Quaestiones in Veterum Testamentum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis">
—
⋯
Original / primary: 21433 Quinvet
11.1.1
IN REGUM QUARTUM. CAPUT PRIMUM. De duobus quinquagenariis combustis.
11.1.1
1. Mittit rex impius duos quinquagenarios cum subditis suis militibus, ut exhibeant Eliam, qui divino igne consumpti sunt; tertius autem missus salvatur.
11.1.2
2. Quinquagenarius namque numerus poenitentiae confessio est, quo declaratur remissio peccatorum. Judaei ergo nolentes Christum Deum esse perfectum, nec principem poenitentiae, dicunt ad eum: Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham nosti? Hi futuro divini ignis incendio exstinguuntur. Tertius autem quinquagenarius, quia conversus ad fidem Trinitatis poenitentiae sacramenta cognovit, indulgentiam meruit.
11.1.3
3. Quaeritur autem cur Elias vir sanctus super quinquagenarios maledictionis sententiam sic intulit, ut perirent, dum scriptum sit: Benedicite, et nolite maledicere. Sanctus ergo Elias nequaquam illos se instigante maledixit, sed quod in divina praedestinatione cognoverat, prophetando praedixit; in Dei enim dispositione erat ita perire et quinquagenarios ad Eliae vocem, et Simonem ad Petri sententiam. Unde non ultionis voto sancti maledicunt, sed loquuntur quod in Dei voluntate esse noverunt. 545
11.2.1
IN REGUM QUARTUM. CAPUT II. De Eliseo, et aquis sanatis.
11.2.1
1. Postulatur Eliseus a populo, ut aquas Jericho steriles, et malignas sanaret. Accepit vas rude fictile, et adjecit in eo salem, et demersit illud in flumine, et statim sanatae sunt.
11.2.2
2. Quo facto praenuntiabat propheta quod Verbum caro fieret, et habitaret in nobis: inde in similitudinem Verbi salem, id est, sapientiam dedit; in vas fictile, in corpus scilicet humanum, immittens in aquam demersit, quod quidem significabat quia omnes populi, qui sub figura aquarum in toto mundo steriles erant, per Christi incarnationem fecunditatem et benedictionem accepturi essent.
11.3.1
IN REGUM QUARTUM. CAPUT III. De parvulis maledictis.
11.3.1
1. Ipse quoque Eliseus figuram Christi gessit. Denique vocabulum ipsum salus Dei interpretatur. Salus autem Dei quis est alius, nisi Filius ejus, qui et Salvator utique vocatur? Parvuli vero illi illudentes saluti Dei, id est, Eliseo, Judaeorum habuere personam, quia crucem Domini Salvatoris subsannabant. Quod dicunt: Ascende, calve, ascende, calve, quia in Calvariae loco Christus ascensurus erat in crucem.
11.3.2
2. Quod vero conversus maledixit eos Eliseus, et venerunt duo ursi de silva, et interfecerunt quadraginta duos pueros blasphemantes; ita et Christus post passionem suam, et resurrectionem ex mortuis, postea quam ascendit in coelos, sicut Eliseus ascendit Bethel, id est, domum Dei, conversus maledixit Judaeis. Et quadragesimo secundo anno ascensionis suae immisit duos ursos de silvis gentium, Vespasianum scilicet, et Titum, eosque crudeli strage dejecerunt. 546
11.4.1
IN REGUM QUARTUM. CAPUT IV. De mortuo resuscitato.
11.4.1
1. Mittit Eliseus per servum baculum super mortuum, et non reviviscit: venit ipse, conjungit, et coaptat se mortuo, et reviviscit. Misit sermo Dei legem per servum suum, et non profuit in peccatis mortuo generi humano.
11.4.2
2. Venit ipse descendens de coelorum sublimitate, quasi de montis altitudine, humiliavit se ipsum, conformavit se nobis, mortuisque membris sua membra composuit, nostraeque mortalitati de suo corpore medicinam aptavit. Denique super mortuum septies oscitat, et septiformem Spiritum humano dat generi, per quod vivificatum a morte peccatum resurgat.
11.5
IN REGUM QUARTUM. CAPUT V. De ferro exsiliente e flumine.
11.5
1. Cum securibus ligna caederentur, de ligno ferrum exsiliens, in profundum fluminis mersum est, atque in lignum, desuper ab Eliseo projectum, reversum est. Ita cum impios Judaeos per corpus operata praesentia Christi, tanquam infructuosas arbores, caederet, quia de illo Joannes dixerat: Ecce securis ad radicem arborum posita est, eis interveniente passione corpus ipsum deseruit, atque ad inferni profunda descendit, quo in sepultura deposito, tanquam ad manubrium spiritu redeunte surrexit.
11.6.1
IN REGUM QUARTUM. CAPUT VI. De additione XV annorum Ezechiae.
11.6.1
1. Decumbentem in lectulo Ezechiam, gravique aegritudine laborantem, 547 ex persona Domini Isaias propheta adorsus est, et praedicans illi quod moreretur; illo autem exorante Dominum in ipso praestituto termino mortis, confestim Dominus vocem ejus audivit, et quindecim annos vitae deprecantis[ Forte deprecanti] extendit. Qui numerus quindecim annorum quid sacramenti contineat mysteriique cognoscimus.
11.6.2
2. Nam, ut Apostolus ait: Secundum quod quis operatus fuerit, ita recipiet. Ideoque iste rex, quia Decalogum legis cum quinque libris Moysi integra conservatione compleverat, ideo quindecim annos secundum legis numerum, quam custodierat, ad vitam auctos accepit: per quod figuraliter sciremus quia quicunque per numeri istius mysterium totius legis plenitudinem custodiunt, aeternae salutis praemium consequuntur, ac per legis consummationem ad vitae aeternae plenitudinem transeunt.
11.6.3
3. Cujus quidem regis pro signo conferendae salutis decem gradus domus suae, in quibus umbra descendere consueverat, sol retrorsum ad ortum, unde descenderat, regressus scribitur. Qui numerus quid mysterii habeat videamus.
11.6.4
4. Nam gradus isti temporum ordines sunt, per quos umbra figurarum Christi descenderat, et per quos iterum sol justitiae Christus post resurrectionem ascendit.
11.6.5
5. Primus itaque gradus descensionis de Deo in angelo fuit, quia magni consilii angelus erat. Denique et Jacob sic loquitur: Et dixit, inquit, angelus Dei: Ego sum Deus, cui unxisti titulum, et vovisti votum, ut et angelum et Deum ostenderet. Secundus gradus descensionis de angelo in patriarchis fuit, quia in omnibus, ut ait Apostolus, ipse est operatus.
11.6.6
6. Tertius in legis datione, quia et in lege ipse locutus est. Quartus gradus in Jesu Nave, ut populum in terram repromissionis induceret. Quintus in judicibus, quia eumdem populum per eos ipse regebat. Sextus in regibus Judaeorum, quia in eis ipse regnabat. Septimus in prophetis, quia per eos est nuntiatus. 548 Octavus in pontificibus, quia ipse summus sacerdos est Patris. Nonus in homine. Decimus in passione.
11.6.7
7. Per hos enim decem gradus, quos ipse per umbram legis priscae Christus descendit, ac rursus post resurrectionem suam sol justitiae Christus per eosdem gradus sursum ascendit in coelum, et omnem illam umbram legis veritatis radiis illustravit, obscura revelans, clausa reserans, et omnia tecta denudans.
11.7
IN REGUM QUARTUM. CAPUT VII. De divitiis Chaldaeis ostensis.
11.7
1. Quod Ezechias divitias suas Chaldaeis jactantia ostentationis prodidit, et propterea perituras per prophetam audivit, significat Dei servum, qui dum virtutes vanae gloriae studio manifestaverit et prodiderit, mox eas perdere, et daemones operum suorum dominos facere, sicut ille per ostentationis appetitum thesauros suos esse sub dominio Chaldaeorum fecit.
11.8.1
IN REGUM QUARTUM. CAPUT VIII. De transmigratione Israel in Babyloniam.
11.8.1
1. Jam ipsa in Babyloniam transmigratio, quo etiam spiritus Dei per Jeremiam prophetam jubet ut pergant, et orent pro eis ipsis in quorum regno peregrinantur, quod in illorum pace etiam pax esset istorum, et aedificarent domos, et novellarent vineas, et plantarent hortos, quis non agnoscat quid praefiguraverit, qui attenderit veros Israelitas, in quibus dolus non est, per apostolicam dispensationem cum evangelico sacramento ad regnum gentium transmigrasse?
11.8.2
2. Unde nobis Apostolus tanquam Jeremias replicans dicit: 549 Volo ergo primo omnium fieri deprecationes, adorationes, interpellationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus, et his qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et charitate. Hoc enim bonum et acceptum est coram Salvatore nostro Deo, qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire.
11.8.3
3. Ex hoc quippe etiam illis credentibus constructa sunt domicilia pacis, basilicae Christianarum congregationum, et novellatae vineae populi fidelium, et plantati horti. Ubi etiam inter omnia olera granum illud sinapis regnat, sub cujus umbraculis longe lateque porrectis etiam altipeta superbia gentium, tanquam in coeli volatilibus, confugiendo requiescit.