Etymologiae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis">
—
⋯
Original / primary: 8178 Etymol
20.1.1
LIBER DECIMUS NONUS DE NAVIBUS, AEDIFICIIS ET VESTIBUS. CAPUT PRIMUM. De navibus.
20.1.1
1. Artium quarumdam vocabula, quibus aliquid fabricatur, vel instrumenta artificum, vel quae ministerium exhibent, atque aliquid hujuscemodi, deinceps ex parte notanda studui.
20.1.3
2. Artifex generaliter vocatus, quod artem faciat, sicut aurifex, qui aurum. Faxo enim antiqui pro facio dicebant.
20.1.4
3. Nauclerus, dominus navis est appellatus, ita quod navis in sorte ejus sit, κλῆρος enim Graece sors dicitur. Caeteri autem in navi in contributione sunt.
20.1.5
4. Gubernio, qui et gubernator, quasi cohibernator, quod cohibeat 415 prudentia sua hiberna, id est, tempestates maris
20.1.6
5. Nauta a nave dictus per derivationem. Navita autem pro nauta poetice dicitur, sicut Mavors pro Mars. Nam rectum est nauta.
20.1.7
6. Remex vocatur, quod remum gerit, sic autem remex, quomodo tubex dicitur nominativo casu.
20.1.8
7. Epibata Graeco sermone appellatur qui Latine dicitur superveniens. Hic nihil habet negotii, sed naulo dato, in alias terras transire disponit.
20.1.9
8. Navim quidam perhibent dictam, eo quod gnavum rectorem quaerat, id est, peritum, sapientem, strenuum, qui continere et gubernare novit propter maritima pericula, et casus, unde est illud Salomonis: Intelligens gubernacula possidebit. Lydii autem primum navim fabricaverunt, pelagique incerta petentes pervium mare usibus humanis fecerunt.
20.1.10
9. Rates primum et antiquissimum genus navigii, e rudibus tignis asseribusque consertum. Ad cujus similitudinem 416 fabricatae naves ratariae dictae. Nunc jam rates abusive naves. Nam proprie rates sunt connexae invicem trabes.
20.1.11
10. Trieris navis magna, quam Graeci durconem vocant, de qua in Isaia dicitur: Non transivit per eam trieris magna.
20.1.13
11. Carpasia navis a Carpatho insula nominata, sicut a Rhodo Rhodia, sicut ab Alexandria Alexandrina:
20.1.14
12. Liburnae dictae a Libyis; naves enim sunt negotiatorum. De quibus Horatius: Ibis liburnis inter alta navium.
20.1.15
13. Rostratae naves dictae ab eo quod in fronte rostra aerea habeant propter scopulos, ne feriantur et collidantur.
20.1.16
14. Longae naves sunt quas dromones vocamus; dictae eo quod longiores sint caeteris, quibus contrarius musculus, curtum navigium. Dromo autem a decurrendo dicitur. Cursum enim Graeci δρόμον vocant.
20.1.17
15. Classis dicta est a Graeco vocabulo ἀπὸ τῶν κάλων, id est, lignis, 417 unde et calones, qui ligna militibus portant.
20.1.19
16. Ancyromagus dictus, pro eo quod celeritate sui anchoris et instrumentis reliquis navium vehendis sit aptus.
20.1.20
17. Phaselus est navigium quod nos corrupte baselum dicimus. De quo Virgilius: Putisque phaselis.
20.1.21
18. Scapha, quae κατάσκοπος, navigium quod Latine speculatorium dicitur, σκοπεῖν enim Latine intendere dicitur.
20.1.22
19. Barca est, quae cuncta navis commercia ad littus portat. Hanc navis in pelago propter nimias undas suo suscipit gremio. Ubi autem appropinquaverit portui, reddit vicem barca navi quam accepit in pelago.
20.1.23
20. Paro navigium piratarum aptum, et ex iis ita vocatum, Cicero: Tunc se fluctigero tradit, mandatque paroni. Et alibi: Parunculis ad littus ludit celeribus.
20.1.24
418 21. Myoparo, quasi minimus Paro. Est enim scapha ex vimine facta, quae contexta crudo corio genus navigii praebet, qualibus utuntur Germanorum piratae in Oceani littoribus, vel paludibus, ob agilitatem. De quibus Historia: Gens, inquit, Saxonum myoparonibus, non viribus nituntur, fugae potius, quam bello parati.
20.1.25
22. Celoces, quas Graeci κέλητας vocant, id est, veloces biremes, vel triremes agiles, et ad ministerium classis aptae. Ennius: Labitur uncta carina per aequora cana celocis.
20.1.26
23. Biremes autem naves sunt habentes remorum ordinem geminum.
20.1.27
Triremes, et quatriremes, trium et quatuor ordinum; sic et penteres et hexeres, quinos vel senos ordines habentes.
20.1.29
24. Actuariae naves sunt, quae velis simul et remis aguntur.
20.1.30
Hippagogus, in quo equos transvehere solitum est.
20.1.31
Pontonium, navigium fluminale, tardum et grave, quod non nisi remigio progredi potest.
20.1.32
Hinc et trajectus, id est, extentus. Est enim latus, unde et transenna dicitur extentus funis.
20.1.33
25. Lembus navicula brevis, quae alia appellatione dicitur et cymba, 419 et Caupilus, sicut et linter, id est, carabus, quo in Pado, paludibusque utuntur.
20.1.34
26. Carabus, parva scapha ex vimine facta, quae contecta crudo corio genus navigii praebet.
20.1.35
Portemia, navicula Syriaci generis, lata, et sine carina, a portando vocata. Utuntur iis in Pannonia.
20.1.37
27. Trabariae, amnicae naves, quae ex singulis trabibus cavantur, quae alio nomine littorariae dicuntur. Hae et caudicae ex uno ligno cavato factae, et inde caudicae, quia a quatuor usque ad decem homines capiant.
20.2.1
LIBER DECIMUS NONUS DE NAVIBUS, AEDIFICIIS ET VESTIBUS. CAPUT II De partibus navium, et armamentis.
20.2.1
1. Puppis posterior pars navis est, quasi post. Prora anterior, quasi priora.
20.2.2
Cumba locus imus navis, quod aquis incumbat.
20.2.3
Carina a currendo dicta, quasi currina. 420
20.2.4
2. Fori navium latera concava a ferendo onere dicta, sive tabulata navium, quae sternuntur. Dicta, ab eo quod incessus ferant, vel foris emineant. De quibus Virgilius: Laxatque foros.
20.2.5
3. Columbaria, in summis lateribus navium loca concava, per quae eminent remi, dicta, credo, quod sint similia latibulis columbarum, in quibus nidificant.
20.2.6
4. Agea, viae sunt, vel loca, in navi, per quae ad remiges hortator accedit. De qua Ennius: Multa foro ponet, et Agea longa repletur.
20.2.7
5. Transtra sunt tabulae ubi sedent remiges, quod in transverso sint, dicta, quae Virgilius juga appellat.
20.2.8
6. Tonsae remi a removendis et decutiendis fluctibus dicti, sicut tonsores a tondendis et decutiendis capillis.
20.2.9
7. Palmula est extrema latitudo remi, a palma dicta, qua mare impellitur.
20.2.10
Antennae autem dictae, quod ante amnem sint positae. 421 Praeterfluit enim eas amnis. Cornua extremae partes antennarum sunt, dicta per tropum.
20.2.11
8. Malus est arbor navis, qua vela sustinentur. Malus autem dictus, quia habet instar mali in summitate, vel quia, quasi quibusdam malleolis ligneis cingitur, quorum volubilitate vela facilius elevantur.
20.2.12
9. Modius est cui arbor insistit, ob similitudinem mensuralis vasis dictus.
20.2.13
Carchesia sunt in acumine arboris. Cinna. Lucida confulgent alti carehesia mali.
20.2.14
10. Trochleae, quasi φ littera, per quas funes trahuntur. Trochleae autem vocatae, quod rotulas habeant, τροχὸς enim Graece rota dicitur.
20.2.15
11. Parastatae stipites sunt pares stantes, quibus arbor sustinetur. Cato: Malum deligatum, parastatae vinctae.
20.2.16
12. Clavus est quo regitur gubernaculum. De quo Ennius: Ut clavum rectum teneam, navimque gubernem.
20.2.17
13. Porticulus malleus in manu portatus, quo modus signumque datur remigantibus. De quo Plautus: Ad loquendum, atque ad tacendum tute habeas porticulum. A portando igitur porticulus. 422
20.2.18
14. Tonsilla uncinus ferreus, vel ligneus, ad quem in littore defixum funes navium illigantur. De quo Ennius Tonsillas rapiunt, configunt littus aduncas.
20.2.19
15. Anchora, dens ferreus, ex Graeca etymologia nomen ducit, quod quasi hominis manus comprehendat, vel scopulos, vel arenas. Nam manus Graece χεὶρ dicitur. Apud Graecos autem aspirationem non habet. Nam ὄγκυρα dicitur, unde et apud majores sine aspiratione proferebatur.
20.2.20
16. Pulvini sunt machinae quibus naves deducuntur et subducuntur in portum.
20.2.21
Pons scala navium.
20.3.1
LIBER DECIMUS NONUS DE NAVIBUS, AEDIFICIIS ET VESTIBUS. CAPUT III. De velis.
20.3.1
1. Vela Graeci ἄρμενα dicunt, proinde quod aere moventur. Apud Latinos autem vela a volatu dicta. Unde est illud: Velorum pandimus alas.
20.3.2
2. Genera velorum Acation, Epidromos, Dolon, Artemon, Siparum, Mendicum. Ex quibus Acation velum maximum, et in media navi constitutum.
20.3.3
3. Epidromos secundae amplitudinis, sed ad puppim.
20.3.4
Dolon minimum velum, et ad proram defixum.
20.3.5
Artemon dirigendae potius navis causa commentatum, quam celeritatis. 423
20.3.6
4. Siparum genus veli, unum pedem habens, quo juvari navigia solent in navigatione, quoties vis venti languescit. De quo Lucanus: Summaque tendens Sipara, velorum perituras colligit auras, quod ex separatione existimant nominatum. Pes extremus angulus veli, quem sic nautae loquuntur.
20.4.1
LIBER DECIMUS NONUS DE NAVIBUS, AEDIFICIIS ET VESTIBUS. CAPUT IV. De funibus.
20.4.1
1. Funes dicti, quod antea in usum luminis fuerint circumdati cera, unde et funalia.
20.4.2
Restes, sive quod rates contineant, seu quod in iis retes tendantur.
20.4.3
Rudentes sunt funes navium ex nimio stridore ita dicti.
20.4.4
2. Spirae funes, quibus in tempestatibus utuntur, quas nautici suo more cucurbas vocant. Spirae autem a sparto vocatae. 424
20.4.5
3. Propes funis quo pes veli alligatur, quasi prope pedes. De quo Turpilius: Quasi cum ventus fert navim in mare secundus, si quis propedem misit, si veli sinistrum.
20.4.6
4. Tormentum funis in navibus longus, quo prora ad puppim extenditur, quo magis constringantur; tormenta autem a tortu dicta, restes, funesque.
20.4.7
5. Saphon, funis in prora positus. De quo Caecilius: Venerio cursu veni prolato pede usque ad saphonem.
20.4.8
6. Opisphora, funes, qui cornibus antennae dextra sinistraque tenduntur, et retroverso.
20.4.9
Prymnesium, funis quo navis in littore religatur ad palum.
20.4.10
Mitra funis quo navis media vincitur.
20.4.11
7. Anquina, quod ad malum antenna constringitur. De qua Cinna: Atque anquina regat stabilem fortissima cursum.
20.4.12
8. Remulcum, funis quo deligata navis trahitur vice remi. De quo Valgius: Hic mea me longo succedens prora remulco, Laetantem gratis sistit in hospitiis.
20.4.13
9. Struppi, vincula loro vel lino facta, quibus remi ad scalmos alligantur. De quibus Livius: Tuncque remos jussit deligare struppis.
20.4.14
10. Catapirates linea cum massa plumbea, qua maris altitudo tentatur. 425 Lucilius: Hunc catapiratem puer eodem deferat unctum Plumbi pauxillum rodus, linique mataxam.
20.5.1
LIBER DECIMUS NONUS DE NAVIBUS, AEDIFICIIS ET VESTIBUS. CAPUT V. De retibus.
20.5.1
1. Retes vocatae, sive a retinendis piscibus, sive a restibus quibus tenduntur.
20.5.2
Minus autem rete simplagium dicitur a plagis. Nam plagas proprie dicimus funes illos quibus retia tenduntur circa imam et summam partem.
20.5.4
2. Funda genus est piscatoriae retis, dicta ab eo quod in fundum mittatur. Eadem etiam a jactando jaculum dicitur. Plautus: Probus quidem antea jaculator eras.
20.5.5
3. Tragum genus retis ab eo quod trahatur, nuncupatum, ipsum est et Verriculum. Verrere enim trahere est.
20.5.6
Nassa . . . . .
20.5.7
Cassis genus venatoriae retis, quod capiat. Hinc est quod et incassum dicimus, id est, sine causa, quasi sine cassibus, sine quibus venatio inanis est.
20.5.8
4. Conopeum, retes qua culices excluduntur in modum tentorii, quo magis Alexandrini utuntur, quia ibi ex Nilo culices copiosi 426 nascuntur; unde et conopeum dicitur; nam Canopea Aegyptus est.
20.6.1
LIBER DECIMUS NONUS DE NAVIBUS, AEDIFICIIS ET VESTIBUS. CAPUT VI. De fabrorum fornacibus.
20.6.1
1. Faber a faciendo ferro impositum nomen habet. Hinc derivatum est nomen ad alias artium materias fabros vel fabricas dicere, sed cum adjectione, ut faber lignarius, et reliqua propter operis, silicet, firmitatem.
20.6.3
2. In fabrorum autem fornace gentiles Vulcanum auctorem dicunt figuraliter, per Vulcanum ignem significantes, sine quo nullum metalli genus fundi, extendique potest. Nihil est enim pene, quod igne non efficiatur. Alibi enim vitrum, alibi argentum, alibi plumbum, alibi minium, alibi pigmenta, alibi medicamenta efficit. Igne lapides in aera solvuntur, igne ferrum gignitur, ac domatur, igne aurum perficitur, igne cremato lapide caementa et parietes ligantur.
20.6.4
3. Lapides nigros ignis coquendo candificat, ligna candida urendo offuscat, carbones ex pruna fulgida nigros facit; de lignis duris fragiles, de putrilibus imputribiles reddit, stricta solvit, soluta restringit, dura mollit, mollia dura reddit. Habet et medicaminis usum. Nam saepe uri prodest. Pestilentiae quoque, quae 427 obscuratione solis contrahitur, auxiliari certum est. In opere quoque aliud gignitur primis ignibus, aliud secundis, aliud tertiis.
20.6.5
4. Habet quoque et aliam in se diversitatem ignis. Nam alius est ignis qui usui humano, alius qui judicio paret divino, sive qui de Coelo fulmen astringit, sive qui de terra per vertices montium eructat.
20.6.6
5. Ignis autem dictus, quod nihil gigni potest ex eo. Est enim inviolabile elementum, absumens cuncta quae rapit.
20.6.7
Fabrica duabus rebus constat: ventis, et flamma.
20.6.8
6. Flamma vero proprie fornacis est dicta, quod flatu folium excitetur.
20.6.9
Fornax vero ab igne vocata: φῶς enim ignis est.
20.6.10
Caminus est fornax, et est Graecum derivatum a cauma.
20.6.11
Favilla est deserta igne scintilla.
20.6.12
7. Pruna est quandiu ardet; cum autem exstincta fuerit, carbo nominatur. Pruna autem a perurendo dicta est, carbo vero, quod flamma caret. Qui dum interiisse creditur, majoris fit virtutis. Nam iterum incensus fortiore luce calescit. Cujus tanta vis est etiam, et sine igne firmitas, ut nullo humore corrumpatur, nulla vetustate vincatur. Exstinctus enim tantum incorruptibiliter durat, 428 ut ii qui limites figunt, eos infossos terra substernant, et lapides desuper figant, ad convincendum litigatorem, ut post quantalibet saecula fixumque lapidem limitem esse cognoscant.
20.7.1
LIBER DECIMUS NONUS DE NAVIBUS, AEDIFICIIS ET VESTIBUS. CAPUT VII. De instrumentis fabrorum.
20.7.1
1. Incus est, in quo ferrum tunditur, a cudendo dictus, eo quod illic aliquid cudamus, id est, feriendo producamus. Cudere enim caedere et ferire est. Veteres autem non incudem vocabant, sed intudem, eo quod in ea metallum tundatur, hoc est, tendatur, unde et tudes malleus, a tundendo, id est, tendendo dictus.
20.7.2
2. Malleus vocatur, quia dum quid calet et molle est, caedit et producit.
20.7.3
Marcus malleus major, et dictus marcus, quod major sit ad caedendum, et fortior. Martellus, mediocris Marculus, malleus pusillus. Lucilius: Et velut in fabricam fervens cum marculus ferrum multorum magnis ictibus tundit.
20.7.4
3. Forcipes, quasi ferricipes, eo quod ferrum candens capiant, teneantque, sive quod ab iis aliquid forvum capimus, et tenemus, quasi forvicapes. Nam forvum est calidum, unde et fervidum, unde et formosos dicimus quibus calor sanguinis ex rubore pulchritudinem creat.
20.7.5
4. Lima dicta, eo quod lene faciat. Nam limum lene est.
20.7.6
429 Coelum est unde operantur argentarii, a quo et caelata vasa dicuntur.
20.8.1
LIBER DECIMUS NONUS DE NAVIBUS, AEDIFICIIS ET VESTIBUS. CAPUT VIII. De fabricis parietum.
20.8.1
1. In fabricis parietum atque tectorum Graeci inventorem Daedalum asserunt. Iste enim primus didicisse fabricam a Minerva dicitur. Fabros autem sive artifices Graeci τέκτονας vocant, id est, structores. Architecti autem caementarii sunt qui disponunt in fundamentis. Unde et Apostolus de semetipso: Quasi sapiens, inquit, architectus fundamentum posui.
20.8.2
2. Machiones dicti a machinis, in quibus insistunt propter altitudinem parietum. 430
20.9.1
LIBER DECIMUS NONUS DE NAVIBUS, AEDIFICIIS ET VESTIBUS. CAPUT IX. De dispositione.
20.9.1
1. Aedificiorum partes sunt tres: dispositio, constructio, venustas.
20.9.2
Dispositio est areae, vel soli et fundamentorum descriptio.
20.10.2
LIBER DECIMUS NONUS DE NAVIBUS, AEDIFICIIS ET VESTIBUS. CAPUT X. De constructione.
20.10.2
1. Constructio est laterum et altitudinis aedificatio. Constructio autem, vel structio vocata, eo quod instringat et cohaerere faciat, ut lapides luto, et ligna et lapides invicem sibi. Nam et intinctio ferri in aqua strictura est. Nisi enim candens tingatur, stringi et cohaerere non potest ferrum. Item constructio a multitudine lapidum et lignorum dicta, unde et strues. Aliud est enim aedificatio, aliud instauratio. Nam aedificatio nova constructio est. Instauratio vero quod reparatur ad instar prioris. Nam instar Veteres pro similitudine ponebant. Inde et instaurare dicebant.
20.10.3
2. Constat autem constructio fundamento, lapidibus, calce, arena, et lignis.
20.10.4
Fundamentum dictum, quod fundus sit aedificii. Idem et caementum, a cedendo dictum, quod caeso crasso lapide surgat.
20.10.5
3. Lapides in structuris apti: albus, tiburtinus, columbinus, fluviatilis, sfungia, rubrus, et reliqui.
20.10.6
4. Albus lapis, alius durus, alius mollis. Mollis dentata serra secatur. 431 Tractabilis in opere est, ita ut in eo, quasi in ligno, litterae scribantur.
20.10.7
5. Tiburtinus, a loco Italiae dictus, qui dum sit ad fabricam fortis, vapore tamen dissilit.
20.10.9
6. Tophus aedificiis inutilis est( fundamentis aptus) mortalitate, et mollitie. Ex aestu enim et halitu maris feritur, et verberatur imbribus.
20.10.10
7. Arenatius, lapis concretus maris arenis, hic et bibulus dicitur. Servat enim humorem acceptum. Idem et in Baetica Gaditanus, ab insula Oceani ubi plurimus exciditur.
20.10.11
8. Piperinus, subalbidus cum punctis nigris, durus, atque fortissimus.
20.10.12
Conchleatius, cochleis, lapillisque et arena concretus, asperrimus, et interdum fistulosus.
20.10.13
9. Columbinus a colore avis nuncupatus, natura vicinus gypso, et mollitie simillimus.
20.10.14
10. Molaris, in parietibus utilis, quia est quaedam natura ejus pinguior, duraque et aspera, ex quo etiam et molae fiunt, unde et nomen traxit. Hujus quatuor genera: albus, niger, permistus, ac fistulosus.
20.10.15
11. Sphungia lapis creatus ex aqua, levis, ac fistulosus, et cameris aptus. 432
20.10.16
12. Silex, durus lapis, ex cujus genere nigri silices optimi, quibusdam in locis et rubentes.
20.10.17
Albi silices contra vetustatem incorrupti. Iidem et in monumentis scalpti, et incorrupti permanent, quibus nec ignis quidem nocet. Nam ex iis etiam formae fiunt, in quibus aera funduntur.
20.10.18
Viridis silex, vehementer et ipse igni resistens, sed nusquam copiosus, et ubi invenitur, lapis, non saxum est.
20.10.19
Pallidus in caemento raro utilis.
20.10.20
13. Globus contra injurias fortis, et in structura infidus, nisi fuerit multa suffrenatione devinctus.
20.10.21
14. Fluviatilis silex semper veluti madens est. Hunc aestate exhiberi oportet, nec ante biennium inserere in structuris domorum.* Fictilium operum ad parietes, et fundamenta coctilibus laterculis ad tecta imbricibus tegulisque aptantur.
20.10.22
15. Tegulae vocatae, quod tegant aedes, et imbrices. quod accipiant imbres. Tegulae autem primae positio nis nomen, cujus diminutivum tigillum.
20.10.23
16. Laterculi vero vocati, quod lati formentur circumactis undique quatuor tabulis.
20.10.24
Lateres autem crudi sunt, qui et ipsi inde nominati, quod lati ligneis formis efficiuntur.
20.10.25
17. Quorum crates dicuntur, in quibus lutum pro eisdem lateribus crudis portare solent. Sunt enim connexiones cannarum, dicti ἀπὸ τοῦ κρατεῖν, id est, quod se invicem teneant.
20.10.26
18. Lutum autem vocatum quidam per antiphrasin putant, quod non sit mundum. Nam omne lotum mundum est. 433
20.10.27
19. Calx viva dicta, quia dum sit tactu frigida, intus occultum continet ignem; unde perfusa aqua statim latens ignis erumpit. Natura ejus mirum aliquid facit. Postquam enim arserit, aquis incenditur, quibus solet ignis exstingui; oleo exstinguitur, quo solet ignis accendi. Usus ejus in structuris fabricae necessarius. Nam lapis lapidi non potest adhaerere fortius, nisi calce conjunctus.
20.10.28
20. Gypsum cognatum calci est, et est Graecum nomen. Plura ejus genera. Omnium autem optimum e lapide speculari. Est enim in signis aedificiorum et coronis gratissimus.
20.10.29
21. Arena ab ariditate dicta, non ab adhaerendo in fabricis, ut quidam volunt. Hujus probatio si manu impressa stridet, aut si in vestem candidam sparsa, nihil sordis relinquat.
20.10.30
22. Columnae pro longitudine et rotunditate vocatae, in quibus totius fabricae pondus erigitur. Antiqua ratio erat columnarum altitudinis tertia pars latitudinum. Genera rotundarum quatuor: Doricae, Ionicae, Tuscanicae, Corinthiae, mensura crassitudinis et altitudinis inter se distantes. Quintum genus est earum quae vocantur Atticae, quaternis angulis, aut amplius, paribus laterum intervallis.
20.10.31
23. Bases, fulturae sunt columnarum, quae a fundamento consurgunt, et superpositae fabricae sustinent pondus. Bases autem nomen petrae est fortissimae Syro sermone.
20.10.32
24. Capitella, dicta quod sint columnarum capita, quasi super collum caput.
20.10.33
Epistylia sunt, quae super capitella columnarum ponuntur, et est Graecum.
20.10.35
25. Pavimenta originem operis a Graecis habent: vocata autem pavimenta, eo quod paviantur, id est, caedantur, unde et pavor, quia caedit cor.
20.10.36
26. Ostracus est pavimentum testaceum, eo quod fractis testis calce admista feriatur. Testam enim Graeci ὄστρακα dicunt. 434
20.10.37
27. Rudos artifices appellant lapides contusos, et calce admistos, quos in pavimentis faciendis superfundunt, unde et rudera dicuntur.
20.10.38
28. Canalis, ab eo quod cava sit in modum cannae. Sane canalem melius genere feminino quam masculino proferimus.
20.10.39
29. Fistulae aquarum sunt dictae, quod aquas fundant et mittant. Nam Graece στέλλειν mittere est. Formae earum pro magnitudine aquae et capacitate fiunt, per quas aquae per certos modulos dividuntur, E quibus est uncia, et quinaria, digitus quadratus, digitus rotundus, et caeteri modi quique.
20.11
LIBER DECIMUS NONUS DE NAVIBUS, AEDIFICIIS ET VESTIBUS. CAPUT XI. De venustate.
20.11
1. Hucusque partes constructionis, sequitur de venustate aedificiorum. Venustas est quidquid illud ornamenti, et decoris causa aedificiis additur, ut tectorum auro distincta laquearia, et pretiosi marmoris crustae, et colorum picturae.
20.12
LIBER DECIMUS NONUS DE NAVIBUS, AEDIFICIIS ET VESTIBUS. CAPUT XII. De laqueariis.
20.12
1. Laquearia sunt quae cameram subtegunt et ornant, quae et lacunaria dicuntur, quod lacus quosdam quadratos, vel rotundos, ligno, vel gypso, vel coloribus, habeant pictos, cum signis intermicantibus. Principaliter autem lacus dicitur, ut Lucilius: Resultant aedesque, lacusque. Cujus diminutio lacunar facit, ut Horatius: Neque aureum Mea renidet in domo lacunar. Inde fit alia diminutio lacunarium, et per antistichon laquearium. 435
20.13
LIBER DECIMUS NONUS DE NAVIBUS, AEDIFICIIS ET VESTIBUS. CAPUT XIII. De crustis.
20.13
1. Crustae sunt tabulae marmoris. Unde et marmorati parietes crustati dicuntur. Quis autem marmora secandi in crustas rationem excogitaverit, non constat. Fiunt autem arena, et ferro, serraque in praetenui linea premente arenas, tractuque ipso secante, sed crassior arena plus erodet marmoris. Nam tenuis fabricis et polituris accommodata est.
20.14
LIBER DECIMUS NONUS DE NAVIBUS, AEDIFICIIS ET VESTIBUS. CAPUT XIV. De lithostrotis.
20.14
1. Lithostrota sunt elaborata arte picturae parvulis crustis, ac tessellis tinctis in varios colores. Tesselli autem a tesseris nominati, id est, quadratis lapillis per diminutionem.
20.15
LIBER DECIMUS NONUS DE NAVIBUS, AEDIFICIIS ET VESTIBUS. CAPUT XV. De plastis.
20.15
1. Plastice est parietum ex gypso effigies signaque exprimere, pingereque coloribus; πλάττειν autem dictum Graece, quod Latine est pingere terra, vel gypso, similitudines. Nam impressa argilla formam aliquam facere plastae est. Unde et protoplastus est dictus homo, qui ex limo primus est conditus. 436
20.16.1
LIBER DECIMUS NONUS DE NAVIBUS, AEDIFICIIS ET VESTIBUS. CAPUT XVI. De pictura.
20.16.1
1. Pictura autem est imago exprimens speciem alicujus rei, quae dum visa fuerit, ad recordationen mentem reducit. Pictura autem dicta, quasi fictura. Est enim imago ficta, non veritas. Hinc et fucata, id est, ficto quodam colore illita, nihil fidei et veritatis habentia. Unde et sunt quaedam picturae quae corpora veritatis studio coloris excedunt, et fidem dum augere contendunt, ad mendacium provehunt, sicut qui Chimaeram tricipitem pingunt, vel Scyllam hominem sursum, caninis autem capitibus cinctam deorsum.
20.16.2
2. Picturam autem Aegyptu excogitaverunt primum umbra hominis lineis circumducta. Itaque initio talis, secunda singulis coloribus, postea diversis; sicque paulatim sese ars ipsa distinxit, et invenit lumen, atque umbras, differentiasque colorum, unde et nunc pictores prius umbras quasdam et lineas futurae imaginis ducunt, deinde coloribus complent, tenentes ordinem inventae artis.
20.17.1
LIBER DECIMUS NONUS DE NAVIBUS, AEDIFICIIS ET VESTIBUS. CAPUT XVII. De coloribus.
20.17.1
1. Colores autem dicti sunt, quod calore ignis, vel sole perficiuntur, sive quod in initio colabantur, ut summae subtilitatis existerent.
20.17.2
2. Colores autem, aut nascuntur, aut fiunt. Nascuntur, ut sinopis, rubrica, paretonium, melinum, eretria, auripigmentum. Caeteri finguntur, aut arte, aut permistione.
20.17.3
3. Sinopis inventa primum in Ponto est. Inde nomen a Sinope urbe accepit. Species ejus tres: rubra, et minus rubens, et inter has media.
20.17.4
4. Rubrica vocata, quod sit rubra, et sanguineo proxima. Haec plurimis locis gignitur, sed optima Ponto, unde et Pontica dicitur. 437
20.17.5
5. Syricum rubri coloris pigmentum, ex quo et librorum capita scribuntur. Ipsum est et Phoeniceum, appellatum ita, eo quod in Syria colligatur in littoribus Rubri maris, ubi Phoenices inhabitant.
20.17.6
6. Aliud est autem Sericum, aliud Syricum. Nam Sericum lana est, quam Seres mittunt; Syricum vero pigmentum, quod Syri Phoenices in Rubri maris littoribus colligunt. Est autem et inter factitios. Nam saepe fit, aut sinopide, aut sandyce mistus.
20.17.7
7. Minium primi Graeci in Ephesiorum solo invenisse traduntur. Cujus pigmenti Hispania caeteris regionibus plus abundat, unde etiam nomen proprio flumini dedit. Hujus distillatio argentum liquidum gignit. Minium autem hoc quidam dicunt esse cinnabarim.
20.17.8
8. Cinnabaris a dracone et barro, id est, elephanto cognominatum. Aiunt enim draconum esse sanguinem, dum implicant elephantos. Ruunt enim belluae, et dracones obruuntur, quorum fusus cruor terram inficit, fitque pigmentum quidquid solo tinxerit. Est autem pulvis coloris rubri.
20.17.9
9. Prasina, id est, creta viridis, etsi in aliquibus terris promiscue generetur, optima tamen in Libya Cyrenensi. 438
20.17.10
10. Chrysocolla colore prasino est, dicta, quod vena ejus aurum habere traditur. Haec et in Armenia nascitur, sed ex Macedonia probabilis venit. Foditur autem ex metallis aeris, cujus inventio argentum atque Indicum prodit. Nam venae ejus cum iis habent naturae societatem.
20.17.11
Cypria ab insula Cypro, ubi plurima reperitur.
20.17.12
11. Sandaracha in insula Rubri maris Topazo nascitur, colore cinnabari, odore sulphureo. Invenitur autem in aurariis et argentariis metallis, melior quo magis rufa, quoque magis virus redolet: Quanquam et cerussa, si torreatur in fornace, sandaracham facit, unde et color est flammeus. Quod si torreatur, aequa parte rubrica admista, sandycem reddit.
20.17.13
12. Arsenicum, quod Latini ob colorem auripigmentum vocant, colligitur in Ponto ex auraria materia, ubi etiam sandaracha. Optimum est quod in auri colorem transit, purum, et fissile, gracili venarum discursu. Quod vero pallidius, aut sandarachae simile est, deterius judicatur. Est et tertium genus squamosum, quo miscetur aureus color. Vis eorum, ut sandarachae, sed acrior.
20.17.14
13. Ochra et ipsa in insula maris Rubri Topazo gignitur, ubi et sandaracha. Fit quoque et ochra, exusta rubrica, in ollis novis luto circumlitis, quae quanto magis in camino arserit, tanto melior fit. Venetum....
20.17.15
14. Caeruleum temperare primum Alexandria reperit. In Italia ex arenae pulvere et nitri flore idem faciunt. Sed si Cyprium in fornace adustum huic permistioni addes, Vestoriani similitudo erit. 439
20.17.16
15. Purpurissum ex creta argentaria cum purpuris pariter tingitur, bibitque eum colorem celerius lanis. Praecipuum est tamen quod adhuc vase rudibus medicamentis inebriatur. Proximum est, egesto eo, addita creta in jus idem, et quoties id factum est, elevatur bonitas pretiosissimae purpurae. Causa est quod hysgino maxime inficitur rubeaque.
20.17.17
16. Indicum in Indicis invenitur calamis, spuma adhaerente limo. Est autem coloris cyanei, misturam purpurae, caerulique mirabilem reddens. Est alterum genus in purpurariis officinis, spuma in aereis cortinis innatans, quam infectores detrahentes siccant.
20.17.18
17. Atramentum dictum, quod sit atrum, cujus species et picturae, et quotidiano usui necessaria est, istud inter factitios est. Fit enim, et fuligine plurimis modis super ardentes taedas resina adjecta, lacusculo aedificata, quae fumum retineat. Huic pictores cum aqua admiscent gluten, ut illustrius resplendeat.
20.17.19
18. Ad festinationem autem operis etiam sarmentorum veterum carbones cum glutino triti inducendis parietibus atramenti speciem reddunt. Sunt et qui vini faecem siccatam excoquant, affirmentque, si ex bono vino faex fuerit, indici speciem id atramentum praebere. Sed et sarmentum uvae nigrae, vino optimo tinctum, posteaquam siccitate aruerit, si exuras, et conteras, adjecto glutino, nitorem indici reddet.
20.17.20
19. Usta, quae plurimum necessaria est, nullo negotio provenit. Nam si glebam silis boni igne excoquas, et aceto acerrimo 440 superfusam exstinguas, madefacta sfungia colorem purpureum reddit. Eam ubi contriveris, usta erit. Omne autem atramentum sole perficitur.
20.17.21
20. Omnes colores calcis admistione corrumpuntur.
20.17.23
21. Melinum dictum, quod ejus metalli ferax sit una ex Cycladibus insula Melos nomine. Est enim candidum, nec utuntur eo pictores propter nimiam pinguedinem.
20.17.24
22. Annulare, quod vocant candidum, est quo muliebres picturae illuminantur. Fit et ipsum ex creta admistis vitreis gemmis.
20.17.25
23. Cerussa fit hoc modo: In vase enim aceto acerrimo impleto sarmenta aminea in eodem vasculo collocabis, ac super sarmenta tabulas plumbi tenuissimas pones, deinde vas diligentissime claudes, illinesque, ne aliquid inde spiraminis exeat. Post dies autem XXX vas aperitur, et ex distillatione tabularum innata cerussa invenitur. Quod ablatum et arefactum teritur, atque iterum aceto admisto in pastilis dividitur, et in sole siccatur. Hac observantia, si laminas aereas sarmentis superponas, aeruginem creant.
20.17.26
Chalcanthum... 441
20.18.1
LIBER DECIMUS NONUS DE NAVIBUS, AEDIFICIIS ET VESTIBUS. CAPUT XVIII. De instrumentis aedificiorum.
20.18.1
1. Instructuram autem parietum ad normam fieri, et ad perpendiculum respondere oportet
20.18.2
Norma dicta Graeco vocabulo, extra quam nihil rectum fieri potest. Componitur autem ex tribus regulis, ita ut duae sint binum pedum, tertia habeat pedes duos, uncias decem, quas aequali crassitudine politas extremis acuminibus sibi jungit, ut schema trigoni faciant. Id erit norma.
20.18.3
2. Regula dicta, quod sit recta, quasi rectula, et impedimentum non habeat.
20.18.4
Perpendiculum est, quod semper appenditur. Denique in fabrica nisi omnia ad perpendiculum, et certam regulam fiant, necesse est, ut cuncta mendosa instruantur, ut aliqua prava sint, aliqua cubantia, prona nonnulla, alia supina, et propter hoc universa ruunt constructa
20.18.5
3. Linea genere suo appellata, quia ex lino fit.
20.18.6
Trullae nomen factum, eo quod trudit, id est, includit calce vel luto lapides.
20.18.7
Martellus . . . .
20.18.8
Machina . . . .
20.18.9
4. Scalae a scandendo vocatae, haerent enim parietibus. Scalae autem dicuntur, quae aut unae sunt, aut plures, quia numeri tantum pluralis est nomen, ut litterae, quae epistolam significant.
20.19.1
LIBER DECIMUS NONUS DE NAVIBUS, AEDIFICIIS ET VESTIBUS. CAPUT XIX. De lignariis.
20.19.1
1. Lignarius generaliter ligni opifex appellatur.
20.19.2
2. Carpentarius speciale nomen est. Carpentum enim solum facit, sicut navicularius quia tantum navium est fabricator et artifex.
20.19.3
3. Sarcitector dictus, quod ex multis hinc inde conjunctis tabulis unum tecti sarciat corpus.
20.19.4
4. Idem et tignarius, quia tectoria lignis inducit.
20.19.6
3. Lignum vocatur Graeca etymologia, quia incensum in lumen convertitur, et in flammam. Unde et lychnium dicitur, quod lumen det.
20.19.7
4. Materia inde dicitur omne lignum, quod ex ea aliquid efficiatur; vel si ad januam referas, vel ad statuam, materia erit. Ad aliquid enim semper materia accipienda est, sicut elementa materiam rerum esse dicimus, quia inde ea quae sunt facta videmus, et materia, quasi mater, dicta.
20.19.8
5. Trabes vocatae, quod in transverso positae utrosque parietes contineant.
20.19.9
Aliud autem sunt tigna, aliud trabes. Tigna enim 443 juncta trabem faciunt. Trabes autem sunt, cum sunt dolatae.
20.19.10
6. Tholus proprie est veluti scutum breve, quod in medio tecto est, in quo trabes coeunt.
20.19.11
Cuplae vocatae, quod copulent in se luctantes.
20.19.12
Luctantes dicuntur, quod erecti invicem se teneant more luctantium.
20.19.13
Agrantes . . .
20.19.14
7. Asseres, ab asse dicti, quia soli ponuntur, neque conjuncti.
20.19.15
Scindulae, eo quod scindantur, id est, dividantur.
20.19.16
Epigri clavi sunt, quibus lignum ligno adhaeret.
20.19.17
Clavi autem dicti, quasi chalybi, quia ex chalybe fiunt, id est, ferro. Chalybs enim ferrum est.
20.19.18
8. Tabulae a veteribus tagulae vocabantur, a tegendo, scilicet, unde et tegulae.
20.19.19
Commissura dicitur tabularum conjunctio.
20.19.20
444 Sectio autem dicta a sequendo ea quae coeperit. Nam secare, sectari et sequi est.
20.19.21
9. Serrae autem nomen de sono factum est, id est, a stridore.
20.19.22
Serrae, circini que usum Perdices quidam adolescens invenit, quem puerum Daedalus frater matris suae, studiis perdocendum acceperat. Cujus pueri tantum ingenium fertur, ut dum materiae dividendae compendium quaereret, spinam piscis imitatus de ferro laminam exasperans dentium mordacitate armaverit, quam serram artifices nuncupant. Pro cujus artis inventione Daedalus magister ejus, invidiae livore permotus, praecipitem puerum ex arce dejecit. Dehinc exsulatus Cretam abiit, ibique aliquandiu fuit, ut fabulae ferunt. Ex Creta pennis volavit, et in Ciliciam venit.
20.19.23
10. Circinus dictus, quod vergendo efficiat circulum. Hujus modus duplicata linea fit, quae simplex per latitudinem extensa fuerat. Punctus autem in medio circini, centrum a Graecis dicitur, in cujus medium cuncta convergunt.
20.19.24
11. Securis vocatur, eo quod ea arbores succidantur, quasi succuris. Item securis, quasi semicuris. Ex una enim parte acuta est, ex altera fossoria. Haec et apud veteres penna vocabatur, utramque autem habens aciem, bipennis. Nam bipennis dicitur, quod ex utraque parte habeat acutam aciem, quasi duas pennas. Pennum autem antiqui acutum dicebant. Unde et avium pennae, quia acutae. Et ecce nomen quod reservavit antiquitatem, quia veteres dicebant 445 pennas, non pinnas. Haec et dolabra, quod habeat duo labra: nam securis simplex est.
20.19.25
Dextralis, dexterae habilis.
20.19.26
12. Ascia ab hastulis dicta, quas a ligno eximit, cujus diminutivum nomen est asciola. Est autem manubrio brevi ex aversa parte referens, vel simplicem malleum, aut cavatum, vel bicorne rastrum.
20.19.27
13. Scalprus dictum, quod scalpturis et foraminibus sit aptus, quasi scalforus. Cujus diminutivum scalpellus.
20.19.28
14. Terebra vocata a verme ligni qui nuncupatur terebra, quem Graeci τερηδόνα vocant. Hinc terebra dicta, quod ut vermis terendo forat, quasi terefora, vel quasi transforans.
20.19.29
15. Taratrum, quasi teratrum; scofina dicta, quod haerendo scophen faciat.
20.19.30
Cantherium . . . .
20.19.31
Galla . . . .
20.19.32
Guvia.... 446
20.20.1
LIBER DECIMUS NONUS DE NAVIBUS, AEDIFICIIS ET VESTIBUS. CAPUT XX. De inventione lanificii.
20.20.1
1. Minervam quamdam gentiles multis ingeniis praedicant. Hanc enim primam lanificii usum monstrasse, hanc etiam telam ordisse et colorasse lanas perhibent.
20.20.2
2. Olivae quoque hanc dicunt inventricem, et fabricae, multarumque artium repertricem. Ideoque illi vulgo opifices supplicant. Sed et hoc poetice fingitur. Non enim Minerva istarum artium princeps est, sed quia sapientia in capite esse dicitur hominis, et Minerva de capite Jovis nata fingitur, hoc est, ingenium, ideoque sensus sapientis, qui invenit omnia, in capite est. Ideo et dea artium Minerva dicitur, quia nihil excellentius est ingenio, quo reguntur universa.
20.21.1
LIBER DECIMUS NONUS DE NAVIBUS, AEDIFICIIS ET VESTIBUS. CAPUT XXI. De veste sacerdotali in lege.
20.21.1
1. Octo sunt in lege genera sacerdotalium vestimentorum.
20.21.2
Poderis est sacerdotalis linea, corpori astricta usque ad pedes descendens, unde et nuncupatur. Haec vulgo camisia vocatur.
20.21.3
2. Abaneth cingulum sacerdotale rotundum polymita arte ex cocco, purpura, hyacinthoque contextum, ita ut flores, atque gemmae in eo viderentur esse distinctae.
20.21.4
447 3. Pileum est ex bysso rotundum, quasi sphaera media, caput tegens sacerdotale, et in occipitio vitta constrictum. Hoc Graeci, et nostri tiaram, vel galeriam vocant.
20.21.5
4. Mahil, quod est tunica talaris, tota hyacinthina, habens ad pedes LXXII tintinnabula, totidemque intermista ac dependentia punica mala.
20.21.6
5. Ephod, quod Latine interpretatur superindumentum. Erat enim pallium superhumerale, ex quatuor coloribus, et auro contextum, habens in utroque humero lapides duos smaragdinos, auro conclusos, in quibus sculpta erant nomina patriarcharum.
20.21.7
6. Logion, quod Latine dicitur rationale, pannus duplex, auro, et quatuor textus coloribus, habens magnitudinem palmi per quadrum, cui intexti erant XII pretiosissimi lapides. Hic pannus superhumerali contra pectus pontificis annectebatur.
20.21.8
7. Petalum, aurea lamina in fronte pontificis, quae nomen Dei Tetragrammaton Hebraicis litteris habebat scriptum.
20.21.9
8. Badim, sive feminalia, id est, bracae lineae usque ad genua pertingentes, quibus verecunda sacerdotis velabantur.
20.22.1
LIBER DECIMUS NONUS DE NAVIBUS, AEDIFICIIS ET VESTIBUS. CAPUT XXII. De nominibus vestium caeterarum.
20.22.1
1. Diversitas vestimentorum, tegmen, tegumen, indumentum, vestimentum, et reliqua.
20.22.2
Tegmen dictum, eo quod tegat membra, sicut tegumen, tecta, quae tegunt corpora.
20.22.3
Indumentum, quod intus ad corpus induitur, quasi intumentum. 448
20.22.4
2. Vestimentum vero est, quod usque ad vestigium protenditur, quasi vestigimentum, ut est tunica talaris. Sed et haec consuetudo sermonis auctorum confundit.
20.22.5
Amictus . . . .
20.22.6
3. Discernitur autem vestitus a cultu, quoniam lautior intelligitur cultus. Item cultus ab habitu. Nam habitus ad naturam pertinet, cultus ad homines.
20.22.7
4. Pleraeque autem vestium, aut a tempore quo maxime in usu sunt appellantur, aut a locis ubi vel primum confectae, vel maxime venditantur, aut a genere coloris, aut a nomine repertorum.
20.22.8
5. Vestis antiquissima hominum fuit Perizoma, id est, succinctorium, quo tantum genitalia conteguntur. Hoc primum primi mortales e foliis arborum sibi fecerunt, quando post praevaricationem erubescentes pudenda velarunt. Cujus usum quaedam barbarae gentes, dum sint nudae usque hodie tenent. Haec et campestria nuncupantur, pro eo quod eisdem juvenes qui nudi exercentur in campo, pudenda operiunt.
20.22.9
6. Tunica vestis antiquissima appellata, quia in motu incedentis sonum facit. Tonus enim sonus est. Primum autem fuere pelliceae tunicae, quibus post offensam et ejectionem de paradiso Adam et Eva induti sunt.
20.22.10
7. Talaris tunica dicta, eo quod ad talos usque descendat, et ad pedes defluat, sicut pectoralis quia apud antiquos brevis erat, ut tantum pectus operiret, licet nunc profusior sit.
20.22.11
8. Manicleata tunica, id est, manicata, eo quod habeat manicas, quam χειριδωτὸν Graeci vocant. 449
20.22.12
9. Dalmatica vestis primum in Dalmatia provincia Graeciae texta est, tunica sacerdotalis candida cum clavis ex purpura.
20.22.13
10. Russata, quam Graeci phoeniceam vocant, nos coccineam, reperta a Lacedaemoniis ad celandum coloris similitudine sanguinem, quoties quis in acie vulneraretur, ne contemplanti adversario animus augesceret. Hac sub consulibus Romani usi sunt milites, unde etiam russati vocabantur. Solebant etiam pridie quam dimicandum esset ante principia proponi, quasi admonitio et indicium futurae pugnae.
20.22.15
11. Laculata est quae lacus quadratos quosdam cum pictura habet intextos, aut additos acu.
20.22.16
Hyacinthina vestis est, aerio colore resplendens.
20.22.17
12. Molochinia, quae malvarum stamine conficitur, quam alii molocinam, alii malvellam vocant.
20.22.18
13. Bombycina est a bombice vermiculo, qui longissima ex se fila generat, quorum textura bombycinum dicitur, conficiturque in insula Coo.
20.22.19
Apocalama... 450
20.22.20
14. Serica a serico dicta, vel quod eam Seres primi miserunt.
20.22.21
Holoserica, tota serica, ὅλον enim totum.
20.22.22
Tramoserica stamine lineo, trama ex serico.
20.22.23
Holoporphyra tota ex purpura.
20.22.24
15. Byssina candida confecta ex quodam genere lini grossioris. Sunt et qui genus quoddam lini byssum esse existiment.
20.22.25
16. Fibrina tramam de fibri lana habens.
20.22.26
Aprina . . .
20.22.27
Masticina . . .
20.22.28
Mena . . .
20.22.29
Linea, quae ex solo lino fit.
20.22.30
17. Linostema vestis est ex lana linoque contexta. Et dicta linostema, quia in stamine linum, in trama lanam habet.
20.22.31
18. Recta dicitur vestis, quam sursum versum stantesque texunt.
20.22.32
Segmentata zonis quibusdam et quasi praecisamentis ornata. Nam et particulas cuicunque materiae abscissas praesegmina vocant.
20.22.33
19. Levidensis, quod raro filo sit, leviterque densata.
20.22.34
Pavitensis contraria levidensi dicta, quod graviter pressa atque calcata sit. 451
20.22.35
20. Citrosa, quasi concrispa ad similitudinem citri. Naevius:... Pulchramque ex auro, vestemque citrosam.
20.22.36
21. Velensis tunica est quae affertur ex insulis.
20.22.37
Exotica vestis est peregrina de foris veniens, ut in Hispaniam a Graecis.
20.22.38
Polymina, multi coloris. Polymitus enim textus multorum colorum est.
20.22.40
22. Acupicta vestis, acu textilis, vel acu ornata. Eadem et Phrygia. Hujus enim artis periti Phrygii omnes dicuntur; sive quia in Phrygia inventa est. Unde et artifices, qui id faciunt, Phrygiones dicuntur. Virgilius: Phrygiam Ascanio chlamydem.
20.22.41
23. Trilicis a tribus liciis, quia est simplex, et bilex.
20.22.42
Ralla, quae vulgo rasilis dicitur.
20.22.43
Interpola vestis illa vocatur quae dum sit vetus ad novam speciem recuratur.
20.22.44
24. Pannutia nuncupata, quod sit diversis pannis obsita.
20.22.45
Colobium dictum, quia longum est, et sine manicis. Antiqui enim magis hoc utebantur.
20.22.46
452 Lebitonarium est colobium sine manicis, quali monachi Aegyptii utuntur.
20.22.47
25. Lumbare vocatur, quod lumbis religetur, vel quod lumbis haereat. Hoc in Aegypto et in Syria non tantum feminae, sed et viri utuntur. Unde et Jeremias trans Euphratem tulit lumbare suum, ibique illud in foramine petrae abscondit, et postea scissum reperit. Hoc a quibusdam et renale dicitur, quia renibus alligatur.
20.22.48
26. Limus est vestis quae ab umbilico usque ad pedes producitur. Haec autem vestis habet in extremo sui purpuram limam, id est, flexuosam. Unde et nomen accepit. Nam limum obliquum dicimus.
20.22.49
27. Licinum vocatum, quod textura ejus ligata sit in totum, quasi diceret liginum, c pro g littera commutata.
20.22.51
28. Armelausa vulgo vocata, quod ante et retro divisa atque aperta est, in armos tantum clausa, quasi armiclausa, c littera ablata.
20.22.52
29. Camisas vocamus, quod in his dormimus in camis, id est, in stratis nostris.
20.22.53
Femoralia appellata, eo quod femora tegant. Ipsa et brachae, quod sint breves, et verecunda corporis iis velentur.
20.22.54
30. Tubrucos vocatos( dicunt) quod tibias brachasque tegant.
20.22.55
Tubraci, quod a brachis ad tibias usque perveniant. 453
20.23.1
LIBER DECIMUS NONUS DE NAVIBUS, AEDIFICIIS ET VESTIBUS. CAPUT XXIII. De proprio quarumdam gentium habitu.
20.23.1
1. Quibusdam autem nationibus sua cuique propria vestis est, ut Parthis sarabara, Gallis lenae, Germanis rhenones. Hispanis stringes. Sardis mastrucae.
20.23.2
2. Sarabara sunt fluxa ac sinuosa vestimenta, de quibus legitur in Daniele: Et sarabara eorum non sunt immutata. Et Publius: Ut quid ergo in ventre tuo Parthi sarabara suspenderunt? Apud quosdam autem sarabara quaedam capitum tegmina nuncupantur, qualia videmus in capite magorum picta.
20.23.3
3. Lenae, saga quadra et mollia sunt. De quibus Plautus: Lena cooperta est textrina Gallia.
20.23.4
4. Rhenones sunt velamina humerorum et pectoris usque 454 ad umbilicum, atque intortis villis adeo hispida, ut imbres respuant, quos vulgo reptos vocant, eo quod longitudo villorum, quasi reptat. De quibus Sallustius: Germani intectum rhenonibus corpus tegunt. Dicti autem rhenones a Rheno Germaniae flumine, ubi iis frequenter utuntur
20.23.5
5. Mastruca, vestis Sarda ex pelliculis ferarum, de qua Cicero pro Scauro: Quem purpura regalis non commovit, eum Sardorum mastruca mutavit. Mastruca autem dicta, quasi monstruosa, eo quod qui ea induuntur, quasi in ferarum habitum transformentur.
20.23.6
6. Dignoscuntur et gentes ita habitu sicut et lingua discordes. Persae brachia et crura linamentis, caput tiara tegunt. Eminent apicibus fastigiatis Alani; horrent et male tecti cum latratoribus linguis Scoti; sagati sunt Alemanni; linteati Indi; gemmati Persae; sericati Seres; pharetrati Armenii.
20.23.7
7. Nonnullae etiam gentes non solum in vestibus, sed et in corpore aliqua sibi propria quasi insignia vindicant, ut videmus 455 cirros Germanorum, granos et cinnabar Gothorum, stigmata Britonum. Circumcidunt Judaei praeputia; pertundunt Arabes aures; flavent capitibus intectis Getae, nitent Albani albentibus crinibus. Mauros habet tetra nox corporum, Gallos candida cutis, sine equis inertes exstant Alani, nec abest genti Pictorum nomen a corpore, quod minutis opifex acus punctis, et expressus nativi graminis succus illudit, ut has ad sui specimen cicatrices ferat, pictis artubus maculosa nobilitas.
20.23.8
8. Habet et sexus institutam speciem habitus, ut in viris tonsi capilli, in mulieribus redundantia crinium: quod maxime virginibus insigne est, quarum et ornatus ipse proprie sic est, ut concumulatus in verticem ipsam capitis sui arcem ambitus crinium contegat.
20.24.1
LIBER DECIMUS NONUS DE NAVIBUS, AEDIFICIIS ET VESTIBUS. CAPUT XXIV. De palliis virorum.
20.24.1
1. Pallium est quo ministrantium scapulae conteguntur, ut dum ministrant expediti discurrant. Plautus: Si quid facturus es, appende in humeris pallium, Et pergat, quantum valet, tuorum pedum pernicitas. Dictum autem pallium a pellibus, quia prius super indumenta pellicia veteres utebantur, quasi pellea, sive a palla per derivationem.
20.24.2
456 2. Chlamys est quae ex una parte induitur, neque consuitur, sed fibula infrenatur. Hinc et Graece nomen accepit.
20.24.3
3. Toga dicta, quod velamento sui corpus tegat, atque operiat. Est autem pallium purum forma rotunda effusiore, et quasi inundante sinu, et sub dextro veniens supra humerum sinistrum ponitur, cujus similitudinem in operimentis simulacrorum, vel picturarum aspicimus, easque statuas togatas vocamus.
20.24.4
4. Toga autem Romani in pace utebantur, belli autem tempore paludamentis. Mensura togae justa, si sex ulnas habeat.
20.24.5
5. Toga palmata dicebatur quam merebantur ii qui reportabant de hostibus palmas. Ipsa vocabatur et toga picta, eo quod victorias cum palmis intextas haberet.
20.24.6
6. Toga candida, eademque cretata, in qua candidati, id est, magistratum petentes ambiebant, addita creta, quo candidior, insigniorque esset. Cicero orationem, quam habuit contra competitores in toga candida inscripsit.
20.24.7
7. Cinctus Gabinus est, cum ita imponitur toga, ut togae lacinia, quae postsecus rejicitur, attrahitur ad pectus, ita ut ex utroque latere ex humeris picturae pendeant, ut sacerdotes gentilium faciebant, aut cingebantur praetores.
20.24.8
8. Trabea erat togae species ex purpura et cocco, qua operti 457 Romanorum reges initio procedebant. Hanc primum Romulus adinvenisse perhibetur, ad discretionem regii habitus. Trabea autem dicta, quod in majori gloria hominem transbearet, hoc est, ultra et in posterum ampliori dignitate honoris beatum faceret.
20.24.9
9. Paludamentum erat insigne pallium imperatorum cocco, purpuraque et auro distinctum. De quo Sallustius: Togam, inquit, paludamento mutavit. Erat enim pallium bellicum, dictum, ut quibusdam videtur, quod eo indutus palam faceret imperator bellum futurum.
20.24.10
10. Circumtextum est quod Graece κύκλας dicitur, de quo Virgilius. Et circumtextum croceo velamen acantho. Circumtextum autem dictum, quia est rotundum pallium.
20.24.11
11. Diplois, Graecum nomen, ab eo quod sit duplex amictus. Horatius: Contra quem duplici panno patientia velat.
20.24.12
12. Est autem vestis militaris, cujus usus Gallicis primum expeditionibus coepit e praeda hostili. De quo vox illa senatus: Togis depositis, Quirites,( ite) ad saga. 458
20.24.13
13. Sagum autem Gallicum nomen est; dictum autem sagum quadrum, eo quod apud eos primum quadratus, vel quadruplex esset.
20.24.14
14. Paenula est pallium cum fimbriis longis.
20.24.15
Lacerna pallium fimbriatum, quo olim soli milites utebantur. Unde et in distinguenda castrensi urbanaque turba hos togatos, illos lacernatos vocabant. Inde autem lacernae, quasi amputatis capitibus fimbriarum, neque ita laxis, ut sunt paenularum.
20.24.16
15. Mantum Hispani vocant, quod manus tegat tantum. Est enim breve amictum.
20.24.17
16. Praetexta puerile pallium est, quo usque ad sedecim annos pueri nobiles sub disciplinae cultu utebantur. Unde et praetextati pueri appellati sunt. Dicta autem praetexta, quia praetexebatur ei latior purpura.
20.24.18
7. Casula est vestis cucullata, dicta per diminutionem a casa, quod totum hominem tegat, quasi minor casa. Unde et cuculla, quasi minor cella; sic et Graeci Planetas dictos volunt, quia oris 459 errantibus evagantur. Unde et stellae planetae, id est, vagae, eo quod vago sui errore motuque discurrunt.
20.24.19
18. Birrus a Graeco vocabulum trahit; illi enim birrum bibrum dicunt.
20.24.20
19. Melotes, quae etiam pera vocatur, pellis est caprina, a collo pendens, praecincta usque ad lumbos. Est autem habitus proprie necessarius ad operis exercitium. Fiebat autem prius, ut quidam aestimant, de pelliculis melonum. Unde et melotae vocatae sunt.
20.24.22
20. Fimbriae vocatae.....
20.24.23
Orae vestimentorum, hoc est, fines, ex Graeco vocabulum trahentes. Graeci enim terminum ὅρον vocant.
20.25.1
LIBER DECIMUS NONUS DE NAVIBUS, AEDIFICIIS ET VESTIBUS. CAPUT XXV. De palliis feminarum
20.25.1
1. Regillum est praelautum reginarum amiculum, unde et appellatum. 460 Peplum matronale pallium ex purpura signatum, cujus fimbriae aurei staminis summitate resplendent.
20.25.2
2. Palla est quadrum pallium muliebris vestis deductum usque ad vestigia, affixis in ordinem gemmis. Et palla dicta, ἀπὸ τοῦ πάλλειν, id est a mobilitate quae est circa finem hujusmodi indumenti, sive quod rugis vibrantibus sinuata crispetur.
20.25.4
3. Stola, matronale operimentum, quod cooperto capite et scapula a dextro latere in laevum humerum mittitur. Stola autem Graece vocatur, quod supermittatur.
20.25.5
4. Eadem et ricinium Latino nomine appellatum, eo quod dimidia ejus pars retro ejicitur, quod vulgo mavortem dicunt. Vocatum autem dicunt mavortem, quasi Martem. Signum enim maritalis dignitatis et potestatis in eo est. Caput enim mulieris vir est. inde et super caput mulieris est.
20.25.6
5. Amiculum est meretricum pallium lineum. Hoc apud veteres 461 matronae in adulterio deprehensae induebantur, ut in tali amiculo potius quam in stola polluerent pudicitiam. Erat enim hoc apud veteres signum meretriciae vestis, nunc in Hispania honestatis.
20.25.7
6. Theristrum, palliolum muliebre, dictum, quod ἐν θέρει, id est, in aestu et caumate corpora mulierum protegat, quo usque hodie Arabiae et Mesopotamiae mulieres velantur, quibus in aestu tutissimo teguntur umbraculo. De quo in Isaia.
20.25.8
7. Anaboladium amictorium lineum feminarum, quo humeri operiuntur, quod Graeci et Latini sindonem vocant.
20.26.1
LIBER DECIMUS NONUS DE NAVIBUS, AEDIFICIIS ET VESTIBUS. CAPUT XXVI. De stratu et reliquis quae in usu habentur.
20.26.1
1. Stragulum vestis est discolor, quod manu artificis diversa varietate distinguitur. Dictum autem, quod in stratu et in amictu aptum sit. De quo Salomon: Stragulatam vestem fecit sibi.
20.26.2
2. Ludices a ludis, id est, theatris, vocatas quidam existimant. 462 Cum enim egrediebantur de ludi prostibulo juvenes horum velamento tegebant caput et faciem, quia solet erubescere qui lupanar intraverit.
20.26.3
Galnapes . . . . .
20.26.4
3. Fulcra sunt ornamenta lectorum, dicta quod in iis fulcimur, id est, sustinemur, vel quod toros fulciat, sive caput, quae reclinatoria vulgus appellat.
20.26.5
4. Cervicalia autem, eo quod ponantur sub cervice, vel cubito.
20.26.6
Pulvillus dictus a pulvinari, qui est divitum lectus.
20.26.7
Culcitrae vocatae, quod calcentur, id est, farciantur pluma, sive tomento, quo molliores calidioresque sint.
20.26.8
5. Tapeta dicta, quod pedibus primum sternerentur, quasi tapedia.
20.26.9
Sipla, tapeta ex una parte villosa, quasi simpla.
20.26.10
Amphitapa, ex utraque parte villosa tapeta. Lucilius: Siplae, atque amphitapae villis ingentibus molles. 463
20.26.11
6. Mantelia nunc pro operiendis mensis sunt, quae, ut nomen ipsum indicat, olim tergendis manibus praebebantur.
20.26.12
Mappae convivii et epularum appositarum sunt, quasi manupae, atque ob id nominatae, cuius diminutivum mapella est.
20.26.13
Toralia longae perpetuaeque mappae, a toro dictae.
20.26.14
7. Sabanum Graecum est.
20.26.15
Facitergium, et manitergium a tergendo faciem. vel manus vocatur.
20.26.16
Vela dicta, quod obiectu suo interiora domorum velent.
20.26.17
8. Aulaea, vela picta, et grandia, quae ideo aulaea dicta sunt, quod primum in aula Attali regis Asiae, cui successit populus Romanus, inventa sunt.
20.26.18
9. Cortinae sunt aulaea, id est, vela de pellibus, qualia 464 in Exodo leguntur, a quibus tabernaculum extrinsecus tegebatur. Dictae autem cortinae a coriis, eo quod prius ex pellibus fuissent factae. Unde et in eodem tabernaculo legis jubetur cortinas fieri ex pellibus arietum rubris, et ex pellibus hyacinthinis.
20.26.19
10. Cilicia Arabes nuncupant, velamenta pilis caprarum contexta, ex quibus sibi tentoria faciunt.
20.27.1
LIBER DECIMUS NONUS DE NAVIBUS, AEDIFICIIS ET VESTIBUS. CAPUT XXVII. De lanis.
20.27.1
1. Lana a laniendo, id est, vellendo dicta. Hinc et vellus dictum, quod prius lanae vellerentur, non tonderentur.
20.27.2
Linum ex terra oritur, deflexumque nomen ejus a Graeco. Nam linum Graeci λινάριον dicunt, sive quod sit molle, et lene.
20.27.4
2. Stuppa vero cannabi est sive lini. Haec secundum antiquam orthographiam stippa dicitur, quod ex ea rimae navium stippentur.
20.27.5
Unde et stippatores dicuntur, qui in navibus eam componunt.
20.27.6
3. Tomentum appellatum quod aut in filo, aut in tela tumeat, nec subtilitatem habeat.
20.27.7
Cannabum a similitudine cannae vocatum, sive a Graeca etymologia. Nam illi cannabum κάναβιν vocant.
20.27.8
4. Byssum, genus est quoddam lini 506 nimium candidi et mollissimi, quod Graeci papatem vocant.
20.27.9
Fibrinum lana est animalium, quae fibros vocant, ipsos et castores existimant, quos dum venatores 465 sequuntur, ipsi sibi testiculos adimunt.
20.27.10
Aranea vocata, eo quod aeris infusione in frondibus nutriatur.
20.27.11
5. Sericum dictum, quia id Seres primi miserunt. Vermiculi enim ibi nasci perhibentur, a quibus haec circum arbores fila ducuntur. Vermes autem ipsi Graece βόμβυκες nominantur.
20.27.12
Placium est stupa, et quasi crassedo serici, et est Graecum nomen.
20.28.1
LIBER DECIMUS NONUS DE NAVIBUS, AEDIFICIIS ET VESTIBUS. CAPUT XXVIII De coloribus vestium.
20.28.1
1. Tinctura vocata, quia tingitur, et in aliam fucatam speciem nitoris gratia coloratur. Κόκκον Graeci, nos rubrum, seu vermiculum dicimus. Est enim vermiculus ex silvestribus frondibus.
20.28.2
2. Conchylium dictum eo quod ex conchulis marinis color ejus colligitur. Idem et ostrum vocatur.
20.28.3
3. Ostrum, quod pro colore purpurae temperatur, plurimis quidem in locis, sed optimum in insula Cypro gignitur, sive in iis quos propius solis cursus illuminat.
20.28.4
4. Conchylia autem sunt maris, quae circumcisa ferro lacrymas purpurei coloris emittunt. His collectis color purpureus temperatur; 466 et ostrum exinde appellatum dicunt, quod ex testae humore elicitur.
20.28.5
5. Purpura apud Latinos a puritate lucis vocata. Apud Graecos autem πορφύρα dicitur cum aspiratione; apud nos purpura sine aspiratione.
20.28.6
6. Ferrugo est color purpurae subnigrae, quae fit in Hispania, ut: Ferrugine clarus Ibera. Dicta autem ferrugo, quod omnis purpura prima tinctura hujusmodi coloris existat.
20.28.7
7. Glaucus color est ferrugineus, subniger.
20.28.8
Elbidum ab elbo colore vocatum. Elbum enim est medius color inter album et nigrum, et elbum ab albo derivatum.
20.28.9
8. Luteus color rubicundus, quod est croceus; nam crocus lutei coloris est, ut: Croceo mutabit vellera luto.
20.28.10
Menum, quod sit colore nigro. Graeci enim μελαν nigrum dicunt.
20.28.11
Masticinum, quod colorem masticis habeat.
20.28.12
Blatteum... Blavum... Mesticium...
20.28.13
9. Osticium, quia ex usto est. Fit enim ex dependenti fuligine tectorum egesta assiduis ignibus, unde et color ejusdem tincturae flammeus est. 467
20.29.1
LIBER DECIMUS NONUS DE NAVIBUS, AEDIFICIIS ET VESTIBUS. CAPUT XXIX. De instrumentis vestium.
20.29.1
1. Tela pro longitudine staminum dicta, cujus derivativum est telaria.
20.29.2
Insubuli, quia infra supra sunt, vel quia insubulantur.
20.29.3
Radii dicti, quia radendo fiunt.
20.29.4
Pectines, quod pexa fila reddant, et imprimant.
20.29.5
2. Colus, quod sit in longitudine, et rotunditate, quasi columna.
20.29.6
Fusus, quod per ipsum fundatur quod netum est.
20.29.7
Alibrum, quod in eo librantur fila, id est, volvuntur.
20.29.8
3. Calathus, leve gestamen ex ligno, vel canna, aut ex junco factum, in quo vel pensa ponuntur, vel leguntur flores, κᾶλον enim Graece lignum est, a quo derivatus est calathus. Nam Latine quasillum dicitur. Cicero in Philippicis: At vero hujus domi inter quasilla pendebatur aurum.
20.29.9
4. Pensum mulierum, a pendendo dictum, unde pensa et impensa.
20.29.10
Netum . . . . .
20.29.11
5. Fila dicta, vel quia ex pilis animalium sunt, vel quia lanificium filis tenuibus constat in modum pilorum, id est, quasi filorum.
20.29.12
6. Mataxa, quasi metaxa, a circuitu, scilicet, filorum. Nam 468 meta circuitus dicitur, vel quod transferatur.
20.29.13
Gubellum, corrupte a globo dictum per diminutionem, quasi globellum.
20.29.15
7. Panuliae( vel panuclae), quod ex eis panni texantur. Ipsae enim discurrunt per telam.
20.29.16
Stamen dictum, quia rectum stat.
20.29.17
Trama, quod via recta transmittatur per telam. Est enim filum intra stamen currens.
20.29.18
Licia sunt quibus stamina ligantur, quasi ligia.
20.29.19
Ordiri . . . . .
20.29.20
Texere . . . . .
20.30.1
LIBER DECIMUS NONUS DE NAVIBUS, AEDIFICIIS ET VESTIBUS. CAPUT XXX. De ornamentis.
20.30.1
1. Hactenus de veste, dehinc ad caeterum cultum veniamus.
20.30.2
Ornamenta dicta, quod eorum cultu ora vultusque decorentur. Primum ornamentum corona insigne victoriae, sive regii honoris signum, quae in capite regum ponitur, ad significandum circumfusos in orbe populos, quibus accinctus, quasi caput suum coronatur. Haec a Lucilio corolla, ab Homero στεφάνη dicta est. Hujus principium a Libero quodam Gentiles existimant, quod is in potando mota vino capita vincire fasciolis instituerit, idcirco olim linei, et lanei generis corona fuit: sicut erat in sacerdotibus gentilium.
20.30.3
2. Nomen coronae hac ex causa vocatum, quod initio circum aras curreretur, atque ad imaginem circuitus vel chori est formata, et nominata corona. 469
20.30.4
3. Imperatores Romani et reges quidam gentium aureis coronis utuntur. Persae tiaras gerunt, sed reges rectas, satrapae incurvas. Reperta autem tiara a Semiramide Assyriorum regina. Quod genus ornamenti exinde usque hodie gens ipsa retinet. Athenienses autem cicadas aureas gerebant, partim in verticem, nonnulli in fronte. Non enim eadem sunt insignia omnium regnorum. Gentilium vates infula, apice, pileo, sive galero utebantur.
20.30.6
4. Infula est fasciola sacerdotalis capitis, alba, in modum diadematis, a qua vittae ab utraque parte dependent, quae infulam vinciunt. Unde et vittae sunt, quod vinciant, infula autem plerumque tortilis de albo et cocco.
20.30.7
5. Apex est pileum sutile, quo sacerdotes gentiles utebantur, appellatus ab apiendo, id est, a ligando, Nam virgula quae in pileo erat, connectebatur filo, quod fiebat ex lana hostiae. Galerum, pileum ex pelle caesae hostiae factum. Pileum autem dictum a pelle hostiae, unde fiebant.
20.30.8
6. Cydaris et ipsa sacerdotum erat, quae a plerisque mitra vocatur. 470
20.31.2
LIBER DECIMUS NONUS DE NAVIBUS, AEDIFICIIS ET VESTIBUS. CAPUT XXXI. De ornamentis capitis feminarum.
20.31.2
1. Ornamenta capitis feminarum diadema, nimbus, capitulum et mitra.
20.31.3
Diadema est ornamentum capitis matronarum ex auro et gemmis contextum, quod in se circumactis extremitatibus retro astringitur, et exinde dictum Graece, quod praeligetur.
20.31.4
2. Nimbus est fasciola transversa ex auro assuta in linteo, quod est in fronte feminarum. Plautus: Quo magis eam aspicio, tam magis nimbata est. Nam et lumen quod circa angelorum capita pingitur nimbus vocatur, licet et nimbus sit densitas nubis.
20.31.5
3. Capitulum est quod vulgo capitulare dicunt. Idem et cappa, vel quod duos apices, ut cappa littera habeat, vel quia capitis ornamentum est. 471
20.31.6
4. Mitra est pileum Phrygium caput protegens, quale est ornamentum capitis devotarum. Sed pileum virorum est, mitrae autem feminarum.
20.31.7
5. Redimicula autem sunt quibus mitra alligatur. Pileum autem, ut praediximus, a pelle erat. Nam mitra ex lana est.
20.31.8
Ricula est mitra virginalis capitis.
20.31.10
6. Vittae sunt quae crinibus innectuntur, quibus fluentes religantur capilli, et vittae dictae, quod vinciant.
20.31.11
Taenia autem est vittarum extremitas dependens diversorum colorum.
20.31.12
Item vitta est qua corona vincitur; taenia vero extrema pars vittae, quae dependet coronae.
20.31.13
7. Retiolum est quod colligit comas, dictum ab eo quod retinet crines, ne effundantur. 472
20.31.14
8. Discriminalia capitis mulierum sunt vocata, ex eo quod caput auro discernant. Nam discriminare dividere dicitur.
20.31.15
Antiae sunt cincinni dependentes prope auriculas, Graeco vocabulo ab auribus.
20.31.17
9. Acus sunt quibus in feminis ornandorum crinium compago retinetur, ne laxius fluant, et sparsi dissipentur capilli.
20.31.18
10. Inaures, ab aurium foraminibus nuncupatae, quibus pretiosa grana lapidum dependent. Harum usus in Graecia, puellae utraque aure, pueri tantum dextra gerebant.
20.31.19
11. Torques sunt circuli aurei a collo ad pectus usque pendentes. Torques autem et bullae a viris geruntur, a feminis vero monilia et catellae. Dictae autem torques, quod sint tortae: et bullae, quod sint similes rotunditate bullis, quae in aqua vento inflantur. 473
20.31.20
12. Monile ornamentum ex gemmis est, quod solet ex feminarum pendere collo, dictum a munere. Hoc etiam et serpentum dicitur, quia constat ex amphorulis quibusdam aureis, gemmisque variis in modum facturae serpentis. Nonnulli hoc est segmentum dicunt, ut Juvenalis: Segmenta, et longos habitus; licet et segmentatas vestes dicamus, ut ipse: Et segmentatis dormisset parvula cunis.
20.31.21
13. Plerumque autem et per monile omnia ornamenta matronarum significantur, quidquid illis munere datur.
20.31.22
14. Muraena vulgo vocatur, quod scilicet auri metallo in virgulas lentescente quaedam ordinis flexuoxi catena contexitur, in similitudinem muraenae serpentis, quae ad collum ornandum aptatur. Haec interdum auri atque argenti texitur virgulis. Unde et dicitur in Canticis canticorum: Muraenulas aureas faciemus tibi vermiculatas argento.
20.31.23
15. Catellae sunt catenulae colli invicem se comprehendentes in modum catenae, unde et appellatae.
20.31.24
16. Dextras communes esse virorum ac feminarum, 474 quia utriusque sexus dextrae sunt.
20.31.25
Armillae autem proprie virorum sunt, collatae victoriae causa militibus ob armorum virtutem. Unde et quondam vulgo viriolae dicebantur. Ab intellectu autem circuli armilla non discrepat, quia ipsa quoque hoc ubi ponitur ambiendo constringit. Sed armilla latius extenditur, circulus rotundus fit.
20.31.26
17. Fibulae sunt quibus pectus feminarum ornatur, vel pallium tenetur a viris in humeris, seu cingulum in lumbis.
20.31.27
Lunulae sunt ornamenta mulierum in similitudinem lunae bullulae aureae dependentes.
20.31.28
18. Specula dicuntur, in quibus feminae vultus suos intuentur. Dictum autem speculum, vel quod ex splendore reddatur, vel quod ibi feminae intuentes considerent speciem sui vultus, et quidquid ornamenti deesse viderint adjiciant.
20.31.29
19. Periscelides apud feminas, crurum ornamenta, quibus gressus earum ornantur.
20.31.30
Olfactoriola vascula sunt muliebria, quibus odoramenta gestantur. 475
20.32.1
LIBER DECIMUS NONUS DE NAVIBUS, AEDIFICIIS ET VESTIBUS. CAPUT XXXII. De annulis.
20.32.1
1. Primus Prometheus fertur circulum ferreum, incluso lapide, digito circumdedisse.
20.32.2
Qua consuetudine homines usi, annulos habere coeperunt. Annuli autem per diminutionem dicti a circulis et anis qui sunt circa brachia, et circum crura. Unde et signa eorum per diminutionem sigilla. Nam signa majora sunt, sigilla vero quasi minora signa.
20.32.3
2. Annulos primum homines gestare coeperunt quarto a pollice digito, quod eo vena quaedam usque ad cor pertingat, quam notandam, ornandamque aliquo insigni veteres putaverunt.
20.32.4
3. Apud Romanos annuli de publico dabantur, et non sine 476 discrimine. Nam dignitate praecipuis viris gemmati dabantur, caeteris solidi. Annulum aureum neque servus, neque libertinus gestabat in publico, sed annulo aureo liberi utebantur, libertini argenteo, servi ferreo, licet et multi honestissimi annulo ferreo utebantur.
20.32.5
4. Apud veteres ultra unum annulum uti infame habitum viro. Gracchus in Maenium: Considerate, Quirites, sinistram ejus, cujus auctoritatem sequimini, qui propter mulierum cupiditatem, ut mulier est ornatus. Crassus, qui apud Parthos periit, in senectute duos habuit annulos, causam praeferens, quod pecunia ei immensa crevisset. Multi etiam Romanorum pro gravitate annulum gestare in digito abstinuerunt. Feminae non usae annulis, nisi quos virgini sponsus miserat, neque amplius quam binos annulos aureos in digitis habere solebant. At nunc prae auro nullum feminis leve est atque immune membrum.
20.32.6
5. Inter genera annulorum sunt: ungulus, samothracius, thynnius.
20.32.7
Ungulus est gemmatus, vocatusque hoc nomine, quia sicut ungula carni, ita gemma annuli auro accingitur.
20.32.8
Samothracius aureus est quidem, sed capitulo ferreo, a loco ita vocatus.
20.32.9
6. Thynnius purus est, primum in Bithynia fabricatus, quam 477 olim Thynnam vocabant. Flaccus: Lugente mea vita, nec smaragdos, berillosque mihi, Flacce, nec nitentes percandida margarita quaero. Nec quos Thynnica lima perpolivit annulos, neque jaspios lapillos.
20.33.1
LIBER DECIMUS NONUS DE NAVIBUS, AEDIFICIIS ET VESTIBUS. CAPUT XXXIII. De cingulis.
20.33.1
1. Cinctus est lata zona, et minus lata semicinctium, et utrisque 478 minima cingulum. Nam a cinctu per diminutionem cingulum nominatur. Cinctu autem juvenes in exercitatione campestri verecunda velabant, unde et campestre dicebatur.
20.33.2
2. Balteus cingulum militare est, dictus, propter quod ex eo signa dependent, ad demonstrandam legionis militaris summam, id est, sex millium sexcentorum, ex quo numero et ipsi consistunt. Unde et balteus dicitur non tantum quod cingitur, sed etiam a quo arma dependent.
20.33.3
3. Zona Graecum est, quam illi ζωνάριον, nos cingulum nuncupamus.
20.33.4
Strophium est cingulum aureum cum gemmis, de quo ait Cinna: Strophio lactentes cincta papillas. Et Prudentius: Nomen hoc gemmae strophio illiga tum est.
20.33.5
4. Limus est cinctus quem publici habebant servi. Et dictus limus, quia transversas habet purpuras, id est, limas.
20.33.6
Caltulum, cinguli 479 genus a coacto loro dictum.
20.33.7
Fibula Graecum est, quam illi φιβλὴν dicunt, quod ligat.
20.33.8
Suffibulum, subligaculum.
20.33.9
5. Redimiculum est quod succinctorium, sive brachile nuncupamus, quod descendens per cervicem, et a lateribus colli divisum, utrarumque alarum sinus ambit, atque hinc inde succingit, ut constringens latitudinem, vestes ad corpus contrahat, atque conjungedo componat. Hoc vulgo brachile, quasi brachiale dicunt, quamvis nunc non brachiorum, sed renum sit cingulum. Succinctorium autem vocatum, quod, ut dictum est, sub brachiis ductum alarum sinum ambit, atque hinc inde succingit.
20.33.10
6. Fascia est qua tegitur pectus et papillae comprimuntur, 480 atque crispante cingulo angustius pectus arctatur. Et dicta fascia, quod in modum fasciculi corpus alligat. Hinc et fasciolae, quibus vulnera colligantur.
20.33.12
7. Vitta dicta quod ea pectus vincitur instar vitis ligantis.. Limbus est quem nos ornaturam dicimus.
20.33.13
8. Fasciola est quae ambit extremitatem vestium, aut ex filis, aut ex auro contexta, assutaque extrinsecus in extrema parte vestimenti, vel chlamydis. De qua Virgilius: Sidoniam picto chlamydem circumdata limbo.
20.34.1
LIBER DECIMUS NONUS DE NAVIBUS, AEDIFICIIS ET VESTIBUS. CAPUT XXXIV. De calceamentis.
20.34.1
1. Sutores nuncupati sunt, quod insertis filo porcorum setis suant, id est, consuant, quasi setores.
20.34.2
2. Caligarius vero, non a callo pedum, sed a calo, id est, ligno, vocatus, sine quo consui calceamenta non possunt, quas Graeci καλόποδας dicunt. Fiebant autem prius ex salice tantum; hinc et calceamenta dicta, quod in calo, id est, in ligno, fiant, vel quod calcentur.
20.34.3
3. Crepidas Graeci ante repertas usi sunt. Est autem genus singulari forma, et idem utrique aptum pedi, vel dextro, vel sinistro. Crepidae autem dictae, quod cum sono stringantur, sive a pedum crepitu in ambulando.
20.34.4
4. Calceis reges utebantur, et caesares.
20.34.5
Forma eorum.
20.34.6
481 Patritios calceos Romulus reperit quatuor corrigiarum, assutaque luna. Iis soli patritii utebantur. Luna autem in eis non sideris formam, sed notam centenarii numeri significabat, quod initio patritii senatores centum fuerint.
20.34.8
5. Ocreae, tibialia calceamenta sunt, dicta quod crura tegant.
20.34.9
Cothurni sunt, quibus calciabantur tragoedi, qui in theatro dicturi erant, et alta, intonantique voce carmina cantaturi. Est enim calceamentum in modum crepidarum, quo Heroes utebantur, sed tale est, ut dextro et laevo conveniat pedi.
20.34.10
6. Baxeae calceamentum comoedorum erat, sicut tragoedorum cothurni. Quos quidam etiam calones appellant, eo quod ex salice fierent. Nam Graeci, ut diximus, lignum κᾶλον vocabant.
20.34.11
7. Talares calcei socci sunt, qui inde nominati videntur, quod ea figura sint, ut contingant talum, sicut subtolares, quod sub talo sunt, quasi subtalares.
20.34.12
8. Obstrigilli sunt qui per plantas consuti sunt, et ex superiore parte 482 corrigia trahitur, ut constringantur, unde et nominantur.
20.34.13
9. Ossas puto ab osse primum factas, et quamvis nunc ex alio genere, tamen nomen pristinum retinent.
20.34.15
10. Mullei similes sunt cothurnorum solo alto; superiore autem parte cum osseis, vel aeneis malleolis, ad quos lora deligabantur. Dicti autem sunt a colore rubro, qualis est mulli piscis.
20.34.16
11. Soleae sunt, quibus tantum pedum plantae teguntur, dictae a solo pedum. Item soleae materiales ex materia corio intecta.
20.34.17
12. Socci, cujus diminutivum socelli, appellati inde, quod saccum habeant, in quo pars plantae injicitur.
20.34.18
Caliculae . . .
20.34.19
Caligae, vel a callo pedum dictae, vel quia ligantur. Nam socci non ligantur, sed tantum intromittuntur.
20.34.20
13. Cernui socci sunt sine solo.
20.34.21
Lingulati quos nos foliatos vocamus.
20.34.22
Clavati, quasi chalybati, eo quod minutis clavis, id est, acutis sola caligis vinciantur.
20.34.23
Perones, et sculponeae rustica calceamenta sunt.
20.34.24
Baxeae, calceamenta mulierum sunt
20.34.25
Corrigiae a coriis vocantur, vel a colligatione, quasi colligiae.