Isidorus Hispalensis565-636
Prooemia in libros Veteris ac Novi Testamenti
Test 17.2
Choose a text
More by Isidorus Hispalensis565-636
—
8215 Prinliv
17.2.1
Deinde necem Philisthiim, vastitatem Moab, exterminium Damasci, et Aegypti commotionem, et solitudinem maris deserti, obsidionem quoque Edom, fugam et interitum Arabiae, excidium vallis Sion, subversionem etiam Tyri, sive quadrupedum. Sed figuraliter in visione Judae Synagoga projicitur, et Ecclesia Domino copulatur. In ruina Babyloniae confusio totius mundi superbiaque arguitur, et finis ejus monstratur. In vastitate Moab error scientiae saecularis in silentium luctumque mutatur.
17.2.2
45. In eversione Aegypti totius mundi idololatriae destruuntur, templique Domini aedificatio praedicatur. In contritione Philisthiim luctus eorum monstratur, qui abijciunt jugum Christi, et elevant se contra scientiam Dei. Porro per Damascum praedicatio gentium, et ruina ostenditur populi Judaeorum. Per onus maris deserti hujus saeculi tentatio declaratur, et quae illi ventura sunt ostenduntur.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).