Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Isidorus Hispalensis565-636
Etymologiae
Etym 5.8.24
Choose a text More by Isidorus Hispalensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
8178 Etymol
5.8.1
LIBER QUARTUS. DE MEDICINA. CAPUT VIII. De morbis qui in superficie corporis videntur.
5.8.1
1. Alopecia est capillorum fluor circumscriptis pilis fulvis aeris qualitatem habentibus: vocata hoc nomine a similitudine animalis vulpeculae, quam Graeci ἀλώπεκα vocant.
5.8.2
2. Parotides sunt duritiae, vel collectiones, quae ex febribus, 180 vel aliquo alio nascuntur in aurium vicinitate; unde et παρωτίδες sunt appellatae, ὦτα enim Graece auriculae dicuntur.
5.8.3
3. Lentigo, vestigia macularum parvula in rotunditatem formata, a specie lenticulae dicta.
5.8.4
4. Erysipelas est quam Latini sacrum ignem appellant, id est, exsecrandum per antiphrasim. Siquidem in superficie rubore flammeo cutis rubescit. Tunc moto rubore quasi ab igne vicina invaduntur loca, ita ut etiam febris excitetur.
5.8.5
5. Serpedo est rubor cutis cum pustularum exstantia, et nomen sumpsit a serpendo, eo quod serpat per membra.
5.8.6
6. Impetigo est sicca scabies, prominens a corpore, cum asperitate et rotunditate formae. Hanc vulgus sarnam appellat.
5.8.7
7. Prurigo vocata a perurendo et ardendo.
5.8.8
8. Nyctalmus est passio qua per diem visus patentibus oculis denegatur, et nocturnis irruentibus tenebris redhibetur, aut, versa vice( ut plerique volunt), die redditur, nocte negatur.
5.8.9
9. Verrucae aliud sunt, satyriasis aliud. Verrucae singulatim sunt, satyriasis vero una fortior, ac circa ipsam plures inveniuntur.
5.8.10
10. Scabies et lepra, utraque passio, asperitas cutis cum pruritu, et squammatione; sed scabies tenuis asperitas et squammatio est. 181 Hinc denique nomen accepit, quae ita veluti purgamenta amittat. Nam scabies quasi squammies.
5.8.11
11. Lepra vero cutis asperitas squammosa lepidi similis, unde et nomen sumpsit, cujus color nunc in nigredinem vertitur, nunc in alborem, nunc in ruborem. In corpore hominis ita lepra dignoscitur, si variatim inter sanas cutis partes color diversus appareat, aut si ita se ubique diffundat, ut omnia unius coloris quamvis adulterini faciat.
5.8.12
12. Elephantiacus morbus dicitur ex similitudine elephantis, cujus naturaliter dura et aspera pellis nomen morbo in hominibus dedit, quia corporis superficiem similem facit elephantorum cuti, sive quia ingens passio est, sicut animal ipsum, ex quo derivatum ducit nomen.
5.8.13
13. Icteris Graece appellatur a cujusdam animalis nomine, quod sit coloris fellis. Hunc morbum Latini arcuatum appellant ad similitudinem coelestis arcus. Auruginem vero Varro appellari ait a colore auri. Regium autem morbum inde aestimant dictum, quod vino bono et regalibus cibis facilius curetur.
5.8.14
14. Cancer a similitudine maritimi animalis vocatum vulnus( sicut medici dicunt) nullis medicamentis sanabile. Aut ergo praecidi solet a corpore membrum ubi nascitur, ut aliquanto diutius vivat, 182 tamen inde mortem quamlibet tardius affuturam.
5.8.15
15. Furunculus est tumor in acutum surgens, dictus quod ferveat, quasi fervunculus; unde et Graece ἄνθραξ dicitur, quod sit ignitus.
5.8.16
16. Ordeolus est parvissima, et purulenta collectio in capillis palpebrarum constituta, in medio lata, et ex utroque conducta, hordei granum similans; unde et nomen accepit.
5.8.17
17. Oscedo est qua infantum ora exulcerantur, dicta ex languore oscitantium.
5.8.18
18. Frenusculi ulcera circa rictum oris, similia his quae fiunt jumentis asperitate frenorum.
5.8.20
19. Ulcus putredo ipsa, vulnus quod ferro fit quasi vi. Et ulcus, quod olet quasi olcus.
5.8.21
20. Pustula est in superficie corporis turgida, veluti collectio.
5.8.22
21. Papula est parvissima cutis erectio, circumscripta cum rubore, et ideo papula dicta, quasi pupula. Sirimpio.....
5.8.23
22. Sanies dicta, quia ex sanguine nascitur, excitato enim calore vulneris, sanguis in saniem vertitur. Nam sanies non fit in quocunque loco, nisi ubi sanguis advenerit, quia omne quod putrescit, nisi calidum, et humidum fuerit, quod est sanguis, putrefieri non potest. Sanies autem, et tabes sibi differunt. Fluere enim sanie vivorum est, tabe mortuorum.
5.8.24
23. Cicatrix est obductio vulneris, naturalem colorem partibus servans, dicta, quod obducat vulnera, atque obcaecet. 183

Intertext edge

Open linked passage

Note