acutus, lateri adhaerens. Item et clunabulum dictum, quod religetur ad clunem.
19.6.9
7. Chelidoniacus gladius ferrum est latum, cujus duplex mucro, ac bifurcus in modum caudae hirundineae formatur, unde et chelidoniacus dicitur.
19.6.10
8. Sica a secando dicta est. Est enim gladius brevis, quo maxime utuntur qui apud Italos latrocinia exercent, a quo et sicarii dicti sunt. Tranquillus autem dicit: Dum cujusdam gladiatoris in ludum emissi gladius curvatus fuisset ex acie recta, procucurrit unus ad eum corrigendum, tumque a pugnante responsum est: Sic hac pugnabo. Inde sicae nomen ductum.
19.6.11
9. Secures signa sunt quae ante consules ferebantur, ne aut usum perderent belli, aut vacantes otio aspectum amitterent gladiorum. 381 Quas et Hispani ab usu Francorum per derivationem Franciscas vocant.
19.7.1
LIBER DECIMUS OCTAVUS. DE BELLO ET LUDIS. CAPUT VII. De hastis.
19.7.1
1. Hasta est contus cum ferro, cujus diminutivum facit hastile. Nomen autem hasta ab astu sumpsit, unde et astutia.
19.7.2
2. Contus ferrum non habet, sed tantum cuspide acuta est. Virgilius: Ferratasque trudes, et acuta cuspide contos Contus autem, quasi conitus. Est enim conus acuta rotunditas.
19.7.3
3. Trudes hastae sunt cum lunato ferro, quae Graecis aplustria dicuntur. Trudes autem dicuntur ab eo quod trudunt, et detrudunt. Virgilius: Ferratasque trudes.
19.7.4
4. Venabula dicta, quasi venatui habilia; vel quia venientem excipiunt, quasi excipiabilia. Excipiunt enim apros, exspectantque leones, intrant ursos, sit tantum firma manus.
19.7.5
5. Lancea est hasta amentum habens in medio; dicta autem 382 lancea, quia aequa lance, id est, aequali amento ponderata vibratur.
19.7.6
6. Amentum vinculum est jaculorum hastilium, quod mediis hastis aptatur. Et inde amentum, quo media hasta religatur et jacitur.
19.7.7
7. Clava est, qualis fuit Herculis dicta, quod sit clavis ferreis invicem religata, et est cubito semis facta in longitudine. Haec et cateja, quam Lucilius calam dicit. Est enim genus Gallici teli ex materia quam maxime lenta, quae jacta quidem non longe propter gravitatem evolat; sed quo pervenit, vi nimia perfringit: quod si ab artifice mittatur, rursum redit ad eum qui misit. Hujus meminit Virgilius, dicens: Teutonico ritu soliti torquere catejas Unde et eos Hispani et Galli Teutonos vocant.
19.7.8
8. Phalarica est telum ingens torno factum, habens ferrum 383 cubitale, et rotunditatem de plumbo in modum sphaerae in ipsa summitate. Dicitur etiam et ignem habere affixum. Hoc autem telo pugnatur de turribus, quas phalas dici manifestum est. Juvenalis: Consulit ante phalas, delphinorumque columnas. A phalis igitur dicta est phalarica, sicut a muro muralis. Sane phalaricam Lucanus dicit nervis mitti tortilibus, et quadam machina, ut: Hunc aut tortilibus vibrata phalarica nervis. Virgilius vero ait Turnum manu phalaricam jaculari potuisse.
19.7.9
9. Pila sunt arma jaculorum atque telorum, a torquendo, vel emittendo vocata. De quibus Lucanus Signa pares aquilas, et pila minantia pilis. Cujus singulare pilum dicitur.
19.7.10
10. Telum vocatur secundum Graecam etymologiam, ἀπό τοῦ τηλόθεν, quidquid longe jaci potest, quanquam abusive dicatur et gladius, ut est illud: At non hoc telum mea quod vi dextera versat. Proprie autem telum a longitudine dicitur. Unde et mustela dicitur, quod longior sit quam mus.
19.7.11
11. Cuspis hastile amentatum, a cespite dicta, quod est virgultum. Virgilius: Et pastoralem praefixa cuspide myrtum. Proprie autem cuspis, posterior pars hastae est. 384
19.8.1
LIBER DECIMUS OCTAVUS. DE BELLO ET LUDIS. CAPUT VIII. De sagittis.
19.8.1
1. Sagitta a sagaci jactu, id est, veloci ictu vocata. Pennis enim fertur, quasi avis, ut celeriter mors percurrat ad hominem. His primum Cretenses usi sunt, quibus pennae ideo, ut diximus, agglutinantur, ut leves sint et pervolent.
19.8.2
2. Scaptos....
19.8.3
3. Spicula sunt sagittae, vel lanceae breves, a spicarum specie nuncupatae.
19.8.4
4. Scorpio est sagitta venenata arcu, vel tormentis excussa. Quae dum ad hominem venerit, virus, qua figit, infundit; unde et scorpio nomen accepit.
19.9.1
LIBER DECIMUS OCTAVUS. DE BELLO ET LUDIS. CAPUT IX. De pharetris.
19.9.1
1. Pharetra sagittarum thecae, a ferendo jacula dicta, sicut et feretrum, 385 ubi funus defertur, quae ideo etymologiam communem habent, quia pharetra mortem, feretrum mortuum portat.
19.9.2
2. Coriti proprie sunt arcuum thecae sicut sagittarum pharetrae.
19.9.3
Vagina appellatur, eo quod in ea mucro, vel gladius bajuletur.
19.9.4
3. Theca, ab eo quod aliquid receptum tegat, littera pro g posita. Alii Graeco nomine thecam vocari asserunt, quod ibi reponatur aliquid. Inde et bibliotheca librorum repositio dicitur.
19.9.5
4. Dolones sunt vaginae ligneae, intra quas latet pugio sub baculi specie. Dolones autem a dolo dicti sunt, quod fallant, et decipiant ferro, cum speciem praeferant ligni. Hos vulgus Graeco nomine oxos vocat, id est, acutos. Unde et apud medicos acutus morbus ὀξεῖα vocatur.
19.9.6
5. Arcus vocatur, eo quod arceat adversarium. Inde et arces dicuntur, a quibus arcentur hostes. Item arcus ob speciem, quod sint curvati arctius.
19.10.1
LIBER DECIMUS OCTAVUS. DE BELLO ET LUDIS. CAPUT X. De fundis.
19.10.1
1. Funda dicta, eo quod ex ea fundantur lapides, id est, emittantur.
19.10.2
2. Ballista genus tormenti, ab emittendo jacula dicta. βάλλειν enim Graece mittere dicitur. Torquetur enim verbere nervorum, 386 et magna vi jacit, aut hastas, aut saxa. Inde et fundibalus, quasi fundens, et emittens. Contra ballistam testudo valet. Series enim fit armorum umbonibus inter se colligatis.
19.11.1
LIBER DECIMUS OCTAVUS. DE BELLO ET LUDIS. CAPUT XI. De ariete.
19.11.1
1. Arieti nomen species dedit, eo quod cum impetu impingit murum in modum arietum pugnantium. Validae enim ac nodosae arboris caput ferro vestitur, eaque suspensa funibus multorum manu ad murum impellitur; deinde retrorsum ducta majore impetu destinatur, sicque crebris ictibus concussum muri latus cedit, cavatumque irrupturis fenestram facit.
19.11.2
2. Contra impulsum arietis remedium est saccus paleis plenus, et in eum locum demissus quem aries percutit. Laxo enim saccorum sinu ictus arietis illisus mollitur. Duriora enim mollioribus facilius cedunt.
19.11.3
3. Plutei sunt crates corio crudo intectae, quae in opere faciendo hosti objiciuntur.
19.11.4
4. Musculus cuniculo similis fit, quo murus perfoditur, ex quo et appellatur, quasi murusculus.
19.12.1
LIBER DECIMUS OCTAVUS. DE BELLO ET LUDIS. CAPUT XII. De clypeis.
19.12.1
1. Clypeus est scutum majus dictus ab eo quod clepet, id 387 est, celet corpus, periculisque subducat ἀπὸ τοῦ κλέπτειν. Oppositus enim sua defensione ab hastis et jaculis corpus munit. Clypeus autem peditum est, scutum equitum.
19.12.2
2. Scutum appellatum, eo quod a se excutiat telorum ictum. Ut enim telis resistatur, clypeus antefertur.
19.12.3
Umbo scuti pars media est, quasi umbilicus.
19.12.4
3. Ancile vocatur scutum breve et rotundum. De quo Virgilius: Laevaque ancile gerebat. Et Ancile dictum ab ancisione, quod sit ab omni parte veluti ancisum et rotundum. Ovidius: Idque ancile vocant, quod ab omni parte recisum. Quaque notes oculis, angulus omnis abest.
19.12.5
4. Pelta scutum brevissimum in modum lunae mediae. Cujus meminit liber Regum: Fecit rex Salomon ducenta scuta de auro puro, et trecentas peltas ex auro probato.
19.12.6
5. Cetra scutum loreum sine ligno, quo utuntur Afri, et Mauri, de quo poeta: Laevas cetra tegit.
19.12.7
6. Parma, levia arma, quasi parva, non clypeus. Dicitur autem et testudo scutum. Nam in modum testudinis fit clypeus. 388 Est et testudo scutorum connexio curvata in testudinis modum. Namque in armorum generibus, milites etiam ab animalibus nomina sumunt, ut aries. Et Sallustius: In modum, inquit, hericii militaris.
19.13.1
LIBER DECIMUS OCTAVUS. DE BELLO ET LUDIS. CAPUT XIII. De loricis.
19.13.1
1. Lorica vocatur, eo quod loris careat, solis enim circulis ferreis contexta est.
19.13.2
2. Squama est lorica ferrea ex laminis ferreis, aut aereis concatenata in modum squamae piscis, et ex ipso splendore squamarum, et similitudine nuncupata est. De ciliciis autem et poliuntur, et teguntur loricae.
19.14.1
LIBER DECIMUS OCTAVUS. DE BELLO ET LUDIS. CAPUT XIV. De galeis.
19.14.1
1. Cassis de lamina est, galea de corio. Nam galerus corium dicitur. Cassidem autem a Thuscis nominatam( dicunt). Illi enim galeam cassim nominant, credo a capite. 389
19.14.2
2. Apex est, quod in summa galea eminet, quo figitur crista, quam Graeci κῶνον vocant. Nam conus est curvatura quae in galea prominet et supra quam cristae sunt.
19.15.1
LIBER DECIMUS OCTAVUS. DE BELLO ET LUDIS. CAPUT XV. De foro.
19.15.1
1. Forus exercendarum litium locus, a fando dictus. Qui locus et prorostra vocatur, ideo quod ex bello Punico captis navibus Carthaginensium rostra ablata sunt, et in foro Romano praefixa, ut essent hujus insigne victoriae. Constat autem Forus causa, lege, et judice.
19.15.2
2. Causa vocatur a casu, quo evenit. Est enim materia et origo negotii, necdum discussionis examine patefacta, quae dum praeponitur causa est, dum discutitur judicium est, dum finitur justitia: vocatum autem judicium, quasi jurisdictio, et justitia, quasi juris status. Judicium autem prius inquisitio vocabatur. Unde et actores judiciorum, et praepositos, quaestores, vel quaesitores vocamus.
19.15.3
3. Negotium multa significat, modo actum rei alicujus, cui contrarium est otium; modo actionem causae, quod est jurgium litis. Et dictum negotium, quasi nec otium, id est, sine otio. Negotium autem in causis, negotiatio in commerciis dicitur; ubi aliquid datur, ut majora lucrentur.
19.15.4
4. Jurgium dictum, quasi juris garrium, eo quod ii qui causam dicunt 390 jure disceptent.
19.15.5
Lis a contentione limitis prius nomen sumpsit. De quo Virgilius: Limes erat positus, litem ut discerneret agri.
19.15.6
5. Causa aut argumento, aut probatione constat.
19.15.7
Argumentum nunquam testibus, nunquam tabulis dat probationem, sed sola investigatione invenit veritatem, unde et dictum argumentum, id est, argutum inventum.
19.15.8
Probatio autem testibus et fide tabularum constat.
19.15.9
6. In omni autem judicio sex personae quaeruntur judex, accusator, reus, et tres testes.
19.15.10
Judex dictus, quasi jus dicens populo, sive quod jure disceptet. Jure autem disceptare est juste judicare. Non est autem judex, si non est in eo justitia.
19.15.11
7. Accusator vocatus, quasi adcausator, quia ad causam vocat eum quem appellat.
19.15.12
Reus a re quam petitur nuncupatus, quia quamvis sceleris conscius non sit, reus tamen dicitur, quandiu in judicio pro re aliqua petitur.
19.15.13
8. Testes antiquitus superstites dicebantur, eo quod super statum causae proferebantur. Nunc, parte ablata nominis, testes vocantur.
19.15.14
9. Testis autem consideratur: conditione, natura et vita. Conditione, si liber, non servus. Nam saepe servus metu dominantis testimonium supprimit veritatis. Natura, si vir, non femina. Nam varium et mutabile semper femina. Vita, si innocens, et integer actu. Nam si vita bona defuerit, fide carebit. Non enim potest justitia cum scelerato habere societatem. 391
19.15.15
10. Duo sunt autem genera testium: aut dicendo id quod viderunt, aut proferendo id quod audierunt. Duobus autem modis testes delinquunt, cum aut falsa promunt, aut vera silentio obtegunt.
19.16.1
LIBER DECIMUS OCTAVUS. DE BELLO ET LUDIS. CAPUT XVI. De spectaculis.
19.16.1
1. Spectacula, ut opinor, generaliter nominantur voluptates, quae non per semetipsa inquinant, sed per ea quae illic geruntur. Dicta autem spectacula, eo quod hominibus publica ibi praebeatur inspectio. Haec et ludicra nuncupata, quod in ludis gerantur, aut in scenis.
19.16.2
2. Ludorum origo sic traditur: Lydii ex Asia transvenae in Etruria consederunt, duce Tyrrheno, qui fratri suo cesserat regni contentione. Igitur in Etruria inter caeteros ritus superstitionum suarum, spectacula quoque religionis nomine instituerunt. Inde Romani accersitos artifices mutuati sunt, et inde ludi a Lydis vocati sunt. Varro autem dicit ludos a lusu vocatos, quod juvenes per dies festos solebant ludi exsultatione delectare populum. Unde et eum lusum juvenum, et diebus festis, et templis, et religionibus reputat.
19.16.3
3. Nihil jam de causa vocabuli, dum rei causa idololatria sit. Unde et promiscue ludi Liberalia vocabantur, ob honorem Liberi Patris. Ob hoc respicienda est originis macula, ne bonum aestimes 392 quod initium a malo accepit. Ludus autem gymnicus est, aut circensis, aut gladiatorius, aut scenicus.
19.17.1
LIBER DECIMUS OCTAVUS. DE BELLO ET LUDIS. CAPUT XVII. De ludo gymnico.
19.17.1
1. Gymnicus ludus est velocitatis ac virium gloria. Cujus locus gymnasium dicitur, ubi exercentur athletae, et cursorum velocitas comprobatur. Hinc accidit ut omnium prope artium exercitia gymnasia dicantur.
19.17.2
2. Antea enim in jocis certantes cincti erant, ne nudarentur: post, relaxato cingulo, repente prostratus et exanimatus est quidam cursor. Quare ex consilii decreto tunc archon Hippomenes ut nudi deinceps omnes exercitarentur permisit. Ex illo gymnasium dictum, quod juvenes nudi exercentur in campo, ubi sola tantum verenda operiuntur.
19.18
LIBER DECIMUS OCTAVUS. DE BELLO ET LUDIS. CAPUT XVIII De generibus gymnicorum.
19.18
1. Genera gymnicorum quinque: saltus, cursus, jactus, virtus, atque luctatio. Unde ferunt quemdam regem tot filios adolescentes habentem, totidem generibus de regno jussisse contendere.
19.19
LIBER DECIMUS OCTAVUS. DE BELLO ET LUDIS. CAPUT XIX. De saltu.
19.19
1. Saltus dictus, quasi exsilire in altum. Est enim saltus altius exsilire, vel longius. 393
19.20
LIBER DECIMUS OCTAVUS. DE BELLO ET LUDIS. CAPUT XX. De cursu.
19.20
1. Cursus a velocitate crurum vocatur. Est enim cursus celeritas pedum.
19.21
LIBER DECIMUS OCTAVUS. DE BELLO ET LUDIS. CAPUT XXI. De jactu.
19.21
1. Jactus dictus a jaciendo. Unde et piscatorium rete jaculum dicitur. Huic arti usus est, arrepto lapide procul ferire, hastas pondere librato jacere, sagittas arcu emittere.
19.22
LIBER DECIMUS OCTAVUS. DE BELLO ET LUDIS. CAPUT XXII. De virtute.
19.22
1. Virtus est immensitas virium in labore et pondere corporis.
19.23
LIBER DECIMUS OCTAVUS. DE BELLO ET LUDIS. CAPUT XXIII. De luctatione.
19.23
1. Luctatio a laterum complexu vocatur, quibus cominus certantes innitent, qui Graeca appellatione athletae vocantur. Locus autem luctationis palaestra dicitur. 394
19.24
LIBER DECIMUS OCTAVUS. DE BELLO ET LUDIS. CAPUT XXIV. De palaestra.
19.24
1. Palaestram autem, vel ἀπὸ τῆς πάλης, id est, a luctatione, vel ἀπὸ τοῦ πάλλειν, id est, a motu ruinae fortis nominatam dicunt, scilicet quod in luctando cum medios arripiant, fere quatiunt, idque apud Graecos πάλλειν vocatur. Quidam opinantur artem luctandi ursorum contentione monstratam. Namque inter caeteras feras eos solos, et erigi congressos, et subsidere celeriter, ac reverti, et modo manibus tentare invicem, modo complexu abigere sese more luctantium.
19.25
LIBER DECIMUS OCTAVUS. DE BELLO ET LUDIS. CAPUT XXV. De agone.
19.25
1. Quae Latini certamina, Graeci ἀγῶνας vocant, a frequentia qua celebrabantur. Siquidem et omnem coetum atque conventum agona dici; alii quod in circulis, et quasi agonis, id est, sine angulo locis, ederentur, nuncupatos agonas putant.
19.26
LIBER DECIMUS OCTAVUS. DE BELLO ET LUDIS. CAPUT XXVI. De generibus agonum.
19.26
1. Agonum genera fuere, immensitas virium, cursus celeritas, sagittandi peritia, standi patientia; ad citharam quoque, vel tibias incedendi gestus; de moribus quoque, de forma, de cantandi modulatione, terrestris quoque belli, et navalis praelii, perpetiendorumque suppliciorum certamina. 395
19.27.1
LIBER DECIMUS OCTAVUS. DE BELLO ET LUDIS. CAPUT XXVII. De ludis circensibus.
19.27.1
1. Ludi circenses sacrorum causa, ac deorum gentilium celebrationibus instituti sunt. Unde et qui eos spectant daemonum cultibus inservire videntur. Nam res equestris antea simplex agebatur, et utique communis usus reatus non erat, sed cum ad ludos coactus est naturalis usus, ad daemoniorum cultum translatus est.
19.27.2
2. Itaque et Castori et Polluci deputantur hae species, quibus equos a Mercurio distributos Stesichorus docet; sed et Neptunus equestris est, quem Graeci Hippion appellant; sed et Marti et Jovi in ludis equi sunt consecrati, et ipsi quadrigis praesunt.
19.27.3
3. Circenses autem ludi ideo dicti, vel a circumeundo, vel quod ubi nunc metae sunt; olim gladii ponebantur, quos quadrigae circuibant, et inde dicti circenses, ab ensibus circa quos currebant. Siquidem in littore circa ripas fluminum currus agitantes, gladios in ordine in ripae littore ponebant, et erat artis equum circa pericula torquere. Inde et circenses dicti putantur, quasi circum enses.
19.28.1
LIBER DECIMUS OCTAVUS. DE BELLO ET LUDIS. CAPUT XXVIII. De circo.
19.28.1
1. Circus Soli principaliter consecratus est a paganis, cujus aedes medio spatio et effigies de fastigio aedis emicat, quod non putaverint sub tecto consecrandum, quem in aperto habent. Est autem circus omne illud spatium quod circuire equo solent. 396
19.28.2
2. Hunc Romani dictum putant a circuitu equorum, eo quod ibi circum metas equi currant. Graeci vero a Circe Solis filia, quae Patri suo hoc genus certaminis instituit, asserunt nuncupatum, et ab ea circi appellationem argumentantur. Fuit autem maga, et venefica, et sacerdos daemonum, in cujus loci habitu et opere magicae artes, et cultus idololatriae recognoscitur.
19.29.1
LIBER DECIMUS OCTAVUS. DE BELLO ET LUDIS. CAPUT XXIX. De ornamentis.
19.29.1
1. Ornamenta circi: ova, meta, obeliscus, carceres. Ova, honori Castoris et Pollucis ascribunt, qui illos ovo editos credendo de cygno Jove non erubescunt.
19.29.2
2. Fingunt autem circensia Romani ad causas mundi referri, ut sub hac specie superstitiones vanitatum suarum excusent. 397
19.30
LIBER DECIMUS OCTAVUS. DE BELLO ET LUDIS. CAPUT XXX. De metis.
19.30
1. Metarum quippe appellatione proprie terminum ac finem mundi designari volunt, ab eo quod alicui emensus finis est, sive ad testimonium orientis occidentisque Solis.
19.31.1
LIBER DECIMUS OCTAVUS. DE BELLO ET LUDIS. CAPUT XXXI. De obelisco.
19.31.1
1. Obeliscum Mespres rex Aegypti primus fecisse fertur tali ex causa. Cum quodam tempore Nilus violenta inundatione Aegypto nocuisset, indignatus rex tanquam poenas a flumine exigeret, sagittam in undas misit. Non multo post gravi valetudine correptus, lumen amisit, qui post caecitatem visu recepto duos obeliscos Soli sacravit. Obeliscus enim sagitta dicitur, qui ideo in medio circo ponitur, quia per medium mundum sol currit.
19.31.2
2. Medio autem spatio ab utraque meta constitutus obeliscus, fastigium summitatemque coeli significat, cum sol ab utroque spatio medio horarum discrimine transcendit. Summo obelisco superpositum est quoddam auratum in modum flammae formatum, quoniam sol plurimum in se caloris atque ignis habet.
19.32
LIBER DECIMUS OCTAVUS. DE BELLO ET LUDIS. CAPUT XXXII. De carceribus.
19.32
1. In circo unde emittuntur equi carceres dixerunt ab ea re 398 qua et ille carcer qui est in civitate, quod ut ibi homines damnati, atque inclusi, ita hic equi coercentur, ne exeant, antequam signum mittatur.
19.33.1
LIBER DECIMUS OCTAVUS. DE BELLO ET LUDIS. CAPUT XXXIII. De aurigis.
19.33.1
1. Ars circi auriga et currus, equites, sive pedites. Auriga proprie dictus, quod currum agat, et regat, sive quod feriat junctos equos. Nam haurit, FERIT, ut: Latus haurit apertum.
19.33.2
2. Ipse est, et agitator, id est, verberator ab agendo dictus. Aurigae autem duobus coloribus sunt, quibus speciem idololatriae vestiunt. Nam prasinus terrae, venetus coelo et mari a paganis dicatus est.
19.34.1
LIBER DECIMUS OCTAVUS. DE BELLO ET LUDIS. CAPUT XXXIV. De quadrigis.
19.34.1
1. Ericthonius autem, qui regnavit Athenis, primus quatuor equos junxisse fertur, sicut Virgilius auctor est dicens: Primus Ericthonius currus, et quatuor ausus Jungere equos, rapidisque rotis insistere victor.
19.34.3
2. Fuit autem Minervae et Vulcani filius de caduca in terram libidine, ut fabulae ferunt, procreatus, portentum daemonicum, imo diabolus, qui primo Junoni currum dedicavit. Tali auctore quadrigae productae sunt. 399
19.35.1
LIBER DECIMUS OCTAVUS. DE BELLO ET LUDIS. CAPUT XXXV. De curru.
19.35.1
1. Currus a cursu dictus, vel quia rotas videtur habere, unde et carrum, quasi curvum. Quadrigarum vero currus duplici temone olim erant, perpetuoque, et qui omnibus equis injiceretur jugo.
19.35.2
2. Primus Clysthenes Sicyonius tantum medios jugavit, eosque singulos ex utraque parte simplici vinculo applicuit, quos Graeci σειραφόρους Latini funarios vocant, a genere vinculi quo prius alligabantur.
19.36.1
LIBER DECIMUS OCTAVUS. DE BELLO ET LUDIS. CAPUT XXXVI. De equis quibus currunt.
19.36.1
1. Quadrigae et bigae, trigae et sejugae ab equorum numero 400 et jugo dictae. Ex quibus quadrigas soli, bigas lunae, et trigas inferis, sejugas Jovi, desultores Lucifero, et Hespero sacraverunt. Quadrigas ideo soli jungunt, quia per quatuor tempora annus vertitur, ver et aestatem, autumnum et hyemem.
19.36.2
2. Bigas lunae, quoniam gemino cursu cum sole contendit, sive quia et nocte videtur, et die. Jungunt enim unum equum nigrum, alterum candidum. Trigas diis inferis, quia hi per tres aetates homines ad se rapiunt, id est, per infantiam, juventutem, atque senectam. Sejuga maximus currus currit Jovi, propter quod maximum deorum suorum esse eum credunt.
19.36.4
3. Ideo autem rotis quadrigas currere dicunt, sive quia mundus iste circuli sui celeritate transcurrit, sive propter solem, quia volubili ambitu rotat, sicut ait Ennius: Inde patefecit radiis rota candida coelum.
19.37
LIBER DECIMUS OCTAVUS. DE BELLO ET LUDIS. CAPUT XXXVII. De septem spatiis.
19.37
1. Septem spatia quadrigae currunt, referentes hoc ad cursum septem stellarum, quibus mundum regi dicunt, sive ad cursum septem dierum praesentium, quibus peractis vitae terminus consummatur, quorum finis est creta, id est, judicium. 401
19.38
LIBER DECIMUS OCTAVUS. DE BELLO ET LUDIS. CAPUT XXXVIII. De equitibus.
19.38
1. Porro equites singulares ideo currere dicunt, quia singulariter unusquisque cursum vitae hujus peragit, atque transit, alius alio tempore sequens alium, per unam tamen viam mortalitatis usque ad propriam metam mortis.
19.39
LIBER DECIMUS OCTAVUS. DE BELLO ET LUDIS. CAPUT XXXIX. De desultoribus.
19.39
1. Desultores nominati, quod olim prout quisque ad finem cursus venerat, desiliebat, sive quod de equo in equum transiliebat.
19.40
LIBER DECIMUS OCTAVUS. DE BELLO ET LUDIS. CAPUT XL. De peditibus.
19.40
1. Pedites autem aiunt propterea pede currere, quia pedibus curritur mortalitati. Ob hoc a superiore parte currunt ad inferiora, id est, ab Oriente ad Occidentem, quia mortales oriuntur, et occidunt. Nudi currunt, quia et homini in saeculo nullae reliquiae sunt. Recto spatio currunt, quia inter vitam et mortem nihil distat. Sed haec propterea fingunt, ut vanitates suas et sacrilegia excusare conentur.
19.41.1
LIBER DECIMUS OCTAVUS. DE BELLO ET LUDIS. CAPUT XLI. De coloribus equorum.
19.41.1
1. Circa causas quoque elementorum iidem gentiles etiam colores equorum 402 junxerunt, roseos soli, id est, igni; albos aeri, prasinos terrae; venetos mari assimilantes. Item roseos aestati currere voluerunt, quod ignei coloris sint, et cuncta tunc flavescant. Albos hiemi, quod sit glacialis, et frigoribus universa canescant; veri prasinos viridi colore, quia tunc pampinus densatur.
19.41.2
2. Item roseos Marti sacraverunt, a quo Romani exoriuntur, et quia vexilla Romanorum cocco decorantur, sive quod Mars gaudet sanguine. Albos zephyris et serenis tempestatibus, prasinos flori et terrae, venetos aquis, vel aeri, quia ceruleo sunt colore; luteos, id est, croceos, igni et soli; purpureos Iri sacraverunt, quem arcum dicimus, quod Iris plurimos colores habeat.
19.41.3
3. Sicque dum hac spectatione deorum cultibus atque elementis mundialibus profanantur, eosdem deos atque eadem elementa procul dubio colere noscuntur. Unde animadvertere debes, Christiane, quot circum nomina immunda possideant. Quapropter alienus erit tibi locus, quem plurimi Satanae spiritus occupaverunt. Totum enim illum diabolus et angeli ejus repleverunt.
19.42.1
LIBER DECIMUS OCTAVUS. DE BELLO ET LUDIS. CAPUT XLII. De theatro.
19.42.1
1. Theatrum est quo scena includitur, semicirculi figuram habens, in quo stantes omnes inspiciunt. Cujus forma primum rotunda erat, sicut et amphitheatri, postea ex medio amphitheatro theatrum factum est. Theatrum autem a spectaculo nominatum 403 ἀπὸ τῆς θεωρίας, quod in eo populus stans desuper atque spectans ludos contemplaretur.
19.42.2
2. Idem vero theatrum, idem et prostibulum, eo quod post ludos exactos meretrices ibi prostarent. Idem et lupanar vocatum, ab eisdem meretricibus, quae propter vulgati corporis vilitatem lupae nuncupabantur. Nam lupae meretrices sunt a rapacitate vocatae, quod ad se rapiant miseros, et apprehendant. Lupanaria enim a paganis constituta sunt ut pudor mulierum infelicium ibi publicaretur, et ludibrio haberentur tam ii qui facerent quam quae paterentur.
19.43
LIBER DECIMUS OCTAVUS. DE BELLO ET LUDIS. CAPUT XLIII. De scena.
19.43
1. Scena autem erat locus infra theatrum in modum domus instructa cum pulpito, quod pulpitum orchestra vocabatur, ubi cantabant comici, tragici, atque saltabant histriones et mimi. Dicta autem scena Graeca appellatione, eo quod in speciem domus erat instructa. Unde et apud Hebraeos tabernaculorum dedicatio a similitudine domiciliorum Scenopegia appellabatur. 404
19.44
LIBER DECIMUS OCTAVUS. DE BELLO ET LUDIS. CAPUT XLIV. De orchestra
19.44
1. Orchestra autem pulpitum erat scenae, ubi saltator agere posset, aut duo inter se disputare. Ibi enim poetae comoedi et tragoedi ad certamen conscendebant, iisque canentibus, alii gestus edebant. Officia scenica: tragoedi, comoedi, thymelici, histriones, mimi, et saltatores.
19.45
LIBER DECIMUS OCTAVUS. DE BELLO ET LUDIS. CAPUT XLV. De tragoedis.
19.45
1. Tragoedi sunt qui antiqua gesta atque facinora sceleratorum regum luctuoso carmine, spectante populo, concinebant.
19.46
LIBER DECIMUS OCTAVUS. DE BELLO ET LUDIS. CAPUT XLVI. De comoedis.
19.46
1. Comoedi sunt qui privatorum hominum acta dictis atque gestu cantabant, atque stupra virginum et amores meretricum in suis fabulis exprimebant.
19.47
LIBER DECIMUS OCTAVUS. DE BELLO ET LUDIS. CAPUT XLVII. De thymelicis.
19.47
1. Thymelici autem erant musici scenici, qui in organis, et lyris, et citharis, praecinebant. Et dicti thymelici, quod olim in orchestra stantes cantabant super pulpitum quod thymele vocabatur. 405
19.48
LIBER DECIMUS OCTAVUS. DE BELLO ET LUDIS. CAPUT XLVIII. De histrionibus.
19.48
1. Histriones sunt qui muliebri indumento gestus impudicarum feminarum exprimebant: ii autem saltando etiam historias et res gestas demonstrabant. Dicti autem histriones, sive quod ab Istria id genus sit adductum, sive quod perplexas historiis fabulas exprimerent, quasi historiones.
19.49
LIBER DECIMUS OCTAVUS. DE BELLO ET LUDIS. CAPUT XLIX. De mimis.
19.49
1. Mimi sunt dicti Graeca appellatione, quod rerum humanarum sint imitatores. Nam habebant suum auctorem, qui antequam mimum agerent, fabulam pronuntiaret. Nam fabulae ita componebantur a poetis, ut aptissimae essent motui corporis.
19.50
LIBER DECIMUS OCTAVUS. DE BELLO ET LUDIS. CAPUT L. De saltatoribus.
19.50
1. Saltatores autem nominatos Varro dicit ab Arcade Salio, quem Aeneas in Italiam secum adduxit, quique primo docuit Romanos adolescentes nobiles saltare. 406
19.51.2
LIBER DECIMUS OCTAVUS. DE BELLO ET LUDIS. CAPUT LI. Quid quo patrono agatur.
19.51.2
1. Est plane in artibus scenicis Liberi et Veneris patrocinium, quae privata et propria sunt scenae de gestu et corporis flexu. Nam mollitiem Libero et Veneri immolabant, illi per sexum, illi per flexum, dissolutis.
19.51.3
2. Quae vero ibi vocibus, et modis, et organis, et lyris transiguntur, Apollines et Musas, et Minervas, et Mercurios patronos habent. Quod spectaculum odisse debes, Christiane, quorum odisti auctores.
19.52.1
LIBER DECIMUS OCTAVUS. DE BELLO ET LUDIS. CAPUT LII. De amphitheatro.
19.52.1
1. Amphitheatrum locus est spectaculi ubi pugnant gladiatores. Et inde ludus gladiatorius dictus, quod in eo juvenes usum armorum diverso motu condiscant, et modo inter se aut gladiis aut pugnis certantes, modo contra bestias incedentes, ubi non odio, sed praemio illecti subeunt ferale certamen.
19.52.2
2. Amphitheatrum dictum, quod ex duobus theatris sit factum. Nam amphitheatrum rotundum est, theatrum vero ex medio amphitheatro est, semicirculi figuram habens. 407
19.53
LIBER DECIMUS OCTAVUS. DE BELLO ET LUDIS. CAPUT LIII. De ludo equestri.
19.53
1. Genera gladiatorum plura, quorum primum ludus equestrium. Duo enim equites, praecedentibus prius signis militaribus, unus a porta Orientis, alter ab Occidentis, procedebant in equis albis cum aureis galeis, minoribus et habilioribus armis, sicque atroci perseverantia pro virtute sua inibant pugnam, dimicantes, quousque alter in alterius mortem prosiliret, ut haberet qui caderet casum, gloriam qui perimeret. Quae armatura pugnabat Marti duelli causa.
19.54
LIBER DECIMUS OCTAVUS. DE BELLO ET LUDIS. CAPUT LIV. De retiariis.
19.54
1. Retiarius ab armaturae genere, in gladiatorio ludo contra alterum pugnantem occulte ferebat rete( quod jaculum appellatur), ut adversarium cuspide insequente operiret, implicitumque viribus superaret. Quae armatura pugnabat Neptuno tridentis causa.
19.55
LIBER DECIMUS OCTAVUS. DE BELLO ET LUDIS. CAPUT LV. De secutoribus.
19.55
1. Secutor ab insequendo retiarium dictus. Gestabat enim 408 cuspidem, et massam plumbeam, quae adversarii jaculum impediret, ut antequam ille feriret reti, iste exsuperaret. Haec armatura sacrata erat Vulcano. Ignis enim semper aquam insequitur, ideoque cum retiario componebatur, quia ignis et aqua semper inter se inimica sunt.
19.56
LIBER DECIMUS OCTAVUS. DE BELLO ET LUDIS. CAPUT LVI. De laqueariis.
19.56
1. Laqueariorum pugna erat fugientes in ludo homines injecto laqueo impeditos, consecutosque prosternere amictos umbone pelliceo.
19.57
LIBER DECIMUS OCTAVUS. DE BELLO ET LUDIS. CAPUT LVII. De velitibus.
19.57
1. Velitum pugna erat, ut ultro citroque tela objectarent. Erat autem eorum varia pugna, et spectantibus gratior quam reliqua. Velites autem nuncupati, sive a volitatione, sive a civitate Etruscorum, quae Veles vocabatur.
19.58
LIBER DECIMUS OCTAVUS. DE BELLO ET LUDIS. CAPUT LVIII. De ferali certamine.
19.58
1. Ferarum pugna erat emissas bestias juvenes excipere, et pugnare adversus eas, ultroneo funere certare, non crimine, sed furore. 409
19.59
LIBER DECIMUS OCTAVUS. DE BELLO ET LUDIS. CAPUT LIX. De horum exsecratione.
19.59
1. Haec quippe spectacula crudelitatis, et inspectio vanitatum non solum hominum vitiis, sed de daemonum jussis instituta sunt. Proinde nihil esse debet Christiano cum circensi insania, cum impudicitia theatri, cum amphiteatri crudelitate, cum atrocitate arenae, cum luxuria ludi. Deum enim negat, qui talia praesumit, fidei Christianae praevaricator effectus, qui id denuo appetit quod in lavacro jam pridem renuntiavit, id est, diabolo, pompis et operibus ejus.
19.60
LIBER DECIMUS OCTAVUS. DE BELLO ET LUDIS. CAPUT LX. De alea.
19.60
1. Alea, id est, ludus tabulae, inventa a Graecis in otio Trojani belli, a quodam milite nomine Alea, a quo et ars nomen accepit. Tabula luditur pyrgo, calculis, tesserisque.
19.61
LIBER DECIMUS OCTAVUS. DE BELLO ET LUDIS. CAPUT LXI. De pyrgis.
19.61
1. Pyrgus dictus, quod per eum tesserae pergant, sive quod turris speciem habeat. Nam Graeci turrim πύργον vocant. 410
19.62
LIBER DECIMUS OCTAVUS. DE BELLO ET LUDIS. CAPUT LXII. De calculis.
19.62
1. Calculi vocati, quod leves sint et rotundi. Unde et calculus dicitur lapis brevis qui sine molestia sui brevitate calcatur. Item calculi, quod per vias ordinales, quasi per calculas eant.
19.63
LIBER DECIMUS OCTAVUS. DE BELLO ET LUDIS. CAPUT LXIII. De tesseris.
19.63
1. Tesserae vocatae, quia quadrae sunt ex partibus omnibus. Has alii lepusculos vocant, eo quod exsiliendo discurrunt. Olim autem tesserae jacula appellabantur a jaciendo. 411
19.64
LIBER DECIMUS OCTAVUS. DE BELLO ET LUDIS. CAPUT LXIV. De figuris aleae.
19.64
1. Quidam autem aleatores sibi videntur physiologice per allegoriam hanc artem exercere, et sub quadam rerum similitudine fingere. Nam tribus tesseris ludere perhibent propter tria saeculi tempora; praeterita, praesentia et futura, quia non stant, sed decurrunt. Sed et ipsas vias senariis locis distinctas propter aetates hominum ternariis lineis propter tempora argumentantur. Inde et tabulam ternis descriptam dicunt lineis.
19.65
LIBER DECIMUS OCTAVUS. DE BELLO ET LUDIS. CAPUT LXV. De vocabulis tesserarum.
19.65
1. Jactus quisque apud lusores veteres a numero vocabatur, ut unio, binio, trio, quatrio, quinio, senio. Postea appellatio singulorum 412 mutata est, et unionem CANEM, trionem SUPPUM, quatrionem PLANUM vocabant.
19.66
LIBER DECIMUS OCTAVUS. DE BELLO ET LUDIS. CAPUT LXVI. De jactu tesserarum.
19.66
1. Jactus tesserarum ita a peritis aleatoribus componitur, ut afferat quod voluerit, ut puta senionem, qui eis jactu bonum affert. Vitant autem canem, quia damnosus est, unum enim significat.
19.67
LIBER DECIMUS OCTAVUS. DE BELLO ET LUDIS. CAPUT LXVII. De calculorum motu.
19.67
1. Calculi partim ordine moventur, partim vage. Ideo alios ordinarios, alios vagos appellant. At vero qui moveri omnino non possunt 413 incitos dicunt. Unde et egentes homines inciti vocantur, quibus spes ultra procedendi nulla restat.
19.68
LIBER DECIMUS OCTAVUS. DE BELLO ET LUDIS. CAPUT LXVIII. De interdictione aleae.
19.68
1. Ab hac arte fraus, et mendacium, atque perjurium, nunquam abest, postremo et odium, et damna rerum, unde et aliquando, propter haec scelera, interdicta legibus fuit.
19.69.1
LIBER DECIMUS OCTAVUS. DE BELLO ET LUDIS. CAPUT LXIX. De pila.
19.69.1
1. Pila proprie dicitur quod sit pilis plena. Haec et sphaera a ferendo, vel feriendo dicta, de quarum genere et pondere Dorcatius sic tradit: Neu tu parce pilos vivacis condere cervi, Uncia donec erit geminae superaddita librae.
19.69.2
2. Inter species pilarum sunt trigonaria et arenata. Trigonaria est, qua inter tres luditur. Arenata, qua in grege dum ex circulo astantium spectantiumque emissa, ultra justum spatium pilam excipere lusumque inire consueverunt. Cubitalem lusum appellant, cum duo cominus ex proximo, ac pene conjunctis cubitis, pilam feriunt. Suram dicitur dare, qui pilam, crure prolato, feriendam collusoribus praebet.

Intertext edge

Open linked passage

Note