Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Etymologiae
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis"> —
⋯
More
Original / primary: 8178 Etymol
21.1.1
LIBER VIGESIMUS. DE PENU ET INSTRUMENTIS DOMESTICIS ET RUSTICIS. CAPUT PRIMUM. De mensis.
21.1.1
1. Primus Daedalus mensam et sellam fecit. Coquinae apparatum Apicius quidam primus composuit, qui in eo absumptis bonis morte voluntaria periit, et merito, quia is qui gulae atque edacitati servit, et animam et corpus interficit. Ab esu et comesu mensae factum vocabulum. Nullum enim alium habet usum.
21.1.2
2. Torus dicitur a tortis herbis, quae accumbentium humeris supponuntur.
21.1.3
484 Stibadium a stipitibus dictum, quasi stipadium; sic enim prius coeptum est. Accubitum a cibo vocatum, quasi ad cibatum epularum.
21.1.4
3. Convivium apud Graecos a compotatione συμπόσιον. Apud nos vero a convictu rectius appellatur, vel quia vitae collocutionem habet. Item convivium a multitudine convescentium; nam privata mensa victus est, convivium non est. Convivii triplex est modus: discumbendi, edendi, et bibendi. Discumbendi, ut: Toris jussi discumbere pictis. Edendi et bibendi, ut: Postquam prima quies epulis, mensaeque remotae, Crateras magnos statuunt, et vina coronant.
21.2.1
LIBER VIGESIMUS. DE PENU ET INSTRUMENTIS DOMESTICIS ET RUSTICIS. CAPUT II. De escis.
21.2.1
1. Cibus dictus, quia capitur ore; sicuti esca, quia eam os capit.
21.2.2
Victus proprie vocatur, quia vitam retinet, unde et ad cibum vocare, invitare dicitur.
21.2.3
2. Alimonia dicitur, eo quod ejus sumptu corpus alatur. Hanc juvenes accipiunt ad incrementum, senes ad perseverantiam. Neque enim subsistere poterit caro, nisi confortetur alimentis. Alimentum enim est quo alimur, alimonium alendi cura.
21.2.4
3. Affluentia nuncupata, quasi rei nimium exuberantis effusio, ultra quam satis est, modusque non est.
21.2.5
4. Opulentia ab ope dicta est, quam si discutias, invenies eam tenere modum. Nam quomodo opitulatur quod nimium est, cum incommodius sit saepe quam parum?
21.2.6
5. Epulae ab opulentia rerum dictae. Epulae autem simplices in duo necessaria dividuntur, panem et vinum, et in duo superflua, quae terra et mari vescendi causa exquiruntur. 485
21.2.7
6. Dapes autem regum sunt, epulae privatorum.
21.2.8
Deliciae nuncupatae, quod iis delectentur homines, easque suaviter appetant.
21.2.9
7. Pulmentum vocatur a pulte, sive enim sola pultis, sive quid aliud ejus permistione sumatur, pulmentum proprie dicitur.
21.2.10
8. Satietas autem et saturitas sibi differunt. Nam satietas ex uno cibo dici potest, pro eo quod satis sit; saturitas autem a satura nomen accepit, quod est vario alimentorum apparatu compositum.
21.2.11
9. Crapula est immoderata voracitas, quasi cruda epula, cujus cruditate gravatur cor, et stomachus indigestus efficitur. Immoderata enim voracitas vitium est, sed tantum id salutis est, quantum sustentationi naturaeque sufficiat.
21.2.13
10. Jantaculum est primus cibus quo jejunium solvitur, unde et nuncupatum. Nigidius: Nos ipsi jejunia jantaculis levibus polluimus.
21.2.14
11. Prandium ab apparatu edendi dictum; proprie autem veteres prandium vocabant omnium militum cibum ante pugnam, unde est illud ducis alloquium: Prandeamus, tanquam ad inferos coenaturi.
21.2.15
12. Merenda est cibus qui declinante die sumitur, quasi post meridiem 486 edenda, et proxima coenae. Unde et antecoenia a quibusdam vocantur. Item merendare, quasi meridie edere.
21.2.16
13. Annona, tractum est a tempore quo Romani veteres ad cibos advocabantur, sic Martialis: Imperat excelsos frangere nona toros, quod et usque hodie Persae faciunt.
21.2.17
14. Coena vocatur a communione vescentium, κοινὸν quippe Graeci commune dicunt. Unde et communicantes, quod communiter, id est, pariter conveniant. Apud veteres enim solitum erat in propatulo vesci, et communiter epulari, ne singularitas luxuriam gigneret. Est autem coena vespertinus cibus, quam vespernam antiqui dicebant. In usu enim non erant prandia.
21.2.18
15. Panis dictus, quod cum cibo apponatur, vel quod omne animal eum appetat: πᾶν enim Graece omne dicitur. Cibarius est qui ad cibum servis datur, nec delicatus. Fermentatius fermentis confectus. Azymus non fermentatus. Nam ἄζυμος est sine fermento, sincerus. Acrozymus, leviter fermentatus, quasi acroazymus.-- Siligineus panis a frumenti genere nuncupatur. Siligo enim genus est tritici; Rubidus, recoctus, et rubefactus. Subcineritius, cinere coctus, 487 et reversatus. Ipse est et focatius. Clibanitius in testa coctus.
21.2.19
16. Spongia, panis aqua diu malaxatus, similam modicam accipit, et fermentum modicum, et habet humectationis plusquam omnis panis. Unde et spongiae nomen accepit
21.2.21
17. Placentae sunt quae fiunt de farre, quas alii liba dicunt, eo quod libeant, et placeant.
21.2.22
Laganum est latus et tenuis panis, qui primum in aqua, postea in oleo frigitur.
21.2.23
18. Dulcia sunt genera pistorii operis, a sapore dicta. Melle enim asperso sumuntur.
21.2.24
Crusta est superficies panis. Ipsa et fragmenta, quia dividitur, ut fracta.
21.2.25
Simila . . .
21.2.26
19. Amolum flos tarinae tenuissimum prae levitate de mola egestum, unde et appellatum, quasi a mola.
21.2.27
Farina et furfures a farre dictae, cujus sunt purgamenta.
21.2.28
Pollis . . .
21.2.29
Fermentum a fervore nuncupatum, quod plus una hora non potest contineri. Crescendo enim excedit.
21.2.30
20. Carnes dictae, quia charae sunt, sive a creando, unde et 488 a Graecis κρέας vocatur.
21.2.31
Crudum, quod sit cruentum, est enim cum sanguine.
21.2.32
21. Coctum, quasi coactum, id est ab igne et aqua violenti modo actum, usuique comestionis aptum. Sed et multi temporis aliquid coctum vocatur.
21.2.33
22. Assum, quod ardeat, quasi arsum.
21.2.34
Elixum, eo quod in aqua sola decoquitur. Lixa enim aqua dicitur, ab eo quod sit soluta, unde et solutio libidinis luxus, et membra loco mota luxa dicuntur.
21.2.35
23. Frixum a sono dictum, quando in oleo ardet.
21.2.36
Salsum, quasi sale asper sum, demptis e medio syllabis tribus.
21.2.37
Rancidum, ex vitio nuncupatum, quod raucos efficiat.
21.2.38
24. Succidia, carnes in usum repositae, a succidendo dictae.
21.2.39
Lardum, eo quod in domo repositum conservatur. Nam antiqui domos lares dicebant.
21.2.40
Taxea lardum est gallice dictum. Unde Afranius in Rosa: Gallum sagatum, pingui pastum taxea.
21.2.41
25. Axungia, ab unctione vocata.
21.2.42
Sebum, a sue dictum, quasi suebum, quod plus pinguedinis hoc animal habeat.
21.2.43
26. Offa est proprie frustum dentium, cujus diminutivum ofellam facit. Unde et offarii coci, quia particulatim, id est, offatim excoquunt. Nunc offa latrantium, quia si in os canis jacitur, satiatus illico compescitur, et silescit. 489
21.2.44
27. Frustum vocatum, quod capiatur a frumine. Est enim frumen summa pars gulae.
21.2.45
Pulpa dicta, quod cum pulte olim mista vescebatur, unde et pulmentum, et pulmentarium dicitur. Pulpa autem est caro sine pinguedine, dicta, quia palpitet, resilit enim saepe. Hanc plerique viscum vocant, eo quod glutinosa sit.
21.2.46
28. Lucanicae dictae, quod prius in Lucania factae sunt.
21.2.47
Farcimen, caro concisa, et minuta, quod eo intestinum farciatur, hoc est, impleatur, cum aliarum rerum commistione.
21.2.48
29. Minutal vocatum, quod fiat de piscibus, et isiciis, oleribusque minutatim concisis.
21.2.49
Afratum, quod Latine spumeum vocatur, ἄφρος enim Graece spuma dicitur.
21.2.50
Martisia in mortario ex pisce fiunt, unde et nominata.
21.2.51
30. Isocen piscem quemdam vocant, ex quo primum isicia facta sunt, et quamvis ex alio genere piscium fiant, initium tamen piscis vocabulum dedit.
21.2.52
31. Galaticae a colore lacteo nominatae. Graeci enim γάλα lac dicunt.
21.2.53
490 Sphaera a rotunditate Graeco vocabulo appellatur. Quidquid enim in rotundum formatur σφαῖρα a Graecis dicitur.
21.2.54
32. Jus coquinae magistri a jure nuncupaverunt, quia ea lex condimenti ejus. Hoc Graeci ζωμὸν vocant.
21.2.56
33. Caseus vocatur, quod careat sero, quasi careum. Nam serum ei omne deducitur, ut ponderibus arguatur.
21.2.57
Colostrum, lac novum, quod neutri generis est.
21.2.58
34. Lac a Graeco sermone derivatum est pro candore. Graeci enim album λευκὸν dicunt, lac vero et sanguis quod nutrit et quod nutritur. Nam lacte nutrimur, vivimus sanguine.
21.2.60
35. Quactum, quasi coactum, et quasi coagulatum. Accepta enim secum alia specie coagulat.
21.2.61
36. Mel Graecae appellationis est, quod ab apibus nomen habere probatur. Nam apis Graece μὲλισσα dicitur. Antea autem mella de rore erant, inveniebanturque in arundinum foliis, unde Virgilius: Protinus aerii mellis coelestia dona.
21.2.62
Siquidem hucusque 491 in India et Arabia colligatum reperitur, ramis inhaerens in similitudinem salis. Omne autem mel dulce dicitur. Sardum, amarum est absinthii causa, cujus copia ejus regionis apes nutriuntur.
21.2.63
37. Favus vocatur, quia comeditur magis quam bibitur: φαγεῖν enim Graeci comedere appellant.
21.2.64
Aiunt autem medici, et qui de humanorum corporum scripsere naturis, praecipueque Galenus, in libris quorum titulus est περὶ ὑγὶας, puerorum et juvenum, ac perfectae aetatis virorum mulierumque corpora insito calore fervere, et noxios esse iis aetatibus cibos qui calorem augeant, sanitatique conducere frigida quaeque in esum sumere, sicut contrario senibus, qui pituita laborant et frigore, calidos cibos et vina vetera prodesse.
21.3.1
LIBER VIGESIMUS. DE PENU ET INSTRUMENTIS DOMESTICIS ET RUSTICIS. CAPUT III. De potu.
21.3.1
1. Potio a Graeca derivatione vocatur. Hanc enim illi πότον dicunt.
21.3.2
Aqua generaliter vocata, quod superficies ejus aequalis sit, hinc et aequora; quam inde recentem dicimus, quia non est utilis vetusta, ut vinum, sed statim sublata de flumine, fonte, vel puteo: fetescit enim vetusta.
21.3.3
2. Vinum inde dictum, quod ejus potus venas sanguine cito repleat. Hoc alii, quod nos cura solvat, Lyaeum appellant. Veteres vinum venenum vocabant. Sed postquam inventum est virus lethiferi succi, hoc vinum vocatum, illud venenum. Unde et Hieronymus in libro quem de Virginitate conservanda scripsit, adolescentulas dixit ita vinum debere fugere, ut venenum, ne pro aetatis calore ferventi 492 bibant, et pereant. Inde est, quod apud veteres Romanos feminae non utebantur vino, nisi sacrorum causa certis diebus.
21.3.4
3. Merum dicimus, cum vinum purum significamus. Nam merum dicimus quidquid purum atque sincerum est, sicut et aquam meram, nulli utique rei mistam. Hinc et merenda, quod antiquitus id temporis pueris operariis cibus panis merus dabatur, aut quod meridient eodem tempore, id est, soli, ac separatim, non ut in prandio, aut in coena ad unam mensam. Inde credimus etiam illud tempus, quod post medium diem est, meridiem appellari, quod purum sit.
21.3.5
4. Mustum est vinum e lacu statim sublatum. Dictum autem creditur mustum, quod in se limum et terram habeat mistam. Nam mus terra, unde et humus. Cujus tanta vis fervoris est, ut vasa, quamvis grandia, ex eo plena, absque spiramine relicta, illico disrumpat.
21.3.6
5. Roseum vinum, id est, cum rubore. Rosa enim rubet.
21.3.7
Amineum vero, quasi sine minio, id est, sine rubore, nam album est.
21.3.8
Succinatium succinae gemmae simile est, id est, fulvi coloris.
21.3.9
6. Limpidum vinum, id est, perspicuum, ab aquae specie dictum, quasi lymphidum. Lympha enim aqua est.
21.3.10
Turbidum, quasi terbidum, id est, terra commistum, quod est faece.
21.3.11
Falernum vinum vocatum a Falerna regione Campaniae, ubi optima vina nascuntur. 493
21.3.12
7. Colatum, vas proprium nuncupant in quo deportatur.
21.3.13
Gazetum vero a regione, unde defertur. Gaza enim oppidum est Palaestinae.
21.3.14
Infertum vinum dicitur, quod altario libatur, atque offertur.
21.3.15
Spurcum, quod offerri non licet, aut cui aqua admista est, quasi spurium, hoc est, immundum
21.3.16
8 Honorarium vinum, quod regibus et potentibus honoris gratia offertur. Cato, de innocentia sua: Cum essem in provincia legatus, complures ad praetores et consules vinum honorarium dabant, nunquam accepi, ne privatus quidem.
21.3.17
9. Crucium vinum est insuave, quod servi potant.
21.3.18
Acetum, vel quia acutum, vel quia aquatum. Vinum enim aqua mistum cito in hunc saporem redigitur. Unde et acidum, quasi aquidum.
21.3.19
Conditum vocatum, quod non sit simplex, sed commistione pigmentorum compositum.
21.3.20
10. Lactatum, est potio e lacte.
21.3.21
Mulsum ex melle mistum. Est enim potio ex aqua et melle, quod Graeci μελίκρατον vocant.
21.3.22
11. Oenomelum, mustum melle admistum, vehementerque agitatum atque commotum.
21.3.23
Hydromelum, quod fiat ex aqua et malis 494 Matianis.
21.3.24
Saccatum, liquor est aquae faeci vini admistus, et sacco expressus.
21.3.25
Lorea . . . . .
21.3.26
12. Oxymeli appellatum, quod aceti et mellis permista conficitur materia, unde et dulcedinem retinet et acorem.
21.3.27
Rhodomeli dicitur, eo quod in succo rosae mel admisceatur.
21.3.28
Melicratum, vinum melle mistum.
21.3.29
13. Medus, quasi melus, quia ex melle fit, sicut calamitas pro cadamitas.
21.3.30
Faecula, uva pinguis, decocta usque ad crassitudinem mellis, ac refrigerata utilis stomacho.
21.3.31
14. Passum, quidquid ex uva passa compressum effluxerit. Dicitur autem passum a patiendo. Nam percutitur uva siccior, et decoquitur, et inde fit passum.
21.3.32
Defrutum dictum est, quod defraudetur, et quasi fraudem patiatur.
21.3.33
15. Carenum, eo quod fervendo parte careat. Tertia enim 495 parte musti amissa, quod remanserit carenum est, cui contraria sapa est, quae fervendo ad tertiam redacta descenderit.
21.3.34
16. Sicera est omnis potio quae extra vinum inebriare potest. Cujus licet nomen Hebraeum sit, tamen Latinum sonat pro eo quod ex succo frumenti vel pomorum conficiatur, aut palmarum fructus in liquorem exprimantur, coctisque frugibus aqua pinguior, quasi succus colatur, et ipsa potio sicera nuncupatur.
21.3.35
17. Cervisia a Cerere, id est, fruge vocata. Est enim potio ex seminibus frumenti vario modo confecta.
21.3.36
18. Caelia, a calefaciendo appellata. Est enim potio ex succo tritici per artem confecta. Suscitatur enim ignea illa vis germinis madefactae frugis, ac deinde siccatur, et post in farinam redacta molli succo admiscetur, quo fermentato, sapor austeritatis et calor ebrietatis adjicitur. Quae fit in iis partibus Hispaniae, cujus ferax vini locus non est.
21.3.37
Faex dicta, quod sese vasis emergendo affigat.
21.3.38
19. Garum est liquor piscium salsus, qui olim conficiebatur ex pisce quem Graeci γαρον vocabant, et quamvis nunc ex infinito 496 genere piscium fiat, nomen tamen pristinum retinet, a quo initium sumpsit.
21.3.39
20. Liquamen dictum, eo quod soluti in salsamento pisciculi eumdem humorem liquant, cujus liquor appellatur salsugo, vel muria.
21.3.40
Proprie autem muria dicitur aqua sale commista, effectaque gustu in modum maris.
21.3.41
21. Succi dicti, quod sacco exprimuntur, ut ptisanae.
21.3.42
Ptisanae, zema, opozema, Graeca vocabula sunt.
21.4.1
LIBER VIGESIMUS. DE PENU ET INSTRUMENTIS DOMESTICIS ET RUSTICIS. CAPUT IV. De vasis escariis.
21.4.1
1. Vas dictum a vescendo, quod in eo escae apponantur. Cujus diminutivum vasculum, quasi vesculum.
21.4.2
2. Fictilia dicta, quod fiant, et fingantur ex terra. Fingere enim est facere, et formare, et plasmare; unde et figuli dicuntur. Et vas fictile dicitur, non fictum illud quod mendacium est, sed quod formatur ut sit, et habeat aliquam formam, unde et Apostolus dicit: Nunquid dicit figmentum ei qui se fingit: Quare me sic fecisti?
21.4.3
3. Fictilia vasa in Samo insula prius inventa traduntur, facta ex creta, et indurata igne, unde et Samia vasa. Postea inventum est rubricam addere, et ex rubra creta fingere. Antiquiorem autem fuisse( dicunt) usum fictilium vasorum, quam fundendi aeris, 497 aut argenti. Apud Veteres enim, nec aurea, nec argentea, sed fictilia vasa habebantur, sicut ad vina doliis excogitatis, ad aquas amphoris, hydriis ad balnea, ac reliquis, quae in usibus hominum aut rota fiunt, aut manu aptantur.
21.4.4
4. Argilla autem excocta testae vocabulum suscipit, quia dum mollis esset, efficitur testa, nec communicat cum vocabulo pristini generis, quia quod fuit non est.
21.4.5
5. Aretina vasa, ex Aretio municipio Italiae dicuntur, ubi fiunt; sunt enim rubra. De quibus Sedulius: Rubra quod appositum testa ministrat olus.
21.4.6
6. Samia vasa quidam putant ab oppido Samo Graeciae habere nomen. Alii dicunt cretam esse Italiae, quae non longe a Roma nascitur, quae samia appellatur.
21.4.7
7. Caelata vasa argentea, vel aurea sunt, signis eminentioribus intus, extrave expressa: a coelo vocata, quod est genus ferramenti, quem vulgo cilionem vocant.
21.4.8
8. Chrysendeta vasa deaurata, Graecum est.
21.4.9
Anaglypha, quod superius sint sculpta, Graeci enim ἄνω sursum, γλυφὴν sculpturam dicunt, id est, sursum sculpta.
21.4.10
9. Discus, antea iscus vocabatur a specie scuti; unde et scutella. Postea discus vocatus, quod det escas, id est, apponat. A quo et discumbentes dicti, sive ἀπὸ τοῦ δίκειν, id est, quod jaciant.
21.4.11
10. Messorium vocatum a mensa per derivationem quasi mensorium.
21.4.12
498 Parapsis, quadrangulum, et quadrilaterum vas, id est, paribus absidis.
21.4.13
Patina, quod dispansis patentibusque oris sit lancis.
21.4.14
11. Gabata, quasi cavata, g pro c littera posita. Hinc et concha, sed illa cavata, ista concava; sic et Graeci haec nuncupant.
21.4.15
Scutella, a scuto per diminutionem: est enim ejusdem similis.
21.4.16
12. Apophoreta a Graecis a ferendo poma, vel aliquid, nominata, est enim plana.
21.4.17
Salinum, vas aptum talibus. Idem et sulzica, quasi salzica.
21.4.18
Acetabulum, quasi acetaferum, quod acetum ferat. Et: Amphorae fumum bibere institutae, Consule Tullo.
21.4.20
13. Cochlear, ab usu prius cochlearum dictum. Hinc est illud veterum distichon: Sum cochleis habilis, et nec minus utilis ovis. Nunquid scis, potius cur cochlare vocor?
21.4.21
14. Trisceles, Graece, Latine tripedes. Qui autem quatuor pedibus insistunt, abusive dicuntur.
21.4.22
15. In vasculis autem tria quaeruntur quae placeant, manus artificis, pondus argenti, splendor metalli. 499
21.5.1
LIBER VIGESIMUS. DE PENU ET INSTRUMENTIS DOMESTICIS ET RUSTICIS. CAPUT V. De vasis potoriis.
21.5.1
1. Poculum a potando nominatum. Est enim omne vas in quo bibendi est consuetudo.
21.5.2
Phyalae dictae, quod ex vitro fiant. Vitrum enim Graece ὕαλον dicitur.
21.5.3
2. Paterae, phyalae sunt dictae, vel quod in ipsis potare solemus, vel quod patentes sunt dispansisque labris.
21.5.4
3. Cratera, calix est duas habens ansas, et est Graecum nomen; declinatur autem apud eos, hic crater. Nam Latine haec cratera dicitur. Unde Persius: Si tibi crateras argenti... Virgilius: Crateras magnos statuunt, et vina coronant.
21.5.5
Fiebant autem primum a connexionibus virgultorum, unde et dictae craterae ἀπὸ τοῦ κρατεῖν, id est, quod invicem se teneant.
21.5.6
4. Cyathi quoque, et scyphi, cymbia et ipsa poculorum sunt genera. Ex quibus cymbia pocula dicta sunt ex similitudine cymbae navis.
21.5.7
Amystis species poculi, qua ductim, id est, uno spiritu, bibitur.
21.5.8
Baccea primum a Baccho, quod est vinum, nominata, postea in usibus aquariis transiit.
21.5.9
5. Calices, et calathi, et scalae poculorum genera antea ex ligno facta, inde et vocata. Graeci enim omne lignum κᾶλον dicebant.
21.5.10
500 Ampulla, quasi ampla bulla; similis est enim rotunditate bullis, quae ex spumis aquarum fiunt, atque ita inflantur vento.
21.6.1
LIBER VIGESIMUS. DE PENU ET INSTRUMENTIS DOMESTICIS ET RUSTICIS. CAPUT VI. De vasis vinariis et aquariis.
21.6.1
1. Oenophorus, vas ferens vinum; οἶνος enim vinum est, de quo illud est: Vertitur oenophoris fundus, sententia nobis.
21.6.3
2. Phlascae a Graeco vocabulo dictae. Hae provehendis, ac recondendis phialis primum factae sunt, unde et nuncupatae sunt. Postea in usum vini transierunt, manente Graeco vocabulo, unde et sumpserunt initium.
21.6.4
3. Lagena et sicula, Graeca nomina sunt, inflexa ex parte, ut fierent Latina. Illi enim λάγηνος nos lagenam, illi sicile, nos siculam dicimus.
21.6.5
Cantharus . . . .
21.6.6
4. Hydria vasis genus aquatilis per derivationem vocata, ὕδωρ enim Graeci aquam dicunt.
21.6.7
Situla, quod sitientibus apta sit ad bibendum, quod vas Graeci cadum vocant.
21.6.8
5. Catinum vas fictile, quod melius neutro genere dicitur 501 quam masculino, sicut et salinum dicitur vas aptum salibus.
21.6.9
Orca est amphorae species, cujus minore vocabulo urceus, diminutivo urceolus est.
21.6.10
Scyphus in quo manus lavamus.
21.6.11
6. Seriola est orcarum ordo directus, vel vas fictile vini, apud Syriam primum excogitatum, sicut cilicises a Cilicia nuncupatae, unde primum advectae sunt.
21.6.12
Dolium . . . .
21.6.13
7. Cupos, et cupas, a capiendo, id est, accipiendo aquas, vel vinum, vocatas volunt, unde et caupones.
21.6.14
Utres ab utero.
21.6.15
Mulgarium, vas, in quod mulgentur pecora. Idem et mulctrum, quod in eo mulgeatur lac.
21.6.16
8. Labrum vocatum, eo quod in eo lavationem solitum est fieri infantum, cujus diminutivum labellum. Idem et alveum, quod in eo ablutionem fieri solitum sit.
21.6.17
Pelves vocatae, quod pedes ibi laventur.
21.6.18
9. Siphon vas appellatum, quod aquas sufflando fundat, utuntur 502 enim hoc Orientales. Nam ubi senserint domum ardere, currunt cum siphonibus plenis aquis, et exstinguunt incendia, sed et camaras expressis ad superiora aquis emundant.
21.7.1
LIBER VIGESIMUS. DE PENU ET INSTRUMENTIS DOMESTICIS ET RUSTICIS. CAPUT VII. De vasis oleariis.
21.7.1
1. Hemicadium, vas olearium.
21.7.2
Scortea, vas olearium, eo quod sit ex corio, dictum.
21.7.3
2. Alabastrum, vas unguentarium a lapide sui generis cognominatum, quem alabastritem vocant, qui incorrupta unguenta conservat.
21.7.4
3. Pyxides, vascula unguentaria ex buxo facta Nam quod nos buxum, Graeci πύξον vocant.
21.7.5
4. Lenticula vasculum olearium ex aere aut argento factum a liniendo dictum. His enim reges e sacerdotes liniebantur.
21.8.1
LIBER VIGESIMUS. DE PENU ET INSTRUMENTIS DOMESTICIS ET RUSTICIS. CAPUT VIII. De vasis coquinariis.
21.8.1
1. Omnia vasa coquendi causa parata cocula dicuntur. Plautus: Aeneis oculis mihi excocta est omnis misericordia.
21.8.2
2. Olla dicta, pro eo quod ebulliat in ea aqua, igne subjecto, 503 ut altius vapor emittatur. Unde et bulla dicitur, quae in aqua venti intus spiritu sustentatur.
21.8.3
Patella, quasi patula. Est enim olla oris patentioribus.
21.8.4
3. Cacabus, et Cucuma a sono fervoris cognominantur. Haec in Graecis et Latinis communia nomina habent, sed utrum Latini a Graecis, an Graeci a Latinis haec vocabula mutuarint, incertum est.
21.8.5
4. Lebetes aenei sunt Graeco sermone vocati, sunt enim ollae minores in usum coquendi paratae.
21.8.6
5. Sartago a strepitu soni vocata, quando in ea ardet oleum.
21.8.7
Tripedes appellatae, quod tribus pedibus constent, has Graeci tripodas vocant.
21.8.8
6. Mola a rotunditate sui vocata, ut mala pomorum, sic et Graeci.
21.8.9
Cribrum, quod ibi currat frumentum, quasi currifrum.
21.8.10
Rotabulum dictum a proruendo stercora, sive ignem, panis coquendi gratia.
21.9.1
LIBER VIGESIMUS. DE PENU ET INSTRUMENTIS DOMESTICIS ET RUSTICIS. CAPUT IX. De vasis repositoriis.
21.9.1
1. Gazophylacium arca est ubi colliguntur in templo ea quae ad indigentiam pauperum mittuntur. Compositum est autem nomen ex lingua Persica et Graeca.
21.9.2
Gaza enim lingua Persarum thesaurus, φυλακὴ Graece custodia interpretatur.
21.9.3
2. Arca dicta, quod arceat visum, atque prohibeat. Hinc et 504 arcivum: hinc et arcanum, id est, secretum, unde et caeteri arcentur.
21.9.4
3. Cibutum, Graecum nomen est, quod nos arcam dicimus.
21.9.5
Loculus ad aliquid ponendum in terra factus locus, seu ad vestes, vel pecuniam custodiendam, unde et per diminutionem dicitur.
21.9.6
4. Mozicia, quasi modicia; unde et modicum, z pro d, sicut solent Itali dicere ozie pro hodie.
21.9.7
Scrinia . . . .
21.9.8
5. Saccus a saggo dictus, quod eo consuto efficiatur quasi sagus.
21.9.9
Marsupium, sacculus nummorum; quem Graeci μάρσυπον appellant. Quaedam enim Graeca nomina in Latinum paulo inflectuntur propter Romanum eloquium.
21.9.10
6. Sitarciae nautarum sunt, ab eo quod sutae sunt.
21.9.11
Involucrum dictum, quod aliquid in se teneat involutum.
21.9.12
7. Fiscus, sacculus est publicus, unde et fiscellae, et fiscinae dicuntur: hunc habent exactores, et in eo mittunt debitum publicum, quod redditur regibus. Fiscus autem primae positionis est, derivativum fiscina, diminutivum fiscella.
21.9.13
8. Canistrum fiscis canis contexitur, unde et nuncupatur, alii Graecum asserunt.
21.9.14
Cistella, a costis ex canna, vel ligno, quibus contexitur, nominata.
21.9.15
9. Cophinus, vas ex virgulis aptum mundare stercora, et terram portare. 505 De quo dicit Psalmista pro Israel: Manus ejus in cophino servierunt. Dictus autem cophinus, quasi covus, quasi cavus.
21.9.16
10. Corbes dictae, quia curvatis virgis contexuntur.
21.9.17
Sporta, vel quod ex sparto fieri solet, vel quod exportet aliquid.( Sporta a sparto dicta, non ab exportando sicut quidam volunt. Prius enim de sparto fiebant.)
21.10.1
LIBER VIGESIMUS. DE PENU ET INSTRUMENTIS DOMESTICIS ET RUSTICIS. CAPUT X. De vasis luminariorum.
21.10.1
1. Ab igne colendo culinam antiqui appellaverunt focum. Focus, quia φῶς Graece, Latine ignis est, unde juxta philosophos quosdam cuncta procreantur. Et revera sine calore nihil nascitur, adeo, ut de Septentrione poeta dicat sterili non quidquam frigore gigni. 506 Varro autem focos ait dictos, quod foveant ignes, nam ignis ipsa flamma est; quidquid autem ignem fovet, focus vocatur, seu ara sit, sive quid aliud, in quo ignis fovetur.
21.10.2
2. Lucerna a lychno dicta est, unde et brevis est lu, ut Juvenalis: Dispositae pinguem nebulam vomuere lucernae.
21.10.3
Si enim a lnce diceretur, non staret versus. Lychnus autem, quasi lucinius. Est enim cicendela lucernae.
21.10.5
3. Candelabrum a candelis dictum, quasi candelaferum, quod candelam ferat.
21.10.6
Cereus per derivationem a cera nomen habet ex qua formatur, de quo quidam: Hic tibi nocturnos praestabo cereus ignes. Subducta luce altera lux tibi sum.
21.10.7
4. Candela a candendo dicitur, eo quod candendo deleatur.
21.10.8
Lacunaria pendentia sunt lumina, quasi lucanaria, id est, in aere lucentia.
21.10.9
5. Funalia sunt, quae intra ceram sunt, dicta a funibus, quos 507 ante usum papyri cera circumdatos habuere majores, unde et funera dicuntur. Funalia autem Graeci scolaces dicunt, quod sint scoliae, hoc est, intorti. Hos Romani funes et funalia nominabant. Funalia candelabra apud veteres, quibus funiculi cera vel hujusmodi alimento luminis obliti figebantur. Idem itaque et stimuli praeacuti funalia dicebantur.
21.10.10
6. Lampas flamma est in vertice lucens, dicta, quod lambentis motum ostendere videatur.
21.10.11
Fax dicta, quod foccos faciat, cujus diminutivum facula.
21.10.12
7. Laterna inde vocata, quod lucem interius habeat clausam. Fit enim ex vitro, intus recluso lumine, ut venti flatus adire non possit, et ad praebendum lumen facile ubique circumferatur.
21.10.13
8. Lucubrum vocatum, quod luceat in umbra. Est enim modicus ignis, qui solet ex tenni stupa ceraque formari.
21.10.14
9. Pyra est quae in modum arae ex lignis construi solet, ut ardeat, πῦρ enim ignis dicitur. Sed pyra est ipsa lignorum congeries, cum nondum ardet; rogus est cum ardere coeperit; bustum vero jam exustum vocatur.
21.10.15
10. Pharus est turris maxima, quam Graeci et Latini in commune ex ipsius rei usu pharum appellaverunt, eo quod flammarum indicio longe videatur a navigantibus, sicut supra diximus, qualem Ptolomaeus juxta Alexandriam construxisse octingentis talentis traditur. Usus ejus est, nocturno navium cursui ignes ostendere ad pronuntianda vada, portusque introitus, ne decepti tenebris navigantes in scopulos incidant; nam Alexandria fallacibus vadis insidiosos accessus habet. Hinc igitur in portibus machinas ad praelucendi 508 ministerium fabricatas pharos dicunt. Nam φῶς lux est ὅρος visio dicitur, unde et lucifer Graece φωσφόρος appellatur.
21.11.1
LIBER VIGESIMUS. DE PENU ET INSTRUMENTIS DOMESTICIS ET RUSTICIS. CAPUT XI. De lectis et sellis.
21.11.1
1. Lecticae a lectis herbis vocatae:
21.11.2
Stratus a sternendo dictus, quasi storiatus. In iis solis antiqui ad dormiendum accubabant, nondum laneis stramentis repertis.
21.11.3
Storia, quod sit terra strata.
21.11.5
2. Cama est brevis, et circa terram. Graeci enim χαμαὶ breve dicunt.
21.11.6
Cubile est cubandi locus.
21.11.7
Grabatum Graecum est.
21.11.8
Bajonola est lectus, qui in itinere bajulatur a bajulando, id est, deportando.
21.11.9
3. Pulvinar lectus divitum est, inde et pulvillus.
21.11.10
Spingae sunt, in quibus sunt spingatae effigies, quos nos gryphos dicimus.
21.11.11
Punicani lecti, parvi et humiles, primum a Carthagine advecti, et inde nominati. 509
21.11.12
4. Lecticae, sive plutei, lecti, de quibus Rutilius Rufus, de Vita Scipionis: Primum, inquit, contra consuetudinem imperatorum ipse pro lectis lecticis utebantur.
21.11.14
5. Sponda autem exterior pars lecti, pluteus interior.
21.11.15
Geniales lecti proprie sunt, qui sternuntur puellis nubentibus, dicti a generandis liberis.
21.11.16
6. Cunabula sunt lectuli, in quibus infantes jacere consueverunt, dicta quod partui adhibeantur, quasi cynabula; nam κύειν est Graece eniti.
21.11.17
7. Pheretrum dicitur, quod in eo mortui deferantur, et est Graecum nomen. Nam φέρετρον dicitur, ἀπὸ τοῦ φέρειν, id est, a ferendo; nam Latine capulus dicitur, quod super capita hominum feratur, sic Plautus: Capularis senex, id est, vicinus capulo.
21.11.18
8. Scamna sunt quae altioribus lectis apponuntur, dicta a scandendo. 510 Hinc et scabelli, qui lectis parvis vel sellis ob ascensum apponuntur, scabellum autem et suppedaneum dicitur. Nam quod Graeci dicunt ὑποπόδιον, dixerunt Latini scabellum, et alii dixerunt suppedaneum, quod sub pedibus sit.
21.11.19
Scansilia, gradus sunt, ubi honorati in sedibus haerent.
21.11.20
9. Sedes dictae, quod apud veteres Romanos non erat usus accubendi, unde et considere dicebantur. Postea, ut Varro ait de Vita populi Romani: Viri discumbere coeperunt, mulieres sedere, quia turpis visus est in muliere accubitus. Sedes singulari numero proprie regni est, qui Graece θρόνος dicitur.
21.11.21
Subsellia vero caeterorum, cathedrae doctorum.
21.11.22
10. Solium, in quo rex sedet propter tutelam corporis sui, secundum quosdam a soliditate dictum, quasi solidum; secundum alios per antistichon, quasi sodium, a sedendo. Unde et sella, quasi seda dicta est, et subsellia, quasi subsedia.
21.11.23
11. Sellae curules erant in quibus magistratus sedentes jura reddebant. Dictae autem curules, quia apud veteres praetores et consules propter itineris longinquitatem curru ad forum provehebantur; sellae autem quae post eos vehebantur, quibus sedentes dicere jura solebant, a curru curules sellae sunt nominatae.
21.11.25
22. Tripodes, scamnelli sunt, habentes tres pedes, sed et candelabra tripoda sunt, quia similiter habent tres pedes. 511
21.12.1
LIBER VIGESIMUS. DE PENU ET INSTRUMENTIS DOMESTICIS ET RUSTICIS. CAPUT XII. De vehiculis.
21.12.1
1. Carrum a cardine rotarum dictum, unde et currus dicti, quod rotas habere videntur.
21.12.2
Rota autem dicta, quod ruat, et rotundum a rota vocatum.
21.12.4
2. Rheda, genus vehiculi quatuor rotarum. Has antiqui retas dicebant propterea quod haberent rotas.
21.12.5
3. Carpentum, pompaticum vehiculi genus, quasi carrum pompaticum.
21.12.6
Plaustrum, vehiculum duarum rotarum, quibus onera deferuntur. Et dictum plaustrum, quia volvitur, quasi diceres pilastrum.
21.12.7
512 Caracutium, vehiculum altissimarum rotarum, quasi carrum acutum.
21.12.8
Capsus, carruca undique contecta, quasi capsa.
21.12.9
4. Pilentum, vel petoritum, contexta quatuor rotarum vehicula, quibus matronae olim utebantur. Virgilius: Pilentis matres in mollibus. Horatius: Plures calones atque caballi Pascendi, ducenda petorrita. Erant autem antea pilenta veneti coloris, non ut nunc sunt russati, quibus nisi castae matronae uti non poterant, sicut nec vittis.
21.12.10
5. Basterna, vehiculum itineris, quasi viae sternax, mollibus stramentis composita, a duobus animalibus deportata.
21.13.1
LIBER VIGESIMUS. DE PENU ET INSTRUMENTIS DOMESTICIS ET RUSTICIS. CAPUT XIII. De reliquis quae in usu habentur.
21.13.1
1. Baculus, a Baccho repertore vitis fertur inventus, quo homines moti vino inniterentur. Sicut autem a Baccho baculus, ita a baculo bacillus per diminutionem.
21.13.2
2. Fustes, quod praefixi in terram stent, quos rustici palos vocant, quibus juvenes pro criminibus feriuntur.
21.13.3
Vectes dicti, quod manibus vectentur, unde ostia saxaque velluntur.
21.13.4
3. Forfices, secundum etymologiam si a filo dicuntur f ponitur, ut 513 forfices, quae sunt sariorum; si a pilo per p, ut forpiceps, quae sunt tonsorum; si ab accipiendo, per c, ut forcipes, eo quod formum capiant, quae sunt fabrorum. Formum enim dixerunt antiqui calidum; unde et formosus.
21.13.5
4. Novacula, eo quod innovat faciem.
21.13.6
Pecten dictus, eo quod pexos capillos faciat, atque compositos.
21.13.7
Calamistrum est acus quae calefacta et adhibita calefacit, et intorquet capillos. Unde et calamistrati appellantur qui comam torquent.
21.13.8
5. Clavis dicta quod claudat, et apertat. Catenatum, quod capiendo teneat.
21.13.9
Horologium, quod ibi horas legamus, id est, colligamus. Est enim in solariis positum, ubi a clavo per lineas currit umbra, ut quamcunque diei horam ostendat.
21.14.1
LIBER VIGESIMUS. DE PENU ET INSTRUMENTIS DOMESTICIS ET RUSTICIS. CAPUT XIV. De instrumentis rusticis.
21.14.1
1. Vomer dictus, quod vi humum eruat, seu ab evomendo terram. De quo Lucretius: Uncus aratri Ferreus, occulto decrescit vomer in arvis. Sumitque per detrimenta fulgorem.
21.14.3
2. Aratrum ab arando terram vocatum, quasi araterrium.
21.14.4
514 Buris est curvamentum aratri, dictum quasi βοὸς οὐρὰ, quod fit in similitudinem caudae bovis.
21.14.5
Dentale est aratri pars prima, in quo vomer inducitur, quasi dens.
21.14.6
3. Cultelli, a cultura dicti, eo quod ex ipsis putatione veteres in arbore utebantur, et vite, priusquam falces essent repertae.
21.14.7
4. Falx est qua arbores putantur et vites. Dictae autem sunt falces quod his primum milites herbam filicem solebant abscindere. Unde est illud: Pax me certa ducis placidos curvavit in usus. Agricolae nunc sum, militis ante fui.
21.14.8
5. Falcastrum, a similitudine falcis vocatum. Est autem ferramentum curvum cum manubrio longo, ad densitatem veprium succidendam. Hi et runcones dicti, quibus vepres secantur, a runcando dicti.
21.14.9
6. Serrula est praetenuis lamina ferri, dentium mordacitate resecans arbores, seu ramos.
21.14.10
Rastra quoque aut a radendo terram, aut a raritate dentium dicta.
21.14.11
Ligones, quod terram levent, quasi levones.
21.14.12
7. Scudicia dicta, eo quod circa caudicem terram aperiat, et quamvis ejus usus in reliquis operibus habeatur, nomen tamen ex caudice retinet. Hanc alii generaliter fossorium vocant, quod foveam faciat, quasi fovessorium. 515
21.14.13
8. Sarculi sunt, vel simplices vel bicornes.
21.14.14
Pastinum vocant agricolae ferramentum bifurcum, quo semina panguntur. Unde etiam repastinari dictae sunt vineae veteres, quae refodiuntur.
21.14.15
9. Cylindrus, lapis est teres in modum columnae, qui a volubilitate nomen accepit, de quo Virgilius: Area cum primis ingenti aequanda cylindro, Et vertenda manu.
21.14.16
10. Tribula, genus vehiculi, unde teruntur frumenta, et ob hoc ita vocatur.
21.14.17
Pala, quae ventilabrum vulgo dicitur, a ventilandis paleis nominata.
21.14.19
11. Furcillae dictae, eo quod iis frumenta cilluntur id est, moventur. Unde et oscilla dicta ab eo quod cillantur, hoc est, moveantur ora. Nam cillere est movere.
21.14.20
12. Tesserae sunt quibus frumentorum numerus designatur.
21.14.21
Trapetum, mola olivaria.
21.14.22
Prelum, trabes quo uva calcata premitur, a premendo vocatum, quasi pressorium.
21.14.23
Prelum, quo premitur oleum.
21.14.24
Lacus, quo liquatum profluit, et quo ab uvis vel olivis torquendo oleum vinumque exigitur.
21.14.25
13. Verennes a vehere, id est, exportare nominatae.
21.14.26
516 Qualus, per quem mustum fluit, a colando dictus.
21.14.27
Fisclum quasi fisculum, a colando oleum dictum, vel quasi fiscella olei.
21.15.1
LIBER VIGESIMUS. DE PENU ET INSTRUMENTIS DOMESTICIS ET RUSTICIS. CAPUT XV. De instrumentis hortorum.
21.15.1
1. Rota dicta, quod quasi ruat. Est enim machina de qua a flumine aqua extrahitur. Lucretius: Ut fluvios versare rotas, atque haustra videmus.
21.15.2
Haustra autem, id est, rota, ab hauriendo aquas dicta.
21.15.4
2. Girgillus, quod in gyrum vertatur. Est enim lignum in transversa pertica mobile, ex quo funis cum situla vel utre in puteum demittitur hauriendae aquae causa.
21.15.5
3. Telonem hortulani vocant lignum longum, quo nauriunt aquas. Et dictus telon a longitudine, τέλον enim Graece dicitur quidquid longum est. Unde et mustela vocata, quasi mus longus. Hoc instrumentum Hispani ciconiam dicunt, quod imitetur ejusdem 517 nominis avem, levantem ac deponentem rostrum, dum clangit.
21.15.6
Hama . . . .
21.15.7
4. Lupus qui et canicula, ferreus harpax, quia si quid in puteum decidit, rapit et extrahit, unde et nomen accepit: Harpax enim dictus quia arripit, ἀρπάζειν enim Graece rapere est.
21.16.1
LIBER VIGESIMUS. DE PENU ET INSTRUMENTIS DOMESTICIS ET RUSTICIS. CAPUT XVI. De instrumentis equorum.
21.16.1
1. Phalerae, ornamenta equorum sunt, et est sermo Graecus.
21.16.2
Frena dicta, quod equos fremere cogant, vel quod haec equi frendant, id est, imprimant dentibus, et obmordeant. Unde et nefrendes dicti, adhuc lactentes porculi, quod nondum aliquid frendant, id est, comminuant dentibus. Hinc et faba fresa quae molita est.
21.16.3
2. Lupata sunt freni asperrimi. Dicti autem lupata a lupinis dentibus, qui inaequales sunt; unde etiam eorum morsus vehementer obest.
21.16.4
Chamus . . . .
21.16.6
3. Habenae, ab habendo dictae, quod iis equos habeamus, hoc est, teneamus, unde et equi habiles dicti. Haec et retinacula a retinendo.
21.16.7
Lora . . . .
21.16.8
4. Capistrum, a capite jumentorum dictum.
21.16.9
Sella a sedendo, 518 quasi sedda.
21.16.10
Antella, quasi ante sellam, sicut et postella, quasi post sellam.
21.16.11
Cingulum hominum generis neutri est, nam animalium genere feminino dicimus has cingulas.
21.16.12
5. Sagma, quae corrupte vulgo dicitur salma, a stratu sagorum vocatur. Unde et caballus sagmarius, mula sagmaria.
21.16.13
Capulum, funis, a capiendo, quod eo indomita jumenta comprehendantur.
21.16.15
6. Calcaria dicta, quia in calce hominis ligantur, id est, in pedis posteriore parte, ad stimulandos equos, quibus aut pugnandum est, aut currendum, propter pigritiam animalium, aut timorem. Nam ex timore stimuli nuncupati, licet sint et libidinis stimuli.
21.16.16
7. Strigiles nuncupati a tergendo, quod iis equi tergantur.
21.16.17
Character est ferrum caloratum, quo notae pecudibus inuruntur. χαρακτὴρ autem Graece, Latine forma dicitur.
21.16.18
8. Cauterium dictum, quasi cauturium, quod urat, et provida sit in eum severaque cautio, ut dum videtur cujus sit, avaritia refrenetur. Quod interdum pro signo, interdum pro cura adhibetur, ut vis morbi ignis ardore siccetur.

Intertext edge

Open linked passage

Note