Quaestiones in Veterum Testamentum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis">
—
⋯
Original / primary: 21433 Quinvet
12.1.1
IN ESDRAM. CAPUT PRIMUM. De LXX annis captivitatis.
12.1.1
1. Jam quod post LXX annos secundum Jeremiae prophetiam reditur ex captivitate, et templum renovatur, quis fidelis Christi non intelligat post evoluta tempora quae septenarii dierum numeri repetitione transcurrunt, etiam nobis, id est, Ecclesiae Dei ad illam coelestem Jerusalem ex hujus saeculi peregrinatione redeundum?
12.1.2
2. Per quem, nisi per Jesum Christum vere sacerdotem magnum, cujus figuram gerebat ille Jesus sacerdos magnus illius temporis, a quo templum aedificatum est post captivitatem? Quem propheta Zacharias vidit in sordido habitu, devictoque diabolo, qui ad ejus accusationem stabat, ablatam ei sordidam vestem, et datum indumentum honoris et gloriae; sicut corpus Jesu Christi, quod est Ecclesia, adversario in fine temporum per judicium superato, a luctu peregrinationis in gloriam sempiternae salutis assumitur.
12.1.3
3. Quod etiam in psalmo dedicationis domus apertissime canitur: Convertisti luctum meum in gaudium mihi, conscidisti saccum meum, et accinxisti me laetitia, ut cantet tibi gloria mea, et non compungar.
12.2.1
IN ESDRAM. CAPUT II. De vasis Domini in Babyloniam deportatis.
12.2.1
1. Quod autem vasa Domini sacrificiis, vel sacramentis mysticis deputata, rex quondam Babylonius de Jerusalem abstulisse, 551 pariterque cum captivis abduxisse, et suis usibus deputasse legitur, miserante autem Deo, post solutam captivitatem vasa illa relata sunt non confracta, et divino rursum cultui mancipata, rex Babylonius diabolus est, qui fidelium populum errorum captivitate vinctum de Jerusalem, id est, Ecclesiam, in Babyloniam, id est, confusionem haereticae pravitatis, abduxit.
12.2.2
2. Sed et partem vasorum, id est, sacramentorum simul cum captivis asportavit. Nam vasa sacramentorum ipsa sacramenta significant, per quae divini cultus perfectio adimpletur. Detulerunt namque ex eis nonnulla secum haeretici. In primo nomen ipsum Christi, quo se Christianos utique dicunt, asportaverunt legem, Evangelium, Apostolum, psalterium, baptismum, amen, alleluia.
12.3.1
IN ESDRAM. CAPUT III. De reditu populi in Jerusalem.
12.3.1
1. Cum autem respectu Dei, ignorantiae confusione relicta, populus ad Jerusalem, id est, visionem pacis, quae est Ecclesia Dei vivi, duce Domino, redire festinat, haec vasa, id est, sacramenta, secum deferens, non immutat, sed reportat utique integra; nec confringit, quasi in melius renovanda; sed ea templo restituit, usibusque divinis accommodat.
12.3.2
2. Ita ut ea secum non perdita, sed etiam apud impios servata fuisse, plebs restituta congaudeat. Nec delemus Evangelium, nec oblitteramus Apostolum, amen quoque et alleluia non commutamus, baptisma non iteramus.