Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Quaestiones in Veterum Testamentum
Isidorus HispalensisTest 13 · 21433-quinvetMore by Isidorus Hispalensis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis"> —
⋯
More
Original / primary: 21433 Quinvet
13.1
DE MACHABAEIS.
13.1
552 1. De Machabaeis autem quid fratribus loquar, qui sub Antiocho rege pro sacris legibus dira tormenta perpessi sunt? Mater pia cum diversis suppliciis urgeretur, non solum non flevit, sed et gaudens hortabatur ad gloriam passionis.
13.2
2. Sic et mater Ecclesia gaudet, atque in martyribus suis collaetatur, majoremque gloriam per martyria filiorum consequitur, dum eos per septiformem Spiritum superasse diabolum gratulatur. Quis poterit omnia quae illis veteribus legis et prophetarum libris figurate annuntiantur, quantalibet brevitate perstringere? Nisi quis forte putat ingenio fieri, ut ea quae rerum ordine per sua tempora cucurrerunt ad mysticas significationes interpretando vertantur. Hoc forte Judaei possunt dicere, sive Pagani.
13.3
3. Eis autem qui se Christianos esse volunt premit cervicem apostolica auctoritas, dicens: Omnia haec in figura contingebant illis; et haec omnia figurae nostrae fuerunt, in quos finis saeculorum omnium venit, suntque universa mysteriis consummata per Dominum nostrum Jesum Christum, cui laus est, et honor, et gloria, regnum et potestas cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note