Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Quaestiones in Veterum Testamentum
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis"> —
⋯
More
Original / primary: 21433 Quinvet
4.1.1
432 IN NUMEROS. PRAEFATIO.
4.1.1
1. Ideo hic liber unus ex quinque libris Moysi Numeri appellatus est, eo quod egressae multitudinis Israeliticae ex Aegypto in eodem perfectorumque virorum computatio et numerus teneatur insertus.
4.1.2
2. In quo etiam profectiones eorum et mansiones a finibus Aegypti usque ad locum et tempus in quo Moyses defunctus est numerantur. In quo et dies dedicationis tabernaculi, et oblationum modus, non sine mystici numeri sacramento et ratione dinumeratus est.
4.1.3
3. Catalogus autem mansionum filiorum Israel a prima usque ad ultimam numerantur simul quadraginta et duae. De quibus Matthaeus loquitur: Ab Abraham usque ad David generationes quatuordecim, et a David usque ad transmigrationem Babylonis generationes quatuordecim, et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quatuordecim, id est, generationes simul quadraginta et duae.
4.1.4
4. Per has currit verus Hebraeus, qui de terra festinat transire ad coelum, et Aegypto saeculi derelicta, terram repromissionis ingreditur; nec mirum si illo numeri sacramento perveniamus ad regnum coelorum, sub quo Dominus atque Salvator a primo patriarcha pervenit ad Virginem, quasi ad Jordanem, quae, pleno gurgite fluens, Spiritus sancti gratiis redundavit. 433
4.2.1
432 IN NUMEROS. CAPUT I.
4.2.1
1. Prima mansio est Ramesses urbs, quae in extremis finibus Aegypti erat, in qua populus congregatus exiit in desertum altera die post pascha in conspectu Aegyptiorum. Ramesse interpretari quidam commotionem, vel tonitruum, putaverunt, quia cum commoti fuerimus ad evangelicam tubam, et excitati tonitruo gaudii, eximus in mense primo, quando hiems praeteriit, quando veris exordium est, quando cuncta renovantur.
4.2.2
2. Eximus quinta decima die mensis primi, in crastinum paschae, pleno mensis lumine, post esum agni immaculati, calceatos pedes habentes de Evangelio, vel Apostolo, et accinctos lumbos de pudicitia, et baculos in manibus praeparatos.
4.3
432 IN NUMEROS. CAPUT II.
4.3
1. Secunda mansio est Socoth, in qua coquunt panes azymos, et primum tendunt tabernacula. Unde et locus nomen accepit. Socoth quippe interpretatur tabernacula, sive tentoria. Cum ergo exierimus de Aegypto, id est, a saeculo, primum tabernacula figamus, scientes nobis ad ulteriora pergendum, et ad sanctam terram coelestem iter accelerandum.
4.4
432 IN NUMEROS. CAPUT III.
4.4
1. Tertia mansio est Ethan, quae est in extremo solitudinis, in qua primum videtur Dominus praecedens populum in columna ignis. Ethan sonat fortitudo, sive perfectio. Praeparemus ergo nobis fortitudinem assumentes perfectum robur, ut inter errorum 434 tenebras et confusionem noctis scientiae Christi lumen appareat. Dies quoque noster nubem habeat protegentem, ut his ducibus ad terram sanctae promissionis pervenire valeamus.
4.5.1
432 IN NUMEROS. CAPUT IV.
4.5.1
1. Quarta mansio est Phihahiroth, quod est contra Beelsephon. Phihahiroth interpretatur os nobilium. Proinde assumpta fortitudine, nobilitemur in Domino, contemnentes et Beelsephon, qui interpretatur dominus aquilonis, ejusque superbiam declinemus.
4.5.2
2. Ab hac mansione profecti filii Israel transierunt per medium mare in desertum, videruntque Pharaonem cum suo exercitu submersum, praeeunte Maria praecinente in tympanis.
4.6
432 IN NUMEROS. CAPUT V.
4.6
1. Quinta mansio est Marah, ad quam venerunt filii Israel, transito Rubro mari post triduum. Marah autem interpretatur amaritudo; post praedicationem enim Evangelii et tabernacula transmigrantium, post assumptam fortitudinem fidei, et post baptismum atque victoriam rursus venitur ad amaritudinem, ut voluptas atque luxuria vitae amaritudine terminetur, et per crucis lignum, quasi per cruciatum, iterum suavitas compensetur.
4.7
432 IN NUMEROS. CAPUT VI.
4.7
1. Sexta mansio est Helim, ubi erant duodecim fontes aquarum, et septuaginta palmae, in figura duodecim apostolorum, et septuaginta discipulorum secundi ordinis: de quorum fontibus doctrinae potum haurimus, et dulces fructus victoriae carpimus. Unde et bene Helim vertitur in arietes fortes; ipsi enim sunt robusti principes gregis, duces ovium, doctores gentium. 435
4.8.1
432 IN NUMEROS. CAPUT VII.
4.8.1
1. Septima mansio est iterum ad mare Rubrum, quod est baptismi typus, cruore Domini consecratus. Quaeritur hic quomodo post transitum Rubri maris, et fontes amaros, et Helim, rursus ad mare Rubrum venerint? nisi forte in itinere pergentibus sinus quidam maris occurrit, juxta quem castrametati sunt.
4.8.2
2. Aliud est enim transire mare, aliud in proximo figere tabernacula. Ex quibus monemur post evangelicam disciplinam, et cibos dulcissimos triumphorum, apparere nobis interdum mare, et praeterita discrimina poni ante oculos.
4.9
432 IN NUMEROS. CAPUT VIII.
4.9
1. Octava mansio est in solitudine Sin, qua tenditur usque ad montem Sinai. Interpretatur autem Sine rubus, vel odium, quia postea quam venerimus in locum Ecclesiae, de qua Dominus nobis sit locuturus, grande odium meremur inimici.
4.10
432 IN NUMEROS. CAPUT IX.
4.10
1. Nona mansio est in Depheca, quae dicitur pulsatio, juxta quod Dominus ait: Pulsate, et aperietur vobis. Sensusque est manifestus, quia postquam venerimus ad locum Ecclesiae, incipimus sacramenta pulsare.
4.11
432 IN NUMEROS. CAPUT X.
4.11
1. Decima mansio est in Alus, quod interpretatur fermentum, quod tollens mulier commiscuit farinae satis tribus, donec fermentaretur totum. In hac solitudine murmurat populus propter famem, accepitque vespere coturnicem, et mane alterius diei manna. Et nota, in decima mansione manna tribui, id est, post Decalogi perfectionem angelorum panem manducari. 436
4.12.1
432 IN NUMEROS. CAPUT XI.
4.12.1
1. Undecima mansio est in Raphidin, quae interpretatur dissolutio fortium, vel remissio manuum. In hac sitienti populo fons de petra Oreb in similitudinem Christi aquam erupit. Ibi Jesus in typo Salvatoris contra Amalech militat, et in signo crucis daemonum adversum nos tentamenta surgentia devincuntur.
4.12.2
2. Ubi venit Jethro cognatus ad Moysen, dans consilium septuaginta seniorum, et in typum Ecclesiae ex gentibus congregatae, legis imminutio evangelio suggerente completur. Pulchrae autem dissolutio ac sanitas fortium Raphidin dicitur, vel propter dissipatum Amalech, vel propter sanatum Israel.
4.13.1
432 IN NUMEROS. CAPUT XII.
4.13.1
1. Duodecima mansio est in solitudine Sinai: statim tibi veniat in mentem apostolicus numerus. Sinai quippe interpretatur rubus, quo significatur Ecclesia, in qua nobis apostoli praedicant. In hac mansione Moyses ascendit ad Dominum, ibique descendit Dominus in montem Sinai, dans legem populo suo. Ibi fabricatur tabernaculum, ibi praecipitur varietas hostiarum, vasorum diversitas, indumenta pontificis, sacerdotum ac levitarum caeremoniae.
4.13.2
2. Ibi numerus populorum et Levitarum, et per singulas tribus populi distributio. Oblationes quoque principum in hac mansione 437 descriptae sunt. Duae quoque argenteae tubae ad promovenda castra ibidem fieri jubentur.
4.13.3
3. Ibique praecipitur immundis, et iis qui primo mense paschae interesse non potuerint, ut secundo mense conveniant. Sed quid sibi velit quod hi qui longius habitabant, vel immundi in anima fuerant, in secundo mense pascha jussi sunt facere? Quo nimirum in typo intelliguntur populi gentium, qui cum, omnibus daemonibus fornicati, immundi videbantur in anima, salubri vero confessione mundati, ad secundam nativitatem, quasi ad secundum mensem, transire praecipiuntur.
4.13.4
4. Jubetur quoque in hac mansione Nazaraeis, ut vinum, et siceram, et omne, quod de uvis est, non bibant, nec comedant, nec uvam quidem passam, vel acetum, quod est ex vino. Sed in Proverbiis praecipitur potentes, qui iracundi sunt, ut vinum non bibant, ne cum biberint, obliviscantur sapientiae.
4.13.5
5. Quid ergo Nazaraeorum nomine, nisi abstinentium continentiumque vita designatur? His in vino luxuria prohibetur, in sicera omnis voluptas terrena. Sicera enim ex diverso conficitur genere, sicut voluptas ex diversa vitiorum oritur colluvie; illi enim vinum non bibunt, et siceram bibunt, qui ad decipiendos homines umbras quasdam et imagines se simulant habere virtutum.
4.13.6
6. Uva passa illi vescuntur, qui propter humanos oculos abstinentiae pallore inficiuntur, ut gloriam captent ab hominibus. Acetum autem hi bibunt qui post vitae sanctitatem in vetustatem praeteritorum vitiorum labuntur, et corruptione veteris nequitiae delectantur. Praecepit itaque Deus ut qui sanctitatis induerint titulum cunctis his careant vitiis, nullamque hujusmodi perturbationem appetant, quae statum mentis evertat.
4.13.7
7. In hac mansione projiciuntur de castris leprosi, fluxi et immundi. Leprosi haeretici, fluxi cogitatione, immundi opere, ut tanquam coinquinati et morbidi a castris Ecclesiae separentur, ne contagione morum suorum vitam polluant innocentium. 438
4.13.8
8. Ibi ab anno vicesimo annumerantur populi, qui ad praelium eliguntur. Sed cur ab anno vicesimo, nisi quia ab hac aetate contra unumquemque vitiorum bella nascuntur? Ideoque ad pugnam eliguntur, ut habeant contra libidinem conflictum, ne luxuriis superentur.
4.13.9
9. Ibi etiam ab anno vicesimo et quinto Levitae tabernaculo servire mandantur, et a quinquagenario custodes vasorum fiunt. Quid enim per annum quintum, ac vicesimum, in quos flos juventutis oboritur, nisi ipsi contra unumquemque vitiorum bella signantur? Et quid per quinquagenarium, in quo et jubilaei requies continetur, nisi interna quies edomito bello mentis exprimitur? Quid vero per vasa tabernaculi, nisi fidelium animae designantur?
4.13.10
10. Levitae ergo ab anno vicesimo et quinto tabernaculo serviunt, et quinquagenario vasorum custodes fiunt, ut videlicet qui adhuc impugnantium vitiorum certamina per consensum delectationis tolerant aliorum curam suscipere non praesumant. Cum vero tentationum bella subegerint, cum apud se jam de intima tranquillitate securi sunt, animarum sortiantur custodiam.
4.13.11
11. Sed quis haec praelia sibi perfecte subigat, cum Paulus dicat: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati? Sed aliud est bella fortiter perpeti, aliud bellis enerviter expugnari: in istis exercetur virtus, ne quis extolli debeat; in illis omnimodo exstinguitur, ne subsistat.
4.13.12
12. Praecepit dehinc ibi lex levitis, omnes pilos carnis radere, quia hi qui obsequiis assumuntur divinis debent ante Dei oculos a cunctis carnis cogitationibus mundi apparere, ne illicitas cogitationes mens proferat, et pulchram animae speciem, quasi pilis fruticantibus, deformem reddat.
4.13.13
13. Post haec jubentur etiam fieri duae tubae, quarum clangore populi moverentur ad praelium. Sic enim scriptum est de 439 his ad Moysen: Fac tibi duas tubas argenteas ductiles. Et paulo post: Cum concisus clangor increpuerit, movebuntur castra. Per duas enim tubas exercitus ducitur, quia per duo Testamenta, sive per duo praecepta charitatis, ad procinctum fidei populus evocatur.
4.13.14
14. Quae idcirco argenteae fieri jubentur, ut praedicatorum verba eloquii nitore refulgeant, et auditorum mentem nulla sui obscuritate confundant. Idcirco ductiles, quia necesse est ut hi qui venturam vitam praedicant, tribulationum praesentium tunsionibus crescant.
4.13.15
15. Bene autem dicitur: Cum concisus clangor increpuerit, movebuntur castra, quia nimirum, cum subtilior ac minutior praedicationis sermo tractatur, auditorum mentes contra tentationum certamina ardentius excitantur. Jam abhinc promoventur filii Israel de monte Sina, et transeunt in sepulcra concupiscentiae.
4.14.1
432 IN NUMEROS. CAPUT XIII.
4.14.1
1. Tertia decima mansio est in sepulcris concupiscentiae, ubi populus, fastidiens coelestem panem, carnes Aegyptias desideravit. Multosque subitum devoravit incendium. E quibus edocemur, qui conversationem reliquimus saeculi, et Aegyptias ollas( id est, carnalium desideriorum fervores contempsimus), non debere murmurare contra coelestem panem, nec virulentias Aegyptiorum, qui sunt magnarum carnium, sed simplicem mannae cibum, id est, puram coelestemque vitam quaerere.
4.14.2
2. Alioquin si post perceptum angelicum manna, quae est coelestis vita, sive doctrina, rursus carnes Aegyptias( quae sunt carnales hujus saeculi voluptates) et concupiscentias pristinorum morum voluerimus appetere, vorabimus nauseam, et statim Domini igne torquebimur, desideriumque nostrum vertetu, in tumulos, ut simus sepulcra dealbata, quae foris apparent hominibus 440 speciosa, intus autem plena sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia.
4.14.3
3. In hac mansione descendit spiritus super septuaginta viros electos, et tunc Dominus descendit in nube, et retraxit de spiritu qui erat super Moysen, et imposuit super septuaginta viros. Descendente enim in nube carnis Christo, diffusa est per fidem Spiritus sancti gratia super populos, ex septuaginta gentium linguis electos, venitque super omnes donum illud virtutis coelestis, quod quondam fuerat in Moyse atque prophetis.
4.15.1
432 IN NUMEROS. CAPUT XIV.
4.15.1
1. Quarta decima mansio in solitudine Aseroth. In hac Aaron sacerdos locum incidens offensionis cum sorore sua Maria, fratri uterque obtrectant, quod alienigenam accepisset uxorem. Unde illico Maria contagio leprae effloruit.
4.15.2
2. Quo loco evidens fuit figura mysterii, quod sacerdotalis illa plebs patrum Christo Salvatori adversus Ecclesiam congregatam ex gentibus derogaret: ideoque leprae sorde perfunditur; nec redit ad Dei tabernaculum, donec statutum plenitudinis gentium tempus adimpleatur. Tunc enim eadem plebs pristinam poterit recipere sanitatem, dum eis septiformis spiritualis agnitio ad veniam fuerit suffragata.
4.16.1
432 IN NUMEROS. CAPUT XV.
4.16.1
1. Quinta decima est in Rethma, quae transfertur sonitus, sive juniperus. Fertur autem hoc lignum ignem multo tempore conservare, ita ut si prunae ex ejus cinere fuerint adopertae, usque ad annum perveniant. Ex quibus discimus post sepulcra concupiscentiae, 441 sive atria, transire nos ad lignum multo tempore calens, ut simus ferventes spiritu, et claro sonitu, atque in altum exaltata voce Evangelium Domini praedicemus.
4.16.2
2. Ab hac mansione usque ad tricesimam secundam hae continentur historiae quae, quia non sunt per mansiones singulas distributae, a nobis quoque in commune dicentur.
4.16.3
3. Duodecim exploratores mittuntur ad terram sanctam. Botrus refertur in ligno, et Christi passio demonstratur. Murmurat populus Judaeorum, gigantum impetum reformidans. Pugnat contra Amalech et Chananaeum, nolente Deo; victus intelligit quae debeat in terra sancta exercere sacrificia. Dathan, et Abiron, et filii Core, consurgunt contra Moysen et Aaron, et terrae voragine glutiuntur.
4.16.4
4. Inter mortuos et viventes pontifex medius thuribulo armatus ingreditur, et currens ira Dei sacerdotis voce prohibetur. Virga Aaron florem profert, et folia, et in aeternam memoriam virens siccitas conservatur. Vitula rufa concrematur in holocaustum, et cinis ejus piacularis aspersio est.
4.16.5
5. Quorum quidem figuras breviter annotantes, ex duodecim exploratoribus incipiemus. Duodecim exploratores missi ad explorandam terram uberem, qui terruerunt populum, ne crederent posse accipere terram a Domino repromissam, Scribarum et Pharisaeorum praetulerunt indicium.
4.16.6
6. Sicut enim illi per Moysen missi sunt, ut soli fecunditatem sollicita consideratione tractarent, ita et isti per legem et prophetas jussi sunt, ut per Scripturarum investigationem dominicum specularentur adventum, in quo erat terra, id est, caro sancta, in qua regnum Dei, et ubertatem fructuum spiritualium, et vitam aeternam consequi possent. 442
4.16.7
7. Sed sicut illi desperatione terruerunt populum, ne de Dei promissione confideret, ita et isti Scribae et Pharisaei suaserunt populo Judaeorum ne crederent in Christum, ad Aegyptum saeculi hujus redire cupientes, repudiantes manna fidei, quaerentes ollas peccatorum nigras, et cepas blasphemiarum putidas, et pepones vitiorum ac libidinum corruptione marcentes.
4.16.8
8. Ille autem botrus uvae quem in ligno pensilem medio de terra repromissionis duo advexere vectores, quid significat? Botrus iste pendens e ligno utique Christus ex ligno crucis, promissus gentibus salutaris de terra genitricis Mariae, secundum carnem terrenae stirpis visceribus effusus.
4.16.9
9. Duo bajuli qui sub onere botri illius incedebant populus est uterque. Cujus prior Judaicus, caecus, et aversus, ignarus pendentis gratiae, et pressus onere suspensi, cui subjicietur judicanti; de quibus dicitur: Obscurentur oculi eorum, ne videant, et dorsum eorum semper incurva. Qui vero posterior veniebat, populi gentium gerebat figuram, qui credens, et Christum ante oculos habens, semper eum portans videt, et quasi servus dominum, et discipulus magistrum sequitur, sicut Dominus in Evangelio ait: Si quis vult venire post me, tollat crucem suam, et sequatur me.
4.16.10
10. Hic est autem botrus qui effusus in salutem nostram, vinum sanguinis sui crucis contritione profudit, atque expressum passionis suae calicem Ecclesiae propinavit. Hic est botrus quem malogranatum socia muneris gratia secuta est, nostra scilicet Ecclesia mater, habens intra se per granorum numerum multitudinem populorum; per ruborem, sanguinis Christi signaculo coruscantem, habentem etiam intus distincta grana, sicut Apostolus ait: Divisa charismata, et dona Spiritus sancti gratia distributa( I Cor. XII); quibus omnibus indignos se increduli judicantes, terram carnis Christi fluentem lacte et melle accipere non meruerunt, quam per fidem servi ejus, id est, populi Christiani, consecuti sunt.
4.16.11
11. De cujus doctrina quotidie dicit Ecclesia: Quam dulcia 443 faucibus meis eloquia tua! super mel ori meo. Ficum autem quam cum botro de terra repromissionis attulerant imaginem legis habuisse evangelicis edocemur exemplis; sicut et botrum constat figuram Salvatoris ostendere, quemadmodum in Canticis canticorum Ecclesia de Christo dicit: Frater meus ut botrus Cypri, quia nec est Christus sine lege, nec lex sine Christo esse poterit.
4.16.12
12. Post haec quidam homo, die Sabbati colligens ligna, necatur a populo. Quid autem insinuat quod tam atrociter jussu Dei fuerit idem ab omni populo trucidatus? Quod facile ab infidelibus proponitur. Intelligant ergo quia haec omnia in typo acciderunt illis. Scripta sunt autem ad correctionem nostram.
4.16.13
13. Ille enim pristinus carnalisque homo qui diem Sabbati violare ausus est, dum ligna colligeret, propter quod est punitus, formam significabat ejus qui hodie, in Christo signatus, invenitur agere carnale opus, id est, contrahere ligna, fenum, stipulam ad escam ignis aeterni convenientem. Quae dum colligit in suam perniciem, si fuerit deprehensus, pellitur ab omnibus, et statim occiditur, dum judicatur a spiritualibus. Sic ergo omnia quae illis Judaeis per legem acciderunt formaliter intelligenda sunt.
4.16.14
14. Sequitur jam excidium Core, Dathan et Abiron, qui sibi contra Moysen et Aaron sacerdotem sacrificandi licentiam vindicantes, poenas pro suis conatibus expenderunt. Per eos itaque significantur hi qui haereses et schismata facere conantur, et multos secum trahendo decipiunt, contemnentes sacerdotes Christi, et se a clero ejus plebisque societate segregantes, constituere audent Ecclesias, et aliud altare, precemque alteram illicitis vocibus faciunt, dominicae hostiae veritatem per falsa sacrificia profanantes.
4.16.15
15. Hi, quia contra Dei ordinationem nituntur, ob temeritatis audaciam terrae compagibus ruptis, viventes profundo hiatu merguntur; nec tantum hi qui duces errorum sunt, sed et illi qui consentiendo participes eorumdem effecti sunt, in ignem aeterni judicii praeparata ultione peribunt.
4.16.16
16. Deinde Aaron sanctus in ruinam mortis populum trahi 444 spectans, thuribulum accipiens, cucurrit obviam quassationi, stansque in medio superstitum ac peremptorum, lethalem plagam objectu sui, quasi quidam murus, exclusit. Iste sacerdos Dominus Jesus Christus est, princeps principum sacerdotum; sacerdos iste ruinam mortis in mundo aspiciens, occurrit a summo coelo, venitque obviam, quasi gigas ad currendam viam.
4.16.17
17. Stetitque inter vivos et mortuos, quia natus est et mortuus. Sicque thuribulum passionis suae accipiens, et in odorem suavitatis praetendens, suspendit ignis aeterni perniciem, et inimicam perculit mortem.
4.16.18
18. Virga autem Aaron, quae post siccitatem floruit, caro insinuatur Christi, quae postquam de Jesse radice succisa est, vivacius mortificata reviviscit. Itaque virga post ariditatem virescens Christus est post mortem resurgens. Ipsum enim virgam, ipsum florem intelligimus, ut in virga regnantis potentia, et in flore pulchritudo ejus monstretur. Unde et in Canticis canticorum idem dicit: Ego sum flos campi, et lilium convallium.
4.16.19
19. Alii virgam hanc, quae sine humore florem protulit, Mariam virginem putant, quae sine coitu edidit Verbum Dei, de qua scriptum est: Exiet virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet, id est, Christus, qui futurae typum praeferens passionis, candido fidei lumine et passionis sanguine purpurabat flos virginum, corona martyrum, gratia continentium.
4.16.20
20. Restat interea vitula rufa in holocaustum concremata, cujus cinis expiatio populi erat. Sic enim dicitur de illa ad Moysen et Aaron: Praecipe filiis Israel ut adducant ad te vaccam rufam aetatis integrae, in qua nulla sit macula, nec portaverit jugum; tradetisque eam Eleazaro sacerdoti, qui eductam extra castra immolabit in conspectu omnium, et intinget digitum Eleazar in sanguine ejus, et asperget contra fores tabernaculi septies, comburetque eam cunctis videntibus; tam pellem et carnes ejus quam sanguinem et fimum flammae tradetis.
4.16.22
21. Lignum quoque cedrinum, et hyssopum, coccumque bis tinctum 445 sacerdos mittat in flammam, quae vaccam vorat, et tunc demum lotis vestibus et corpore ingredietur in castra, et commaculatus erit usque ad vesperum. Sed et ille qui combusserit lavabit vestimenta sua, et corpus, et immundus erit usque ad vesperum.
4.16.23
22. Colliget autem vir mundus cineres vaccae, et effundet eos extra castra in loco purissimo, ut sint multitudini filiorum Israel in custodiam, et in aquam aspersionis, quia pro peccato vacca combusta est. Cumque laverit, qui vaccae portaverat cineres, vestimenta sua, immundus erit usque ad vesperum. Et habebunt hoc filii Israel, et advenae sanctum jure perpetuo. Et qui tetigerit mortuum, et propter hoc septem diebus fuerit immundus, aspergetur ex hac aqua die tertio, et die septimo emundabitur. Si die tertio aspersus non fuerit, vel septimo, non poterit emundari.
4.16.24
23. Vitula rufa caro est Salvatoris nostri, rosea sanguine passionis, aetatis integrae, qui perfecta aetate passionem suscepit. Quod autem non est impositum super illam jugum, hoc ostendit, quia caro Christi non est subjugata delicto, neque victa ab ullo peccato. Quod autem apprehensam ejecerunt filii Israel extra castra, astante Eleazaro sacerdote, populum Judaeorum significat, et consensum sacerdotum in necem Domini, quem ejectum extra Jerusalem crucifixerunt.
4.16.25
24. Sicut ergo qui offerunt vitulam immundi sunt, sic et qui apprehenderunt Dominum, et occiderunt, peccatores habentur. Et sicut is qui colligit cinerem aspersionis mundus est, sic et omnes mundi sunt qui passionem Christi praedicaverunt gentibus, et in toto orbe terrarum doctrinam ejus asperserunt, populosque Domino collegerunt. Lignum autem et hyssopum crucem putamus et baptismum.
4.16.26
25. Per hyssopi enim fasciculum aspergebantur agni sanguine, qui mundari solebant, typice figurantes lavacrum baptismatis, et ablutionem aeterni fontis. Coccum autem bis tinctum figuram sacri sanguinis significare, quo peccatores abluuntur. Bis tinctum autem, quia per eum et corpore et corde mundantur. Haec enim tria ad purgationem peccatorum pertinent. Primo per cedrum fides ligni crucis 446, secundo per hyssopum baptismus, tertio per coccum sanguinis dominici sacramentum.
4.16.27
26. Sicut autem die tertia illi purgari jubentur, ita et omnis anima purgatur ab omnibus delictorum sordibus, quaecunque credit Christum Dominum die tertia a mortuis resuscitatum. Hujusmodi etiam homo mundus erit in die septima, id est, in regno sanctorum, adveniente Domino, et beatus, ac laetus parte coelestis illius regni potietur.
4.16.28
27. Qui autem non fuerit aspersus, id est, hujus gratiae fide munitus, peribit anima illa de coetu sanctorum, et de populo fidelium. Ex sanguine autem hujus vitulae ideo septies tabernaculum jubet aspergi, quia septem sunt Spiritus sancti charismata, quae per Christi sanguinem super Ecclesiae populos distribuuntur, per quem ab omni delicto purgantur, sicut Apostolus ait: Jam abluti estis in sanguine Christi et passione ejus.
4.16.29
28. Quod vero vitula cum pelle et ossibus suis comburitur, et agnus ille paschalis pari modo concrematur, ne ossa ejus confringantur, hoc ostendit quod Domini Jesu Christi corporis crura in passione non essent confringenda, sicut Evangelista testatur. Moraliter autem vaccam rufam, cujus cinis expiatio populi est, non alter immolare et offerre ad altare Domini poterit, nisi qui terrena opera non fecerit, jugumque delicti non contraxerit, nec vinculis peccatorum fuerit alligatus.
4.16.30
29. Jam dehinc post exploratores, et botrum, post excidium superborum et sacerdotale thuribulum, postque virgam florentem, et vitulae combustae aspersionem, revertamur ad mansiones.
4.17
432 IN NUMEROS. CAPUT XVI.
4.17
1. Sexta decima mansio est in Ramoth, quod Latine dicitur mali Punici divisio, quae significabat Ecclesiam. Quae quasi multa grana uno cortice contegit, dum omnem turbam credentium in fidei unitate concludit. 447
4.18.2
432 IN NUMEROS. CAPUT XVII.
4.18.2
1. Septima decima mansio est in Lebna, quae Latine transfertur in laterem. Legimus Aegyptios lateres, quos populus faciens ingemuit, ex quibus discimus in itinere istius vitae de alio in aliud transitu nunc nos crescere, nunc decrescere, et post ordinem ecclesiasticum saepe ad lateres, id est, ad carnalia opera transmigrare.
4.19
432 IN NUMEROS. CAPUT XVIII.
4.19
1. Octava decima mansio est in Ressa, quae in frenos vertitur. Si enim post profectum rursum ad lutulenta opera descendimus, infrenandi sumus, et cursus vagi, atque praecipites Scripturarum retinaculis dirigendi.
4.20
432 IN NUMEROS. CAPUT XIX.
4.20
1. Nona decima mansio est in Caalatha, quae interpretatur Ecclesia, scilicet ut vagi currentium gressus frenis ad Ecclesiam retrahantur, ut fores quas antea reliquerant rursus festinent intrare.
4.21
432 IN NUMEROS. CAPUT XX.
4.21
1. Vicesima mansio est in monte Sepher, quae interpretatur pulchritudo, id est, Christus. Et vide quid prosint frena. Si a vitiis nos retrahunt, introducunt ad virtutum choros, et in Christo monte pulcherrimo habitare faciunt; de quo scriptum est: Venite, ascendamus ad montem Domini.
4.22
432 IN NUMEROS. CAPUT XXI.
4.22
1. Vicesima prima mansio est in Harada, quae vertitur in miraculum. Et vide quam pulcher est ordo virtutum. Post frenos 448 in Ecclesiam intromittimur, post habitationem ad montem Christi ascendimus; in quo positi miramur in eis quae nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt.
4.23
432 IN NUMEROS. CAPUT XXII.
4.23
1. Vicesima secunda mansio est in Maceloth, quae in coetus vertitur, id est, in ecclesia. In hac enim consistit multitudo credentium, juxta quod scriptum est: Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum!
4.24
432 IN NUMEROS. CAPUT XXIII.
4.24
1. Vicesima tertia mansio est in Tahath, quae interpretatur pavor, quia dum quisque venit ad Ecclesiam, atque ascendit in montem pulcherrimum Christum, et stupore et miraculo Christi magnitudinem confitetur; adjungat deinde timorem, qui custos est beatitudinis, ut altum non sapiat, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.
4.25.1
432 IN NUMEROS. CAPUT XXIV.
4.25.1
1. Vicesima quarta mansio est in Thare, quam nonnulli vertunt in malitiam sive pasturam*.
4.25.2
2. Quod vel ad praepositos Ecclesiarum, vel ad custodiam animae refertur, ut sollicitus sit quisque, habeatque pavorem, ne leo diabolus in caulas ovium, id est, in Ecclesias per diversa vitiorum foramina introire nitatur. 449
4.26
432 IN NUMEROS. CAPUT XXV.
4.26
1. Vicesima quinta mansio est in Methca, quae vertitur in dulcedinem. Ascendisti enim in excelsum, admiratus es virtutum choros, timuisti ruinam, abegisti insidiatores, dulcis te fructus protinus laboris insequitur, ut merito dicas: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua! super mel ori meo.
4.27
432 IN NUMEROS. CAPUT XXVI.
4.27
1. Vicesima sexta mansio est in Hesmona, quae Latine festinationem sonat. Scilicet, ut postquam dulces fructus laboris sumpserimus, non simus quiete contenti et otio, sed rursum ad ulteriora properantes, obliviscamur praeteritorum, et in futura nos extendamus.
4.28.1
432 IN NUMEROS. CAPUT XXVII.
4.28.1
1. Vicesima septima mansio est in Moseroth, quod interpretatur vincula, sive disciplina, scilicet, ut festino gradu pergamus ad magistros, eorumque teramus limina, et praecepta virtutum ac mysteria Scripturarum vincula putemus esse aeterna.
4.28.2
2. Haec sunt Christi vincula, de quibus in Isaia legitur: Viri sublimes ad te transibunt, et tui erunt servi, post te ambulabunt colligati vinculis. Sunt et alia diaboli vincula, quibus disruptis, vicit hostes Samson. De quibus Propheta dicit: Dirupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis. 450
4.29.1
432 IN NUMEROS. CAPUT XXVIII.
4.29.1
1. Vicesima octava mansio est Baneiacam, quae per interpretationem transfertur in filios necessitatis, seu stridoris. Qui sint isti filii necessitatis ipse psalmus nos docet: Afferte Domino, filii Dei, afferte Domino filios arietum. Quae est tanta necessitas, quae nolentibus imponatur? cum divinis Scripturis fueris eruditus; et leges earum, ac testimonia, vincula scies veritatis, contendens cum adversariis, ligabis eos, et vinctos duces in captivitatem, et de hostibus quondam atque captivis liberos Dei efficies, ut repente dicas cum Sion: Ego sterilis, et non pariens, transmigrata, et captiva; et istos quis enutrivit? Ego destituta, et sola; et isti ubi erant?
4.29.3
2. Porro quod interpretatum est filios stridoris, ad illum sensum refertur, quod timore supplicii, et ejus loci ubi est fletus et stridor dentium, deserentes diaboli vincula, Christo Domino credentium turbae colla submittant.
4.30.1
432 IN NUMEROS. CAPUT XXIX.
4.30.1
1. Vicesima nona mansio est in monte Gadgad, quod interpretatur nuntius, sive accinctio, vel certe concisio. Non enim aliter possumus magistri discipulorum atque credentium eos facere filios necessitatis, nisi praeceptores eorum interfecerimus. Crudeles simus in occisione eorum, non parcat manus nostra armum, aut extremum auriculae de ore leonis extrahere.
4.30.3
2. At vero de nuntio et accinctione, hoc breviter dici potest, quod filiis necessitatis grandes ad virtutes stimulos suggeremus, cum eis nuntiaverimus praemia futurorum, et accinctos inire bella docuerimus. Horum trium quidquid magister fecerit, in monte consistit. 451
4.31
432 IN NUMEROS. CAPUT XXX.
4.31
1. Tricesima mansio est in Ietebatha, quae interpretatur bonitas, quae est Christus.
4.32
432 IN NUMEROS. CAPUT XXXI.
4.32
1. Tricesima prima mansio est in Hebrona, quae interpretatur transitus, id est, mundus, de quo Apostolus ait: Praeterit enim figura hujus mundi. In hunc venientes sancti Dei cupiunt ad meliora transire. De quibus Psalmista canit: Et non dixerunt qui praeteribant: Benedictio Domini super vos.
4.33
432 IN NUMEROS. CAPUT XXXII.
4.33
1. Tricesima secunda mansio est in Asiongaber, quae transfertur in ligna viri. Possunt haec ligna viri saltuum et arborum omnium genera multitudinem gentium figurare. Usque huc solitudo Pharan decem, et octo continet mansiones, quae descriptae in catalogo in superiore itinere non ponuntur.
4.34.1
432 IN NUMEROS. CAPUT XXXIII.
4.34.1
1. Tricesima tertia mansio est in deserto Sin. Haec est Cades. Cades autem sancta interpretatur per antiphrasin, sicut lucus, cum minime luceat, vel bellum, quod tamen sit horridum. In hac mansione moritur Maria, et sepelitur.
4.34.2
2. Videtur in Maria prophetia mortua, in Moyse, et Aaron legi, et sacerdotio Judaeorum finis impositus: quod nec ipsi ad terram repromissionis transcendere valeant, nec credentem populum de solitudinibus hujus mundi educere, nisi solus Jesus, id est, Salvator verus Dei Filius.
4.34.3
3. In hac mansione propter aquas contradictionis Moyses offendit Deum, 452 et prohibetur transire Jordanem. Turbatur enim murmure populi, dubitanter petram virga percussit, quasi illud Deus non posset facere ut aqua de petra flueret, quod ante jam fecerat. Quid ergo hic fides Moysi insinuat, quod ad aquam de petra ejiciendam titubaverit? hanc prophetiam recte intelligamus fuisse de Christo.
4.34.4
4. Dum enim Moyses in Scripturis sanctis aliam atque aliam pro re aliqua significanda personam gerat, nunc tamen populi Judaeorum sub lege positi personam gerebat, eumque in prophetica praenuntiatione figurabat. Nam sicut Moyses, petram virga percutiens, de Dei virtute dubitavit, ita ille populus, qui sub lege per Moysen data tenebatur, Christum ligno crucis affigens, eum virtutem Dei esse non credidit, sed sicut percussa petra manavit aqua sitientibus, sic plaga dominicae passionis effecta est vita credentibus.
4.34.5
5. Habemus enim de hac re praeclarissimam et fidelissimam vocem apostolicam, cum inde loqueretur, dicens: Petra autem erat Christus. Hanc ergo carnalem de Christi divinitate desperationem in ipsius Christi altitudine Deus mori jubet, cum mortem carnis Moysi in monte imperat fieri. Sicut enim petra Christus, ita et mons Christus. Petra humilis fortitudo, mons eminens magnitudo. Quia sicut Apostolus ait: Petra erat Christus, ita ipse Dominus: Non potest civitas abscondi supra montem posita; se scilicet montem, fideles autem suos in sui nominis gloria fundatos asserens civitatem.
4.34.7
6. Prudentia enim carnis vivit, cum tanquam petra percussa Christi humilitas in cruce contemnitur. Christus enim crucifixus Judaeis scandalum est, gentibus autem stultitia; et prudentia carnis moritur, cum tanquam montis eminentia Christus excelsus agnoscitur. Ipsis enim vocatis Judaeis et Graecis Christus Dei virtus et Dei sapientia est.
4.35.1
432 IN NUMEROS. CAPUT XXXIV.
4.35.1
1. Tricesima quarta mansio in monte Hor, in extremis finibus Edon. 453 In quem ascendit Aaron juxta praeceptum Domini, et mortuus est anno quadragesimo egressionis ex Aegypto, eo scilicet anno quo novus populus repromissionis terram intraturus erat. Et quanquam in monte sacerdotium Eleazaro filio dereliquerit, lexque eos qui eam impleverint perducat ad summum, tamen ipsa sublimitas non est trans fluenta Jordanis, sed in extremis terrenorum operum finibus. Et planxit eum populus triginta diebus. Aaron plangitur, Jesus non plangitur. In lege descensus ad inferos, in evangelio ad paradisum transmigratio.
4.35.2
2. Audit quoque Chananaeus quod venisset Israel, et in locum exploratorum, ubi quondam populum offendisse noverant, ineunt praelium, et captivum ducunt Israel. Rursusque in eodem loco pugnatur ex voto, victor vincitur, victi superant, per quod intelligimus ut cum nos Dei auxilio destitutos hostes invaserint, duxerintque captivos, non desperemus salutem, sed iterum armemur ad praelium. Potest fieri ut vincamus ubi victi sumus, et in eodem loco triumphemus in quo fuimus ante captivi.
4.36
432 IN NUMEROS. CAPUT XXXV.
4.36
1. Tricesima quinta mansio est in Selmona.
4.37.1
432 IN NUMEROS. CAPUT XXXVI.
4.37.1
1. Tricesima sexta mansio est in Phunon. Hae duae mansiones in ordine historiae non inveniuntur: in his, mortuo Aaron, murmurant Israelitici populi contra Deum et Moysen, manna fastidiunt, et a serpentibus vulnerantur.
4.37.2
2. Sed quid illud significat quod morsus mortiferi serpentum, exaltato et respecto aeneo serpente, sanabantur, nisi quod nunc in typo Salvatoris, qui ferum antiquumque serpentem in patibulo triumphavit, diaboli venena superantur? ita ut qui vere expresseque imaginem Filii Dei passionemque ejus conspexerit servetur. Hoc enim significant et verba ipsius Domini dicentis: Sicut exaltavit Moyses serpentem in deserto, sic oportet exaltari Filium hominis, 454 ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam.
4.37.3
3. Quod vero aeneus est serpens, ipse Christus intimatur, qui ligno suspensus est; aes quippe metallis caeteris durabilius esse solet. Et apte aeneus serpens ligno suspensus est, ut Dominus et in serpente mortalis, et in aere significaretur aeternus; videlicet, ut indicaretur mortuus per humilitatem, et tamen esset quasi aeneus per divinitatem. Pulchre autem prima mansio Selmona interpretatur imaguncula, quia nimirum ibi imago expressa est Salvatoris per serpentem aeneum, qui ibi, ut imago, in ligno pependit.
4.37.4
4. Pulchre etiam et secunda Phunon interpretatur os, quia postea quam passionem filii Dei cognoscimus, quod corde credimus ore pronuntiamus, legentes illud Apostoli: Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem.
4.38
432 IN NUMEROS. CAPUT XXXVII.
4.38
1. Tricesima septima mansio est in Oboth, quae vertitur in Magos, sive Pythones; unde demonstratur quia post imaginem Dei, quae in cordis ratione monstratur, et confessionem fidei, quae ore profertur, consurgunt serpentes, et artes maleficae ad bella nos provocant. Sed nos custodia circumdantes cor nostrum, obturemus aures nostras, ne audiamus voces incantantium, et sirenarum carmina negligamus.
4.39
432 IN NUMEROS. CAPUT XXXVIII.
4.39
1. Tricesima octava mansio est in Jeabarim in finibus Moab, quae significat acervos lapidum transeuntium, id est, sanctos, per istum saeculum ad alias mansiones transire festinantes. 455
4.40.1
432 IN NUMEROS. CAPUT XXXIX.
4.40.1
1. Tricesima nona mansio est in Dibongad. In hac geritur bellum contra Sehon regem Amorrhaeorum, et Og regem Basan. In his regibus licet res gesta cognoscatur, tamen per conditiones virtutesque nominum spiritualis significatio est subjecta. Sehon namque interpretatur tentatio oculorum. Per quem figuratur diabolus, qui transfigurat se velut angelum lucis, et per haeresim vel schisma verisimilia mentitur, ut fallat incautos.
4.40.2
2. Hunc Amorrhaei, id est, amaricantes, habent regem. Nisi enim quaedam simulatio veritatis praecedat, non sunt haereses amaricantes, non schismata exacerbantium in Ecclesia. Iste ergo rex occiditur in unoquoque homine, quando quisque damnat simulationem, et diligit veritatem. Og vero rex interpretatur conclusio, Basan autem confusio; id enim agit diabolus semper, ut concludat viam ad Dominum, opponendo idola sua, ne credatur in Christum. Conclusio enim praecedit, ut rex; sequitur confusio, ut plebs: quia quos modo concludit, ne credant in Christum, quando apparuerit Christus, omnes confundentur.
4.40.4
3. Mansio autem ista Dibongad interpretatur fortiter intellecta tentatio, quia nimirum si superetur simulatio, quae per schisma vel haeresim exercebat Ecclesiam, et conclusio, quae per sacrilegium claudit fidei viam, nihilominus tentatio intelligitur, ac deinde intellecta fortiter superatur.
4.41
432 IN NUMEROS. CAPUT XL.
4.41
1. Quadragesima mansio est de Dibongad in Helmon Deblathaim, quae vertitur in contemptum palatarum, sive opprobriorum. Et per hoc dicimus omnia dulcia ac illecebras voluptatum praetereuntium 456 in saeculo contemnendas, et opprobria diligenda. Quae si falso objiciantur, beatitudinem pariunt, Salvatore plenissime docente, qui ait: Cum exprobraverint vobis homines, beati eritis.
4.42.1
432 IN NUMEROS. CAPUT XLI.
4.42.1
1. Quadragesima prima mansio est in montibus Abarim, contra faciem Nabo, quae vertitur in montes transeuntium, et est contra faciem montis Nabo, ubi moritur et sepelitur Moyses, terra promissionis ante conspecta. Nabo interpretatur conclusio, in qua finitur lex, et non invenitur ejus memoria. Porro gratia Evangelii absque ullo fine tenditur: Et in omnem terram exivit sonus ejus, et in fines orbis terrae verba ipsius.
4.42.2
2. Simulque considerandum quod habitatio transeuntium in montibus sita sit, et adhuc profectu indigeat. Post montes enim plurimos ad campestria Moab et Jordanis fluenta descendimus, quae interpretatur descensio. Nihil enim tam periculosum est quam gloriae cupiditas, et jactantia, et animus conscientia virtutum tumescens.
4.43.1
432 IN NUMEROS. CAPUT XLII.
4.43.1
1. Quadragesima secunda mansio est in campestribus Moab, super Jordanem, juxta Jericho, ubi fixerunt tentoria a domo solitudinis usque ad Abelsatim in planitie Moab. In quadragesima secunda, quae extrema mansio est, quaedam quae sunt gesta narremus.
4.43.2
2. Sedens in ea populus a divino Balaam, quem mercede conduxerat Balac, jussu Dei benedicitur, et maledictio mutatur in laudes. Sed quid est quod iste Balaam, dum pervenire ad propositum tenderet, asina cui praesidebat, dum vidisset angelum loquitur?
4.43.3
3. Quae est enim haec asina nisi bruta gentilitas? Quam 457 quondam Balaam, id est, seductor idololatriae, quasi brutum animal, et nulla ratione renitens, quo voluit errore substravit. Sed ista angelum Dei vidit, quem homo videre non potuit; et vidit, et detulit, et locuta est, ut agnosceremus, posterioribus temporibus, sub adventu magni Angeli Dei gentilem illam plebem, mutata duritiae stoliditatisque natura, solutis Deo linguis, locuturam; ita ut quae erat subjecta perfidiae in vocem fidei et confessionis erumperet, licet et caro nostra animalis est.
4.43.4
4. Plerumque enim caro per molestias tacta flagello suae menti Deum indicat, quem mens ipsa carni praesidens non videbat; ita ut anxietatem spiritus proficere in hoc mundo cupientis, velut iter tendentis, impediat, donec ei invisibilem, qui sibi obviat, innotescat. Unde et bene per Petrum dicitur: Correptionem habuit suae vesaniae subjugale mutum, quod in hominis voce loquens, prophetae insipientiam prohibuit.
4.43.5
5. Insanus quippe homo a subjugali muto corripitur, quando elata mens humilitatis bonum, quod tenere debeat, ab afflicta carne memoratur. Sed hujus correptionis donum idcirco Balaam non obtinuit, quia ad maledicendum pergens, vocem, non mentem, mutavit. Consilium quippe dedit regi Balac ut mulieres in meritorio poneret, et ante januas earum aras, ut venientes filii Israel prius sacrificarent idolis, et sic ingrederentur ad mulieres, ut inde fornicentur filii Israel cum filiabus Madian.
4.43.6
6. Sed quid est quod iste Balaam populum Dei posse decipi certa ratione collegit, dans consilium ut ex illa parte, qua infirmari noverat filios Israel, perniciosi eis laquei tenderentur, non dubitans eos, oblata copia feminarum, fornicationis ruina protinus collapsuros, quia concupiscibiles animae eorum partes sciebat esse corruptas?
4.43.7
7. Ita ergo unumquemque nostrum nequitiae spirituales versuta 458 malignitate in figura Balaam pertentant, illis praecipue affectibus animae insidiosos laqueos praestruentes, quibus nos senserint aegrotare, ut, verbi gratia, cum viderint rationabiles animae nostrae partes esse vitiatas, illo nos ordine decipere moliantur.
4.43.8
8. Sed Phinees sacerdos zelatus, ut Domini furorem placaret, Zambri et scortum Madianitidem pugione transfigit, significans per crucem Christi non solum idololatriam, sed etiam omnem carnis affectum vel concupiscentiam perimi saeculi, et tunc placari Deum, dum carnis exstinguitur desiderium. Post haec numeratur rursum populus, numerantur et Levitae, ut, interfectis primo carnalibus, novus Dei populus censeatur, qui per baptisma Jordanis transeat, et coelestis haereditatis repromissionem percipiat.
4.43.9
9. Porro quod sexcenta millia armatorum de Aegypto numerantur egressa, et ex ipsis non sunt amplius quam duo terram repromissionis ingressi, haec figura demonstrat multos per baptismum ad fidem transire; sed ad patriam coelestem paucissimos pervenire secundum figuram illam in Evangelio, in qua multi vocati, pauci vero inveniuntur electi.
4.43.10
10. Quod vero duo tantum ingrediuntur, aut propter eos qui ex utroque populo regni coelestis promissionem adipiscuntur, aut propter illos qui per duas vitas, actionis et contemplationis, ad aeternam beatitudinem praedestinantur.
4.43.11
11. Interpellant dehinc filiae Salphaad quinque, et ex judicio Dei haereditatem accipiunt inter fratres suos. Nec legis plebs ab Evangelii possessione excluditur.
4.43.12
12. Deinde Jesus in monte succedit Moysi, et discit quae specialiter debeant offerri in Ecclesia. Legi etenim succedit Evangelium, ibique lex facienda praecepta admonet, et gratia complet.
4.43.13
13. Primum quidem quid offerri debeat per singulos dies; dehinc quid in Sabbato propter spem quietis aeternae; quid in kalendis 459 pro invocatione vitae; quid in pascha, quando consepelimur cum Christo per baptismum, quasi a mortuis transeuntes ad vitae nativitatem; quid in Pentecoste propter gratiam Spiritus sancti et indulgentiam remissionis peccatorum; quid in neomenia mensis septimi; quid in jejunio ejusdem mensis decimo die; quid in scenopegia, quando figuntur tabernacula quinto decimo die supradicti mensis.
4.43.14
14. Dehinc texitur bellum contra Madianitas, et mors divini Balaam, in cujus nece error perfidiae ligno crucis interficitur, fitque deinde Amalech praedae divisio, et oblatio ex ea animarum tabernaculo Dei.
4.43.15
15. Post haec filii Ruben et Gad, et dimidia tribus Manassae, jumenta plurima habentes, citra Jordanem possessionem accipiunt, et in repromissionis terra haereditatem habere nolunt, figurantes quia quos mundi implicamenta occupant, habitationem coelestis patriae nequaquam desiderant.
4.43.16
16. Dehinc populus admonetur, ut in terra sancta idola destruant, et nullus de prioribus habitatoribus servetur, ad significandum, ut dum in terram sanctae repromissionis per fidem ingredimur, simul cum idololatria omnia etiam vitia exstinguamus.

Intertext edge

Open linked passage

Note