Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Quaestiones in Veterum Testamentum
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis"> —
⋯
More
Original / primary: 21433 Quinvet
5.1.1
IN DEUTERONOMIUM. CAPUT I. Cur Deuteronomium undecim diebus scriptum.
5.1.1
1. Liber Deuteronomii repetitio est praecedentium quatuor librorum legis. Nam dum illi in se proprias contineant causas, iste tamen replicat omnium. Habet autem et ipse propria innumera sacramenta, e quibus pauca pro exercitio lectoris studui memoranda.
5.1.2
2. Deuteronomium autem secunda legis latio dicitur, quod significat Evangelium. In cujus principio notandum est quid indicet quod undecim diebus idem Deuteronomium a Moyse scribitur; significat vero Judaicae plebis lapsum in Evangelio per transgressionem Decalogi mandatorum.
5.2.1
IN DEUTERONOMIUM. CAPUT II. De quadraginta annis deserti, et vestibus non attritis.
5.2.1
1. Quid autem significaverunt illi quadraginta anni, quibus laboriose peractis, filii Israel ad repromissionis terram transierunt? Per hos quadraginta annos totum saeculi tempus significatur, in quo vivit Ecclesia sub laboribus et periculosis tentationibus, sperando quod non vidit per patientiam, quousque ad promissam aeternae felicitatis perveniat patriam. 461
5.2.2
2. Ideo et Dominus quadraginta diebus jejunavit et quadraginta noctibus, et tentatus est in eremo. Corpus enim ejus, quod est Ecclesia, necesse est tentationes laboresque patiatur in hoc saeculo, quoad usque veniat illud tempus ubi post tentationes accipiat consolationes.
5.2.3
3. Porro quod vestis Israel per tot annos in eremo nulla vetustate corrupta est, et morticina pellis calceamentorum tandiu sine labe duravit, potest figurare futuram incorruptibilitatem corporum, ubi ea quae corruptibilia sunt sine corruptione ulla permanebunt.
5.3.1
IN DEUTERONOMIUM. CAPUT III. De non plantando ligno juxta altare.
5.3.1
1. Non plantabis omne lignum juxta altare Dei, nec facies nemus in terra. Interdicitur quippe ne nemus complantetur in templo. Nemus frondentes arbores et infructuosae sunt, solum ad delectationem visus plantatae. Tales sunt et gentiles, qui rationem suam verborum decore componunt, ut non convertant a vitiis, sed delectent, atque istiusmodi seductione persuadeant.
5.3.3
2. Nos autem secundum praeceptum juxta altare Dei nemus non plantamus, si circa dominicam fidem nihil in verbis infructuosum, nihil audientiae saeculari illecebrosum componimus, sed sola puritate veritatis scientiam paerdicationis tenemus. Hoc nemus in praedicatione sapientiae plantare vitabat Apostolus, cum dicebat: Loquimur non in doctis humanae sapientiae Verbis, sed in doctrina spiritus, et virtute. 462
5.4.1
IN DEUTERONOMIUM. CAPUT IV. De auferendo praeputio ligni pomiferi.
5.4.1
1. Quando ingressi fueritis in terram, et plantaveritis in ea ligna pomifera, auferetis praeputia eorum, pomorumque germina immunda erunt vobis, nec edetis ex eis. Ligna quippe pomifera sunt opera virtutibus fecunda. Praeputia lignorum auferimus, cum de ipsa inchoationis infirmitate suspecti primordia operum nostrorum non approbamus.
5.4.2
2. Poma autem quae germinant immunda existimamus, nostrisque cibis non aptamus, quia cum primordia boni laudantur operis, dignum est ut hoc animum non pascat operantis, ne, dum accepta laus suaviter carpitur, fructus operis intempestive comedatur.
5.5.1
IN DEUTERONOMIUM. CAPUT V. De non operando in bovis primogenito.
5.5.1
1. Non operaberis in primogenito bovis, et non tondebis primogenita ovium. In primogenito quippe bovis operari est bonae conversationis primordia in exercitio publicae actionis ostendere. Ovium quoque primogenita tondere est ab occultationis suae tegmine humanis oculis inchoantia bona nostra denudare.
5.5.2
2. In primogenito ergo bovis operari prohibemur, atque a primogenitis ovium detondendis compescimur, quia etsi quid robustum incipimus exercere, hoc in aperto citius non debemus ostendere. Sed cum vita nostra simplex quid atque innocuum inchoat, dignum est ut secreti sui velamina non relinquat, nec hoc humanis oculis, quasi subducto vellere, ostendat.
5.5.3
3. Ad sola ergo divina sacrificia boum primogenita, oviumque proficiant, ut si quid forte innocuum incipimus, hoc ad honorem intimi Judicis in ara cordis immolemus. Quod ab illo procul dubio 463 tanto libentius accipitur, quanto et ab hominibus occultatum nullo laudis appetitu maculatur.
5.5.5
4. Saepe autem novae conversationis primordia adhuc carnali vitae sunt commista. Et idcirco innotescere citius non debent, ne cum laudantur bona quae placent, deceptus laude sua animus deprehendere in eis nequeat mala quae latent.
5.6.1
IN DEUTERONOMIUM. CAPUT VI. De non arando in bove et asino.
5.6.1
1. Non arabis in bove simul et asino. In bovis nomine populus ex circumcisione positus sub jugo legis accipitur; in asino autem populus gentium pertinens ad Evangelium: in bove quippe et asino simul arat qui sic recipit Evangelium, ut Judaicarum superstitionum, quae in umbra et imagine praecesserant, caeremonias non relinquat.
5.6.3
2. Item nonnunquam in bove bene operantium vita, in asino stultorum vecordia figuratur. Quid est ergo: Non arabis in bove simul et asino? ac si diceret: Fatuum sapienti in praedicatione non socies, ne per eum qui rem implere non valet et illi qui praevalet obsistas.
5.6.4
3. Bovem quippe et asinum, si necesse sit, unusquisque sine detrimento operis jungit. Sapientem vero et stultum( non ut unus praecipiat, et alter obtemperet, sed ut pariter aequali potestate annuntient verbum Dei) non sine scandalo quisque comites facit.
5.7.1
IN DEUTERONOMIUM. CAPUT VII. De non alligando ore bovis triturantis.
5.7.1
1. Non alligabis os bovi trituranti. Dictum est quod in bovis 464 nomine vita uniuscujusque operantis exprimitur. Dicit quodam in loco Apostolus Paulus, reprehendens et dolens, quod nemo illi communicaverit in ratione dati et accepti. Quid est in ratione dati et accepti, nisi quod alio in loco aperte exposuit, dicens: Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est ut carnalia vestra metamus? Hoc significat: Non alligabis os bovi trituranti.
5.7.2
2. Unde et idem Apostolus alio loco dicit: Dignus est operarius mercede sua. Vult ergo Scriptura doctoribus praestare carnalia, a quibus spiritualia consequuntur, quia praedicatores occupati in doctrina necessaria sibi providere non possunt.
5.8
IN DEUTERONOMIUM. CAPUT VIII. De non coquendo haedo in lacte matris.
5.8
1. Non coques haedum in lacte matris suae. Haedus hic sub peccatoris figura introducitur. Proinde peccans graviter non est coquendus in lacte matris suae, id est, non est purgandus mediocribus tenerrimisque Ecclesiae disciplinis, sed austerioribus praeceptis ejus sunt excoquenda peccata, cujus magna sunt crimina, ut qui per lasciviae blandimentum se perdidit, fortiori disciplina se redimat.
5.9.1
IN DEUTERONOMIUM. CAPUT IX. De non induenda veste ex lana et lino.
5.9.1
1. Non indues vestem ex lana linoque contextam. Per lanam quippe simplicitas, per linum vero subtilitas designatur. Et nimirum vestis quae ex lino lanaque conficitur linum interius celat, in superficie lanam demonstrat. Vestem ergo ex lana linoque contextam induit, qui sub locutione innocentiae intus subtilitatem celat malitiae. Hoc secundum moralem sensum.
5.9.2
2. Caeterum secundum allegoriam lineis vestibus misceri lanam, 465 vel purpuram, et linostima veste indui, est inordinate vivere, et diversi generis professiones velle miscere, ut vel sanctimonialis habeat ornamenta nuptarum, aut ea quae se non continens nupsit speciem virginis gerat: omnimodo hoc peccatum est, et si quid inconvenienter ex diverso genere vel religione in vita cujusque contexitur. Verum illud tunc figurabatur in vestibus quod nunc declaratur in moribus.
5.10.1
IN DEUTERONOMIUM. CAPUT X. De non accipienda loco pignoris superiore et inferiore mola.
5.10.1
1. Non accipies loco pignoris superiorem aut inferiorem molam; accipere namque aliquando dicimus auferre. Unde et aves illae quae rapiendi sunt avidae accipitres vocantur. Unde et apostolus Paulus dicit: Sustinetis enim, si quis devorat, si quis accipit. Ac si diceret si quis rapit. Pignus vero debitoris est confessio peccatoris. A debitore enim pignus accipitur, cum a peccatore jam confessio peccati tenetur. Superior autem et inferior mola est spes et timor.
5.10.2
2. Spes quippe ad alta subvehit, timor autem cor inferius premit. Sed mola superior et inferior ita sibi necessario junguntur, ut una sine altera inutiliter habeatur. In peccatoris pectore itaque incessanter debet spes et formido conjungi, quia poenitentia incassum misericordiam sperat, si non etiam justitiam pertimescat.
5.10.3
3. Incassum justitiam metuit, si non etiam in misericordia confidit. Loco igitur pignoris mola superior aut inferior tolli prohibetur, quia qui praedicat peccatori, tanta dispensatione componere praedicationem debet, ut nec derelicta spe timorem subtrahat, nec subtracta spe in solo eum timore derelinquat.
5.10.4
4. Tollit enim superiorem, si flenti peccatori dicat: Non habebis 466 veniam de commissis. Tollit inferiorem, si peccantem deceptione palpet. Ac si dicat: Age mala in quantum vis absque metu; nam Deus pius est et ad indulgendum paratus. Sed utiliter tunc mola utraque habetur, si et spes sit cum emendante formidine, et emendans formido fuerit cum spe.
5.11
IN DEUTERONOMIUM. CAPUT XI. De non abominando Aegyptio.
5.11
1. Non abominaberis Aegyptium, eo quod fuisti incola in terra ejus; quamvis enim mundo renuntiantes Aegyptiam terram, id est, pristinam saeculi conversationem, vel concupiscentiam declinemus, tamen, dum praesentis saeculi necessitatibus subdimur, quasi Aegyptiam nationem nequaquam exstinguimus, licet ab ipsa quadam discretione separemur, non de superfluis cogitantes, sed, secundum Apostolum, victu quotidiano indumentoque contenti. Hoc enim singulariter mandabatur in lege: Non abominaberis Aegyptium.
5.12.1
IN DEUTERONOMIUM. CAPUT XII. De non habendis diversis ponderibus.
5.12.1
1. Non habebis in sacculo diversa pondera, majus et minus; nec erit in domo tua modius major et minor. Pondus habebis justum, et verum, et modius aequalis erit tibi, et verus, ut multo vivas tempore super terram. Hoc et idem legislator etiam in Levitico interdicit, Salomone quoque parem super hoc sententiam proferente: Pondus magnum, et pusillum, et mensurae duplices, immunda sunt utraque ante Dominum, et qui facit ea, in adinventionibus suis compedietur. 467
5.12.2
2. Proinde non sollum illo corporali, sed etiam spirituali modo studendum est nobis, ut nec diversa pondera in cordibus nostris, nec in domo conscientiae nostrae mensuras duplices habeamus, id est, ne ipsi ea quae districtionis regulam molliunt remissiore indulgentia praesumentes, eos quibus verbum Dei praedicamus, districtioribus praeceptis et gravioribus quam ipsi perferre possumus obruamus ponderibus.
5.12.3
3. Quod cum facimus, quid nisi diverso pondere atque mensura praeceptorum Domini mercedem frugemque vel appendimus, vel metimur? Si enim aliter ea nobis, aliter fratribus nostris dispensemus, recte increpamur a Domino, eo quod stateras diversas aut mensuras duplices habeamus, secundum illam sententiam Salomonis qua dicitur: Abominatio est Domino pondus duplex, et statera dolosa non est bonum in conspectu ejus.
5.13.1
IN DEUTERONOMIUM. CAPUT XIII. De testibus.
5.13.1
1. Non stabit adversus alterum unus testis, sed in ore duorum aut trium testium stabit omne verbum. Licet historialiter haec sit divina servanda sententia, tamen et cum contra quoslibet impios vel haereticos agimus, necesse nobis est Scripturas sanctas in testimonium vocare.
5.13.2
2. Sensus quippe nostri et attestatio sine his testibus non habent fidem. Unde magis convenit ad probationem et firmitatem verbi intellectus mei ut adhibeam duos testes, Novum scilicet et Vetus Testamentum: adhibeam etiam tres, Evangelium, Prophetam, et Apostolum, sicque stabit omne verbum. 468
5.14.1
IN DEUTERONOMIUM. CAPUT XIV. De uxore fratris accipienda.
5.14.1
1. Illud vero, quod uxorem fratris ad hoc frater jussus est ducere, ut non sibi, sed illi sobolem suscitaret, ejusque vocaret nomine, quod inde eidem nasceretur, quid aliud in figura praemonstrat, nisi quia unusquisque Evangelii praedicator ita debet in Ecclesia laborare, ut defuncto fratri, hoc est, Christo suscitet semen, qui pro nobis mortuus est, et quod suscitatum fuerit ejus nomen accipiat?
5.14.2
2. Denique hoc implens Apostolus, non carnaliter in praemissa significatione, sed spiritualiter in completa veritate, quos in Christo Jesu se per Evangelium commemorat genuisse, succensens eis et increpans, corrigit volentes esse Pauli. Nunquid Paulus, inquit, pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis? tanquam diceret: Defuncto fratri vos genui: Christiani vocamini, non Pauliani.
5.14.3
3. At vero qui electus ab Ecclesia ministerium evangelizandi renuerit, ab Ecclesia merito digneque contemnitur. Hoc est enim quod in ejus faciem jubetur expuere, non sane sine signo hujus opprobrii, ut calceamento pedis unius exuatur, ne sit in eorum sorte quibus ipse Apostolus ait: Et calceati pedes in praeparationem Evangelii pacis. Et de quibus commemorat Propheta: Quam speciosi pedes eorum qui annuntiant pacem, qui annuntiant bona!
5.14.4
4. Qui autem sic evangelicam fidem tenet, ut et sibi prosit, et Ecclesiae prodesse non renuat, bene intelligitur utroque pede calceatus. Qui autem sibi putat quia credidit satis esse consultum, curam vero lucrandorum aliorum refugit, quasi unius pedis calceamentum cum dedecore amittit.
5.15.1
IN DEUTERONOMIUM. CAPUT XV. De formidoloso et pavido.
5.15.1
1. Homo formidolosus et corde pavido non egredietur ad bellum. 469 Vadat et revertatur ad domum suam, ne pavere faciat corda fratrum suorum, sicut et ipse timore perterritus est. Quibus verbis edocet non posse eos professionem contemplationis vel spiritualis militiae arripere exercitium, qui adhuc nudari terrenis operibus pertimescunt.
5.15.2
2. Ne rursus infirmitate mentis revertantur, suoque exemplo alios a perfectione evangelica revocent, et infideli terrore infirment; jubentur itaque tales, ut, discedentes a pugna, revertantur in domum suam, quia non possunt duplici corde bella Domini praeliari.
5.15.4
3. Vir enim duplex animo, inconstans est in omnibus viis suis. Tales quippe oportet ut ne initium quidem renuntiationis arripiant. Quibus melius est, ut in activa vita consistant, quam trepidi contemplationem exsequentes, majori discrimine semetipsos involvant. Melius est enim non vovere, quam vovere et non reddere.
5.15.5
4. Similiter et ille a tali militia prohibetur, qui uxorem duxerit, qui plantaverit vineam, velut propaginem filiorum, non enim potest servire divinae militiae servus uxoris, secundum illud Apostoli: Qui cum uxore est, sollicitus est quomodo placeat uxori, et divisus est.
5.15.6
5. Nec potest inesse quis studio contemplationis, qui adhuc in delectatione defigitur carnis. Nemo, inquit Apostolus, militans Deo, implicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat cui se probavit.
5.16.1
IN DEUTERONOMIUM. CAPUT XVI. De septem gentium interemptione.
5.16.1
1. Cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram quam possessurus ingrederis, et deleverit gentes multas coram te, Hethaeum, 470 Gergezaeum, et Amorrhaeum, et Chananaeum, et Pherezaeum, et Hevaeum, et Jebusaeum, septem gentes multo majoris numeri quam tu es, et robustiores te, tradideritque eos Dominus tibi, percuties eos usque ad internecionem.
5.16.2
2. Septem istae gentes septem sunt principalia vitia quae per gratiam Dei unusquisque spiritualis miles exsuperans exterminare penitus admonetur. Quod vero majoris numeri esse dicuntur, haec ratio est, quia plura sunt vitia quam virtutes. Sed ideo in catalogo quidem dinumerantur septem nationes, in expugnatione vero earum sine numeri ascriptione ponuntur; ita enim dicitur: Et deleverit gentes multas coram te.
5.16.3
3. Numerosior est enim quam Israel carnalium passionum populus, qui de hoc septenario fomite vitiorum ac radice procedit. De gastrimargia namque nascuntur comessationes, ebrietates. De fornicatione turpiloquia, scurrilitas, ludicra, atque stultiloquia. De philargyria mendacium, fraudatio, furta, perjuria, turpis lucri appetitus, falsa testimonia, violentiae, inhumanitas atque rapacitas. De ira homicidia, clamor et indignatio. De tristitia rancor, pussillanimitas, amaritudo, desperatio.
5.16.4
4. De accidia otiositas, somnolentia, importunitas, inquietudo, pervagatio, instabilitas mentis et corporis, verbositas et curiositas. De cenodoxia contentiones, haereses, jactantia, ac praesumptio novitatum. De superbia contemptus, invidia, inobedientia, blasphemia, murmuratio, detractio, aliaque complura similia, quae cum sint multo majoris numeri quam virtutes, devictis tamen illis septem principalibus vitiis, ex quorum natura ista procedunt, omnes protinus conquiescunt, ac perpetua pariter cum his internecione delentur.
5.16.5
5. Quod autem hae pestes robustiores sint, manifesta naturae ipsius impugnatione sentimus. Fortius enim militat in membris nostris oblectatio carnalium passionum, quam studia virtutum, quae nonnisi summa contritione cordis et corporis acquiruntur. Quod vero 471 istarum perniciosarum gentium regiones salubriter possidere praecipimur, ita intelligitur.
5.16.6
6. Habet enim unumquodque vitium in corde nostro propriam stationem; sed si cum spiritualibus populis, id est, virtutibus contra se dimicantibus fuerint vitia superata, locum quem sibi in corde nostro concupiscentiae vel fornicationis spiritus retinebat, deinceps castitas obtinebit. Quem furor ceperat, patientia vindicabit.
5.16.7
7. Quem tristitia, mortem operans, occupaverat, salutaris et plena gaudio laetitia possidebit. Quem accidia vastabat incipiet excolere fortitudo. Quem superbia conculcabat humilitas honestabit, et ita singulis vitiis expulsis, eorum loca, id est, affectus contrarios possidebunt filii Israel, id est, animae videntes Deum.
5.17.1
IN DEUTERONOMIUM. CAPUT XVII. Cur Abrahae loquens decem gentes, non septem, dinumeraverit Deus.
5.17.1
1. Illud vero, quod cum ad Abraham de futuris Dominus loqueretur, non septem gentes legitur dinumerasse, sed decem, quarum terra semini ejus danda promittitur. Qui numerus, adjecta idololatria gentium, blasphemia Judaeorum, errore haereticorum, evidentissime adimpletur.
5.17.2
2. Quibus ante notitiam Dei et gratiam baptismi vel impia gentium, vel blasphema Judaeorum multitudo subjecta est, donec in intellectuali Aegypto commorantur. Si autem abrenuntians quis, et egressus exinde per gratiam Dei ad eremum pervenerit spiritualem, de impugnatione trium gentium liberatus, contra septem tantum, quae per Moysem dinumerantur, bella suscipiet. 472
5.18.1
IN DEUTERONOMIUM. CAPUT XVIII. De muliere decora capta in bello.
5.18.1
1. Si, inquit, exieris ad bellum contra inimicos tuos, et videris mulierem decora specie, et concupieris eam, rades omnes pilos capitis ejus, et ungulas ejus, et indues eam vestimentis lugubribus, et sedebit in domo, lugens patrem suum, et matrem suam, et domum paternam, et post triginta dies erit tibi uxor.
5.18.2
2. Dicant ergo Judaei quomodo apud eos ista serventur, quid causae, quid rationis est decalvare mulierem, et ungulas ejus abscindi? verbi causa, ponamus quod ita invenerit eam is qui dicitur invenisse, ut neque capillos, neque ungulas habeat, quid habuit, quod secundum legem demere videretur?
5.18.3
3. Nos vero, quibus militia spiritualis est, et arma non carnalia, sed potentia Deo, si decoram mulierem, id est, animam, quae a Deo pulchra creata est, in gentili conversatione invenerimus, et sociare voluerimus eam corpori Christi, deposito idololatriae cultu, induitur lugubribus poenitentiae indumentis, et deplorat patrem, et matrem, hoc est, omnem memoriam mundi, ejusque illecebras.
5.18.4
4. Deinde verbi Dei novacula et doctrina omne peccatum infidelitatis ejus, quod mortuum est et inane, abraditur; hoc enim sunt capilli capitis et ungulae mulieris. Atque ita demum salutaris lavacri unda purificata conjungitur sanctis Dei, scilicet, cum jam nihil in capite mortuum, nihil in manibus ex illis quae per infidelitatem mortua dicuntur habuerit, ut neque sensibus, neque actibus immundum aliquid aut mortuum gerat.
5.18.5
5. Quod vero post triginta dies jubet eam duci uxorem, feminae quippe sanguinis purgationem post mensem habere solent. Post purgationem ergo peccatorum, anima jam effecta munda et purgata ab immunditia sua sociatur viro Israelitae, corpori scilicet Christi. 473
5.18.6
6. Ternario namque ac denario numero fides opusque significatur. Per fidem ergo Trinitatis atque opus legis recte sociatur quaecunque anima viro Israelitae, corpori scilicet Christi, adhaerens illi sine macula, sinceritate fidei et actuum puritate. Alii putaverunt hanc mulierem captivam, decoram specie, rationabilem aliquam disciplinam significare, quae sapienter dicta invenitur apud gentiles.
5.18.7
7. Haec ergo a nobis reperta, oportet primum de ea auferre et resecare omnem superstitionis ejus immunditiam, et sic eam in studio veritatis assumere. Nihil enim mundum habent disciplinae gentilium, quia nulla apud infideles sapientia est cui immunditia aliqua vel superstitio non sit admixta.
5.19.1
IN DEUTERONOMIUM. CAPUT XIX. De securi manum fugienti.
5.19.1
1. Illud autem quid significet quod Dominus per Moysen praecepit, dicens: Si quis abierit cum amico suo simpliciter in silvam ad ligna caedenda, et lignum securis fugerit manum, ferrumque lapsum de manubrio amicum ejus percusserit, et occiderit, hic ad unam supradictarum urbium fugiet, et vivet, ne forte proximus ejus, cujus effusus est sanguis, doloris stimulo persequatur, et apprehendat eum, et percutiat animam ejus? Ad silvam quippe cum amico imus, quoties ad intuenda delicta subditorum convertimur, et simpliciter ligna succidimus cum delinquentium vitia pia intentione resecamus.
5.19.2
2. Sed securis manum fugit, cum sese increpatio plusquam necesse est in asperitatem pertrahit; ferrumque de manubrio prosilit, cum de correptione sermo durior excedit. Et amicum percutit, et occidit, qui auditorem suum prolata contumelia a spiritu dilectionis interficit.
5.19.3
3. Correpti namque mens repente ad odium proruit, si 474 hanc immoderata correptio plusquam debuit addicit. Sed is qui incaute ligna percutit, et proximum exstinguit, ad tres necesse est urbes fugiat, ut una earum defensus vivat, quasi ad poenitentiae lamenta conversus, in unitate sacramenti sub spe, fide et charitate absconditur, reus perpetrati homicidii non tenetur. Quem exstincti proximus cum invenerit, non occidit, quia cum districtus judex venerit, qui se nobis per naturae consortium junxit, ab eo procul dubio culpae reatum non expetit, quem sub ejus tuitionis venia spes, fides et charitas abscondit.
5.20.1
IN DEUTERONOMIUM. CAPUT XX. De pollutione somnii nocturni.
5.20.1
1. Si fuerit inter vos homo qui nocturno pollutus somnio sit, egredietur extra castra, et non revertetur prius quam ad vesperam lavetur aqua. Et post solis occasum regredietur in castra. Nocturnum quippe somnium est tentatio occulta, per quam tenebrosa cogitatione turpe aliquid corde concipitur, quod tamen corporis opere non expletur.
5.20.2
2. Sed somnio nocturno pollutus egredi extra castra praecipitur, quia videlicet dignum est ut qui immunda cogitatione polluitur indignum se cunctorum fidelium societatibus arbitretur. Culpae suae meritum ante oculos ponat, et ex bonorum se aestimatione despiciat.
5.20.3
475 3. Pollutum ergo extra castra exire, est turpi impugnatione laborantem sese ex continentium comparatione despicere. Qui ad vesperam aqua lavatur, cum defectum suum conspiciens, ad poenitentiae lamenta convertitur, ut fletibus diluat omne quod animum occulta inquinatione accusat.
5.20.4
4. Sed post occasum solis ad castra redeat, quia, defervescente tentationis ardore, necesse est ut iterum fiduciam erga societatem bonorum sumat. Post aquae quippe lavationem, occumbente sole, ad castra revertitur, qui post lamenta poenitentiae frigescente flamma cogitationis illicitae ad fidelium merita praesumenda reparatur, ut jam se a caeteris longe e se non aestimet, qui mundum se per obitum intimi ardoris gaudet.
5.21.1
IN DEUTERONOMIUM. CAPUT XXI. De paxillo egredientis ad requisita.
5.21.1
1. Jubetur praeterea Israelitico populo per Moysen ut cum egreditur ad requisita naturae, mittat paxillum in balteo, et, fossa humo, abscondat quae egesta fuerint. Naturae enim corruptibilis pondere gravata mens nostra, quaedam cogitationum superflua, quasi ventris gravamina, erumpit.
5.21.2
2. Sed portare sub balteo paxillum debemus, ut videlicet ad reprehendendos nosmetipsos semper accincti, acutum circa nos stimulum compunctione habeamus, qui incessanter mentis nostrae terram poenitentiae dolore confodiat, et hoc, quod a nobis fetidum erumpit, abscondat.
5.22.1
IN DEUTERONOMIUM. CAPUT XXII. De quadraginta flagellis.
5.22.1
1. Quod autem pro mensura peccati quadraginta flagellis delinquentes 476 argui jussit, jam praedictum est, quod per quadragenarium numerum figura significetur hujus temporis, in quo Ecclesia per quatuor mundi partes diffusa, sub Decalogo legis vivit. Quadragenario ergo numero delinquentes caedimur, si in hoc tempore poenitentiae verberibus flagellemur.
5.22.2
2. Debet ergo quisque peccator temporalibus flagellis atteri, quatenus in judicio purgatus valeat inveniri. Beatus enim homo qui corripitur a Deo. Nulla enim in aeternum animadversio affligere poterit quos hic poenitentiae disciplina percusserit. Si enim hic pro peccatis caedimur, illic sine peccato inveniemur.

Intertext edge

Open linked passage

Note