Isidorus Hispalensis565-636
Prooemia in libros Veteris ac Novi Testamenti
Test 16.1
Choose a text
More by Isidorus Hispalensis
—
8215 Prinliv
16.1
202 De Ecclesiastico.
16.1
Ecclesiasticus vero morum pene omnium disciplinam, et sanctae religionis conversationem affatim copioseque conscripsit. Dictus est autem Ecclesiasticus, pro eo quod in medio coetu populi, id est, coram ecclesia fuerit habitus. Hic enim propter nimiam sensus similitudinem et eloquii parilitatem Salomonis titulo praenotatur. Constat autem et hunc librum a Jesu filio Sirach editum fuisse, et inter reliquos sacrarum Scripturarum libros pari habitum veneratione.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).