Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Quaestiones in Veterum Testamentum
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis"> —
⋯
More
Original / primary: 21433 Quinvet
7.1.1
IN LIBRUM JUDICUM. CAPUT PRIMUM. De servitute populi et liberatione.
7.1.1
1. Historia Judicum non parva mysteriorum indicat sacramenta. Primum, quod post Josue succedunt Judices, sicut et post Christum succedunt apostoli, et Ecclesiarum rectores ad gubernandos et regendos fideles, quos ipse ad spem aeternae repromissionis perducit. Per omnia autem in hoc volumine delicta Judaici populi, et servitutes, clamor quoque eorum, et miserationes Dei describuntur.
7.1.2
2. Nam multis annis pro suis offensis multis regibus servierunt, et iterum conversi liberati sunt. Sed quid est, quod saepe peccantes in manu hostili traduntur, nisi quod nostra peccata, quando delinquimus, vires hostibus praebent, et quando nos facimus malum in conspectu Domini, tunc confortantur adversarii nostri, id est, daemones, spiritualium nequitiarum virtutes?
7.1.3
3. Sed iterum, quando convertimur, suscitat Dominus salvatores et judices, hoc est principes et doctores, quos ad subsidium Deus mittit eorum qui ad se toto corde clamaverunt, sicut misit Othoniel, qui expugnavit Chusan Rasathaim regem Mesopotamiae; sicut misit Aod, qui occidit Eglon regem Moab; sicut misit Jahel et Debboram, qui interfecerunt Sisaram; quorum historia pro suis mysteriis breviter memoranda est. 491
7.2.1
IN LIBRUM JUDICUM. CAPUT II. De Debbora et Jahel.
7.2.1
1. Debbora enim prophetis, uxor Lapidoth, judicabat populum in illo tempore, et sedebat sub palma inter Rama et Bethel in monte Ephraim, ascendebantque ad eam filii Israel in omne judicium. Debbora, quae interpretatur apis, sive loquela, in prophetia et forma accipienda est de qua scribitur: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua! Consideremus ubi locus prophetiae esse describitur.
7.2.2
2. Sub palma, inquit, sub palma sedem habet prophetia, quia quos suis institutionibus erudit, ad palmam supernae vocationis adducit. Inter medium autem Rama et inter medium Bethel sedere prophetia dicitur, quia Rama interpretatur excelsa, Bethel autem domus Dei, utique quia nos in domo Dei positos, non quae in terra sunt quaerere docet, sed quae in coelis sunt.
7.2.3
3. Haec misit et vocavit ad se Barac: Barac interpretatur coruscatio. Coruscatio est quae habet quidem lucem, sed non permanentem; ad modicum enim temporis resplendet et desinit. Hic ergo Barac formam gerit prioris populi, qui primo omnium per prophetiam vocatus, et invitatus ad audienda eloquia Dei, refulsit quidem in legis splendore, et brevi tempore coruscavit, sed non diu permansit.
7.2.4
4. Cum ergo dixisset Debbora ad Barac, id est, prophetia ad priorem populum: Tibi praecepit Dominus, et tu ascendes in montem Thabor, et accipe decem millia virorum, respondit Barac ex persona prioris populi ad prophetissam: Non ascendam, nisi et tu ascenderis mecum. Dicit ad eum Debbora: Ibo tecum, sed non erit primatus tuus in via qua incedis, sed in manu mulieris tradet Dominus Sisaram, evidenter ostendens, quia non est apud illum populum primatus, nec permanet apud eum victoriae palma, sed apud Jahel mulierem, id est, Ecclesiam; nam Jahel ista alienigena, in cujus manu victoria facta est, figuram tenet Ecclesiae ex gentibus congregatae. 492
7.2.5
5. Jahel enim interpretatur ascensio, quia per Ecclesiam ascenditur ad coelum. Ista palo Sisaram hostem interficit, id est, ligni crucis virtute diabolum interimit, quod Barac, id est, prior populus per legis praecepta facere non potuit; sola enim ista per lignum, in quo spiritualibus sacramentis credentium salus est, fidei hostem affigit; quem deinde mortuum pellibus obtegit, id est, inclusum in carnalium cordibus derelinquit. Non enim latent mortifera ipsius, nisi in corruptibilitate vitae viventibus, et peccata mortalia perpetrantibus, qui, dum, prave viventes, segregantur a corpore Christi, efficiuntur membra diaboli.
7.3.1
IN LIBRUM JUDICUM. CAPUT III. De Gedeon et ejus sacrificio.
7.3.1
1. Traditur deinde populus Israel in manu Madian, pro cujus liberatione loquitur angelus Domini ad Gedeon; cujus gesta quid mystice significent demonstrandum est. Gedeon namque, cum sub quercu tritici messem virga caederet, et paleis frumenta excuteret, angelum vidit, accipiens ab eo oraculum, ut a potestate hostium populum Dei in libertatem deduceret. Iste Gedeon figuram gestabat Christi, qui sub umbra sanctae crucis praedestinato incarnationis futurae mysterio constitutus, rectitudine judicii, quasi per virgam, electionem sanctorum a vitiorum paleis sequestrabat.
7.3.2
2. Hic ergo Gedeon, cum audisset ab angelo quod, deficientibus populorum millibus, in uno viro Dominus plebem suam ab hostibus liberaret, protinus haedum coxit, cujus carnes secundum praeceptum angeli simul cum azymis super petram posuit, et jus carnium desuper effudit. Quae dum angelus virgae cacumine tetigit, statim de petra ignis erupit, atque ita sacrificium quod offerebatur absumptum est.
7.3.3
3. Quo indicio declaratum videtur quod petra illa typum habuerit corporis Christi, Paulo attestante: Petra autem erat Christus. Jam tunc igitur in mysterio declaratum est quia Dominus Jesus in carne sua totius mundi peccata crucifixus aboleret, nec solum delicta factorum, sed etiam cupiditates purgaret animorum. Caro enim 493 haedi ad culpam facti refertur, jus ad illecebras cupiditatum, sicut scriptum est: Quia concupivit populus cupiditatem pessimam, et dixerunt: Quis nos cibabit carne? Quod igitur extendit angelus virgam, et tetigit petram, de qua ignis exivit, ostendit quod caro Domini, spiritu repleta divino, peccata omnia conditionis humanae exureret.
7.3.4
4. Unde et Dominus ait: Ignem veni mittere in terram. Advertit igitur vir doctus et praesagus futurorum superna mysteria. Et ideo secundum oracula occidit vitulum a patre suo idolis deputatum, et ipse septennem alium vitulum immolavit Deo. Quo facto manifestissime revelavit post adventum Domini omnia gentilitatis abolenda esse sacrificia, solumque sacrificium Deo dominicae passionis pro redemptionis nostrae religione a populis deferendum. Etenim vitulus ille erat in typo Christi, in quo septiformis spiritualium plenitudo virtutum, sicut Isaias dicit, inhabitat.
7.4.1
IN LIBRUM JUDICUM. CAPUT IV. De vellere et area.
7.4.1
1. Praevidit ergo mysterium victoriae Gedeon, et tamen licet fortis et fidus pleniora adhuc de Domino futurae victoriae documenta quaerebat, ut una nocte lanae vellus in area poneretur, et esset super illud tantummodo ros, et super omnem terram siccitas. Et rursus similiter poneretur vellus, et super totam terram ros plueret, et siccitas esset in vellere.
7.4.2
2. Quaeret fortasse aliquis utrum quasi incredulus esse videatur, qui frequentibus jam fuerat indiciis informatus. Absit. Non enim ille ambiguus erat, sed nimirum futura mysteria praevidebat. Quae etiam providus diligentissime explorabat, ut amplius crederet et mysterium, dum intellexisset oraculum.
7.4.3
3. Quid ergo vellus complutum, et area sicca, et postea compluta 494 area sicco vellere significat, nisi quod primo una gens Hebraeorum habebat gratiae mysterium, totus orbis vacuus erat, nunc autem in manifestatione Christi totus habet hoc orbis, illa vacua est? Area enim illa totum orbem terrarum significat.
7.4.4
4. Denique quando totus orbis infructuoso cultu gentilis superstitionis arebat, tunc erat ros ille coelestis visitationis in vellere, id est, in Judaea. Postea vero quam oves, quae perierunt domus Israel, quae sub figura velleris demonstrabantur, fontem aquae vivae negaverunt, ros fidei exaruit in pectoribus Judaeorum, gratiamque suam imber ille divinus in corda gentium derivavit; inde est, quod nunc fidei rore totus orbis humescit, Judaei vero prophetis et omnibus charismatibus caruerunt.
7.4.5
5. Nec mirum si perfidiae subeunt siccitatem, quos Dominus prophetici imbris ubertate privavit, dicens: Mandabo nubibus desuper, ne pluant super eam imbrem. Idcirco autem illam gentem velleris nomine significavit, vel quia spolianda esset doctrinae auctoritate, sicut ovis vellere, vel quia inobauditam eamdem pluviam detinebat, quam nolebat praeputio praedicari, id est, incircumcisis gentibus revelari.
7.5.1
IN LIBRUM JUDICUM. CAPUT V. De praelio Gedeon cum trecentis.
7.5.1
1. Post hanc diligentissimam mysterii explanationem, cum jam contra Madianitas Gedeon dimicare contenderet, et exercitus multitudinem ad bella produceret, divina illa admonitione praeceptum est ut ad fluvium veniens, omnes quos flexis genibus aquas haurire conspiceret a bellorum conflictu removeret. Actumque est, 495 ut trecenti viri tantummodo, qui stantes aquas manibus hauserant, remanerent.
7.5.2
2. Cum his Gedeon ad praelium pergit, eosque non armis, sed tubis, lampadibus et lagenis armavit. Nam, sicut illic scriptum est, accensas lampades miserunt intra lagunculas, et tubas in dextera, lagenas autem in sinistra tenuerunt, et ad hostes suos cominus venientes cecinerunt tubis, confregerunt lagunculas, lampades apparuerunt, et hinc tubarum sonitu, illinc lampadarum coruscatione territi hostes in fugam versi sunt.
7.5.3
3. Quid hoc est, quod tale bellum per prophetam ad medium adducitur? An indicare nobis propheta studuit quod adventum Redemptoris nostri contra diabolum illa sub Gedeone duce pugnae victoria designavit? Talia illic nimirum acta sunt, quae quanto magis usum pugnandi transeunt, tanto amplius a prophetandi mysterio non recedunt.
7.5.4
4. Quis enim unquam cum lagenis et lampadibus ad praelium venit? Quis contra arma veniens, arma deseruit? Ridicula nobis haec profecto fuerant, si terribilia hostibus non fuissent. Sed victoria ista attestante, didicimus ne parva haec quae acta sunt perpendamus. Gedeon itaque ad praelium veniens Redemptoris nostri signat adventum, de quo scriptum est: Tollite portas, principes, vestras, et elevamini portae aeternales, et introibit rex gloriae. Quis est iste rex gloriae? Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio.
7.5.5
5. Hunc Redemptorem nostrum non solum opere, sed etiam nomine prophetavit. Gedeon namque interpretatur circuiens in utero. Dominus enim noster per majestatis potentiam omnia circumplectitur, et tamen per dispensationis gratiam intra uterum Virginis venit. 496 Quid est ergo circuiens in utero, nisi quia omnipotens Deus Christus intra uterum fuit per infirmitatis substantiam, et extra mundum per potentiam majestatis? Madian vero interpretatur de judicio.
7.5.6
6. Ut enim hostes ejus repellendi destruendique essent, non de vitio repellentis, sed de judicio juste judicantis fuit. Et idcirco de judicio vocantur qui alieni a gratia Redemptoris justae damnationis meritum etiam in vocabulum nominis trahunt. Contra hos Gedeon cum trecentis pergit ad praelium.
7.5.7
7. Solet in centenario numero plenitudo perfectionis intelligi. Quid ergo per ter ductum centenarium numerum designatur, nisi perfecta cognitio Trinitatis? Cum his quippe Dominus noster adversarios fidei destruit, cum his ad praedicationis bella descendit, qui possunt divina cognoscere, qui sciunt de Trinitate, quae Deus est, perfecte sentire.
7.5.8
8. Notandum vero est quia iste trecentorum numerus in T littera continetur, quae crucis speciem tenet. Cui si super transversam lineam id, quod in cruce eminet, adderetur, non jam crucis species, sed ipsa crux esset. Quia ergo iste trecentorum numerus in tau T littera continetur, et per tau litteram, sicut diximus, species crucis ostenditur, non immerito in his trecentis Gedeonem sequentibus illi designati sunt quibus dictum est: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.
7.5.9
9. Qui sequentes Dominum tanto verius crucem tollunt, quanto acrius sese edomant, et erga proximos suos charitatis compassione cruciantur. Unde per Ezechielem prophetam dicitur: Signa tau super frontes virorum gementium et dolentium. Vel certe in his trecentis qui in tau littera continentur hoc exprimitur, quod ferrum hostium crucis ligno superetur. Ducti itaque sunt ad fluvium, ut aquas biberent, et qui aquas flexis genibus hauserunt, a bellica intentione remoti sunt.
7.5.10
10. Aquis namque doctrina sapientiae, stante autem genu, recta operatio 497 designatur. Qui ergo, dum aquas bibunt, genuflexisse perhibentur, ab illorum certamine prohibiti recesserunt. Hi sunt qui doctrinam cum operibus rectis non hauriunt. Qui vero doctrinae fluenta ita hauriunt, ut nequaquam in pravis operibus carnaliter inflectantur, hi Christo duce contra hostes fidei ad praelium pergunt.
7.5.11
11. Vadunt ergo cum tubis, cum lampadibus, cum lagenis; atque iste fuit, ut diximus, ordo praeliandi. Cecinerunt tubis, intra lagenas autem sunt missae lampades; confractis vero lagenis, lampades ostensae sunt; quarum coruscante luce hostes territi, in fugam vertuntur. Designatur itaque in tubis clamor, in lampadibus claritas miraculorum, in lagenis fragilitas corporum.
7.5.12
12. Tales quippe secum dux noster ad praedicationis praelium duxit, qui, despecta salute corporum, hostes suos moriendo prosternunt, eorumque gladios non armis, sed patientia superant. Armati enim venerunt sub duce suo ad praelium martyres nostri, sed tubis, sed lagenis, sed lampadibus. Qui sonuerunt tubis, dum praedicant; confregerunt lagenas, dum solvenda in passione sua corpora hostium gladiis opponunt.
7.5.13
13. Resplenduerunt lampadibus, dum post solutionem corporum miraculis coruscarunt. Moxque hostes in fugam versi sunt, quia dum mortuorum martyrum corpora miraculis coruscare conspiciunt, luce veritatis fracti, quod impugnaverunt, crediderunt. Cecinerunt ergo tubis, ut lagenae frangerentur. Lagenae fractae sunt, ut lampades apparerent. Apparuerunt lampades, ut hostes in fugam verterentur.
7.5.14
14. Id est, praedicaverunt martyres, donec eorum corpora in morte solverentur; corpora eorum in morte soluta sunt, ut miraculis coruscarent. Coruscaverunt miraculis, ut hostes suos ex divina luce 498 prosternerent. Et notandum quod steterunt hostes ante lagenas; fugerunt ante lampades, quia nimirum persecutores sanctae fidei praedicatoribus adhuc in corpore positis restiterunt.
7.5.15
15. Post solutionem vero corporum apparentibus miraculis in fugam versi sunt, quia pavore conterriti, a persecutione cessaverunt. Intuendum est etiam id quod illic scriptum est, quia in dextera tubas, lagenas autem in sinistra tenuerunt. Pro dextro enim habere dicimus quidquid pro magno pensamus; pro sinistro vero, quod pro nihilo ducimus.
7.5.16
16. Bene ergo illic scriptum est quod in dextera tubas et in sinistra lagenas tenuerunt, quia Christi martyres pro magno habent praedicationis gratiam; corporum vero utilitatem pro minimo; quisquis enim corporis utilitatem plus facit quam gratiam praedicationis, in sinistra tubam atque in dextera lagenam tenet. Si enim priori loco gratia praedicationis attenditur, et posteriori utilitas corporis, certum est quia in dextris tubae, et in sinistris lagenae tenentur.
7.6.1
IN LIBRUM JUDICUM. CAPUT VI. De Abimelech.
7.6.1
1. Moritur Gedeon, et reliquit septuaginta filios, et unum nomine Abimelech, natum ex concubina, qui conduxit sibi viros vagos, et abierunt post illum, et intravit in domum patris sui, et occidit fratres suos septuaginta viros super lapidem unum, et remansit Joathan minor, quoniam absconsus erat, etc. Hoc factum, si nihil propheticum indicaret, quid opus erat, ut magnopere praescriberetur utrum Gedeon septuaginta filios et multas uxores habuisset, sed et concubinam, de qua unum et malum suscepisset?
7.6.2
499 2. Quod cum turpe factum sit, tunc etiam turpius esset si haec posteris ad exemplum in divinis libris scripta viderentur, nisi magnae alicujus rei imaginem earum rerum gesta per typos et figuras ostenderent. Gedeon igitur, ut superius dictum est, typum Domini tenebat, plurimae uxores ejus multae sunt nationes, quae per fidem Christo adhaeserunt. Septuaginta vero filii ejus septuaginta linguae sunt in hoc mundo diffusae, in quibus sibi per fidem Dominus filios generaturus erat.
7.6.3
3. Concubinam hoc in loco Synagogam vocat. Quae in novissimis temporibus Antichristo est creditura, de qua Joannes apostolus in Apocalypsi ait: Qui dicunt se Judaeos esse, et non sunt, sed sunt Synagoga Satanae. De qua ultimis temporibus nequissimus filius, id est, Antichristus est generandus. Eritque filius ancillae, id est, Synagogae illius peccatricis, quia qui peccatum, inquit, facit, servus est peccati.
7.6.4
4. Hic, inquam, congregatis sibi impiis, sicut Abimelech fecit, regnum improbe usurpavit; interfectisque nobilibus filiis, id est, his qui, ex diversis nationibus et linguis, in Christum credentes, a Deo sunt generati, inducturus est persecutionem, ut pene sanctos omnes interficiat. Sed super septuaginta, inquit, fuit junior filius ex nobili matrimonio, qui se absconderat. Hic, inquit, ascendit in verticem montis Garizim, et exclamavit voce magna ad populum Sichimorum, componens eis parabolam.
7.6.5
5. Hic ergo junior filius, qui fugit, ut gladium inimici evaderet, figura est residui populi Israel, praedicante Elia, extremis temporibus credituri, et Antichristi gladium evasuri. Ascendit, inquit, iste in verticem montis Garizim. Sed cur montem ascendit? Quia nec prophetare, nec persecutionem Antichristi quisquam evadere potest, nisi quis prius in montem benedictionis, id est, in sublimitatem fidei ac virtutum ascenderit. Hic est enim mons Garizim, qui a Moyse in benedictionem deputatur.
7.6.6
6. Itaque cum ascendisset, elevata voce clamavit et dixit: Audite me, viri Sichem. lerunt ligna, ut ungerent super se regem, dixeruntque olivae: Impera nobis. Quae respondit: Nunquid possum amittere pinguedinem meam, qua dii utuntur et homines, et venire, ut inter ligna promovear? Dixeruntque ligna 500 ad arborem ficum: Veni, et super nos accipe regnum. Quae respondit eis: Nunquid possum relinquere dulcedinem meam, fructusque suavissimos, et ire, ut inter caetera ligna promovear? Locuta sunt quoque ligna ad vitem: Veni et impera nobis. Quae respondit: Nunquid possum deserere vinum meum, quod laetificat Deum et homines, et inter caetera ligna promoveri?
7.6.7
7. Cum ergo repudiata fuissent ligna silvae ab oliva, et ficu, et vite, venerunt ad rhamnum, ut eum sibi facerent regem. Sed prius videamus, cur oliva, ficus et vitis super ligna regnare noluerunt. Ligna quippe silvae intelligimus homines esse vagos, et vanos, aeterno incendio praeparatos. His ergo merito noluit nec oliva, nec ficus regnare, nec vitis, quia non merebantur. Oliva enim gratiam Spiritus sancti, et unctionem pacis significat. Fieus autem sacrae legis imaginem tenet, sicut in Evangelio scriptum est: Quidam paterfamilias plantavit vineam, et in vinea sua plantavit ficum.
7.6.8
8. Quis paterfamilias, nisi Deus, qui familiae suae, id est, omnium credentium pater est? Plantavit ergo vineam, id est, populum, quia vineam ex Aegypto transtulit. Et utique populum, non vineam ex Aegypto transtulerat. In hac vinea plantavit ficum, hoc est, in populo suo posuit legem. Quae lex primitivum populum, sicut ficus grossos aridos et inutiles dejecit in terram, et postea alios fructus generavit, id est, populum Christianum, quem ad debitam evangelicae disciplinae maturitatem et suavissimam pinguedinem Christi cum gloria et honore perduxit.
7.6.9
9. Sed vitis noluit regnare eis. Vitem autem Salvatoris nostri typum habere manifestum est, sicut ipse in Evangelio ait: Ego sum vitis vera. Igitur qui jam in reprobum sensum, sicut Apostolus dixit, futurus erat populus ille, qui Antichristo est serviturus, quem ligna silvae appellat, et necesse est ut credat mendacio, id est, Antichristo, qui veritati Christo noluit credere, ideo et a regno vitis, id est, Christi, et ab oliva, id est, Spiritus sancti gratia, et a ficu, id est, divinae legis dulcedine reprobatus, venit ad rhamnum. 501
7.6.10
10. Rhamnus enim genus rubi est, quam vulgo senticem ursinam appellant, asperum nimis et spinosum, per quod merito typus Antichristi significatur, qui omni asperitate et feritate humanum genus est vastaturus. Sed exiet, inquit, ignis de rhamno, id est, iniquitas de Antichristo, et omnes qui in eo confident cum ipso pariter devorabit.
7.7.1
IN LIBRUM JUDICUM. CAPUT VII. De Jephte et filia.
7.7.1
1. Adjecerunt deinde filii Israel deservire Baalim et diis alienis, tradunturque in manus filiorum Ammon. Tunc Jephte Galaadites, fugiens a facie fratrum suorum, constituitur in principem ob pugnam filiorum Ammon; qui rediens post triumphum, immolavit filiam, quae sibi post victoriam prima occurrerat; sic enim votum spoponderat, ut quidquid sibi revertenti primum occurreret, Domino immolaret.
7.7.2
2. Quis ergo in Jephte praenuntiabitur, nisi Dominus Jesus Christus, et Salvator noster, qui a facie fratrum suorum, id est, Judaeorum abscedens, in gentibus principatum accepit? Qui omnia humanae salutis sacramenta, tanquam juratus, explevit, et quasi filiam, ita carnem propriam pro salute Israelis Domino obtulit. 502
7.7.3
3. Jurasse enim Patrem, ac vovisse Unigenitum legimus, Psalmista dicente: Sicut juravit Domino, votum vovit Deo Jacob, scilicet ut sacramentum religionis in carnis suae passione pro salute generis humani expleret. Haec ergo secundum historiam gestorum ita per Christum acta sunt, ut videantur pro religione, quam juraverat, esse completa. Post mortem Jephte, traditur Israel in manus Allophylorum, nasciturque Samson, qui liberat Israel.
7.8.1
IN LIBRUM JUDICUM. CAPUT VIII. De Samson.
7.8.1
1. Samson autem, quondam Domini Nazaraeus, habet quiddam in typo gestum Christi. Primum quod ab angelo nativitas ejus annuntiatur; deinde quoniam Nazaraeus dicitur, et ipse liberat Israel de hostibus; postremo quod templum illorum subvertit, et perierunt multa millia hominum qui illum illuserant.
7.8.2
2. Nativitas ista Samson, quae per angelum annuntiatur, similitudinem habet primum prophetarum, qui nativitatem Domini secundum carnem annuntiaverunt; deinceps angeli etiam qui ad Mariam loquitur, dicens: Maria, invenisti gratiam ante conspectum Domini, et accipies in utero, et paries filium, et vocabitur nomen ejus Jesus; hic enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.
7.8.3
3. Samson autem interpretatur sol ipsorum, eorum scilicet quibus lucet, non omnium, sicuti est oriens super bonos et malos sol, sed quorumdam. Sed quia et Redemptor noster sol appellatur, audi ipsum Dominum Jesum per prophetam eo nomine vocitari: Orietur vobis sol justitiae, et sanitas in pennis ejus. Vere enim hic sol justitiae est, qui omnium credentium mentes coelesti lumine clarificat.
7.8.4
4. Hic vere Nazaraeus, et sanctus Dei, in cujus similitudinem ille Nazaraeus est nuncupatus. Iste ergo cum tenderet ad ministerium nuptiarum, leo rugiens occurrit ei. Sed quis primus erat 503 in Samson obvium leonem necans, cum petendae uxoris causa ad alienigenas tenderet, nisi Christus, qui Ecclesiam vocaturus ex gentibus, vincens diabolum, dicit: Gaudete, quia ego vici mundum?
7.8.5
5. Quid sibi vult ex ore leonis occisi favus extractus, nisi quia, ut conspicimus, reges ipsi regni terreni, qui adversus Christum ante fremuerunt, nunc jam, perempta feritate, dulcedini evangelicae praedicandae etiam munimenta praebent? Illud etiam, quod in semetipso Samson expressit, quod paucos quidem, dum viveret, interimit; destructo autem templo, hostes innumeros, cum moreretur, occidit.
7.8.6
6. Quia nimirum Dominus ab elatione infidelitatis paucos, cum viveret, plures vero, cum templum sui corporis solveretur, exstinxit, atque elatos ex gentibus, quos vivendo sustinuit, simul omnes moriendo prostravit. Jam vero reliqua ejus, quod ei mulier subdola caput raserit, et Allophylis illudendum tradiderit, quod captivatus, quod caecatus, quod ad molam deputatus est; in his non Christus, sed illi figurantur, qui solo tantummodo in Ecclesia Christi nomine gloriantur, et malis actibus jugiter implicantur.
7.8.7
7. Vir enim in nobis sensus rationalis intelligitur. Caro autem quasi in typo mulieris accipitur. Si enim mulieri, id est, carni nostrae, blandiente libidine, vel aliis operibus, consenserimus, gratia spiritus, quae Nazaraei crine significatur, nudati spoliamur atque decipimur.
7.8.8
8. Ita enim superbis et peccatoribus, violata Christi gratia, sicut Samson incisa coma, diabolus illudit. Sed quid est quod Samson ille ab Allophylis captus, postquam oculos perdidit, ad molam deputatus est? Quia nimirum maligni spiritus, postquam tentationum stimulis intus aciem contemplationis offodiunt, foris hominem in circuitum laborum mittunt.
7.8.10
9. Quod si aliquando idem homo agendo poenitentiam redeat, illi velut coma reducitur, id est, gratia reflorescente, reparatur ad virtutem; deinde cupiditatis ac luxuriae subversis columnis, victores hostes 504 dejicit, et reparato certamine in finem fortissime de daemonibus triumphabit.
7.9.1
IN LIBRUM JUDICUM. CAPUT IX. De Ruth.
7.9.1
1. Videamus nunc et Ruth. Habet enim ista typum Ecclesiae. Primum, quod alienigena est ex populo gentili, quae, relicta patria, et omnibus quae illic erant, vadit in terram Israel. Et, cum prohiberet eam socrus sua pergere secum, perseverabat, dicens: Quocunque perrexeris, pergam; populus tuus, populus meus, et Deus tuus, Deus meus; quae te morientem terra susceperit, in ea moriar.
7.9.2
2. Quae vox sine dubio typum in illa fuisse Ecclesiae manifestat. Sic enim Ecclesia ex gentibus ad Dominum convocata, relicta patria sua, quod est idololatria, et omissa universa conversatione terrena, profitetur Dominum Deum suum esse, in quem sancti crediderunt, et illuc se ituram, ubi caro Christi post passionem ascendit, et ob ejus nomen in hoc saeculo pati usque ad mortem, et cum sanctorum populo, patriarchis scilicet, et prophetis consociandam; de quorum societate, quod sanctis ex stirpe Abrahae venientibus consociaretur, Moyses in Cantico ostendit, dicens: Laetamini, gentes, cum plebe ejus, id est, qui ex gentibus istis credituri, cum illis qui primi electi sunt aeterna laetitia exsultate.
7.9.3
3. Ingressa autem Ruth cum socru sua in terram Israel, ob merita obsequiorum suorum providetur, ut homini conjungeretur ex Abrahae stirpe venienti. Et primum quidem huic quem ipsa propinquum magis esse credebat, qui negat se posse illi nubere. Et, recedente illo, per testimonium decem majorum Booz illi conjungitur, et ab ipsis decem senioribus viris benedicitur.
7.9.4
4. Sed quod prius ille cognatus confitetur se eidem nubere non posse, hoc loco Joannis Baptistae figuram ostendi aestimamus, qui cum ipse a populo Israel Christus putaretur et interrogaretur quis esset, non negavit, sed confessus est, dicens Christum se non esse. Et perseverantibus his qui missi erant, et inquirentibus quis esset, respondit: Ego sum vox clamantis in deserto, et novissime confitetur ipse de Domino, dicens: Qui habet sponsam, 505 sponsus est. Se autem amicum sponsi manifestat, cum adjecit: Amicus autem sponsi est, qui stat, et audit eum, et laetatur propter vocem sponsi.
7.9.6
5. Hunc ergo Christum existimabant, quia Christum in die visitationis suae venisse non intelligebant esse Ecclesiae sponsum, qui propheticis esset vocibus ante promissus. Sed sicut ille propinquus negavit, et postea Ruth jungitur Booz, ita Christus, qui vere sponsus Ecclesiae est, quem omnium prophetarum oracula cecinerant, dignatus est Ecclesiam assumere, et ex omnibus gentibus per totum orbem terrarum Deo Patri innumeros populos offerre.
7.9.7
6. Quod vero excalceat se cognatus ille, veterum consuetudo erat ut si sponsa sponsum repudiare vellet, discalcearetur ille, ut hoc esset signum repudii. Proinde excalceari jubetur, ne ad Ecclesiam quasi sponsus calceatus accederet; hoc enim Christo servabatur, qui sponsus erat verus. Decem autem majorum natu benedictio hoc ostendit, in nomine Domini Jesu omnes esse gentes salvandas ac benedicendas.
7.9.8
7. Iota enim apud Graecos decem significat, quae prima littera nomen Domini Jesu summam perscribit. Quae res, ut diximus, omnes gentes per ipsum salvandas esse ac benedicendas demonstrat. Ne dubitet ergo quisquam haec, ut dicta sunt, credere, cum videat universa et ab initio figuris antecedentibus praecucurrisse, et per adventum Domini manifeste adimpleta sic esse; et quae supersunt, hoc modo perficienda in veritate, consonantibus omnibus et vocibus et figuris sanctarum Scripturarum, quae adimplebit is qui pollicitus est per Filium suum Jesum Christum Dominum regem et Salvatorem nostrum, cum quo est illi honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note