Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Quaestiones in Veterum Testamentum
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis"> —
⋯
More
Original / primary: 21433 Quinvet
3.1.1
IN LEVITICUM. CAPUT PRIMUM. De figuris hostiarum.
3.1.1
1. Sequens Leviticus liber hostiarum diversitates exsequitur, quarum typus imaginem passionis Christi praeferebat. Nam postquam ipse oblatus est, omnes illae hostiae cessaverunt, quae in typo, vel umbra ejusdem praecesserant, praefigurantes illud sacrificium quod unus et verus sacerdos obtulit, mediator Dei et hominum: cujus sacrificii promissivas figuras in victimis animalium celebrare ante oportebat propter emundationem futuram carnis et sanguinis; per quam unam victimam fieret remissio peccatorum, de carne et sanguine contractorum, quae regnum Dei non possidebunt, quia eadem substantia corporalis in coelestem commutabitur qualitatem.
3.1.2
2. Ipse enim in vitulo propter virtutem crucis offerebatur; ipse in agno propter innocentiam, in ariete propter principatum, in hirco propter similitudinem carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum; idem in turture et columba propter Deum et hominem, quia mediator Dei et hominum in duarum substantiarum conjunctione ostendebatur. Porro in similaginis conspersione credentium per aquam baptismatis collectam Ecclesiam, quae corpus est Christi, perspicue demonstrabat. 409
3.1.3
3. Nos autem moraliter munus Deo offerimus vitulum, cum carnis superbiam vincimus; agnum, cum irrationabiles motus et insipientes corrigimus; haedum, dum lasciviam superamus; columbam, dum simplicitatem mentis retinemus; turturem, dum carnis servamus castitatem; panes azymos, dum non in fermento malitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis ambulamus.
3.2.1
IN LEVITICUM. CAPUT II. De igne sacrificii.
3.2.1
1. Ignis autem in sacrificio figuraliter id significabat, velut absorbens mortem in victoria. In eo autem populo haec rite celebrata sunt, cujus regnum et sacerdotium prophetia erat venturi regis et sacerdotis, ad regendos et sacrandos fideles in omnibus gentibus, et introducendos in regnum coelorum et angelorum sacrarium ad vitam aeternam.
3.2.2
2. Hujus itaque veri sacrificii sicut religiosa praedicamenta Hebraei celebraverunt, ita sacrilega imitamenta pagani, quia quae immolant gentes, ut ait Apostolus, daemoniis immolant, et non Deo. Antiqua enim res est praenuntiativa immolatio sanguinis, futuram passionem Mediatoris ab initio generis humani testificans. Hanc enim primus Abel obtulisse in sacris litteris invenitur.
3.3
IN LEVITICUM. CAPUT III. Quod mel in Dei sacrificio non offertur.
3.3
1. Quod autem mel in Dei sacrificio non offertur, indicat apud Deum nihil voluptuosum, nihil suave hujus mundi placere, nihilque, 410 quod non habeat mordacis aliquid veritatis. Unde et pascha cum amaritudinibus manducatur.
3.4
IN LEVITICUM. CAPUT IV. Quod sal in omnibus sacrificiis admiscetur.
3.4
1. E contrario admisceri in omnibus sacrificiis sal jubetur, scilicet, ut omnia quae in Christi honorem offerimus, sal rationis ac discretionis semper accipiant.
3.5
IN LEVITICUM. CAPUT V. Quod in sacrificium oleum offertur.
3.5
1. Quod vero in sacrificio oleum offerebatur, significat ut quidquid ad cultum Christi et devotionem sanctorum impendimus, totum hilariter faciamus, nihil, ut ait Apostolus, ex tristitia, aut ex necessitate. Hilarem enim datorem diligit Deus. Oleum enim hilaritatem significat, sicut scriptum est: Ut exhilaret faciem in oleo.
3.6.1
IN LEVITICUM. CAPUT VI. De quatuor generibus principalium oblationum.
3.6.1
1. In exordio autem Levitici quatuor genera principalium oblationum describuntur, quae in odorem suavitatis Domino offerri jubentur, id est, primum vitulus de armentis sine macula; secundum agnus de ovibus; tertium turtur et columba; quartum similago conspersa, azyma oleo uncta, clibano cocta. Reliqua autem sacrificia pro qualitatibus causarum in persona populi offerebantur.
3.6.2
2. Primum itaque sacrificium, id est, vitulus ex armentis, Christum demonstrat, ex patriarcharum progenie descendentem. Hic aratro crucis suae terram carnis nostrae perdomuit, atque Spiritus sancti semine virtutum frugem ditavit. Iste vitulus sine macula est, quia sine peccato ad passionem ducitur. Offertur autem non 411 in tabernaculo, sed ad ostium ejus, quia extra castra passus est Christus. Per filios autem Aaron sacerdotis offertur sanguis ejus.
3.6.3
3. Quod de Anna et Caipha intelligitur, qui, consilium facientes, effuderunt sanguinem Christi. Secunda hostia, de ovibus agnus oblatus, idem Christus propter innocentiam figuratur. Hic est enim agnus qui apud Isaiam in sacrificium adducitur, et a Joanne omnibus demonstratur, dicente: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Bene ergo in sacrificio agnus offertur, ut innocentiae et passionis Christi figura demonstraretur. Bene et haedus, quia per ejus mortem auctor peccati diabolus agnoscitur jugulatus.
3.6.4
4. Tertium sacrificium dicitur turtur et columba. Turturem carnem Christi esse manifestum est, Salomone dicente: Speciosae genae tuae, sicut turturis. Columbam Spiritus sancti figuram habere declarat Joannes Baptista dicens: Super quem videris Spiritum descendentem, sicut columbam, hic est Filius meus. Ac per hoc turturem et columbam, id est, carnem Christi Spiritui sancto sociatam per mysterium passionis sacrificium Deo in odorem suavitatis accipimus. Ista tria sacrificia offert homo, id est, Christus Jesus.
3.6.5
5. Quartum autem anima offert, id est, Ecclesia offert sacrificium de simila. Simila Ecclesiae catholicae figuram praenuntiat, quae ex convenientibus membris, quasi simila, ex multis credentium granis collecta est, et legis et Evangeliorum mola in littera et spiritu separata, per aquam baptismatis adunata, chrismatis oleo peruncta, sancti Spiritus igne solidata, et per humilitatem spiritus Deo hostia placens effecta. Hae sunt quatuor oblationes, quadriformem Christi et Ecclesiae habitum demonstrantes.
3.7.1
IN LEVITICUM. CAPUT VII. De sacrificio ejus qui sacramentum protulit, et oblivione transcendit.
3.7.1
1. De eo autem qui juramentum protulit, ut vel male, vel bene 412 quid faceret, atque hoc ipsum oblivione transcendit, dicitur: Offerat agnam de gregibus, sive capram, orabitque pro eo sacerdos et pro peccato ejus. Sin autem non poterit offerre pecus, offerat duos turtures, aut duos pullos columbarum: unum pro peccato, et alterum in holocaustum. Juramentum utique proferre est voto nos divinae servitutis alligare, et cum bona opera promittimus, bene nos facere spondemus.
3.7.2
2. Cum vero abstinentiam cruciatumque carnis nostrae vovemus, male ad praesens nos nobis facere juramus. Sed quia nullus in hac vita ita perfectus est, ut quamlibet Deo devotus sit, inter ipsa quantulumcunque pia vota non peccet, pro peccato agna offerri de gregibus, sive capra praecipitur.
3.7.3
3. Quid enim per agnam, nisi activae vitae innocentia? quid per captam, quae in summis extremisque saepe pendens rupibus pascitur, nisi contemplativa vita significatur? Qui ergo se conspicit promissa haec, et proposita non implesse, in sacrificium Dei se studiosius debet, vel innocentia boni operis, vel sublimi pastu contemplationis accingere.
3.7.4
4. Et bene agna de gregibus, capra vero offerri de gregibus non jubetur, quia activa vita multorum est, contemplativa paucorum. Et cum haec agimus quae multos agere et egisse conspicimus, quasi agnam de gregibus damus. Sed cum offerentis virtus ad agnam capramque non sufficit, in remedio poenitentis adjungitur, ut duo columbarum pulli, vel duo turtures offerantur.
3.7.5
5. Scimus quia columbarum pulli, vel turtures pro cantu gemitus habent. Quid ergo per duos columbarum pullos, vel duos turtures, nisi duplex poenitentiae nostrae gemitus designatur? ut cum ad offerenda bona opera non assurgimus, nosmetipsos dupliciter defleamus, quia et recta non fecimus, et prava operati sumus.
3.7.7
6. Unde et unus turtur pro peccato, alter vero offerri in holocaustum jubetur. Holocaustum namque totum incensum dicitur. Unum ergo turturem pro peccato offerimus, cum pro culpa gemitum 413 damus. De altero vero holocaustum facimus, cum pro eo quod bona negleximus, nosmetipsos funditus succendentes igne doloris ardemus.
3.8.1
IN LEVITICUM. CAPUT VIII. De filiis Aaron exstinctis.
3.8.1
1. Filii autem Aaron, qui, imponentes altari ignem alienum, igne divino exusti sunt, illos significaverunt qui, Dei traditione contempta, alienas doctrinas appetunt, et magisteria humanae institutionis inducunt. Quos increpat Dominus et objurgat in Evangelio, dicens: Rejecistis mandatum Dei, ut traditionem vestram statuatis.
3.8.2
2. Videtur et ignem alienum incendere, quisquis, corporeae vel saecularis alicujus cupiditatis ignem in sacrario sui cordis accendens, audet altaribus Domini appropinquare. Quae non recipiunt, nisi illius ignis accensionem de quo ait Dominus: Ignem veni mittere in terram. Hoc igne nos Dominus Jesus semper incendat, ut illuminemur in sensibus, ne flagremus in vitiis.
3.9.1
IN LEVITICUM. CAPUT IX. De discretione ciborum.
3.9.1
1. Nunc autem de discretione ciborum subjiciendum est, ubi lex de mundis et immundis loquens, quaedam animalia ad esum, quasi munda, concessit; quaedam vero interdixit, quasi non munda. Primum enim sciendum est, quidquid a Deo creatum est, mundum esse, in ipsa institutionis auctoritate purgatum, et non esse culpandum, ne in Creatorem culpa revocetur.
3.9.2
2. Deinde ad hoc filiis Israel legem datam, ut per illam proficerent, et redirent ad mores quos, cum ante a patribus accepissent, in Aegypto propter consuetudinem barbarae gentis perruperant. Ergo, ut homines emendarentur, pecora culpata sunt, 414 scilicet, ut homines qui eadem vitia habebant aequales pecoribus existimentur.
3.9.3
3. Nam in animalibus mores pinguntur humani, et actus, et voluntates, ex quibus ipsi fiunt mundi vel immundi. Haec itaque munda esse dicit. Omne, inquit, quod habet divisam ungulam, et ruminat, in pecoribus comedetis. Quod cum diceret, non pecora, sed mores hominum discernebat. Denique hi homines mundi sunt qui ruminant, qui in ore semper portant, quasi cibum, divina praecepta.
3.9.4
4. Hi et ungulam findunt, quia duo Testamenta legis et Evangeliorum credentes, firmo gressu innocentiae justitiaeque incedunt. Item Judaei ruminant quidem verba legis, sed ungulam non findunt: hoc est, quod nec duo Testamenta recipiunt, nec in Patrem Filiumque fidei suae gressus statuunt. Propterea immundi habentur,
3.9.5
5. Haeretici quoque licet ungulam findant, in Patrem, et Filium credentes, et duo Testamenta recipientes, sed quia doctrinam veritatis in ore non ruminant, nihilominus et ipsi immundi sunt. Nam quod adjecit Scriptura dicens: Ex omnibus quae gignuntur in aquis, et habent pinnulas et squamas, haec comedetis; quidquid autem pinnulas et squamas non habet, abominabile erit vobis.
3.9.6
6. Nam qui in piscibus squamosi et cum pinnulis, pro mundis habentur, hispidi, et hirti, et fortes in fide, ac graves mores designantur hominum habentes pinnas contemplationis. Quae autem sine his sunt, dicuntur immunda, in quibus leves, et lubrici, et infidi, et effeminati mores improbantur.
3.9.7
7. Quid autem sibi vult quod lex dicit: Camelum non manducabis, nisi quod de exemplo animalis vitam damnat informem, et criminibus tortuosam? Cum autem in cibum suem prohibet, 415 reprehendit coenosam utique, et luteam, ac gaudentem vitiorum sordibus vitam. Et cum leporem accusat, deformatos utique in feminas viros damnat.
3.9.8
8. Quis autem corpus mustelae cibum faciat? Sed furtum reprehendit. Quis lacertam? Sed odit vitae incertam varietatem. Quis postremo stellione vesci possit, ut hoc lex magnopere prohiberet? Sed maculas mentium exsecratur. Quis accipitrem, aut milvum, aut aquilam? Sed odit raptores violento scelere viventes.
3.9.9
9. Quis vulturem? Sed exsecratur praedam de aliena morte quaerentes. Sic et cum corvum prohibet, voluptates vel magnitudinem vitiorum vetat. Passerem quoque dum interdicit, intemperantiam coarguit. Quando noctuam, odit lucifugas vanitates. Quando charadrium et gersaulam, nimiae linguae intemperantiam. Quando cygnum prohibet, cervicis altae superbiam denotat. Quando vespertilionem, quaerentes tenebris noctis similes errores.
3.9.10
10. Haec ergo et his paria lex in animalibus exsecratur, quae in illis non sunt criminosa, quia in hoc nata; sed in homine culpantur, quia contra naturam non ex institutione, sed ex errore quaesita sunt. Sed fuit tempus aliquando antiquum quo istae umbrae vel figurae exercendae erant a populo, vel gerendae, ut abstinendum esset a cibis quos institutio quidem commendaverat, sed lex interdixerat.
3.9.11
11. Verum jam finis legis Christus advenit, aperiens clausa legis, et obscura reserans, atque omnia sacramenta, quae nobis texerat antiquitas figuris, magister insignis, et doctor coelestis et institutor, reserata veritate patefecit. Sub quo dicitur: Jam omnia munda mundis, inquinatis autem et infidelibus, nihil mundum, sed pollutae sunt eorum et mens, et conscientia.
3.9.12
12. Et alio loco: Quidquid vobis appositum fuerit, manducate; ex quibus constat, omnia ista jam suis benedictionibus reddita, quae carnali populo fuerant pro moribus interdicta. Cavendum est autem ne quis licentiam istam putet in tantum esse permissam, 416 ut et immolata simulacris possit manducare; quantum enim ad creaturam Dei pertinet, omnia munda sunt; sed cum daemonibus immolata fuerint, inquinata fiunt, unde et Apostolus ait: Si quis autem vobis dixerit: Hoc immolatum est idolis, nolite manducare.
3.10.2
IN LEVITICUM. CAPUT X. De immunditia partuum.
3.10.2
1. Sequitur quaestio de immunditia partus et contagione leprae. Ait enim: Mulierem quae concepit semen, et peperit masculum, septem diebus esse immundam, octavo purificari.
3.10.3
2. Quae autem feminam peperit, bis septem diebus in immunditia scribitur permanere. In talibus ergo quaedam mysteria latentis arcani non est dubium contineri. Septimana enim hujus praesentis vitae tempus videri potest, quia in septimana dierum consummatus est mundus. In quo donec sumus in carne positi, ad liquidum puri esse non possumus, nisi octava venerit dies, quod est futuri saeculi tempus.
3.10.4
3. In quo tamen purgandus est ille qui viriliter egit. Statim enim munda efficitur mater ejus, quae genuit eum. Purgatam namque vitiis carnem ex resurrectione suscipiet. Qui nihil vero in se habuit virile adversus peccatum, sed remissus, et effeminatus permanserit in actibus suis, iste nec in praesentis saeculi hebdomada, nec in futura purgabitur ab immunditia sua.
3.11.1
IN LEVITICUM. CAPUT XI. De lepris.
3.11.1
1. Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: Homo in cujus carne et cute ortus fuerit diversus color, sive pustula, aut quasi lucens quidpiam, id est, plaga leprae, adducetur ad Aaron sacerdotem, vel ad unumquemlibet filiorum ejus. Qui cum viderit 417 lepram in cute, et pilos in album mutatos colorem, plaga leprae est, et ad arbitrium ejus separabitur. Lepra doctrina est falsa.
3.11.3
2. Proinde leprosi non absurde intelliguntur haeretici, qui, unitatem verae fidei non habentes, varias doctrinas profitentur erroris, veraque falsis admiscent, sicut et lepra veris falsisque locis humana corpora variando commaculat.
3.11.4
3. Hujus scilicet leprae invenimus legislatorem sex species in homine posuisse: primam capitis et barbae, secundam calvitii et recalvationis, tertiam carnis et cutis, quartam cutis et corporis, et cicatricis albae cum rubore, quintam ulceris et cicatricis, sextam ustionis.
3.11.5
4. In capite lepram portat, qui in divinitatem Patris, vel in ipso capite, quod Christus est, peccat. Caput enim viri Christus est. Hanc lepram habent Judaei, Valentiniani, Marcionistae, Photiniani, Manichaei, Ariani, Sabelliani, Macedoniani, Anthropomorphitae, Priscillianistae, Donatistae, Nestoriani, Eutychiani, qui omnes in calvaria lepram gerunt, quia erroris sui perfidiam aperta pravitate defendunt.
3.11.6
5. In barba lepram gerunt, qui de apostolis et sanctis Christi perverse aliquid sentiunt, atque eos falsum quidlibet praedicasse confingunt. Sicuti enim barba ornamentum est viri, ita sancti apostoli et doctores ornamentum praestant corpori Christi.
3.11.7
6. In calvitio lepram habent, qui Ecclesiae detrahunt, sicut Carpocratiani, qui negant carnis resurrectionem, sicut Novatiani, qui nuptias damnant, et peccantibus poenitentiam negant; sicut Hierachitae, qui inter alios errores regnum coelorum parvulos habere non credunt; sicut Aeriani, qui vetant pro defunctis offerri sacrificium.
3.11.8
7. In carne et cute gerunt lepram, qui carnalia vel exteriora suadere conantur, ut Cerinthiani, qui resurrectionem futuram in carnis voluptate existimant; sic Actiani, qui dicunt in fide manentibus, quamvis carnaliter vivant, non posse computari peccata.
3.11.9
8. In cicatrice sanati ulceris lepram portat, qui post cognitionem Dei, et medicinam, et manifestationem fidei, quam a Christo 418 suscepit, rursum in ipsa cicatrice ascendit aliquod indicium erroris prioris, aut perfidia veteris dogmatis.
3.11.10
9. In carne viva lepram gestat, qui de anima, quae vita est carnis, aliquod falsum existimat, sicut Luciferiani, qui dicunt animam de carnis substantia propagatam; sicut Arabici, qui animam simul cum corpore mori putant.
3.11.11
10. In cicatrice ustionis lepram habent Manichaei, qui inani abstinentiae cruciatu corpora sua exurunt, et per infidelitatem non munditiem inde, sed lepram gignunt. De talibus praedicabat Apostolus: Discedent, inquit, quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis daemoniorum, in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam, prohibentium nubere, et abstinere a cibis. quos Deus creavit ad percipiendum.
3.11.12
11. Sed adhuc adjecit colores leprarum, id est, pallidam, rubentem, albam, lividam, nigram, florescentem. Itaque dum pallidam lepram dicit, imbecillem et fragilem fidem animae denotat, quae, perdito colore integrae sanitatis, erroris infirmitate languescit. Cum autem rubicundam lepram ostendit, homicidii cruore mentem infectam denotat, et innuit.
3.11.13
12. Cum vero albam, illos haereticos qui se mundos appellant, sive reliquos, qui de falso merito gloriantur, sicut Pelagius et Novatus. Cum autem macram vel lividam lepram commemorat, invidiae et livoris notas exsecratur. Cum vero nigram insinuat, sacrificiorum fumo et busto idololatriae denigratam conscientiam detestatur. Cum autem florescentem toto corpore, et cooperientem omnem pelliculam corporis a capite usque ad pedes dicit, avaritiae crimen ostendit, quia nunc floridum et jucundum putatur hominem felicem ecce in hoc mundo et divitem videri in saeculo.
3.11.14
13. Haec enim pestis avaritiae omne hominum genus, quasi totum corpus, crebro erroris contagio commaculat. Cum autem lepram quae habet ruborem cum pallore permistum, eum hominem denotat qui, cum sit imbecillis animo, et mendax, facile in furorem prorumpit, et levitate morum cito perjurat; pallor enim mentientem linguam significat. Rubor autem iracundiam manifestat.
3.11.15
14. Est itaque lepra peccati, quae sacrificiorum oblationibus emundatur, id est, contrito corde et humiliato: Sacrificium enim 419 Deo spiritus contribulatus. Est et idololatriae, quae aqua diluitur baptismi. Est et haereticorum, quae septem dierum purgatione extra castra habeatur, id est, per septiformis Spiritus agnitionem purificetur.
3.11.16
15. Est quae visu sacerdotis aufertur per doctrinam. Genus autem leprae, quod mundari omnino non potest, eorum est qui in Spiritum sanctum peccant, nec dicunt poenitentes posse consequi veniam. De his ait Veritas: Qui peccaverit in Spiritum sanctum, non remittetur ei, nec in hoc saeculo, nec in futuro.
3.11.17
16. Quod vero jubetur leprosis ut exeant de castris, et sedeant foris, donec mundetur lepra eorum, intelligitur haereticos projici debere ab Ecclesia, donec a proprio errore purgentur, et sic revertantur ad Dominum. Ejusmodi vero dissutis tunicis, capite deoperto, et ore obvoluto, sedere jubentur, leprae mundationem exspectantes; dissutis tunicis, id est, omnibus secretis manifestatis. Capite deoperto, ut a cunctis ejus denudatio videatur. Ore clauso, ne ulterius impia doceat, vel loquatur. Sed adhuc adjecit Scriptura lepram esse in vasis, in parietibus domus, in vestimento, in trama, in stamine.
3.11.18
17. Lepra in parietibus domus haereticorum congregatio denotatur, quae per sacerdotem purgari jubetur. Lepra in vasculis, unicuique homini proprii corporis delicta. Lepra in stamine, vel in vestimento, peccata quae extra corpus committuntur, vel quae in ipso corpore perpetrantur.
3.11.20
18. Stamen enim anima hominis intelligitur, et trama mollissimi corporis sensus. Quod vero leprosi in lege ad sacerdotem mittuntur, indicat pro emundatione haereticorum ante sacrificium Ecclesiam Domino offerre debere, et sic reconciliari unitati Ecclesiae.
3.12.1
IN LEVITICUM. CAPUT XII. De sacerdote magno, et cultu ejus.
3.12.1
1. Dixit Dominus ad Moysen: Pontifex, id est, sacerdos maximus 420 inter fratres suos, super cujus caput fusum est oleum unctionis, et cujus manus in sacerdotio consecratae sunt, vestitusque est sanctis vestibus, caput suum non discooperiet, vestimenta non scindet, et ad omnem mortuum omnino non ingredietur.
3.12.2
2. Super patre suo quoque et matre non contaminabitur, nec egredietur de sanctis, ne polluat sanctuarium Dei, quia oleum sanctae unctionis Dei sui fusum est super eum. Ego Dominus: virginem ducat uxorem. Viduam, et repudiatam, et sordidam, atque meretricem non accipiet, sed puellam de populo suo, ne contaminet semen suum.
3.12.3
3. Sacerdos maximus inter fratres suos hic est, de quo scribitur, cum resurrexisset a mortuis; Vade ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad Patrem meum et ad Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum. Super cujus caput fusum est unctionis oleum, juxta quod propheta David ait: Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem; propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae participibus tuis( Psalm. XLIV).
3.12.4
4. Cujus consecratae sunt manus. Iste consecratas habet manus, dum eas in passione extendit pro expiatione totius saeculi. Vestimentum autem ejus non scinditur, id est, non patitur dividi in haereses et schismata Ecclesiam suam, quae illi inhaerendo vestis est propria, cujus indumenti figura fuit tunica illa Jesu inconsutilis, sed per totum textilis, quae in passione non scinditur, sed a possidente individua servatur.
3.12.5
5. Ad mortuum non accedat; quia peccatum non fecit, per peccatum enim mors intelligitur, sicut scriptum est: Anima quae peccavit, ipsa morietur. In patre et matre non contaminabitur. In matre Christus non est pollutus, cum ante saecula nasceretur de patre.
3.12.7
6. Similiter in patre non est commaculatus, cum in saeculum nasceretur ex matre. Solus enim in saeculo mundus ingressus est, procedens ex utero virginali sine contagione virili. Nam nos omnes, dum peccamus, contaminamur in patre de quo creati sumus, si in haeresim devolvamur. Item in matre contaminamur, si credentes Deo in aliquo Ecclesiam laedi sinimus, vel libertatem matris coelestis indigna peccati servitute foedamus.
3.12.8
421 7. De sanctis non discedat, quia per susceptionem carnis Christus sic descendit in mundum, ut nunquam desereret coelum. Viduam repudiatam, aut meretricem non ducat uxorem, sed virginem. Vidua et repudiata est Synagoga; de qua loquitur Dominus per Isaiam dicens: Quis est hic liber repudii matris vestrae, quo dimisi eam? Meretrix autem haeresis est, quae multorum errori vel libidini patet; tales non copulantur Christo, nisi sola Ecclesia virgo, quae non habet maculam, aut rugam; de qua Apostolus ait: Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo.
3.12.9
8. Dicitur quidem et anima sponsa esse, sed illa quae fidei simplicitate et actuum puritate incorrupta probatur et virgo. Est et vidua anima quae, discedens a jugo legis, Evangelii praecepta non servat. Est etiam repudiata quae peccando a Christi corpore separatur, etiam si non projiciatur ab Ecclesia. Est et meretrix quae ad se recipit amatores, id est, contrarias potestates, et daemones, qui desiderium capiunt pulchritudinis ejus.
3.12.10
9. Pulchra namque a Deo creata est anima, et satis decora, quae imaginem habet, et similitudinem Dei. Dehinc sequitur: De genere suo ducat uxorem, animam scilicet, quae ei fide conjungitur. Nec contaminabit semen suum, id est, verbum Dei, quod in Ecclesia praedicatur, sicut in Evangelio scriptum est: Ne dederitis sanctum canibus, neque mittatis margaritas ante porcos, ne conculcent eas pedibus suis.
3.12.12
10. Hucusque quae de summo sacerdote praedicta sunt mystice ad Christum pertinuerunt. De hinc ea ipsa sic interpretantur in membris suis, et maxime in sacerdotibus, ad quos pertinent spiritualia sacramenta. Qui etiam quantis polleant privilegiis breviter percurrendum est.
3.12.13
11. Dicit enim de eo: Caput suum non discooperiet, id est, ut sacramenta Christi, qui caput ejus est, velamento mysteriorum honoret. Vestimenta sua non scindet, ne in haeresim vel schismata transeat. Super omnem animam quae mortua est non ingrediatur, ad omne peccatum quod ad mortem pertinet non accedat. Super patre suo et matre non inquinabitur, scilicet, ne tanta indulgeat pietate parentibus, ut Dominum suum offendat et creatorem, 422 neque ita misereatur propinquis, ut erga Deum videatur culpabilis.
3.12.14
12. Quanti enim episcopi, quanti monachi, dum curam gerunt parentum, suas animas perdiderunt! De sanctis non egrediatur, ut semper in opere et cogitatione sancta moretur. Qui enim loquitur quod otiosum et reprehensione dignum est, de sanctis egreditur, et polluit sanctificationem Dei, quia non incedit ut servus Christi. Viduam, et repudiatam, et meretricem non ducat uxorem, sed virginem; id est, nihil de veteri homine et pristina voluptate amplectatur, sed vitam omni puritate florentem possideat. De genere suo ducat uxorem, utique vitam amplectatur sanctorum, quorum per fidem proximus est.
3.12.15
13. Inter haec praecipitur iisdem ut ministrantes in templo vinum et siceram non bibant, ne ebrietate, et crapula, et curis hujus vitae praegraventur corda eorum, nec partem habeant in terra, nisi solum Deum, ne, dum de terrenis cogitant, superna obliviscantur. Ab hujus quoque convivio jubentur vicinus, et mercenarius separari, et servis tantum ciborum dari reliquias.
3.12.16
14. Vicinus haereticus est, qui proximum se titulo christiani nominis asserit; mercenarius Judaeum ostendit, qui fructum observantiae legis carnaliter quaerit. Cum istis ergo sacerdos Dei non participet Evangelii pabulum, quod est ad refectionem animarum, sed tantummodo cum servis Christi. Datur de his quae superferuntur altariis, sacerdoti pectus, et brachium dextrum: in pectore legis mundas cogitationes accipimus, doctrinaeque notitiam; in brachio dextro opera bona ad pugnam contra diabolum, et armatam manum, ut quod corde conceperit, operum exemplo perficiat. Datur ei et de privato maxilla, ut eloquentiam habeat. Datur et de victimis venter, cujus indicio discat luxuriam exstinguere, et contemnere gulam. 423
3.13.1
IN LEVITICUM. CAPUT XIII. De sacerdotibus qui non offerunt sacrificium.
3.13.1
1. Inter haec jubetur ipsis sacerdotibus ut nulla debilitate insignes sint, ne caecus, ne claudus, vel parvo, aut grandi, vel torto naso, ne fracto pede aut manu, ne gibbosus, nec lippus, nec albuginem habens in oculo, nec jugem scabiem, ne impetiginem in corpore, ne ponderosus. Quae omnia referuntur ad animae vitium; mores enim in homine, non natura damnatur.
3.13.2
2. Nam caecus sacerdos est, quia Scripturae scientiam non intelligit, et quo gressum doctrinae vel operis porrigat per ignorantiam nescit. De talibus scriptum est per Isaiam: Speculatores ejus caeci omnes. Claudus quidem est, qui intelligit quid docere debeat, sed tamen praecepta quae docet non implet. Parvo autem naso est qui ad tenendam mensuram discretionis idoneus non est.
3.13.3
3. Grandi et torto naso est furibundus, et minax cum superbiae arrogantia vel immoderata discretione. Fracto autem pede vel manu est qui viam Dei quam docet pergere non studet. Gibbosus quoque sacerdos est quem terrenae cupiditatis pondus deprimit, et tardius ad superna intendit. Lippus vero est cujus ingenium ad cognitionem veritatis emicat, sed hoc carnaliter vivendo obscurat. Albuginem quoque habet in oculo qui arrogantia sapientiae seu justitiae caecatur.
3.13.4
4. Jugem vero scabiem habet cui carnis petulantia sine cessatione dominatur. Impetiginem quoque habet in corpore qui avaritia vastatur in mente. Quae, nisi in parvo compescitur, nimirum sine mensura dilatatur. Ponderosus vero est qui, etsi turpitudinem non exercet opere, sed ab hac cogitatione continua sine moderamine gravatur in mente. Talis nec sancta ingredi, nec nomen antistitis poterit possidere, quia et terrenis desideriis gravatur, et expers est scientiae veritatis. 424
3.14.1
IN LEVITICUM. CAPUT XIV. De ablutione Aaron et filiorum ejus.
3.14.1
1. Praeterea quid sit illud quod juxta praecepta Dei lavisse Aaron et filios ejus legitur Moyses? Jam tunc purgationem mundi et rerum omnium sanctitatem baptismi sacramentum significabant.
3.14.2
2. Non accipiunt vestes, nisi prius lotis sordibus, nec ornantur ad sacra, nisi in Christo novi homines renascantur. Quod autem Moyses lavat, legis indicium est. Praeceptis enim Dei lavandi sumus; et cum, parati ad induendum Christum, recte tunicas pelliceas deposuerimus, tunc induemur veste linea, nihil in se mortis habente, sed tota candida, ut de baptismo consurgentes, cingamus lumbos in veritate, et tota peccatorum pristinorum turpitudo celetur. Unde et David: Beati, inquit, quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.
3.15.1
IN LEVITICUM. CAPUT XV. De oblatione pro sacerdotis delicto.
3.15.1
1. Quid autem sibi velit lex imaginaria quae jubet vitulum pro peccato sacerdotis immolari, et sanguine ejus septies digito sacerdotis populum aspergi? Deinde duos hircos offerre debere: unum, in quo sors Domini venit, occidendum esse, et sanguine ejus, vel de sanguine vituli digito sacerdotis populum aspergendum; alterum vero, in quo omnia peccata et maledictiones totius populi imponendae essent, in locum desertum perducendum, ibique dimittendum?
3.15.2
2. Sed prius est necesse vituli sacrificium pandere, et tunc etiam et hircorum causam mysteriaque eorum narrare. Vitulus itaque hic qui pro peccato sacerdotis et totius populi emundatione 425 occidi jubetur, figuram Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi in semetipso portabat, qui non solum pro peccatis sacerdotalis populi, verum et pro omni genere humano cunctisque nationibus, Deo Patre permittente, est immolatus, sicut Apostolus ait: Qui filio suo non pepercit, sed pro omnibus nobis tradidit illum.
3.15.4
3. Merito et hoc in loco de ejus vituli sanguine septies populus digito sacerdotis aspergi jubetur, ut redemptio et purificatio nostra in Christi sanguine collata per gratiam septemplicis spiritus demonstraretur. Duo autem hirci duorum populorum figuram aperta ratione demonstraverunt, propter originalem peccati praevaricationem, hircorum formam gerentes.
3.15.5
4. Quorum est similitudo in Evangelio, haedi, id est, peccatores ad sinistram futuri. Sed ex his qui in Christum credidissent, et poenitentiam delictorum suorum toto corde egissent, baptismi gratiam consecuti, hi in similitudinem unius hirci, qui in sortem Domini venit, figuram accipiunt. Cujus sanguis cum sanguine vituli permisceri jubetur, ut, consortes passionis Christi effecti, participes gloriae ipsius efficiantur.
3.15.6
5. Sed quid est hircum in sortem Domini venire, nisi ut populus credentium, cujus ille figuram habebat, consors et cohaeres Domini haberetur in regno, sicut Apostolus ait: Haeredes Dei sumus, cohaeredes autem Christi? Alius vero hircus, qui in sortem Domini non venit, similitudinem tenet infidelium, qui nunquam in Christum credere voluerunt. Hi utique accipiunt maledictionem totius populi, et omnes iniquitates humani generis, et projiciuntur in desertum locum.
3.15.7
6. Sed quid est omnes iniquitates, et maledictiones accipere, nisi quia omnia peccata, quae ab Adam usque ad Christum humanum genus admisit, illi soli sunt percepturi, qui nec credere in Christum, nec expiari Christi sanguine voluerunt? Et sic onusti et praegravati iniquitatibus et maledictionibus totius populi, id est, humani generis, in desertum locum projicientur, id est, in tenebras exteriores, ubi fletus et stridor dentium, et in stagnum ignis, quod est gehenna, ubi ignis eorum non exstinguetur, et vermis eorum non morietur. 426
3.16.1
IN LEVITICUM. CAPUT XVI. De pecoribus quae non offeruntur in sacrificio.
3.16.1
1. Diversitas victimarum, et quae vel offerri debeant, vel non offerri, in hoc libro Levitico dinumerantur. Sed per comparationem pecorum conversatio hominum demonstratur. Homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino, vel vota solvens, vel sponte offerens, tam de bobus quam de ovibus animal immaculatum offerat, ut acceptabile sit; omnis macula non erit in eo.
3.16.2
2. Si caecum fuerit, si fractum, si cicatricem habens, si papulam, si scabiem, vel impetiginem, non offeretis ea Domino, neque adolebitis ex his super altare Domini: bovem et ovem, auribus et caudis amputatis, voluntarie offerre potes, votum autem ex his fieri non potest. Omne animal quod vel contritis, vel tonsis, vel sectis, ablatisque testiculis est, non offeretis Domino, et hoc in terra vestra omnino non facietis.
3.16.3
3. De manu alienigenae non offeretis panes Deo vestro, nec quidquid aliud dare voluerit, quia corrupta et maculata sunt omnia, non suscipietis ea. Primum rejicitur a sacrificio maculosum animal, vel varium, id est, homines, in quibus diversitas est peccatorum, et nunc in libidine et cupiditate, nunc in diversis criminibus demutantur. Rejicitur quidem et caecum animal, id est, qui nec Deum videt, nec opera ejus facit.
3.16.4
4. Fractum quoque, id est, vitiis carnalibus vexatum ac collisum. Rejicitur et cicatricem habens, qui non digna satisfactione poenitentiae vulnera peccatorum deplorat, sed adhuc veteris morbi signum per desideria voluptatis interius gestat. Reprobatur et lingua amputatum, qui Dominum non confitetur, neque divinam legem meditatur.
3.16.5
5. Rejicitur et papulam habens, qui pruritu libidinis et ardore concupiscentiarum exaestuat. Similiter et scabiosum, qui peccatum carnis perficit contagione operis. Jam vero impetiginem habens 427 haereticorum figurat collectionem, quae frequenter se in Ecclesiae corpus immergit, et, ut impetigo, livorem facit. Porro aure amputati sunt qui verbo Dei non obediunt, non faciendo quae jussa sunt.
3.16.6
6. Qui vero caudam habet amputatam, ille est qui bonum quod incipit perseveranti fine non perficit. Porro desectum, vel testiculis amputatum, indicat eos qui cum corpore viri sint, turpitudinis usu effeminantur. His ergo criminibus involuti, a sacrificio Domini reprobantur, nec efficiuntur consortes passionis Christi, nec coelestis sanctificationis participes.
3.17.1
IN LEVITICUM. CAPUT XVII. De caeteris caeremoniis.
3.17.1
1. Sed neque panes alienigenae offeruntur Domino, et doctrinae haereticorum, vel studia superstitiosa saecularium litterarum, quae, quia extra fidem sunt, et aliena putantur. Tales enim repudiantur hostiae a Domino, et rejicitur hujusmodi sacrificium ab Ecclesia catholica.
3.17.2
2. Nunc vero jam de quibusdam caeremoniis quid spiritualiter in 428 his habeatur dicendum est. De quibus etiam et Judaei scrupulosissime quaerunt, dicentes: Cur eas Christiani non student observare, cum Christus venerit non legem solvere, sed adimplere? Quaeritur ergo cur jam non circumcidatur carne Christianus, si Christus non venit legem solvere, sed adimplere.
3.17.3
3. Respondetur: Ideo jam non circumciditur Christianus, quia id quod eadem circumcisione prophetabatur jam Christus implevit. Exspoliatio enim carnalis generationis, quae in illo facto figurabatur, jam Christi resurrectione adimpleta est, et quod in nostra resurrectione futurum est, sacramento baptismi commendatur. Si enim Judaei resurrectione Domini justificarentur, cujus resurrectionis iterum, post diem tamen Sabbati, hoc est, post septimum, octavus fuit, profecto spoliarentur carnali velamento mortalium desideriorum, et cordis circumcisione gaudentes, adumbratam figuratamque non jam in carne exprimerent.
3.17.4
4. Cum quaeritur Sabbati otium cur non observet Christianus, si Christus non venit legem solvere, sed adimplere, respondetur: Imo et id propterea non observat Christianus, quia quod ea figura prophetabatur jam Christus implevit; in illo quippe habemus Sabbatum, qui dixit: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam. Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris.
3.17.5
5. Cessationem ergo Sabbatorum jam quidem supervacue ducimus observare ex quo spes revelata est nostrae quietis aeternae. Cum quaeritur quare non observet servet differentiam ciborum, quae in lege praecipitur, si Christus non venit legem solvere, sed adimplere, 429 respondetur: Imo propterea non observat eam Christianus, quia quod in illius figuris prophetabatur Christus implevit, non admittens ad corpus suum( quod corpus in sanctis suis in vitam aeternam praedestinavit) quidquid per illa animalia in moribus hominum significatum est.
3.17.6
6. Cum quaeritur quare Christianus non, animalibus immolatis, carnis et sanguinis sacrificium offerat Deo, si Christus non venit legem solvere, sed adimplere, respondetur: Imo propterea magis haec Christianus jam offerre non debet, quia ea quae talibus rerum figuris illi prophetabant immolatione carnis et sanguinis sui Christus implevit. Nam de sacrificiis eorumdem animalium quis nostrum nesciat magis ea perverso populo congruenter imposita, quam Deo desideranter oblata?
3.17.7
7. Sed tamen in his figurae nostrae fuerunt, quia nostra emundatio et Dei propitiatio nobis in sanguine nulla. Secundum figuram illam veritas Christus est, cujus sanguine redempti sumus. Cum quaeritur cur azyma non observet Christianus, si non venit Christus legem solvere, sed adimplere, respondetur: Imo propterea magis non observat Christianus haec, quia quod illa figura prophetabatur, expurgato veteris vitae fermento, novam vitam demonstrans implevit Christus. Quapropter non manducare azyma per statutos septem dies tempore Veteris Testamenti peccatum fuit; tempore autem Novi Testamenti non est peccatum.
3.17.8
8. Sed in spe futuri saeculi, quam habemus a Christo, qui et animam nostram induens justitia, et corpus nostrum induens immortalitate, totos nos innovat, credere aliquid ex veteris corruptionis 430 necessitate atque indigentia nos passuros, vel acturos, semper peccatum est, quandiu volvuntur isti septem dies quibus peragitur tempus. Sed hoc Veteris Testamenti temporibus in figura occultatum, a quibusdam sanctis intelligebatur; tempore autem Novi Testamenti in manifestatione revelatur, populis praedicatur. Unde Scriptura ipsa tunc erat pareceptum, nunc testimonium.
3.17.9
9. Cum quaeritur cur de carne agni Christianus pascha non celebret, si Christus non venit legem solvere, sed adimplere, respondetur: Imo Christianus jam sic pascha non celebrat, quia quod illa figura prophetabatur Agnus immaculatus sua passione Christus implevit. Cum quaeritur quam ob causam neomenias in lege mandatas non celebrat Christianus, si Christus non venit legem solvere, sed adimplere, respondetur: Imo jam propterea Christianus istas non celebrat, quia propter quod praenuntiandum celebrabantur Christus implevit. Celebratio enim novae lunae praenuntiabat novam creaturam, de qua dicit Apostolus: Si qua igitur in Christo nova creatura, vetera transierunt, et facta sunt omnia nova.
3.17.10
10. Cum quaeritur cur illa singularum quarumque immunditiarum baptismata quae in lege praecipiuntur non observet Christianus, si legem Christus non venit solvere, sed adimplere, respondetur: Inde potius haec non observat Christianus, quia futurorum figura erant, quam Christus implevit. Venit enim consepelire nos sibi per baptismum in mortem, ut quemadmodum Christus resurrexit a mortuis, sic et nos in novitate vitae ambulemus.
3.17.11
11. Cum quaeritur qua causa scenopegia non sit solemnitas Christianorum, si lex a Christo adimpleta est, non soluta, respondetur tabernaculum Dei fideles esse, in quibus charitate sociatis, et quodammodo compactis, habitare dignatur. Et ideo magis illud non observari a Christianis, quia jam Christus in Ecclesia sua quod illa figura prophetice promittebat implevit. Scenopegiam non celebrare aliquando peccatum fuit, nunc non est peccatum; tabernaculum autem Dei, quod est Ecclesia, non compaginari, semper peccatum est; sed quod tunc agebatur sub praecepto figurato, 431 nunc legitur in testimonio revelato. Nam et illud, quod tunc factum est, non diceretur tabernaculum testimonii, nisi alicui veritati, quae suo tempore declaranda erat, quamdam congruentiam attestaretur.
3.17.12
12. Cum quaeritur quae causae essent septimum annum remissionis, sive jubilaeum non observari, in quo canebant tubae, et revertebantur omnes ad antiquam possessionem, respondetur jubilaei figuram aeternae beatitudinis requiem significare. Sicut enim dies septimus feriatus esse praecipitur, ut aeterna per eum requies designetur, sic in jubilaeo, qui in annorum curriculo septenario numero septies replicato, et monade addita, in quinquagenarium ducitur, perpetuae beatitudinis secura requies intimatur.
3.17.13
13. Quando in voce archangeli, novissima clangente tuba resurgentibus cunctis, revertitur ad omnes antiqua possessio carnis, tunc revertetur Adam ad antiquam terram carnis suae, in qua inhabitavit. Tunc Abel ad terram suam, de qua ejectus est per Cain. Tunc Noe, Abraham, Isaac, et Jacob, sed et omnes animae mortalium tunc recipient corpora sua, a quibus exierunt, ut possideant ea in aeternum.

Intertext edge

Open linked passage

Note