Isidorus Hispalensis565-636
Prooemia in libros Veteris ac Novi Testamenti
Test 6.2
Choose a text
More by Isidorus Hispalensis
—
8215 Prinliv
6.1
De Deuteronomio.
6.1
22. In Deuteronomio autem, quae est secunda lex, narrantur ea quae inter Pharan, et Tophel, et Laban, et Naseroth, usque ad Cades Barne fuerunt populo dicta a Moyse: mandata, videlicet, atque promissa, maledictiones peccatorum, et promissiones beatitudinis. Ibi canit canticum Moyses. Ibi dat benedictionem filiis Israel; ibique, terra repromissionis conspecta, moritur atque sepelitur.
6.2
23. Nonnulli autem Hebraeorum quatuor tantum libros computant legis, id est, Genesim, Exodum, Leviticum, Numeros. 196 Deuteronomium autem repetitionem eorumdem librorum, et quasi quoddam legis meditatorium dicunt. Ea duntaxat ratione, pro eo quod illi quatuor proprias rerum gestarum continent causas, iste vero omnium.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).