Quaestiones in Veterum Testamentum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis">
—
⋯
Original / primary: 21433 Quinvet
2.1.1
IN EXODUM. 359 PRAEFATIO.
2.1.1
1. Quaedam mysteria ex libro Genesis, et obscuriora rerum gestarum, quae allegoricis sunt obtecta figuris, ex libris majorum breviter excepta perstrinximus.
2.1.2
2. Nonnulla vero sequentis legis typica et figurata mysteria singillatim ex litteris sanctorum virorum sublata subjungimus, pauca scilicet ex eorum stylo promentes.
2.1.3
3. Nam omnia legis quis poterit indagare, quae tam immensa sunt, ut nec juxta historiae textum explicari facile possint? Proinde tantum secuti sumus, quantum contiguo operi sufficiendum putavimus, ne libellus excedat modum, nec lector incurrat fastidium.
2.2.1
IN EXODUM. CAPUT I. De septuaginta animabus
2.2.1
1. Primo omnium septuaginta animae cum Jacob introierunt in Aegyptum. Septuaginta discipuli ad praedicandum verbum Dei totum mittuntur in mundum.
2.2.2
2. Aliter hae septuaginta animae, quae in Aegyptum ingressae sunt, mystice in numero remissionis accipiuntur, scilicet ut huic 360 saeculo, quod per Aegyptum figurabatur, post tanta peccata et sacrilegia donaretur remissio peccatorum. Aegyptus enim hic mundus esse figuraliter multis prophetarum vocibus approbatur.
2.3
IN EXODUM. CAPUT II. De morte Joseph.
2.3
1. Mortuo Joseph, et fratribus ejus, creverunt filii Israel, et invaluerunt nimis. Sic et noster verus Joseph, postquam pro omnibus gustavit mortem, per quam destruxit diabolum, qui habebat mortis imperium, multiplicatus est fidelium populus. Nisi enim, sicut ipse ait, cecidisset granum frumenti in terram, et mortuum fuisset, non utique fructum hunc plurimum totius orbis terrae Ecclesia attulisset.
2.4
IN EXODUM. CAPUT III. De afflictione populi.
2.4
1. Affligit Pharao filios Israel luto, et latere. Israel similitudo est populi nostri. Pharao autem est diaboli, qui imposuit jugum gravissimum servitutis ex luto et latere operari; id est, terrenis et lutulentis operibus incubare, admistis etiam paleis, hoc est, levibus et irrationabilibus factis, ut his vitiorum actibus populum Dei comprimere, et pectora omnium muro incredulitatis posset occludere, ut nemo esset, qui regnum ejus aut disperderet, aut vinceret.
2.5
IN EXODUM. CAPUT IV. De masculorum nece.
2.5
1. Jubet quoque masculos Pharao occidi, et feminas vivere. Sic 361 diabolus ne robur fidei praevaleat conatur, ut interfectis virtutibus vitia remaneant, fortissimosque et viriles animi sensus, unde coelestia sapimus, et divina, id est, rationem, prudentiam, constantiam, innocentiam et fidem in homine occidere; et illud in eo vivere, quod femineum, quod imbecillum, et fragile, et pronum ad vitia cernitur, id est, ambitionem, vinolentiam, libidinem, iracundiam, crudelitatem, furorem, et caetera his similia, quae in feminarum figura sunt.
2.6.1
IN EXODUM. CAPUT V. De inventione Moysi.
2.6.1
1. Deinde Moyses ad ripam fluminis expositus reperitur, et Dominus, cujus Moyses typum induerat, ad flumen lavacri, et ad aquam baptismatis a credentibus invenitur. Plorabat infans, quia Christus Dominus veteris hominis, quem induerat, peccata deflebat; unde ad resuscitandum Lazarum flevit, Judaeorum deplorans perfidiam.
2.6.2
2. Filia Pharaonis descendens ad lavacrum fluminis, collegit infantem. Ecclesia ex gentibus lavacri salutaris sanctificationem desiderans, Christum excepit a Synagoga matre carnali expulsum, quasi infantem. Quia tunc parvulus videbatur, cum in homine cerneretur.
2.6.3
3. Invenit illa Moysen inclusum in vasculo thibi, quod ex multis agrestibus virgulis fit. Invenit Ecclesia Christum reconditum in cordibus sanctorum, qui in unitatem sui contexti ex multorum fratrum membris, omnes unum in Christo corpus effecti sunt; et eum religiosa observatione suscipientes tuentur. 362
2.7.1
IN EXODUM. CAPUT VI. De occiso Aegyptio.
2.7.1
1. Interea Moyses peregrinum fratrem, ab Aegyptio injuriam patientem, inultum esse non ferens defendit, et eumdem Aegyptium occidit. Cujus figura facillime occurrit, injuriosum in hac peregrinatione diabolum a Domino Christo, nobis defensis, occidi.
2.7.2
2. Quod vero in sabulo arenae obruit interemptum, manifestum est ejus jam morticinam praesentiam in eis latere, qui non habent stabile fundamentum. Unde et Ecclesiam Dominus in petra aedificat, et eos qui audiunt verbum ejus, et faciunt, comparat prudenti viro, qui aedificat domum suam supra petram, ne tentationibus cedat et corruat.
2.7.3
3. Illos autem, qui verbum audiunt, et non faciunt, comparat stulto aedificanti super arenam, cujus tentata domus ruinam efficit magnam.
2.8.1
IN EXODUM. CAPUT VII. De igne in rubo.
2.8.1
1. Deinde, dum pasceret Moyses oves Jethro soceri sui, vidit ardere rubum, et non comburi. Apparuit in rubo Dominus Moysi, mittens eum ad gentem, quam praesciebat iniquam futuram. Et erat flamma in rubo, id est, in spinis, et rubus non cremabatur. Rubus spinae peccatorum Judaicorum. Flamma in rubo verbum Dei.
2.8.2
2. Quod ergo illis lex data est, flamma erat in rubo. Quod data lege non sunt consumpta peccata, rubus nec sub igne concremabatur. Alii in rubo flammante, et non urente, Ecclesiam intelligunt inflammari persecutionibus, et eam, loquente Domino in illa, non perire. 363
2.8.3
3. Quod vero Dominus Moysi in eodem rubo apparuisse legitur, ostendit non alibi quam in Ecclesia eum credentibus apparere. In qua nullus digne consistere vel Deum videre potest, nisi qui cuncta terrena et mortalia deposuerit vitia, quod significabant illa Moysi calceamenta deposita.
2.8.4
4. Habet quippe et aliam figuram id quod Moyses discalceari jubetur. Veterum namque consuetudo erat ut si sponsus sponsam rupudiare vellet, discalcearetur ille, et hoc esset signum repudii. Proinde Moyses discalceari jubetur, ne ad Ecclesiam quae in rubo significabatur, quasi sponsus calceatus accederet.
2.8.5
5. Hoc enim Christo servabatur, qui verus sponsus erat, de quo dicit Joannes: Cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamenti. Utique sicut dictum est Josue et Moysi. Hebraei autem dicunt propterea in rubo apparuisse Deum Moysi, et non in alio ligno, ne forte sculperent in eodem Judaei idolum. Semper enim Deus abstulit illis occasionem idololatriae.
2.9.1
IN EXODUM. CAPUT VIII. De virga in serpentem versa.
2.9.1
1. Mittitur dehinc Moyses ad liberandum populum Israel. Qui dicit Domino: Quod signum habebo, ut credant mihi, quia tu me misisti? et Dominus ad illum: Projice, inquit, virgam, quam in manu gestas, in terram. Et projecit, et facta est serpens. Et expavit Moyses, et fugit. Et ait illi Dominus: Apprehende caudam ejus, et apprehendit, et facta est iterum virga.
2.9.2
2. Quid hoc significat? serpens quippe persuasit homini mortem. Ergo mors a serpente. Virga itaque in serpente, Christus in morte. Et tamen expavit, et fugit Moyses. Quid est ab illo 364 serpente fugisse Moysen, nisi quod legitur in Evangelio factum? mortuus est Christus, expaverunt discipuli, et ab illa spe in qua fuerant recesserunt.
2.9.3
3. Sed quod dictum est: Apprehende caudam ejus, quid est cauda, nisi posteriora? hoc significavit: Posteriora mea videbis. Primo enim factus est serpens sed, cauda apprehensa, facta est virga, quia primo occisus est, postea, peractis omnibus, ad id, quod fuerat, resurgendo reversus est, ubi per vitae reparationem, morte consumpta, nihil in eo serpentis apparuit.
2.9.4
4. Est etiam in cauda serpentis saeculi finis, quia sic mortalitas Ecclesiae per lubrica temporum volvitur; alii eunt, alii veniunt per mortem, tanquam per serpentem; mors enim per serpentem seminata est. Sed fine novissimo velut cauda saeculi redimus ad manum Dei, atque apprehensi reparabimur, et, novissima inimica morte destructa, resurgentes in dextera Dei virga regni erimus.
2.10.1
IN EXODUM. CAPUT IX. De manu Moysis leprosa.
2.10.1
1. Item datur aliud signum Moysi, Mitte, inquit, manum in sinum tuum, et misit. Produc, inquit, eam. Et produxit, et inventa est alba, id est, immunda; albor enim in cute lepra est, non candor. Ipsa enim haereditas Dei, id est, populus, ab eo foras missus, immundus factus est. Sicut scriptum est de ea: Ut quid avertis faciem tuam, et dexteram tuam de medio sinu tuo? Sed quid illi ait? Revoca eam in sinum tuum. Revocavit, et reversa est ad colorem suum.
2.10.2
2. Sic et plebs Judaea nunc aliena est a sinu Dei, et foris immunda remansit; sed revocabit eam, et redibit ad pristinum colorem, dum agnoverit Dominum Salvatorem. Nunc enim caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium introeat, et sic omnis Israel salvus fiat.
2.11
IN EXODUM. CAPUT X. De aquis conversis in sanguinem.
2.11
1. Deinde aquae missae in terram a Moyse vertuntur in sanguinem, id est, populi in sanguinis Christi fidem. Aquae enim, ait Apocalypsis, quas vidisti, populi sunt, et gentes. 365
2.12.1
IN EXODUM. CAPUT XI. De ingressu Moysis ad Pharaonem.
2.12.1
1. Post haec intrant ad Pharaonem Moyses et Aaron petentes viam trium dierum profiscisci in deserto populum Israel, et ibi sacrificare Domino Deo. Quae est via trium dierum, quae nobis incedenda est, ut exeuntes de Aegypto pervenire possimus ad locum in quo immolare debeamus? Via ista Christus est, qui dixit: Ego sum via, veritas, et vita.
2.12.2
2. Quae via triduo nobis incedenda est. Qui enim confessus fuerit Dominum Jesum in ore suo, et crediderit in corde suo quod Deus suscitavit eum a mortuis tertia die, salvus erit. Haec est ergo tridui via, per quam pervenitur ad locum in quo Domino immoletur et reddatur sacrificium laudis. Abominationes, inquiunt, Aegyptiorum immolabimus Domino Deo nostro.
2.12.3
3. Oves quippe Aegyptii edere dedignantur; sed quod abominantur Aegyptii, hoc Israelitae Deo offerunt, quia simplicitatem conscientiae, quam sapientes hujus saeculi, hoc est, cives Aegyptii, quasi fatuitatem deputant, hanc justi Deo in sacrificium immolant, et per id Deo placere procurant, quod saeculo et mundo abjectum et contemptibile esse considerant, secundum Apostolum, qui ait: Nam quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes.
2.12.4
4. Ex quo autem coepit loqui Moyses ad Pharaonem, affligitur magis populus Dei. Ex quo in animam hominis sermo Dei 366 perlatus fuerit, acrius callidus hostis consurgit, et majora vitia, quibus vincatur, immittit. Prius vero quam veniret sermo, qui argueret vitia, in pace durabant. Sed ubi sermo Dei facere coeperit uniuscujusque discrimen, tunc conturbatio magna consurgit.
2.13.1
IN EXODUM. CAPUT XII. De virga in draconem versa.
2.13.1
1. Projecit deinde Moyses virgam coram Pharaone, et serpens factus devoravit serpentes Aegyptiorum, significans quod verbum caro fieret, qui serpentis diri venena evacuaret per remissionem et indulgentiam peccatorum. Virga est enim verbum Dei rectum, regale, plenum potestatis, insigne imperii.
2.13.2
2. Virga serpens facta est, quoniam qui erat Fliius Dei, ex Deo Patre natus, filius hominis factus est, natus ex virgine, qui quasi serpens exaltatus in crucem, medicinam vulneribus infudit humanis. Unde ipse Dominus ait: Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis.
2.13.4
3. Virga enim Moysi, in draconem conversa, magorum absorbuit virgas; et Christus post gloriae suae dignitatem factus est obediens usque ad mortem, et per ipsam mortem carnis consumpsit aculeum mortis, attestante propheta: Ero mors tua, o mors, ero morsus tuus, inferne.
2.14
IN EXODUM. CAPUT XIII. De obduratione Pharaonis.
2.14
1. Induravit Dominus cor Pharaonis, scilicet quia diabolum ita induravit post peccatum, ut poenitentiae compunctione nunquam emolliatur, sicut in Job de eo scriptum est: Indurabitur, quasi lapis. 367
2.15.1
IN EXODUM. CAPUT XIV. De decem plagis.
2.15.1
1. Dehinc inferuntur plagae in Aegyptum. Licet illa in Aegyptiis corporaliter gesta sunt, spiritualiter tamen nunc geruntur in nobis. Aegyptus namque saeculi forma est. Prima plaga, in qua primo aquae vertuntur in sanguinem. Aquae Aegyptiae erratica, et lubrica philosophorum sunt dogmata.
2.15.2
2. Quae merito in sanguinem vertuntur, quia in rerum causis carnaliter sentiunt. Sed ubi crux Christi mundo huic lumen veritatis ostendit, hujusmodi eum correptionibus arguet, ut ex qualitate poenarum proprios agnoscat errores.
2.15.3
3. In secunda vero plaga ranae producuntur, quibus indicari figulariter arbitrantur carmina poetarum, qui inani quadam, et inflata modulatione, velut ranarum sonis et cantibus mundo huic deceptionis fabulas intulerunt. Rana est enim loquacissima vanitas; ad nihil enim aliud animal ipsum utile est, nisi quod sonum vocis improbis et importunis clamoribus reddit.
2.15.4
4. Post haec cyniphes producuntur. Hoc animal quidem pennis suspenditur per aera volitans; sed ita subtile est, et minutum, ut oculi visum, nisi acute cernentis, effugiat. Corpus autem cui insederit acerbissimo terebrat stimulo, ita ut quem volantem quis videre non valet, sentiat statim stimulantem.
2.15.5
5. Hoc ergo animalis genus subtilitati haereticae comparatur: quae subtilibus verborum stimulis animas terebrat, tantaque calliditate circumvenit, ut deceptus quisque nec videat, nec intelligat, unde decipiatur. Quod vero in tertio signo magi cessaverunt dicentes: Hic digitus est Dei; magi illi typum haereticorum atque animositatem habuerunt. 368
2.15.6
6. Declarat hoc Apostolus, dicens: Sicut Jannes, et Mambres restiterunt Moysi, sic et hi resistunt veritati; homines mente corrupti, et reprobi circa fidem, sed ultra non proficient. Dementia eorum manisfesta erit omnibus, sicut et illorum fuit. Hi autem, qui per ipsam corruptionem mentis inquietissimi fuerunt, in signo tertio defecerunt, fatentes sibi adversum esse Spiritum sanctum, qui erat in Moyse.
2.15.7
7. Tertio enim loco ponitur Spiritus sanctus, qui est digitus Dei. Unde et illi deficientes in tertio signo, dixerunt: Digitus Dei est hic. Sicut autem conciliatus et placatus Spiritus sanctus praestat requiem mitibus et humilibus corde, ita contrarius adversus immites ac superbos inquietudinem exagitat, quam inquietudinem muscae illae brevissimae significaverunt, sub quibus magi Pharaonis defecerunt, dicentes: Digitus Dei est hic.
2.15.8
8. Quarto loco muscis Aegyptus percutitur. Musca enim nimis insolens et inquietum animal est, in qua quid aliud quam insolentes curae desideriorum carnalium designantur? Aegyptus ergo muscis percutitur, quia eorum corda qui hoc seculum diligunt desideriorum suorum inquietudinibus feriuntur.
2.15.9
9. Porro Septuaginta interpretes cynomyiam, id est, caninam muscam posuerunt, per quam canini mores significantur, in quibus humanae mentis voluptas et libido arguitur carnis. Potest quidem hic locus significare etiam per muscam caninam forensem hominum eloquentiam, qua veluti canes alterutrum se lacerant.
2.15.10
10. Jam vero quinto in loco animalium nece, vel pecudum Aegyptus verberatur. Vecordia in hoc arguitur, stultitiaque mortalium, qui, tanquam irrationabilia pecora, cultum et vocabulum Dei imposuerunt figuris, non solum hominum, sed et pecudum, ligno et lapidibus impressis, Ammonem Jovem in ariete venerantes, et Anubem in cane, Apin quoque colentes in tauro, et caetera quoque quae Aegyptus deorum suorum portenta miratur; et in quibus cultum credebant inisse divinum, in his viderunt miseranda supplicia. 369
2.15.11
11. Ulcera post haec et vesicae turgentes cum fervore sexto in verbere producuntur. In ulceribus arguitur dolosa hujus saeculi et purulenta malitia, in vesicis tumens et inflata superbia, in fervoribus ira ac furoris insania. Hucusque enim talia per errorum suorum figuras mundo supplicia temperantur.
2.15.12
12. Post haec vero verbera veniunt de supernis, scilicet voces, tonitrua, et grando, et ignis discurrens. In tonitruis enim increpationes, ac divinae correptiones intelliguntur, quia non cum silentio verberat; sed dat voces, et doctrinam coelitus mittit, per quam possit culpam suam castigatus agnoscere mundus.
2.15.13
13. Dat et grandinem, per quam tenera adhuc vastentur nascentia vitiorum. Dat et ignem, sciens esse spinas et tribulos, quos debeat ignis ille depasci. De quo dicit Dominus: Ignem veni mittere in terram. Per hunc enim ignem incentiva voluptatis et libidinis consumuntur.
2.15.14
14. Quod autem locustarum octavo in loco fit mentio, putatur a quibusdam per hoc genus plagae dissidentis a se et discordantis humani generis inconstantia confutari. Alio quoque sensu locustae pro mobilitate levitatis accipiendae sunt, tanquam vagae et salientis animae in saeculi voluptates.
2.15.15
15. Nona plaga tenebrae factae sunt, sive ut mentis eorum caecitas arguatur, sive ut intelligant divinae dispensationis et provindentiae obscurissimas esse rationes. Posuit enim Deus tenebras latibulum suum, quas illi audacter et temere perscrutari cupientes, et alia ex aliis asserentes, in crassas et palpabiles ignorantiae tenebras devoluti sunt.
2.15.16
16. Ad ultimum delentur primogenita Aegyptiorum, sive principatus, et potestates, et mundi rectores tenebrarum harum, sive auctores et inventores falsarum, quae in hoc mundo fuerunt, religionum, quas Christi veritas cum suis exstinxit et delevit auctoribus.
2.15.17
17. Porro quod sequitur: In diis eorum faciam judicium, illud Hebraei autumant, quod nocte qua egressus est populus omnia in Aegypto templa destructa sunt, sive motu terrae, sive tactu fulminum. Spiritualiter autem dicimus, quod egredientibus nobis ex 370 Aegypto errorum idola corruant, et omnis perversorum dogmatum cultura quatiatur.
2.16.1
IN EXODUM. CAPUT XV. De Pascha.
2.16.1
1. Interea fit pascha: in occisione agni occiditur Christus, de quo in Evangelio dicitur: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Vespere immolatur agnus, in vespera mundi passus est Dominus. Prohibentur qui pascha faciunt ossa frangere; non franguntur in cruce ossa Domini, attestante evangelista, qui ait: Os ejus non comminuetis( Joan. 19). Sanguine agni illiniuntur Israelitarum postes, ne vastator angelus audeat inferre perniciem.
2.16.2
2. Signantur signo dominicae passionis in frontibus fideles populi ad tutelam salutis, ut hi soli ab interitu liberentur, qui cruore dominicae passionis corde et fronte signati sunt, qui etiam opere loquuntur: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. Unde et appellatur ipsa solemnitas Phase, quod nos transitum possumus vocare, eo quod de pejoribus ad meliora pergentes, tenebrosam Aegyptum derelinquimus.
2.16.3
3. Quod autem ait de agni illius esu: Omnis alienigena non comedet ex eo, et in una domo comedetur, nec efferetis de carnibus ejus foras, hoc de Christi corporis sacramento, cujus agnus ille figuram obtinuit, proprie tenetur scriptum: cujus corpus et sanguis in una domo, id est, in una Ecclesia vesci praecipitur, nec efferri foras, in plebibus scilicet haereticorum, quae ab eadem Ecclesiae catholicae unitate foris vagantur.
2.17.1
IN EXODUM. CAPUT XVI. De thesauris Aegyptiorum.
2.17.1
1. Praecepit dehinc populo Deus per Moysen, ut ab Aegyptiis sibi commodata peterent, quae auferrent. Sicque Moyses et populus proficiscens, auro et argento spoliavit Aegyptios jussu Domini Dei, nihil injuste jubentis.
2.17.2
2. Quid ergo haec praefiguraverint, nisi quod in auro, et argento, ac veste Aegyptiorum significatae sunt quaedam doctrinae, 371 quae ex ipsa consuetudine gentium non inutili studio discuntur? Sed sive hoc significet, sive illud, quod ex ipsis gentibus animae pretiosae, tanquam vasa aurea et argentea cum suis utique corporibus, quod vestes significant, adjunguntur populo Dei, ut simul de hoc saeculo, tanquam de Aegypto, liberentur.
2.18.1
IN EXODUM. CAPUT XVII. De azymis.
2.18.1
1. Quod vero ait, fermento sublato, sic profectos esse filios Israel de Aegypto, hoc et a nobis modis omnibus, si fieri potest, elaborandum est, ut exeuntes a saeculi hujus illecebris, non ambulemus in fermento veteris malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis, quod est in novi hominis conversatione, relicto pristino homine cum vitiis suis.
2.18.2
Et illi quidem septem diebus azyma comedebant. Nos vero si simpliciter, et pure versemur in his septem diebus, quibus mundus iste peragitur, qui semper in suo ordine revolvuntur, et quotidie, nobis agnus occiditur, et pascha quotidie celebratur, si fermentum malitiae, et nequitiae non habemus, si innovati, nihil ex veteris corruptionis malitia facere delectemur.
2.18.3
3. Nam quid est aliud fermentum, nisi corruptio naturae? quod et ipsum prius a naturali dulcedine recedens, adulterino acrore corruptum est. In hac nobis praecipitur mansione, ut semper egressionis ex Aegypto memores simus, ut celebremus pascha, id est, transitum nostrum de prioribus ad meliora, et primogenita nostri uteri, id est, nostrorum operum cunctarumque virtutum principium Domino consecremus.
2.19.1
IN EXODUM. CAPUT XVIII. De columna ignis, et nube.
2.19.1
1. Jam tunc videtur Dominus nocte in columna ignis, et per diem 372 in columna nubis, praecedens populum, et dux itineris factus. Nubes ista praecedens Christus est: idem etiam columna, quia rectus, et firmus, et fulciens infirmitatem nostram. Per noctem lucens, per diem non lucens, ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant.
2.19.2
2. Potest et sic non incongrue accipi, quod Christi sacramentum tanquam in die manifestatum est in carne, tanquam in nube; in judicio vero, tanquam in terrore nocturno, quia tunc erit magna tribulatio saeculi tanquam ignis, et lucebit justis, et ardebit injustis.
2.20
IN EXODUM. CAPUT XIX. De divisione maris
2.20
1. Sequentibus inde Aegyptiis, percutit Moyses virga aquas, et transierunt filii Israel per medium mare Rubrum. Quid mare Rubrum, nisi baptismus est Christi sanguine consecratus? Hostes sequentes cum rege, qui a tergo moriuntur, peccata sunt praeterita, quae delentur, et diabolus, qui in spirituali baptismo suffocatur. Premunt quidem Aegyptii; urgent et instant peccata, sed usque ad aquam.
2.21.1
IN EXODUM. CAPUT XX. De cantico.
2.21.1
1. Post transitum Rubri maris canit canticum populus Deo, Aegyptiis et Pharaone submersis. Non aliter et fideles, postquam de lavacro conscendunt, exstinctis peccatis, hymnum in voce gratulationis emittunt, dicentes: Cantemus Domino, gloriose enim honorificatus est; equum et ascensorem projecit in mare.
2.21.2
2. Quod tamen melius et dignius ille dicit qui habuerit tympanum in manu sua, sicut Maria, id est, carnem suam crucifixerit cum vitiis et concupiscentiis, et mortificaverit membra sua quae sunt super terram.
2.21.3
3. Jam dehinc ducitur post maris transitum populus per desertum. Baptizati scilicet omnes per mundum, non perfruentes promissa patria; sed quod non vident, sperando, et per patientiam 373 exspectando, tanquam in deserto sunt, et illic laboriosae et periculosae tentationes, ne revertantur corde in Aegyptum, nec ibi tandem Christus deserit, nam et illa columna non recedit.
2.22.1
IN EXODUM. CAPUT XXI. De aquis amaris.
2.22.1
1. Egresso populo de mari Rubro, occurrit eremus, in qua tribus diebus ingredientes non habuerunt aquam, et pervenerunt ad fontem Marah, qui ex amaritudine nomen accepit. Murmurat populus videns aquas, et potare non sustinens. Mittit lignum Moyses in aquas, et factae sunt dulces. Intellige amaras aquas occidentis litterae et legis habere figuram.
2.22.2
2. Quibus si immittatur confessio crucis, et passionis dominicae sacramentum jungatur, tunc efficitur aqua Marae suavis, et amaritudo litterae vertitur in dulcedinem intelligentiae spiritualis. Unde et scriptum est: Constituit Dominus populo suo legem, et judicia, et tentavit eum.
2.22.4
3. Alio quoque sensu, quod aquae Marae, ligno in se suscepto, dulcescunt, indicium erat amaritudinem gentium per lignum crucis Christi in usum dulcedinis quandoque esse vertendam.
2.22.5
4. Sciendum vero juxta superiorem sensum, quod primum ductus est Israel ad aquas salsas et amaras, et ligno monstrato a Domino dulcibus effectis, postea venitur ad fontes. Primo enim ducitur populus Israel ad litteram legis, in qua donec permanet, de amaritudine recedere non potest.
2.23.1
IN EXODUM. CAPUT XXII. De duodecim fontibus.
2.23.1
1. Cum ergo per lignum vitae dulcis fuerit effecta, et intelligi 374 lex spiritualiter coeperit, tunc de Veteri Testamento transitur ad novum, et venitur ad duodecim apostolicos fontes. Ubi arbores erant septuaginta palmarum. Non enim duodecim soli apostoli fidem Christi praedicaverunt, sed et alii septuaginta missi ad praedicandum verbum Dei referuntur, per quos palmas victoriae Christi mundus agnosceret.
2.23.2
2. Siquidem et isti duodecim fontes, septuaginta palmarum arbores irrigantes, apostolicam gratiam praefigurant, populos in septenario numero decuplato rigantem, ut per septiforme Spiritus donum legis decalogus impleatur.
2.24.1
IN EXODUM. CAPUT XXIII. De cibis alitum, et manna.
2.24.1
1. Murmurat interea populus in deserto propter famem, et conversus procul in nube respexit gloriam Dei. Aspexitque vespere coturnicem, et mane diei alterius manna. Quid enim per volucrum escas, nisi praedicationes divinitus missae intelliguntur? Quae transcurrunt per verba sonantia, quasi per aerem volatilia pennata, quibus per fidem pascuntur hi qui ad patriam regni coelestis pervenire contendunt.
2.24.2
2. Potest quidem et volucrum esca veteris significare legis eloquia, quae plebem carnalem, tanquam carne, alebat per verba divinitus missa, quasi per volatilia. Unde et vespere dantur, quia cuncta quae carnaliter illis concessa sunt finem erant habitura.
2.24.3
3. Manifestato autem lumine fidei datur manna populo. Manna utique, quod est Christus, qui tanquam panis vivus de coelo descendit, qui per nubes evangelicas universo orbi pluitur, non jam 375 murmuranti populo, et tentanti Synagogae, sed credenti et in illo spem ponenti datur Ecclesiae. Hoc est autem manna indeficiens, hic est panis coeli, et verus cibus angelorum, quo Dei verbum corruptibiles incorruptibiliter pascit, quod ut manducaret homo, caro factum est, et habitavit in nobis.
2.24.4
4. Quo etiam qui vescuntur, spiritualiter vivunt. Nam illi veterem figuram carnaliter accipientes mortui sunt. Non incongrue per manna etiam coelestia significantur eloquia. Unde et interpretatio nominis sic sonat; manna enim interpretatur, quid est hoc? Cum enim audimus legem Dei recitari in ecclesia, interrogamus doctores dicentes: Quid est hoc? Hoc autem manna minutum erat, sicut semen coriandri, et suave. Quid verbo Dei minutius? quidve subtilius? aut quid dulcius et suavius eloquiis Dei, quae sunt super mel et favum?
2.24.5
5. Sed quid est quod sexta die duplum colligi jubetur, quod etiam sufficiat in Sabbato? Sexta dies ista est sexta aetas mundi, in quo nunc sumus. In hac ergo duplum colligit, qui propter spem vitae aeternae verbum Dei audit et facit; in hac duplum recondit, qui bene vivit, et aliis misericordiam praebet.
2.24.6
6. Quod et reponebatur pro sabbato, non corrumpebatur. Bona enim opera facta propter futuram requiem in futuro saeculo permanent. Qui vero infideles erant, et praeter causam Sabbati servabant de manna, ebulliebant ex eo vermes, et computrescebat; sic et qui propter praesentem vitam et amorem saeculi thesaurizant, his ille vermis ebullit qui nunquam moritur. Isti sunt vermes quos generat avaritia, et divitiarum caeca cupiditas his qui habent pecunias, et videntes in necessitate fratres suos, claudunt ab eis viscera sua.
2.24.7
7. Sed et iis qui post susceptum verbum Dei peccant, efficitur ipsum verbum Dei vermis, qui eorum semper conscientiam fodiat, et arcana pectoris rodat. Quanquam et vermis sit Christus, 376 ipso loquente: Ego autem sum vermis, et non homo. Sicut enim ipse est aliis in ruinam, aliis in resurrectionem, ita et ipse in manna fidelibus quidem dulcedo mellis, infidelibus vermis efficitur.
2.25.1
IN EXODUM. CAPUT XXIV. De petra virga percussa.
2.25.1
1. Post manna queritur populus sub ardore sitis, et fons de petra erupit. Eadem autem petra, quae percussa aquam evomuit, Christi figuram habuit. Quo aperto, aquae cunctae fluxerunt, ad quem velut virga lignum passionis accessit, ut emanaret credentibus gratia. Percussa enim petra fons manavit. Percussus in cruce Christus sitientibus lavacri gratiam, et donum Spiritus sancti effudit.
2.25.2
2. Petram enim istam figuram habuisse Christi probat Apostolus, cum dixit: Bibebant autem de spirituali consequenti eos petra, petra autem erat Christus. Quod autem sitiens populus propter aquam murmurat adversus Moysen, et propterea jubet ei Deus ut ostendat eis petram, de qua bibant, quid hoc significat, nisi quia si quis est qui legens Moysen murmurat adversus eum, et displicet ei lex quae secundum litteram est scripta, ostendit et Moyses petram, qui est Christus, et adducit eum ad ipsam, ut inde bibat, et reficiat sitim suam?
2.26.1
IN EXODUM. CAPUT XXV. De pugna Amalech.
2.26.1
1. Post haec Moyses ascendit in montem, Josue contra Amalech militat, tenet virgam Moyses, brachiaque sua in modum crucis extendit. Sicque hostis, id est, diabolus, vitam coelestis patriae intercludere molitus, signo crucis dominicae superatur. Dum levaret manus Moyses, vincebat Israel; rursus si inclinasset, superabat Amalech. 377 Elevantibus enim nobis actus nostros ad coelum, rectores tenebrarum subjiciuntur.
2.26.2
2. At contra remissis orantes manibus, hoc est, terrenam conversationem sectantes, hostis victor insequitur, sedet Moyses super lapidem, qui in Zacharia septem habebat oculos, et in Samuelis volumine appellatur Lapis adjutorii, et utramque manum ejus, Aaron et Hur, quasi duo populi, aut duo Testamenta, sustentant.
2.27.1
IN EXODUM. CAPUT XXVI. De cognato Moysis.
2.27.1
1. Devicto autem Amalech, supervenit Jethro socer Moysis, adducit Sephoram, id est, Ecclesiam, utrumque filium ex utroque populo procreatum. Dat Moysi consilium septuaginta seniorum. Audit eum Moyses, et facit quaecunque dicit. Ubi magnae admirationis est, ut Moyses propheta Deo plenus, qui cum Domino facie ad faciem loquebatur, ab homine gentili consilium acciperet, et faceret omnia quaecunque diceret illi, nisi ut formam humilitatis populorum principibus daret, et futuri sacramenti designaret imaginem.
2.27.2
2. Sciebat enim quandoque futurum quod per populum ex gentibus congregatum ea quae in lege deerant, eo suggerente, complerentur, bonumque et spiritualem intellectum afferret ad legem Dei, et sciebat quia audiret eumdem populum lex, et faceret omnia quaecunque diceret, legisque diminutio, suggerente Evangelio, compleretur.
2.28
IN EXODUM. CAPUT XXVII. De ascensione Moysis in montem.
2.28
1. Successit itaque post haec populus quadragesima septima die egressionis 378 ex Aegypto ad montem Sina, ibique Moyses ascendit ad Dominum, et Dominus ad eum descendit. Mons quippe altitudo contemplationis nostrae est, in qua ascendimus, ut ad ea quae ultra infirmitatem nostram sunt intuenda sublevemur. Sed in hanc Dominus descendit, quia sanctis multum proficientibus parum de se aliquid eorum sensibus aperit.
2.29.1
IN EXODUM. CAPUT XXVIII. De tonitruis et fulguribus.
2.29.1
1. Jam deinde quinquagesima die post actum pascha data est lex Moysi. Ita et quinquagesima die post passionem Domini, quam pascha illud praefigurabat, datus est Spiritus sanctus, promissus Paracletus, descendens super apostolos, et qui cum eis erant, in centum viginti Mosaicae aetatis numero constitutos; et divisis linguis credentium, totus evangelica praedicatione mundus impletus est.
2.29.2
2. Dicitur illic lex scripta digito Dei. Et Dominus dicit de Spiritu sancto: In digito Dei ejicio daemonia. Aspicit illuc cunctus populus voces, et lampades, montemque fumantem, tonitrua, et fulgura, clangoremque buccinae perstrepentem. In vocibus namque et tonitruis clamor praedicantium intelligitur, in lampadibus claritas miraculorum, in sonitu buccinae fortis praedicatio sanctorum.
2.29.3
3. Quae omnia in adventu Spiritus sancti completa sunt, quando omnes discipuli Christi in varietate linguarum praeceptis et signis intonuerunt. Interpretatur autem Sinai rubus, quod significat Ecclesiam, in qua et Dominus loquitur Moysi. Quod autem legem daturus Dominus, in igne et fumo descendit, hoc significat, quia et fideles claritatis suae ostensione illuminat, et infidelium oculos per fumum erroris obscurat.
2.29.4
4. Quod vero videtur in caligine, hoc significat, quia impii, qui terrena sapiunt, caligine malitiae eum descendentem, id est, 379 in humilitate nascentem, non cognoverunt. Alias in caligine visus legem dedit, quia veritatem suae legis non secuturis infidelibus quasi per caliginem dixit: Ut videntes non videant, et audientes non audiant.
2.30.1
IN EXODUM. CAPUT XXIX. De decem verbis.
2.30.1
1. Dat igitur inde Dominus Moysi legem innocentiae nostrae, et cognitionis suae. Eamdemque in decem verba constituit, et saxeis tabulis digito suo scripsit. Et haec quidem praecepta ita sunt distributa, ut tria pertineant ad dilectionem divinae Trinitatis, septem vero ad amorem fraternum, quibus societas humana non laeditur.
2.30.2
2. Primum Decalogi mandatum ad Deum Patrem pertinet, dum dicit: Dominus Deus tuus Deus unus est. Utique ut haec audiens, unum Deum Patrem colas, et in multos fictos deos fornicationem tuam non effundas. In hoc praecepto prohibetur coli aliqua in figmentis hominum Dei similitudo, non quia non habet imaginem Deus, sed quia nulla imago ejus coli debet, nisi illa quae et hoc est quod ipse, nec ipsa pro illo, sed cum illo.
2.30.3
3. Secundum praeceptum ad Filium pertinet, dum dicit: Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum. Creatura enim mutabilis est, ac propterea dicitur: Omnis creatura vanitati subjecta est. Ergo, ne quisquam Filium Dei Verbum, per quod facta sunt omnia, putaret esse creaturam, ideo dicitur: Non accipies in vanum nomen Domini Dei tui; id est, ne aestimes creaturam esse Filium Dei, quoniam omnis creatura vanitati subjecta est; sed credas eum esse aequalem Patri, Deum de Deo, verum Verbum, per quem omnia facta sunt. 380
2.30.4
4. Tertio praecepto legis insinuatur de observatione Sabbati, quod ad Spiritum sanctum pertinet, cujus dono requies nobis sempiterna promittitur. Nam quia Spiritus sanctus dicitur, in quo nobis requies aeterna promittitur, propterea et septimum diem sanctificavit Deus. In aliis enim diebus operum non est nominata sanctificatio, nisi in Sabbato, ubi dicitur: Requievit Deus.
2.30.5
5. Proinde igitur hoc mandatum pertinet ad Spiritum sanctum, tam propter nomen sanctificationis, quam etiam propter aeternam requiem ad donum Spiritus sancti pertinentem. Dicitur enim ibi: Memento ut diem Sabbati sanctifices: sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua; septimus autem dies Sabbatum est nomini Dei tui, non facies omne opus.
2.30.6
6. In sex dierum opere sex millium annorum operatio continetur. In septimo vero requies illius beati regni et tempus ostenditur, quod carnaliter Judaei sapientes et celebrantes peccant. Et hoc ne nos ad fidem mendacii fallentis aptemus, clamat per prophetam Deus: Neomenias et Sabbata vestra odivit anima mea.
2.30.7
7. Quomodo ergo sanctificata erunt Sabbata illa, quae odivit Deus? Illud ergo Sabbatum est sanctificatum ubi post bona vitae hujus opera requies nobis aeterna promittitur. Ideoque quidquid agimus, si propter futuri saeculi requiem facimus, veraciter Sabbatum observamus, non ut jam in ista vita nos requiescere aestimemus, sed ut omnia quae bene operamur, non habeant intentionem, nisi in requiem sempiternam.
2.30.8
8. Post haec tria praecepta, quae ad Deum pertinent, septenarius succedit numerus mandatorum ad dilectionem proximi pertinens, et incipit ab honore parentum. Quod tamen in ordine quartum est: Honora patrem tuum et matrem tuam. A parentibus enim suis homo aperit oculos, et haec vita ab eorum dilectione sumit exordium. Inde hoc mandatum primum est in septem, sicut et Dominus in Evangelio ait: Honora patrem tuum et matrem tuam, quod est mandatum primum. 381
2.30.9
9. Sed quomodo primum quod quartum, nisi quia, ut praedictum est, in septenario numero, qui pertinet ad dilectionem proximi, primum est in altera tabula? nam ideo duae tabulae legis datae sunt. Jubetur ergo in hoc praecepto filiis honorare parentes, neque contumeliosos illis existere, sed officio pietatis reverentiam debitam praestare. Nam qui parentibus honorem deferre non novit, quibus parcere poterit, aut quomodo alios diligere poterit, qui suos odit?
2.30.10
10. Quintum: Non occides. Etenim non solum opere perpetrans homicidium facit, sed etiam et qui incurrit in eum esurientem, vel nudum, qui mori possit, nisi indumentum cibumque porrigendo subveniat, et idem homicida tenebitur.
2.30.11
11. Sextum: Non moechaberis, id est, ne quisquam praeter matrimonii foedus aliid feminis misceatur ad explendam libidinem. Nam specialiter adulterium facit qui praeter suam conjugem ad alteram accedit.
2.30.12
12. Septimum: Non furtum facies, quod est vitium rapacitatis.
2.30.13
13. Octavum: Non falsum testimonium dices, quod est crimen mendacii et falsitatis.
2.30.14
14. Nonum: Non concupisces uxorem proximi tui. In hoc praecepto vetat intentionem adulterinae cogitationis. Nam aliud est facere aliquid tale praeter uxorem, aliud non appetere alienam uxorem. Ideo duo praecepta sunt, Non moechaberis, et, Non concupisces uxorem proximi tui.
2.30.15
15. Decimum: Non concupisces rem proximi tui. In quo praecepto damnat ambitionem saeculi, et refrenat concupiscentiam rerum. Itaque horum primum prohibet superstitionem, secundum errorem, tertium interficit saeculi amorem, quartum impietatem, quintum crudelitatem, sextum allidit fornicationem, septimum rapacitatem, octavum perimit falsitatem, nonum adulterii cogitationem, decimum mundi cupiditatem.
2.30.16
16. Inter haec igitur omnia decem praecepta solum ibi quod de Sabbato positum est figurate observandum praecipitur. Quam 382 figuram nos intelligendam, non etiam per otium corporale celebrandam, suscepimus. Reliqua tamen ibi praecepta proprie praecepta sunt, quae sine ulla figurata significatione observantur. Nihil enim mystice significant, sed sic intelliguntur ut sonant. Et notandum quia sicut decem plagis percutiuntur Aegyptii, sic decem praeceptis conscribuntur tabulae, quibus regantur populi Dei.
2.31
IN EXODUM. CAPUT XXX. De duabus tabulis.
2.31
1. Cur autem in duabus tabulis scripta est lex, nisi aut propter duo Testamenta significanda, aut propter illa duo praecepta dilectionis Dei, et dilectionis proximi, in quibus tota lex pendet et prophetae? Haec enim in tabulis singulis explicata sunt. In una enim tria praecepta ad Dei pertinentia charitatem; in altera vero septem pertinentia ad proximi societatem.
2.32.1
IN EXODUM. CAPUT XXXI. De lapideis tabulis.
2.32.1
1. Sed cur lapideae eaedem tabulae fuerint, nisi ad significandum cor Judaeorum lapideum? Per lapidis insensibilitatem demonstravit duram eorum mentis stoliditatem, de qua propheta dicit: Auferam ab eis cor lapideum, et dabo eis cor carneum.
2.32.2
2. Unde Apostolus: Non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus. Neque enim hoc tabulae carnales volunt, ut carnaliter sapiamus, sed quia in comparatione lapidis, qui sine sensu est, caro sentit, idcirco per lapidis duritiem significatum est cor non intelligens, et per carnalem sensibilitatem significatum est cor intelligens. 383
2.33
IN EXODUM. CAPUT XXXII. De altari de terra.
2.33
1. Quod autem additur ibi a Domino: Non facietis vobis deos argenteos et aureos, altare de terra facietis mihi. Altare enim de terra Deo facere est incarnationem Mediatoris sperare; tunc quippe a Deo nostrum munus accipitur, quando in hoc altari nostra humilitas, id est, super dominicae incarnationis fidem posuerit quidquid boni operatur; in altari ergo de terra oblationum munus offerimus, si actus nostros dominicae incarnationis fide solidamus.
2.34.1
IN EXODUM. CAPUT XXXIII. De non sectis lapidibus faciendo.
2.34.1
1. Deinde adjecit: Quod si altare lapideum feceris mihi, non aedificabis illud de sectis lapidibus: si enim levaveris super id cultrum, polluetur. Secti lapides hi sunt qui unitatem scindunt, ac dividunt semetipsos a societate fraterna per odium, vel schismata: tales in corpore suo non recipit Christus, cujus corporis figuram altaris illius constructio obumbrabat.
2.34.2
2. Isti vero non secti lapides, ex quibus altare construi jubetur, hi sunt qui fidei morumque unitate solidantur, de quibus dicit Apostolus: Vos estis lapides vivi, coaedificati in domus spirituales. His non est injectum ferrum, quia incorrupti sunt, et jacula maligni ignita non receperunt; quique unum altare faciunt, quia unitatem fidei vel concordiam charitatis sequuntur. 384
2.35
IN EXODUM. CAPUT XXXIV. De non ascendendo ad id per gradus.
2.35
1. Non ascendes per gradus ad altare meum, id est, non gradatim unum alio praeferens, ad me pervenies, neque priorem, neque posteriorem tempore discernes, quia divisum et sequestratum unitatis Dominum propitium non habebis. Hoc enim Ariani faciunt, qui inseparabilem Patris, Filii, et Spiritus sancti substantiam dividunt. Jam deinde quamplura legis praecepta dantur, quibus omissis, quae opportuniora sunt dicenda sunt.
2.36.1
IN EXODUM. CAPUT XXXV. De Hebraeo sex annis serviente.
2.36.1
1. Praecipitur enim post haec in lege ut Hebraeus puer, si forte in servitutem devenerit, sex annis serviat, septimo vero anno liber dimittatur. Quod si egredi a servitute noluerit propter uxorem et filios, perforabitur auricula ejus subula, et erit servus in saeculum.
2.36.2
2. Hoc de praesenti non dicitur saeculo, sed de futuro, quia in sex aetatibus hujus saeculi servientes, in septimo die, id est, aeterno Sabbato liberabimur, si tamen voluerimus esse liberi, dum adhuc in saeculo servimus peccato. Si autem noluerimus, perforabitur nobis auricula in testimonium inobedientiae, et cum uxore et filiis nostris, quos praetulimus libertati, id est, cum carne et operibus ejus, jugiter peccati servi erimus in aeternum. 385
2.37.1
IN EXODUM. CAPUT XXXVI. De talione.
2.37.1
1. Illud vero quid significat, quod in hac lege oculum pro oculo dari jubetur? Oculus enim est quisque doctor, tanquam vitae demonstrans iter. Idem autem si intentionem auditoris per aliquam perniciosam doctrinam conetur exstinguere, si oculum laedat animae, et intellectum ejus turbet, auferatur necesse est ab Ecclesiae praesulatu, et intellectus ejus turbulentus ac ferox, qui scandalum fidei generat, projiciatur.
2.37.2
2. Sed etsi quis dentem laesit auditoris, per quem Scripturarum cibos comminuebat, et dividens spiritualiter distinguebat, ut subtilem ex his ad interiora animae transmitteret sensum; quisquis ergo hujusmodi evellens dentem conatur a corpore Christi praecidere, auferatur dens illi.
2.37.3
3. De talibus enim dicitur: Dentes peccatorum contrivisti, siquidem et manus pro manu, et pes pro pede deposcitur. Manus est actio operantis, pes est per quem inceditur ad bona opera vel mala. Praecidatur ergo ille qui scandalum facit, non solum in fide, sed etiam in actibus, qui per manum significantur, aut offendiculum praebet, quo pedes intelliguntur.
2.37.4
4. Recipiat etiam combustionem qui combussit, et gehennae fraternam tradidit animam. Per quae signacula ostenditur ut iste percussor, omnibus detruncatus membris, a corpore excidatur Ecclesiae, ut caeteri videntes timorem habeant, et non faciant similiter.
2.38.2
IN EXODUM. CAPUT XXXVII. De decimis et primitiis offerendis.
2.38.2
1. Jubetur quoque inter haec Israeliticus populus decimas frugum, cunctarumque primitias rerum offerre Domino. Spiritualiter 386 quippe primitiae frugum, vel primogenitorum, principia bonorum operum ostendunt, vel ipsam bonam voluntatem, quae prior est opere, quam Pelagiani sibi tribuendo offendunt. Deus autem, dum illa sibi a nobis jubet offerri, indicat ad ipsius gratiam pertinere.
2.38.3
2. In decimis porro Domino offerendis denarius numerus perfectionem significat, quia usque ad ipsum numerus crescit; ideoque sicut in primitiis principia voluntatum, ita in decimis consummationes nostrorum operum ad Deum referre praecipimur, a quo et boni operis initium et perfectionis percipimus effectum.
2.38.4
3. Verum quod dixit: Primogenita asini mutabis ove, per asinum quippe hoc loco immunditia, per ovem vero innocentia designatur. Asini ergo primogenita ove mutare est immundae vitae primordia ad innocentiae simplicitatem convertere, ut postquam omnia illa peccator egit, quae ut immunda Dominus respuit, ea jam agendo proferat quae Dei sacrificio ut munda imponat. Quod vero sequitur: Si non redimes, occidetur, quia nimirum mens immunda, et delictis obnoxia, si non fuerit in melius commutata, necabitur morte perpetua.
2.39.1
IN EXODUM. CAPUT XXXVIII. De vitulo combusto igni.
2.39.1
1. Descendens itaque Moyses de monte cum tabulis, dum audisset populum, quod fuerat ad idola consecratus, indignos eos judicans accipere legem, projecit de manibus suis tabulas, quibus confractis, incendit vitulum quem plasmaverant.
2.39.2
2. Sed quid sibi velit iste vitulus quem fecerunt sibi filii Israel in solitudine? Vel quid significet quod Moyses ipsum vitulum igne combussit, minutatimque concidit, et in aquam aspergens potum populo dedit? Si enim tabulas, quas digito Dei, hoc est, operatione Spiritus sancti, scriptas acceperat, ideo fregit quia indignos eos quibus eas legeret judicavit; si denique ut ab eis 387 ille vitulus penitus aboleretur, incendit eum, et contrivit, et in aquam sparsit, atque submersit, ut quid et potum hunc populo dedit?
2.39.3
3. Quem non excitet factum hoc ad quaerendam et intelligendam propheticam significationem? Occurrat ergo jam intentis mentibus quia diaboli corpus significabatur in vitulo, id est, homines in omnibus gentibus, quibus ad haec sacrilegia caput, hoc est, auctor est diabolus.
2.39.4
4. Aureum praeterea, quia videntur idololatriae ritus velut a sapientibus instituti. De quibus dicit Apostolus: Quoniam cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum.
2.39.5
5. Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt, et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentum. Ex hac quasi sapientia iste vitulus aureus, qualia solebant Aegyptiorum etiam primates, et tanquam docti homines adorare figmenta.
2.39.6
6. Hoc ergo vitulo significatum est omne corpus, id est, omnis societas gentilium idololatriae deditorum. Hanc sacrilegam societatem Dominus Christus illo igne comburit, de quo in Evangelio ait: Ignem veni mittere in terram, ut quoniam non est qui se abscondat a calore ejus, dum in eum credunt gentes, igne virtutis ejus diabolica eis forma solvatur.
2.39.7
7. Totum deinde corpus illud comminuitur, id est, ab illa malae conspirationis conflatione discissum verbo veritatis humiliatur, et comminutum in aquam mittitur, ut eos Israelitae, id est, Evangelii praedicatores ex baptismo in sua membra, id est, in dominicum corpus transferant: quorum uni Israelitarum, id est, Petro de ipsis gentibus dictum est sic: Macta et manduca. Si macta et manduca, quare non etiam, concide et bibe? ita iste vitulus per ignem zeli, et aciem verbi, et aquam baptismi, ab eis potius quos absorbere conabatur absorptus est. 388
2.40.1
IN EXODUM. CAPUT XXXIX. De interfectis tribus millibus.
2.40.1
1. Nunc autem quid etiam propheticae significationis habuerit requirendum est, quod ex eis multos, qui sibi, absente ipso, idolum fabricaverant, sine ulla cujusque necessitudinis distinctione jussit interimi. Facile est autem ut intelligatur hominum illorum interemptione significari vitiorum talium insecutionem, qualibus ad eamdem idololatriam defluxerunt; in talia quippe vitia saevire nos jubet Apostolus, cum dicit: Mortificate membra vestra, quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, luxuriam, concupiscentiam malam, et avaritiam, quae est idolorum servitus.
2.40.2
2. De porta vero usque ad portam ire est a vitio usque ad vitium, per quod ad mentem mors ingreditur, cum gladio increpationis discurrere. Sed ipse numerus trium millium interfectorum triplicem formam indicat peccatorum. Omne enim peccatum aut facto, aut verbo, aut cogitatione committitur.
2.41.1
IN EXODUM. CAPUT XL. De confractione tabularum.
2.41.1
1. Ascendit itaque Moyses denuo in montem. Iterumque dat ei Deus legem in aliis tabulis ad instar priorum praecisis. Sed quid significaverunt eaedem tabulae, quas primum a Domino Moyses accepit, et sine mora confregit?
2.41.2
2. Tabulae illae imaginem demonstrabant priscae legis, non post longum intervallum pro populi peccato cessantis. Aliae vero, ad instar priorum iteratim incisae, Novi Testamenti habuere figuram. 389 Istae non franguntur, ut ostenderentur Novi Testamenti eloquia permansura.
2.41.4
3. Unde et merito decem verbis legenda signantur, ut per eumdem numerum figura crucis exprimeretur. Hujus enim formae in decem X littera est. Nam recto uno apice a summo usque ad imum ducitur. Rursum alio non dispari per transversa brachiorum componitur. Unde et ipse ait: Non veni legem solvere, sed implere, utique per passionem crucis, cujus imago fuit in tabulis.
2.42.1
IN EXODUM. CAPUT XLI. De quadraginta diebus quos jejunavit Moyses.
2.42.1
1. Quid autem sibi velit quod Moyses quadraginta diebus jejunaverit? Cujus actionis quaedam figura est in hujus numeri consideratione; quadragenario enim numero et Moyses, et Elias, et ipse Dominus, jejunaverunt.
2.42.2
2. Praecipitur enim nobis ex lege et prophetis, et ex ipso Evangelio, quod testimonium habet a lege et prophetis( unde etiam in monte inter utramque personam medius Salvator effulsit), ut a mundi illecebris aviditatem nostram tanquam jejunio temperantiae refrenemus, quandiu perfectio Decalogi legis per quatuor ejusdem mundi partes, id est, toto orbe praedicatur, ut decem quater ducta quadragenarium numerum signent.
2.43.1
IN EXODUM. CAPUT XLII. Quod Dominus Deus dixit ad Moysem: Posteriora mea videbis.
2.43.1
1. Quod vero petivit Moyses ut claritatem Domini videret, dicens: Si inveni gratiam apud te, ostende mihi te ipsum manifeste. Accepit enim in praesenti congruum responsum quod faciem Domini videre non posset, quam nemo videret, et viveret.
2.43.2
2. Quid est ergo Faciem meam videre non poteris, nisi quia quamvis usque ad parilitatem angelicam humana etiam post resurrectionem natura proficiat, et ad contemplandum Deum indefessa 390 consurgat, videre tamen ejus essentiam plene non praevalet? quam nec ipsa perfectio angelica in toto vel integre attingit scire, secundum Apostolum, qui ait: Pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, ut subaudias et angelorum.
2.43.3
3. Sola enim sibi integre nota est Trinitas, et humanitati susceptae, quae tertia est in Trinitate persona. Jam deinde in sequentibus verbis Dei, futuri Christi Ecclesiaeque mysterium figuratum est. 391 Gestavit quippe Moyses typum populi Judaeorum in Christum postea credituri. Ideo illi dictum est: Cum transiero, posteriora mea videbis.
2.43.4
4. Quidam hunc sensum in Evangelio dicunt fuisse completum, cum ascendisset Dominus in montem, quando apparuit Moyses colloquens cum Jesu, et ideo ibi completam aiunt istam promissionem, quam accepit in monte Sina, cum dictum est: Posteriora mea videbis. Vidit ergo posteriora ejus, id est, vidit quae in posterioribus et novissimis facta sunt.
2.43.5
5. Quod autem ait Dominus ad Moysen: Est locus apud me, stabis super petram; et paulo post: Tollam manum meam, et videbis posteriora mea; quia enim ex sola Ecclesia catholica Christus conspicitur, apud se esse locum Dominus perhibet de quo videatur. In petra Moyses ponitur, ut Dei speciem contempletur: quia nisi quis fidei soliditatem tenuerit, divinam praesentiam non agnoscit. De qua soliditate Dominus: Super hanc petram, inquit, aedificabo Ecclesiam meam.
2.44.1
IN EXODUM. CAPUT XLIII. De glorificatione Moysis.
2.44.1
1. Quod vero, descendente denuo Moyse cum tabulis, facies ejus glorificata videtur, sed tamen velamine tegitur, hoc significabat ut ostenderet eam legem mystico esse velamine coopertam, tectamque infidelibus et occultam. Sermo quippe legis habet scientiae gloriam, sed secretam: habet et cornua duorum Testamentorum, 392 quibus contra dogmata falsitatis incedit armata.
2.44.2
2. Cum enim Moyses legitur, velamen est positum super cor eorum. Et manifeste dum legis et prophetarum scripturam per nimiam stoliditatem cordis carnaliter accipiunt infideles, illis tota facies Moysi quodam velamine tegitur, ita ut non possint loquentis legis gloriam sustinere.
2.44.3
3. Sed si conversi fuerint ad Deum, auferetur velamen, occidens littera morietur, vivificans spiritus suscitabitur. Dominus enim spiritus est, et lex spiritualis est. Unde et David orabat in psalmo: Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua.
2.45.1
IN EXODUM. CAPUT XLIV. De aedificatione arcae.
2.45.1
1. Jam nunc arcam Testamenti Domini inspiciamus, in qua erant repositae tabulae legis. Per hanc arcam, quam de lignis imputribilibus Moyses fabricavit, Ecclesia Christi significatur, aedificata ex omnibus sanctis, mente et corpore incorruptis, habentibus interius etiam duas tabulas Testamenti, id est, observantiam legis et Evangelii. Intus autem ac foris inauratur arca; sic et Ecclesia, quasi aurum radiare debet, tam interius vitae splendore quam exterius doctrinae et sapientiae claritate.
2.45.2
2. Corona autem aurea per circuitum et quatuor circuli aurei, 393 qui per quatuor angulos jubentur adjungi, id significant, quia in eo quod in Ecclesia per quatuor mundi partes dilatata tenditur, procul dubio quatuor sancti Evangelii libris accincta praedicatur: quae tamen intra unius coronae ambitum, id est, intra ejusdem fidei unitatem concluditur.
2.45.3
3. Vectes quoque de lignis Sethim fiunt, qui eisdem ad portandum circulis inseruntur, quia fortes perseverantesque doctores, velut imputribilia ligna, quaerendi sunt, qui, instructioni sacrorum voluminum semper inhaerentes, sanctae Ecclesiae unitatem devinciant, et quasi intromissis circulis arcam portent. Qui auro quoque jubentur operiri, ut cum sermone aliis insonant, ipsi etiam vitae splendore fulgescant.
2.46
IN EXODUM. CAPUT XLV. De urna aurea, et tabulis, et virga.
2.46
1. In hac Testamenti arca fuit urna aurea, tabulae quoque, et virga Aaron. Haec arca, ut praedictum est, Ecclesia est, habens duas tabulas lapideas, id est, duplicis Testamenti perpetuam firmitatem. Urnam quoque auream intelligimus carnem Christi puram atque sinceram, quae reconditum in se manna perpetuae divinitatis conservat, et angelici illius panis perennem coelestemque gerit dulcedinem; necnon etiam virgam Aaron, id est, ejusdem summi verique pontificis nostri Jesu Christi salutare vexillum immortalis memoriae semper viriditate frondens. 394
2.47.1
IN EXODUM. CAPUT XLVI. De propitiatorio et cherubim.
2.47.1
1. Jam porro per propitiatorium super arcam Testamenti positum idem ipse Christus insinuatur, qui inter Deum et hominem medius propitiator intervenit; de quo dicit Apostolus: Quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius. Hoc propitiatorium arcae superponitur, sicut et Christus caput est Ecclesiae, cujus a dextris et a sinistris duo cherubim assistunt. Cherubim autem plenitudo scientiae interpretatur, plenitudo scientiae est charitas, id est, dilectio Dei et proximi, qua Dominus ostenditur; nemo enim potest pervenire ad Deum, nisi per charitatem; plenitudo enim legis dilectio est.
2.47.2
2. Alii eadem duo cherubim duo intelligunt Testamenta, quae multitudinis suae scientia propitiatorium Dei, id est, Christi sacramenta obumbrant, testante propheta: In medio duorum animalium cognosceris( Habacuc III, 2). Hi versis vultibus se respiciunt, dum in spiritualem sensum vertuntur; tunc enim alterutrum sibi melius concordant, et in omnibus rectius consonant. Siquidem ex utroque latere oraculum, vel propitiatorium, tegunt, quia Vetus et Novum Testamentum tam Christi sacramenta quam Ecclesiae mysteria sub aenigmatum figuris operiunt. 395
2.48.2
IN EXODUM. CAPUT XLVII. De altari.
2.48.2
1. Altare autem illud corpus Christi significabat, sive omnes sanctos, in quibus ardet semper divinus ignis, et semper consumitur caro.
2.49
IN EXODUM. CAPUT XLVIII. De mensa.
2.49
1. Posita vero mensa pacis et fidei Ecclesiae gestabat typum, in qua pascimur alimentis Scripturarum. Ad cujus unitatem ex toto orbe vocibus apostolicis Dei populus congregatur, Salomone dicente: Sapientia aedificavit sibi domum, paravit mensam suam, miscuit vinum in cratere, et reliqua; dicens rursus: Venite, edite de meis panibus.
2.50.1
IN EXODUM. CAPUT XLIX. De candelabro et oleo.
2.50.1
1. Candelabrum illud septem ramorum Spiritus sancti gestabat imaginem, qui septiformi gratia illustrat omnem Ecclesiam in unitate fidei 396 consistentem. Alii idem candelabrum Christum intelligunt, gestantem septem Ecclesias, in quibus septiformis Spiritus sancti splendor emicat. Huic candelabro fiunt emunctoria, quae in Isaia forcipes nuncupantur.
2.50.2
2. Et haec quidam duo Testamenta interpretati sunt, quibus peccata purgantur, quaeque inter se Spiritus sancti unione sociantur. Extra velum autem testimonii, quod oppansum est, candelabrum ardere praecipitur, quia sine ullo Veteris Testamenti velamine Spiritus sancti jam veritas fulget.
2.50.3
4. Oleum vero, quod de arboribus olivarum sumendum Dominus praecipit, eamdem gratiam Spiritus sancti ostendit, habentem in se pacem et misericordiam per Salvatoris adventum; unde in cordibus nostris lumen veritatis accenditur.
2.51.1
IN EXODUM. CAPUT L. De tabernaculo.
2.51.1
1. Sequitur nunc figura tabernaculi, quod, jubente Domino, Moyses fabricare jubetur. Tabernaculum hoc per allegoriam Ecclesia est in hujus vitae eremo constituta, de qua Psalmista ait: Quoniam abscondit me in tabernaculo suo in die malorum.
2.51.2
2. Variis itaque speciebus tabernaculum instruitur, partim pretiosis, partim vilioribus; per quod monstratur alios sanctos, alios peccatores esse in Ecclesia. Fideles autem omnes intra corpus Ecclesiae constitutos, infideles vero extra sinum collocatos.
2.52.1
IN EXODUM. CAPUT LI. De columnis et earum basibus.
2.52.1
1. Ipsum autem tabernaculum cum in typo Ecclesiae fieret, columnas ei quatuor fundi argenteas Dominus jussit. Columnae istae quatuor Evangelistae sancti sunt, fidei firmitate fundati. Argenteae autem 397 dicuntur propter divini eloquii claritatem.
2.52.2
2. Harum columnarum bases prophetae sunt, qui suo gestamine structuram portant Ecclesiae; supra fundamentum enim prophetarum evangelistae collocant Ecclesiam, eorumque auctoritate evangelicam fidem confirmant. Caput autem columnarum aureum ille est, de quo dicit Apostolus quia caput viri Christus.
2.53.1
IN EXODUM. CAPUT LII. De tabulis deauratis.
2.53.1
1. Interim et tabulas deauratas erigi praecipit, et fundi earum bases argenteas jubet. Quid enim per tabulas, nisi doctores et apostoli, extensa in mundum praedicatione dilatati? Quid per bases argenteas, nisi, ut praedictum est, prophetae signantur, qui superimpositas tabulas ipsi firmi ac fusiles sustinent?
2.53.2
2. Quia apostolorum et doctorum vita, dum eorum praedicatione instruitur, eorum auctoritate solidatur. Unde conjunctae bases binae singulis tabulis supponuntur, quia dum prophetae sancti in verbis suis de Mediatoris incarnatione concordant, subsequentes praedicatores Ecclesiae indubitanter aedificant. Et cum in semetipsis non discrepant, illos in se robustius firmant.
2.53.3
3. Quod autem argenteas ait bases, et tabulas deauratas, ostendit praecepta apostolorum longe clariora esse quam prophetarum. Tentoria autem, quae ansulis assuta, et circulis suspensa atque innexa funibus ad modum cortinarum viginti et octo in longum atque in latum quatuor cubitis distenduntur, reliqua credentium plebs intelligitur, quae haeret et pendet in funibus fidei. Funis autem triplex non rumpitur, quae est Trinitatis fides, ex qua dependet et per quam sustinetur omnis Ecclesia.
2.53.4
4. Quod autem viginti et octo cubitorum in longum distenduntur, et in latum quatuor cortinae unius mensurae, inserta lex 398 Evangelio designatur. Septenarius namque numerus legem significare solet propter multa septenarii numeri sacramenta. Qui consociatus ad Evangelia quatuor, quater septem consequenter vigesimum octavum numerum faciunt.
2.54
IN EXODUM. CAPUT LIII. De decem cortinis.
2.54
1. Decem autem cortinae fiunt, ut integrum perfectionis numerum teneant, et legis decalogum significent; qui tamen quinquagenis aureis circulis sibimet connectuntur, quia omnes fideles per donum Spiritus sancti fidei et charitatis vinculo sociantur. Quinquagenarius enim numerus ad Spiritum pertinet sanctum. Unde et quinquagesimo die post pascha descendit de coelo Spiritus sanctus.
2.55.1
IN EXODUM. CAPUT LIV. De undecim velis cilicinis.
2.55.1
1. Quod vero undecim vela cilicina fieri praecipiuntur, in cilicio peccatum ostenditur, propter haedos ad laevam positos. Quoniam ergo superius in decem cortinis sanctos perfectionem legis tenentes ostenderat, profecto undenarius ciliciorum numerus, quoniam transgreditur denarium, transgressores legis, hoc est, peccatores in Ecclesia futuros significat. Sed tamen et ipsa saga cilicina quinquagenis ansulis copulantur propter poenitentiae signum et spem remissionis peccatorum per indulgentiam.
2.55.2
2. Unde et quinquagesimus psalmus veniae et remissionis est. Possunt quidem et haec tentoria cilicina( quibus tabernaculum tegitur, et pluvias, et ventos, et turbines tolerant) grossae hominum mentes accipi, quae aliquando in Ecclesia occulto Dei judicio, quamvis durae sint, praeferuntur. 399
2.55.3
3. Unde et bene sequenter pelles arietum ibi subjecit, ut per arietes duces praepositosque Ecclesiarum ostenderet. Qui, quia deservire curis temporalibus non timent, oportet ut tentationum ventos et pluvias de hujus mundi contrarietatibus portent, ut qui intra Ecclesiam spiritualiter, quasi byssus, et hyacinthus, et purpura fulgent, securi interius resplendeant, dum praepositi et rectores eorum contra procellas et turbines saeculi foris laborant.
2.56.1
IN EXODUM. CAPUT LV. De oppanso velo in medio tabernaculi.
2.56.1
1. Quod vero in medio tabernaculi velum extenditur, et exterior pars ab interiore separatur, illud significat, quod nunc populis Ecclesiae, quae promissa sunt, velut oppansa, quousque revelentur, videre non liceat. Sic enim et Apostolus ait: Nunc videmus per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Quandiu igitur in hoc mundo sumus, tanquam per speculum veritatem videmus, positi quasi in sancta, nondum pervenientes ad sancta sanctorum.
2.56.2
2. Sancta enim possunt esse ea quae in praesenti saeculo habere sancta conversatio potest. Sancta vero sanctorum, in quae semel tantummodo intratur, ad coelum est transitus, ubi est propitiatorium et cherubim, ubi et mundicordibus apparere poterit Deus. In qua tamen conversatione constituti non sine adjutorio Spiritus sancti consistimus. Habemus enim ex uno Spiritus sancti fonte septem lucernas, quae illuminent populum Ecclesiae, id est, septemplicem Domini gratiam missam in universum orbem terrarum, quae populos Ecclesiae fulgore Spiritus sancti diversa charismatum claritate illustrat.
2.56.3
3. Potest quidem hoc oppansum velum, quod partem tabernaculi interioris occultabat, ne prospicerentur illuc reposita, tempus illud significare quod fuit sub lege. Quia ea quae lex et prophetae cecinerunt occulta erant, et interjecto velamine videri non poterant.
2.56.4
400 4. Sed posteaquam Christus adveniens tempore passionis velum illud a summo usque deorsum dirupit, omnia illa quae antea erant occulta, per Domini passionem ad nostram fidem sunt revelata, dicente Apostolo: Nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum: quia Spiritus omnia scrutatur, et ea quae sunt alta Dei.
2.57.1
IN EXODUM. CAPUT LVI. De diversis donariis ad constructionem tabernaculi.
2.57.1
1. Offeruntur autem uno studio et tamen diversa donaria ad constructionem tabernaculi, juxta quod scriptum est: Aurum, argentum, aes, lapides pretiosi. Tum praeterea byssum, coccum, hyacinthum, et purpuram, pelles arietum rubricatas, et pelles hyacinthinas, sed et ligna imputribilia, pilos quoque caprarum ad constructionem tabernaculi.
2.57.2
2. Sed et quidquid in cultum et ad vestes sanctas necessarium erat viri cum mulieribus praebuerunt, armillas, et inaures, et annulos, et dextralia, omne vas aureum in donaria Domini separatum est. Si quis habuit hyacinthum, purpuram, coccum bis tinctum, byssum, et pilos caprarum.
2.57.4
3. Figura itaque prioris tabernaculi Ecclesiae typus est. Per haec itaque munera significantur meritorum dona, quibus ornatur Ecclesia: fides ejus auro comparatur, sermo praedicationis argento. Quod vero quae in ornamento, sive tabernaculo necessaria sunt, viri cum mulieribus praebent, hoc significat quia intra Ecclesiam virtutes fortium, quae per viros exprimuntur, et exigua opera infirmorum, quae per mulieres intimantur, omnia locum inveniunt, et ad usus sanctae aedificationis accipiuntur.
2.57.5
4. Collatio vero ipsa non fit necessitate, sed sponte, quia fides spontanea est. Nam per armillas, quae lacertos astringunt, praepositorum valde laborantium opera demonstrantur. Per inaures subditorum obedientia exprimitur. Per annulos signaculum secretorum ostenditur. 401
2.57.6
5. Unde et quaedam minus intelligentibus occultantes, quasi sub signaculo recondunt doctores, ne indignis quibusque Dei sacramenta credantur. Unde et justus laetatur, et dicit: In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. Porro per dextralia opera bona et dextra commemorantur.
2.57.7
6. Per vas aureum in donaria Domini separatum divinitatis intelligentia accipitur, quae tanto ab inferiorum amore disjungitur quanto ad sola quae aeterna sunt amanda sublevatur. Porro per hyacinthum spes coelestium praemiorum ostenditur. Per purpuram cruor ac tolerantia passionum amore regni perpetui exhibita declaratur. Per bis tinctum coccum charitas demonstratur, quae pro perfectione sui bis tingitur, quia Dei et proximi dilectione decoratur.
2.57.8
7. Per byssum immaculata carnis incorruptio, et splendidissimus sanctimoniae candor ostenditur; byssus enim linum est candidum. Per pilos autem caprarum, ex quibus ciliciorum asperitas texitur, dura poenitentiae afflictio designatur. Dum igitur alii per armillas et annulos forte magisterium exercent, alii per inaures et dextralia devotam audiendi obedientiam rectamque operationem exhibent; alii per vas aureum praeclaram subtilioremque Dei intelligentiam tenent; alii per hyacinthum, purpuram et coccum audita coelestia sperare, credere, amare non desinunt, etiam quae adhuc subtiliori intellectu minime cognoscunt; alii per byssum incorruptionem carnis offerunt; alii per caprarum pilos deplorant aspere quod libenter admiserunt.
2.57.9
8. Simul ex tanta diversitate operum unum conficitur tabernaculum: sicut ex diverso pulvere unus compingitur globus terrae, infusione Spiritus sancti rigatus. Jam porro ligna Sethim imputribilia omnes sancti intelliguntur mente et corpore incorrupti, neque cum saeculo pereuntes, sed permanentes aeterni. Lapides quoque pretiosi, confessores, apostoli, sacerdotes, omnesque justi.
2.57.10
9. Quos etiam lapides vivos beatus Petrus apostolus dicit: Ut sitis, inquit, lapides vivi, coaedificati in templo Dei. Haec igitur 402 offeruntur omnia in tabernaculo Dei, ut nullus desperet salutem. Offert super haec et alius aurum, id est, sensum, et alius argentum, id est, eloquium, alius vocem aeris. Sicque fiunt multa in tabernaculo, mensa scilicet, et candelabrum, altare, columnae, bases, tabulae, crateres, scyphi, thuribula, phialae, mortariola, emunctoria, paxilli, tentoria, quibus diversitatibus tota illa tabernaculi, id est, Ecclesiae pulchritudo distinguitur.
2.57.11
10. Nam tabernaculum Ecclesia est, in qua est mensa, id est, unitas fidei, vel certe Scriptura sacra, qua universi fideles spirituali cibo pascuntur. Candelabrum quoque cum septem lucernis Christus est cum septem Ecclesiis. Emunctoria quoque ejus, hoc est, geminum Testamentum. Et columnae, doctores sancti, fidei firmitate solidati. Necnon et bases, id est, prophetae suo fundamine structuram gestantes Ecclesiae.
2.57.12
11. Ibi etiam et tabulae, apostoli praedicationis latitudine dilatati. Sive tentoria, praepositi, videlicet, et praedicatores, qui exterius laborant contra hujus saeculi turbines. Sunt ibi et crateres, id est, distributiones donorum. Sunt et paxilli, hoc est, principes Ecclesiae, quibus pendent omnia genera populorum, quasi vasorum; scyphi quoque, doctrinae eloquia, sive sensus.
2.57.13
12. Necnon et thuribula, virtutes scilicet operum bonorum, vel orationes sanctorum, quibus odor suavitatis ascendit ad Dominum. Phialae quoque, apostoli et doctores pleni vitalibus aquis. Ibi lilia, virginitatis candor, sive mortariola, laborum passionumque tolerantiae, quibus mortificantur membra poenitentium, et hae quidem species dispensationesque donorum sunt divisae per Spiritum sanctum fidelibus, ut in singulis distributionibus perfectum Christi tabernaculum construatur, in quibus habitet Deus in medio sanctorum.
2.58
IN EXODUM. CAPUT LVII. De unguento quo perungitur tabernaculum.
2.58
1. Porro unguentum quo perungitur tabernaculum chrisma est, quo ungitur populus fidelis in Ecclesia, in quibus divinitas 403 tanquam in tabernaculo habitat. Potest quidem intelligi hoc unguentum etiam virtutes sanctorum, sive odor justitiae longe lateque diffusus. De quo dicit Apostolus: Deo autem gratias, qui triumphat nos in Christo Jesu, et odorem justitiae suae manifestat per nos in omni loco.
2.59.1
IN EXODUM. CAPUT LVIII. De incenco composito.
2.59.1
1. Incensum autem, quod ex quatuor odoratissimis generibus in maximam subtilitatem comminutis, id est, stacte, onyche, galbano, et thure componitur, haec in forma orationum fidelium constituta esse, beati Joannis Apocalypsis ostendit. Et illi quidem viginti quatuor seniores procidunt ante Agnum, habentes singuli citharas, et phialas aureas plenas incenso, quae sunt orationes sanctorum.
2.59.2
2. Quanquam et speciem quatuor elementorum horum quatuor odorum naturae significare videantur, ut thus, quod perlucidum est, aeri comparetur, stacte vero aquis, galbanus et onyx terrae atque igni, ut per haec omnium quae in coelo, et infra coelum, et in terra, et in aquis sunt, placitum Deo incensum sit hic creaturae laudis oratio.
2.59.3
3. Sanguis autem ille, quo Moyses populum aspergit ac purificat, et tabernaculum Testamenti, et omnia quae in eo erant, dicens: Sanguis hic, sanguis Testamenti, mirifice sanguinem Domini Jesu praedicare monstratur, quo omnium credentium corda purgantur, quo fides Ecclesiae signatur, quo omnis populus Ecclesiae, id est, corpus omne tabernaculi sanctificatur, dicente Domino discipulis: Hic est sanguis meus Novi Testamenti, qui pro multis effundetur, ad implendum in veritate id quod per Moysem fuerat ostensum in imagine. 404
2.60.1
IN EXODUM. CAPUT LIX. De veste pontificis.
2.60.1
1. Jam nunc indumenta pontificis quae sint, quaeque potius significent, demonstrandum est. Sacerdos autem Aaron illum significat, ad quem dicitur: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Vestis ejusdem sacerdotis Ecclesia est, de qua dicit Apostolus: Ut exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam.
2.60.2
2. Quatuor colores, ex quibus vestis ejus contexitur, meritorum est diversitas, quae intra sanctam Ecclesiam in Christi corpore rutilat. Poderem autem illam, id est, sacerdotalem lineam, incarnationem Christi accipimus, quae de terra est, et significatur in pedibus. Linum enim de terra exoritur. Cidarim super caput ejus, et auream laminam, splendorem divinitatis intelligimus, ut unus atque idem secundum hominem podere, secundum Deum cidari ornatus esse videatur.
2.60.3
3. Feminalia vero illa quibus induitur castitatem corporis Christi et integritatem ostendunt. Cingulum vero illud, quo sacerdotale pectus astringitur, chorus sanctorum vel concordia figuratur, qui in unitate fidei Christi amplectuntur. Tunica autem illa talaris, a capite usque ad plantas demissa, eadem est Ecclesia Christi, usque ad finem temporum permansura.
2.60.4
4. Haec vestis fit tota hyacinthina. Hyacinthus enim aereo colore resplendet: scilicet ut omnis Ecclesia quae sursum sunt sapiat, et tota ad amorem coelestium surgat. Mala autem Punica in inferioribus posita, ejusdem Ecclesiae unitatem declarant. Nam sicut in malo Punico sub unico exterius cortice multa interius grana muniuntur, sic innumeros sanctae Ecclesiae populos unitas fidei contegit, quos intus diversitas meritorum tenet.
2.60.5
5. Tintinnabula autem inter mala granata consonantia intelliguntur 405 prophetae, et doctores sancti, in medio Ecclesiae collocati, quorum lingua, doctrinae scientia resonans, tangit utrasque acies tintinnabuli, id est, partes legis et Evangelii. Haec autem tintinnabula in extremo vestimento sunt posita, idcirco ut de fine mundi et de vita futura disputantes nunquam sileant. Superhumerale autem pallium Salvatoris insinuat potestatem et regnum, sicut scriptum est: Principatus ejus super humeros ejus.
2.60.6
6. Duo quoque lapides smaragdini, in superhumerali ad dextram et laevam positi, duo sunt populi: gentilis dexter; et Judaeus, qui fuit aliquando dexter, sinister; habentes in se sculpta nomina duodecim patriarcharum, id est, ad imitanda vitae exempla sanctorum apostolorum.
2.60.7
7. Alii eosdem duos lapides duo Testamenta dixerunt, sive litteram et spiritum, in quibus tenentur legis universa mysteria: in dextra spiritus, in laeva littera. Rationale vero pectori superpositum, quaterno lapidum distinctum ordine, sermonem figurat evangelicum, qui quadruplicato ordine veritatem fidei nobis et doctrinam Trinitatis exponit.
2.60.8
8. Cui convenit in gemmis apostolicus sermo, tam virtute quam numero. Hoc autem rationale duplex est, quia evangelicae doctrinae scientia aperta est et abscondita, simplex et mystica. Item idem sacerdos Christus non incongrue interpretatur in membris suis, et maxime in pontifice, qui moratur in sanctis, et offert victimam pro populo carnem immaculati Agni sacro ore conficiens.
2.60.9
9. Primo enim quod in Aaron pectore rationale judicii vittis ligantibus imprimitur, significat ut sacerdotale cor nequaquam cogitationes fluxae possideant, sed ratio sola constringat. In quo etiam rationali duodecim lapides vigilanter adjunguntur, ut duodecim patriarcharum nomina describantur. Ascriptos etenim sanctos patres semper in pectore ferre debet, quorum exempla imitari non cesset.
2.60.10
10. Et quod in utroque humero sacerdos velamine superhumeralis astringitur, ut contra adversa ac prospera virtutum semper 406 ornamento muniatur. Et quod superhumerale ex auro, et hyacintho, et purpura, et bis tincto cocco, et torta fieri bysso praecipitur, quanta sacerdos clarescere virtutum diversitate debeat demonstratur. In sacerdotis quippe habitu aurum fulget, dum intellectu sapientiae emicat. Cui hyacinthus, quia aereo colore resplendet, adjungitur, scilicet, ut omne quod tractat ad amorem coelestium surgat.
2.60.11
11. Huic admiscetur regalis purpura, ut suggestiones vitiorum, veluti ex potestate regia, comprimat. Coccus quoque bis tinctus ipsi superhumerali adjungitur, ut ante interni judicis oculos omnia virtutum bona ex charitate decorentur.
2.60.12
12. Quae charitas, quia in dilectione Dei et proximi pendet, quasi ex duplici tinctura refulget. Cui bis tincto cocco torta byssus adjungitur; de terra enim byssus nitenti specie oritur, per quod candens nitor et munditia corporalis castitatis designatur. Quae videlicet torta pulchritudini superhumeralis innectitur, quia tunc castimonia ad perfectum munditiae candorem ducitur, cum per abstinentiam caro affligitur.
2.60.13
13. Siquidem et balteo praecingitur, per quod renum incentiva et luxuriae libidinum restringantur. Tabernaculum autem sacerdos ingrediens in tunica tintinnabulis ambitur, ut videlicet voces praedicationis habeat, ne superni inspectoris judicium ex silentio offendat. Mala quoque Punica tintinnabulis conjunguntur, ut per ejus doctrinam unitas fidei designetur.
2.60.14
14. Quod autem in primam partem tabernaculi quotidie sacerdos ad immolandas hostias introibat, instantia nobis quotidiana praecipitur, ut ab hoc loco, ubi populus Dei coelestibus vocibus eruditur, nunquam abscedamus, sed quotidie confessionis et laudis spirituale sacrificium offeramus, id est, humilitatem animarum nostrarum, quae sunt verae hostiae, sicut scriptum est: Sacrificium Deo spiritus contribulatus.
2.60.15
15. Illud autem quod semel in anno pontifex, relicto populo, ingrediebatur in sancta sanctorum, ubi erat propitiatorium, significat Dominum nostrum Jesum pontificem, qui in carne positus, 407 per totum annum erat cum populo, annum videlicet illum, de quo dicit ipse: Evangelizare pauperibus misit me, et vocare annum Domini acceptum, et diem propitiationis.
2.60.16
16. Iste ergo semel in anno in die propitiationis intrat in sancta sanctorum, id est, completa dispensatione, penetravit coelos, intrans ad Patrem, ut eum propitium humano generi faciat, et exoret pro omnibus in se credentibus.