Isidorus Hispalensis565-636
Quaestiones in Veterum Testamentum
Test 1.26.17
Choose a text
More by Isidorus Hispalensis
—
21433 Quinvet
1.26.1
IN GENESIN. CAPUT XXV. De Lia, et Rachel, et duabus famulabus.
1.26.1
1. Igitur Jacob, pergens Mesopotamiam, accepit uxores duas, filias Laban fratris Rebeccae. Hoc est, primo Liam, secundo Rachel. Inde sibi accepit Liae ancillam nomine Zelpham, et ancillam Rachel Balam. Ex quibus quatuor genuit duodecim filios, et unam filiam. De Lia scilicet genuit Ruben, Simeon, Levi, Judam, Issachar, Zabulon. De Rachel autem Joseph, et Benjamin. De Bala, ancilla Rachel, Dan et Nephthalim. De Zelpha, ancilla Liae, Gad et Aser. 324
1.26.2
2. Hi sunt duodecim filii Israel. Nunc autem quid rerum figuraverint quatuor uxores Jacob, quarum duae liberae et duae ancillae fuerunt, rimemur? Videmus enim Apostolum in libera et ancilla quas habebat Abraham duo Testamenta intelligere; sed ibi in una et in una facilius apparet quod dicitur. Hic autem duae sunt, et duae.
1.26.3
3. Deinde etiam ibi ancillae filius exhaeredatur, hic vero ancillarum filii simul cum filiis liberarum terram promissionis accipiunt. Unde hic procul dubio aliquid aliud significatur, quanquam enim duae liberae uxores Jacob ad Novum Testamentum, quo in libertatem vocati sumus, existimentur pertinere, non tamen frustra duae sunt, nisi quia duae vitae nobis in Christi corpore praedicantur.
1.26.4
4. Una temporalis, in qua laboramus; alia aeterna, in qua delectationem Dei contemplamur. Lia namque interpretatur laborans, Rachel autem visum principium, sive verbum. Actio ergo hujus vitae, in qua vivimus ex fide, laboriosa est operibus, et incerta, quo exitu perveniat ad utilitatem eorum quibus consulere volumus.
1.26.5
5. Ipsa est Lia prior uxor Jacob, ac per hoc et infirmis oculis fuisse commemoratur. Cogitationes enim mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae. Spes vero aeternae contemplationis Dei, habens certam intelligentiam veritatis, ipsa est Rachel. Unde etiam dicitur: Bona facie, et pulchra specie. Hanc enim amat omnis pie studiosus, et propter hanc servit gratiae Dei. Qua peccata nostra, etsi fuerint sicut phoenicium, tanquam nix dealbabuntur.
1.26.6
6. Laban quippe interpretatur dealbatio; cui servivit Jacob 325 propter Rachel; neque enim se quisque convertit sub gratia remissionis peccatorum servire justitiae, nisi ut quiete vivat in verbo, ex quo videtur principium, quod est Deus.
1.26.7
7. Ergo propter Rachel, non propter Liam, servitur. Nam quis tandem amaverit in operibus justitiae laborem actionum, atque passionum? quis eam vitam propter seipsam expetiverit, sicut nec Jacob Liam? Sed tamen sibi nocte suppositam in usum generandi amplexus, fecunditatem ejus expertus est. Dominus enim eam, quia per se ipsam diligi non poterat, primo, ut ad Rachel perveniretur, tolerari fecit.
1.26.8
8. Deinde propter filios commendavit. Ita vero unusquisque utilis Dei servus, sub dealbationis peccatorum suorum gratia constitutus, quid aliud amans in conversatione sua meditatur, nisi doctrinam sapientiae? Quam plerique se percepturos putant, statim ut se in septem praeceptis legis exercuerunt, quae sunt de dilectione proximi, ne cuiquam noceatur, id est: Honora patrem tuum et matrem tuam, Non moechaberis, Non occides, Non furaberis, Non falsum testimonium dices, Non concupisces uxorem proximi tui, Non concupisces rem proximi tui.
1.26.9
9. Quibus observatis, posteaquam homini pro concupita delectatione doctrinae, per tentationes varias, quasi per hujus saeculi noctem, tolerantia laboris adhaeserit, velut pro Rachel Liae inopinatae conjungitur. Et hanc sustinet, ut ad illam perveniat, si perseveranter amat, acceptis aliis septem praeceptis, ac si dicatur: Servi alios septem annos propter Rachel, ut sit pauper spiritu, mitis, lugens, esuriens, sitiensque justitiam, misericors, mundicors, pacificus.
1.26.10
10. Vellet enim homo, si fieri posset, sine ulla tolerantia laboris, quae in agendo patiendoque amplectenda est, statim ad pulchrae contemplationis delicias pervenire. Sed hoc non potest in terra morientium. Hoc enim videtur significare, quod dictum est Jacob: Non est moris in hoc loco, ut minor nubat prius quam major. 326
1.26.11
11. Quia non absurde major appellatur, quae tempore prior est. Prior est autem in hominis eruditione labor boni operis, quam requies contemplationis. Ad unum ergo tendendum, sed propter hoc multa ferenda sunt. Itaque duae sunt uxores Jacob liberae; ambae quippe sunt filiae remissionis peccatorum, hoc est, dealbationis, quod est Laban.
1.26.12
12. Verumtamen una amatur, altera toleratur. Sed quae toleratur, prius ipsa et uberius fecundatur, ut si non propter seipsam, certe propter filios diligatur. Labores enim justorum maximum fructum habent in eis quos regno Dei generant, inter multas tentationes et tribulationes praedicando Evangelium, et eos propter quos sunt in laboribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus saepius, propter quos habent foris pugnas, intus timores, gaudium et coronam suam vocant.
1.26.13
13. Nascuntur autem eis facilius atque copiosius ex illo sermone fidei quo praedicant Christum crucifixum. Rachel autem clara aspectu mente excedit Deo, et videt in principio Verbum Deum apud Deum, et vult parere, et non potest, quia generationem ejus quis enarrabit? Ideoque contemplandi otia appetit, ut divinitatem ineffabilem cernat.
1.26.14
14. Vacare vult ab omni negotio, et ideo sterilis, quia in variis pressuris non subvenit. Sed quia et ipsa interdum procreandi charitate inardescit, vult enim docere quod novit, videt sororem labore agendi atque patiendi filiis abundantem, et dolet potius currere homines ad eam virtutem qua eorum necessitatibus consulitur, quam ad illam unde divinum aliquid discitur.
1.26.15
15. Hic dolor figuratus videtur in eo quod scriptum est: Et zelavit Rachel sororem suam. Proinde quia purus intellectus spiritualis substantiae verbis carne editis exprimi non potest, eligit doctrina sapientiae per quaslibet corporeas similitudines utcunque cogitanda insinuare divina, sicut elegit Rachel ex viro suo et ancilla suscipere filios, quam sine filiis omnino manere. 327
1.26.16
16. Bala quippe, ancilla Rachel, interpretatur inveterata. De veteri quippe vita carnalibus sensibus dedita corporeae concitantur imagines, etiam cum aliquid de spirituali et incommutabili substantia divinitatis auditur. Suscipit et Lia de ancilla sua filios, amore habendi numerosiorem prolem accensa.
1.26.17
17. Invenimus autem Zelpham ejus ancillam interpretari os hians; quapropter haec ancilla eos figurat quorum in praedicatione fidei evangelicae os hiat, et cor non hiat. De quibus scriptum est: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. Et de quibus Apostolus ait: Qui praedicas non furandum, furaris.
1.26.18
18. Verumtamen ut etiam per hanc conditionem libera illa uxor Jacob laborans filios haeredes regni suscipiat, ideo Dominus dicit: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite. Unde Apostolus: Sive, inquit, occasione, sive veritate Christus annuntietur, et in hoc gaudeo, sed et gaudebo; tanquam et ancilla pariente, de prote numerosiore laetatur.
1.26.19
19. Est vero quidam Liae fetus ex beneficio Rachel editus, cum virum suum secum debita nocte cubiturum, acceptis a filio Liae mandragoricis malis, cum sorore cubare permisit. Quid enim de mandragora dicendum est? Proinde rem comperi pulchram, et suave olentem, sapore autem insipido. Et ideo in illo mandragorico pomo figurari intelligam famam bonam popularem. Unde dicit Apostolus: Oportet etiam testimonium habere bonum ab eis qui foris sunt.
1.26.20
20. Qui licet parum sapiant, reddunt tamen plerumque labori eorum per quos sibi consulitur, et splendorem laudis, et odorem bonae opinionis. Nec ad istam gloriam popularem primi perveniunt eorum qui sunt in Ecclesia, nisi quicunque in actionum periculis et labore versantur. Propterea Liae filius mala mandragorica invenit exiens in agrum, hoc est, honeste ambulans ad eos qui foris sunt.
1.26.21
21. Doctrina vero illa sapientiae quae a vulgi strepitu remotissima in contemplatione veritatis dulci delectatione defigitur, hanc popularem gloriam quantulamcunque non assequeretur, nisi per eos 328 qui in mediis turbis agendo ac suadendo populis praesunt, non ut praesint, sed ut prosint; quia dum isti actuosi et negotiosi homines, per quos multitudinis administratur utilitas, et quorum auctoritas populis chara est, testimonium perhibent etiam remotiori vitae, propter studium conquirendae et contemplandae veritatis otiosae, quodammodo mala mandragorica per Liam perveniunt ad Rachel; ad ipsam vero Liam per filium primogenitum, id est, per honorem fecunditatis ejus, in qua est omnis fructus laboriosae atque inter incerta tentationum periclitantis actionis.
1.26.22
22. Quam plerique bono ingenio praediti, studioque flagrantes, quamvis idonei regendis populis esse possint, vitant tamen propter turbulentas occupationes, et in doctrinae otium toto pectore tanquam in speciosae Rachel feruntur amplexum.
1.26.24
23. Sed quia bonum est ut etiam haec vita latius innotescens popularem gloriam mereatur, injustum est autem ut eam consequatur, si amatorem suum administrandis ecclesiasticis curis aptum et idoneum in otio detinet, nec gubernationi communis utilitatis impertit, propterea Lia sorori suae dicit. Parum est tibi quod virum meum accepisti, insuper et mandragoras filii mei vis accipere?
1.26.25
24. Per unum virum significans eos omnes qui, cum sint agendi virtute habiles, et digni quibus regimen Ecclesiae committatur ad dispensandum fidei sacramentum, illi, accensi studio doctrinae atque indagandae et contemplandae sapientiae, se ab omnibus actionum molestiis removere atque in otio discendi atque docendi volunt considere. Ita ergo dictum est: Parum est tibi quod accepisti virum meum, insuper et mandragoras filii mei vis accipere? ac si diceretur: Parum est quod homines ad laborem rerum gerendarum necessarios in otio detinet vita studiosorum, insuper et popularem gloriam requirit.
1.26.26
25. Proinde, ut juste eam comparet, impertit Rachel virum sorori suae illa nocte, ut scilicet qui virtute laboriosa regimini populorum accommodati sunt, etiamsi scientiae vacare delegerint, suscipiant experientiam tentationum, curarumque sarcinam pro utilitate communi, ne ipsa doctrina sapientiae, cui vacare statuerant, blasphemetur, neque adipiscatur ab imperitioribus populis existimationem bonam, 329 quod illa poma significant, et quod necessarium est ad exhortationem discentium.
1.26.27
26. Sed plane ut hanc curam suscipiant vi coguntur, satis et hoc significatum est quod cum veniret de agro Jacob, occurrit ei Lia, eumque detinens, ait: Ad me intrabis, conduxi enim te pro mandragoris filii mei. Tanquam diceret: Doctrinae, quam diligis, vis conferre bonam opinionem? noli defugere officiosum laborem. Haec in Ecclesia geri quisquis adverterit cernit, et experimur in exemplis quod intelligimus in libris.
1.26.28
27. Quis non videat hoc geri toto orbe terrarum, venire homines ab operibus saeculi, et ire in otium cognoscendae et contemplandae veritatis, tanquam in amplexum Rachel, et excipi de transverso ecclesiastica necessitate, atque ordinari in laborem, tanquam Lia dicente: Ad me intrabis?
1.26.29
28. Quibus caste mysterium Dei dispensantibus, in nocte hujus saeculi filios generent fidei, laudatur a populis etiam illa vita, cujus amore conversi spem saeculi reliquerunt, et ex cujus professione ad ministerium regendae plebis assumpti sunt. Id enim agunt in omnibus laboribus suis, ut illa professio quo se converterant( quia tales rectores populis dedit) latius et clarius glorificetur, tanquam Jacob non recusante noctem Liae, ut Rachel pomis suave olentibus et clare nitentibus potiatur.
1.26.30
29. Quae aliquando et ipsa, praestante misericordia Dei, per se ipsam parit; vix tandem quidem, quia perrarum est, ut: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, et quidquid de hac re pie sapienterque dicitur, sine phantasmate carnalis cogitationis et salubriter vel ex parte capiatur.
1.26.31
30. Alio quoque sensu Liam et Rachel Victorinus martyr, et caeteri in similitudine Ecclesiae vel Synagogae interpretati sunt. Liam enim majorem natu Synagogae tenuisse existimant typum, quia prior Dei genuit populum. Et quidem et oculis legitur gravida, quia lex per Moysen data cooperta est atque signata.
1.26.32
330 31. Rachael autem junior et pulchra, prius sterilis, et postmodum fecunda, similitudo est Ecclesiae. Junior, quia tempore posterior. Pulchra, quia corpore et spiritu sancta. Oculi ejus decori, quia Evangelium prospicere meruerunt. Quae etiam tandiu sterilis fuit, quousque Synagoga populum generabat.
1.26.33
32. Cur autem Jacob pro Rachel servivit, et supponitur ei Lia major, nisi quia Dominus, ut Ecclesiam assumeret, prius sibi Synagogam conjunxit? Servitus itaque ipsius Jacob septem annorum pro duabus uxoribus hujus vitae praesentis tempus significat, quae per septem dies volvitur, in qua Dominus formam servi accepit, factus obediens paternae voluntati usque ad mortem. Ille enim pro ovibus servit, et Dominus noster ait: Non venit Filius hominis ministrari, sed ministrare.
1.26.34
33. Ille oves pavit, et Dominus in Evangelio dicit: Ego sum pastor bonus. Ille mercedis lucro varium sibi pecus abstulit, Christus diversarum gentium varietatem sibimet congregavit. Ille tres virgas amputatis corticibus in alveis aquarum opposuit, ut earum contemplatione multiplicarentur ejus oves. Et Dominus noster in aqua baptismatis trium personarum nomina Patris, et Filii, et Spiritus sancti, populo fideli proposuit, ut quisque hoc pleno corde perspexerit, efficiatur ovis Dei.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).