Quaestiones in Veterum Testamentum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis">
—
⋯
Original / primary: 21433 Quinvet
8.1.1
IN REGUM PRIMUM. CAPUT PRIMUM. De nativitate Samuelis.
8.1.1
1. Post librum Judicum sequitur Regum. Et aspice tempora, primo Judicum, postea Regum, sicut erit primo judicium, postea regnum; in his autem Regum libris multis et variis modis sacramenta Christi et Ecclesiae revelantur.
8.1.2
2. Nam ab ipso exordio regum commutatum sacerdotium in Samuelem, reprobato Heli, et commutatum regnum in David, reprobato Saule, exclamat praenuntiari novum sacerdotium, novumque regnum, reprobato veteri, quod umbra erat futuri, in Domino Jesu Christo venturi.
8.1.3
3. Nonne ipse David, cum panes propositionis manducavit, quos non licebat manducare nisi solis sacerdotibus, in una persona utrumque futurum, id est, in uno Jesu Christo regnum et sacerdotium figuravit? Itaque ipsa Samuelis sacerdotis successio novum, ut praedictum est, sempiternumque sacerdotium praefigurabat, qui est Jesus Christus, Heli sacerdote reprobato, id est, Judaico sacerdotio abjecto.
8.1.4
4. Mater quoque ipsa Samuelis, quae prius fuit sterilis, et posteriori fecunditate laetata est, cujus etiam nomen, id est, Anna, 507 gratia ejus interpretatur, ipsam religionem Christianam, ipsam postremo Dei gratiam significat, quia nobis Christus oritur; ipsam quoque Ecclesiam, quae olim sterilis, nunc fecunda in Dei laude laetatur.
8.1.5
5. Quae nihil aliud in cantico suo prophetare videtur, nisi mutationem Veteris Testamenti, vel sacerdotii in Novum Testamentum, vel sacerdotium, qui est Christus; nisi forte quis dicat nihil Annam prophetasse, sed Deum tantummodo propter filium impetratum exsultante praedicatione laudasse.
8.1.6
6. Quid ergo sibi vult quod ait: Arcum potentium fecit infirmum, et infirmi accincti sunt virtute, pleni panibus minorati sunt, et esurientes transierunt terram, quia sterilis peperit septem, et fetosa in filiis infirmata est? Numquid ipsa septem pepererat, quamvis sterilis fuerit? Unicum habebat, quando ista dicebat. Sed nec postea septem peperit, sive sex, quibus septimus esset ipse Samuel, sed tres mares, et duas feminas.
8.1.7
7. Deinde in illo populo, cum adhuc nemo regnaret, quod in extremo posuit, dat virtutem regibus nostris, et exaltavit cornu Christi sui, unde dicebat, si non prophetabat? Dicat ergo Ecclesia Christi, civitas regis magni, gratia plena, prole fecunda Dei, quod tanto ante de se prophetatum per os hujus piae matris agnoscit: Confirmatum est cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Deo salutari meo. Interea Samuel erat ministrans in templo Dei, accinctus ephod.
8.1.8
8. Porro filii Heli, divina sacrificia temerantes, peccabant coram Domino, et deridebant per eos multi sacrificium Dei. Unde et Heli sacerdos pro eorum iniquitate damnatus est, quod eos peccantes minus severa animadversione plectebat. Miserum me! et quidem coercuit, et quidem corripuit, sed lenitate et mansuetudine patris, non auctoritate et severitate pontificis.
8.1.9
9. Qua sententia discant sacerdotes quomodo ipsi propter peccata filiorum, id est, propter scelera populi puniantur. Et quamvis sancti sint, culpa tamen subditorum eisdem, si non coerceant, reputatur. 508
8.2.1
IN REGUM PRIMUM. CAPUT II. De propheta ad Heli destinato.
8.2.1
1. Venit autem propheta Dei quidam ad Heli sacerdotem, et dixit ei: Haec dicit Dominus: Numquid non aperte revelatus sum domui patris tui, cum esset in Aegypto, in domo Pharaonis, et elegi eum ex omnibus tribubus Israel mihi in sacerdotem, ut ascenderet ad altare meum, et adoleret mihi incensum, et portaret ephod coram me, et dedi domui patris tui omnia de sacrificiis filiorum Israel?
8.2.2
2. Quare calce abjecisti victimam meam, et munera mea, quae praecepi ut offerrentur in templo, et magis honorasti filios tuos quam ut comederetis primitias omnis sacrificii Israel populi mei? Propterea ait Dominus Deus Israel: Loquens locutus sum, ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum.
8.2.3
3. Nunc autem dicit Dominus: Absit hoc a me; sed quicunque glorificaverit me, glorificabo eum; qui autem contemnunt me, erunt ignobiles. Ecce dies veniunt, et praecidam brachium tuum, et brachium domus patris tui, ut non sit senex in domo tua, et videbis Christum aemulum tuum in templo in universis prosperis Israel. Quae prophetia de mutatione sacerdotii non est in Samuele completa, sed adumbrata.
8.2.4
4. Nam post Samuelem prophetam postea sacerdotes fuerunt de genere Aaron, sicut Sadoch, et Abiathar, regnante David, et alii deinceps, antequam tempus veniret ex quo ista de sacrificio mutando per Christum effici oportebat.
8.2.5
5. Nam cum diceret: Loquens locutus sum, ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum. Nunc autem dicit Dominus: Absit hoc a me, sed quicunque glorificaverit me, glorificabo eum; qui autem contemnunt me, erunt ignobiles; ecce isti sunt dies qui praenuntiati sunt, jam enim venerunt; nullus enim sacerdos est secundum ordinem Aaron. 509 Nam et illud quod ibi sequitur: Suscitabo mihi sacerdotem fidelem, de Christo, Novi Testamenti vero sacerdote, dicitur.
8.2.6
6. Quod vero adjungitur: Et erit qui remanserit in domo tua, veniet, ut oretur pro eo, non proprie dicitur de domo hujus Heli, sed illius Aaron, de quo usque ad adventum Jesu Christi homines remanserunt. De quo genere etiam hucusque non desunt qui veniant et convertantur. De quibus alius propheta dixit: Reliquiae salvae fient. Unde et Apostolus: Sic ergo, inquit, et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae salvae sunt; de talibus enim residuis bene intelligitur esse quod dictum est: Qui remanserit in domo tua veniet, ut oretur pro eo. Profecto qui crediderit in Christo, sicut temporibus apostolorum ex ipsa gente plurimi venerunt, et crediderunt.
8.2.7
7. Neque nunc desunt qui, licet rarissimi, tamen credant, ut impleatur in his quod hic homo Dei locutus est. Quod vero continuo secutus adjungit: Et offerat nummum argenteum, et tortam panis, quid per nummum argenteum, nisi oris confessio designatur, quae fit credentibus ad salutem? Argentum enim pro eloquio poni solet, Psalmista testante, ubi canitur: Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum.
8.2.9
8. Sed quod dicit iste qui venit: Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, ut comedam buccellam panis; sacerdotalem partem corpus Christi, id est, Ecclesiam dicit. Cujus plebis ille sacerdos est, mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus. Cui plebi dicit apostolus Petrus: Plebs sancta, regale sacerdotium; in hac parte sacerdotali postulat comedere buccellam panis.
8.2.10
9. Quibus verbis ipsum sacrificium Christianorum eleganter expressum est, de quo dicit sacerdos ipse: Panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita; ipsum quippe sacrificium non secundum ordinem Aaron, sed secundum ordinem Melchisedech. 510
8.3.1
IN REGUM PRIMUM. CAPUT III. De arcae captivitate.
8.3.1
1. Igitur posteaquam haec in figura mutationis Veteris Testamenti a propheta illo pronuntiata sunt ad Heli, offendente Dominum Israel, instruxerunt aciem Philistaei contra eos. Tollunt Israelitae arcam ad tuitionem suam. Capta est ab hostibus arca, nec solum ipsi victi sunt, et in fugam versi, imo etiam magna strages facta est occisorum.
8.3.2
2. Nonnihil tamen futurorum significat res gesta haec. Prophetice enim arca illa ab alienigenis capta indicabat Testamentum Dei transiturum ad gentes. Quando enim nuntiatum est Heli sacerdoti captam fuisse arcam Domini, cecidit de sella, et mortuus est. Transeunte arca Domini ad gentes, periit, atque interiit sacerdotium Judaeorum; duoque filii Heli corruerunt, quorum unius uxor viduata, et mox in partu mortua est propter eamdem perturbationem.
8.3.3
3. Quo evidenti signo praefiguratum est post exstinctum sacerdotium Judaeorum carnalem interiisse Synagogam, illi carnaliter adhaerentem, prostratoque Heli de sella pontificis Judaeorum, sedem habere vacuam, et gloriam sacerdotii regnique exstinctam. Sed quid est quod dum posuissent Philistini arcam Domini in templo Dagonis dei sui, intraverunt templum, et invenerunt deum suum prostratum, atque confractum caput ejus, duasque manus abscisas?
8.3.4
4. Statim enim ut Testamentum Domini pervenit in gentibus, confestim idola, quae deceptum possidebant orbem, destructa sunt, omnisque error simulacrorum periit, praesentiam Dei forte non sustinens. Nam in manibus Dagon praecisis, opus idololatriae amputatum, et in capite ejus superbia diaboli abscisa significabatur, a quo initium peccati fuit.
8.3.5
5. Quod vero in limine: ut certum scilicet praefinitumque suae idololatriae finem agnosceret; limes enim finem itineris significat. Etiam et illud ad magnam pertinet aedificationem, et significationem 511 in ipsa ruina Dagon dei sui, atque fractura, quod dorsum illius solum invenerunt, fractis ejus omnibus membris; dorsum quippe fugam significat; quicunque enim fugiunt, persequentibus dorsum dant.
8.3.6
6. Unde et scriptum est de hostibus: Quoniam pones eos dorsum. Ubi sunt enim idola? Perierunt; et si aliqua remanentia ab aliquibus absconduntur, fugerunt. Quod autem percussi sunt in posteriora hi qui arcam captivaverunt, haec poena signum videtur, quia si qui susceperunt Testamentum Dei, et posteriora vitae dilexerint, ex ipsis justissime cruciabuntur, quae, sicut Apostolus ait, existimare debent sicut stercora.
8.3.7
7. Qui enim sic assumunt Testamentum divinum, ut, in posteriora respicientes, veteri se vanitate non exuant, similes sunt hostibus illis qui arcam Testamenti captivam juxta idola sua posuerunt, et illa quidem vetera etiam nolentibus cadunt, quia omnis caro fenum, claritas hominis ut flos feni; aruit fenum, flos cecidit; arca autem Domini manet in aeternum, secretum scilicet Testamentum, regnum coelorum, ubi est aeternum Dei verbum.
8.3.8
8. Vaccae autem illae Allophylorum arcam Dei gestantes fugam sanctorum renuntiantium saeculo designaverunt, qui nullum delicti jugum traxerunt. Nam sicut illae pignorum affectibus a recto itinere minime digressae sunt, ita sancti mundo renuntiantes, parentelae obtentu non debent a bono proposito praepediri.
8.3.9
9. Sicut enim nostra nobis non odienda est anima, sed ejus carnales affectus odio debemus habere, ita nec proximi odio a nobis habendi sunt, sed eorum impedimenta, quibus a recto itinere nos impediunt, sicut et Moyses ait: Qui dicunt patri suo et matri: Nescio vos; et fratribus suis: Ignoro illos, et nescierunt filios suos, hi Testamentum Dei et praecepta ejus servaverunt. Judicia tua, Jacob, et legem tuam, o Israel. Ille enim scire Deum famularius appetit, qui pro amore pietatis ejus nescire desiderat quodcunque carnaliter scivit. 512
8.4.1
IN REGUM PRIMUM. CAPUT IV. De sacrificio Samuelis, et lapide adjutorii.
8.4.1
1. Samuel autem post mortem Heli regebat Israel. Congregato autem omni populo, exclamavit ad Dominum pro Israel, et exaudivit eum. Et cum offerret holocaustum, accedentibus alienigenis ad pugnam contra populum Dei, intonuit super eos Dominus, et confusi sunt, et offenderunt coram Israel, atque superati sunt.
8.4.2
2. Tunc assumpsit Samuel lapidem unum, et posuit eum inter Masphath et Siceleg; et, ut interpretes Septuaginta transtulerunt, inter Masphath novam et veterem, et vocavit nomen ejus Lapis adjutorii, et dixit: Usque ad hunc auxiliatus est nobis Deus. Masphath interpretatur intentio. Lapis ille adjutorii medietas est Salvatoris, per quem transeundum est a Masphath vetere ad novam, id est, ab intentione quae exspectabatur in carnali regno, quo erat beatitudo falsa carnalis, ad intentionem quae per Novum Testamentum exspectatur in regno coelorum, ubi est beatitudo verissima spiritualis, qua quoniam nihil est melius, hucusque auxiliatur Deus.
8.4.3
3. Iste Samuel, invocato nomine Domini, exauditus est, et in tempore messis pluviam impetravit. Pluvia enim in sanctis Scripturis verba sunt Evangelii, sive legis, sicut et Moyses dicit: Exspectetur, sicut pluvia, eloquium meum, et descendant, sicut ros, verba mea. Hanc igitur pluviam dedit mundo Christus in tempore messis, id est, quando gentes colligi oportebat, ut sicut frumentum horreis, sic intra Ecclesiae sinum gentes congregarentur.
8.5.1
IN REGUM PRIMUM. CAPUT V. De unctione Saul.
8.5.1
1. Judicavit autem Samuel Israel omnibus diebus vitae suae, fueruntque usque ad eum judices et principes super Israel. Porro filii Samuel declinaverunt post avaritiam, et accipiebant munera, et tam iniqui judices exstiterunt, ut populus, nequaquam ferens, regem sibi in similitudinem caeterarum gentium postularent. 513
8.5.2
2. Quibus dedit Saul regem, ungiturque, jubente Domino, prior a propheta in regnum, qui et ipse quidem in id quod unctus est, imaginem Christi portavit. Unde et beatus David et ipse Christus nuncupatus ait ad eum qui se finxerat Saul occidisse: Quomodo non timuisti manum tuam injicere in Christum Domini?
8.5.3
3. Hinc est quod ab humero sursum Saul supereminebat omnibus, quia caput nostrum sursum est supra nos, quod est Christus; in id autem quod reprobatus postea et rejectus est, succedente in regno David, populi, ut praedictum est, Israel personam gestavit. Qui populus regnum adeptum fuerat amissurus, Christo Domino nostro per Novum Testamentum non carnaliter, sed spiritualiter regnaturo.
8.6.1
IN REGUM PRIMUM. CAPUT VI. De jejunio indicto a Saule.
8.6.1
1. Iste autem Saul, dum pergeret dimicaturus adversus Philisthaeum, indixit toto exercitui jejunium, quousque reverterentur a praelio. Sed Jonatham filius ejus videns super faciem agri mel, extendit summitatem virgae, et intinxit in favum mellis, et gustavit, et illuminati sunt oculi ejus, non utique ad videndum illuminati, qui antea videbat, sed ad discernendum quia vetita tetigerat. Tunc enim casus ille, sicut et Adam, fecit illum attentum, reddiditque confusum.
8.6.2
2. Quo facto admonemur omnes illecebras voluptatum in saeculo debere contemnere, qui Deo nitimur militare. Non enim potest contra Allophylos spirituales, id est, adversus principes tenebrarum, viribus animi concurrere, qui adhuc hujus mundi negligit dulcedinem declinare; mel enim distillant labia meretricis, quod est delectatio voluptatis carnalis, de quo putatur juxta mysticos intellectus hunc gustasse Jonatham, et sorte deprehensum, vix precibus populi liberatum. 514
8.7.1
IN REGUM PRIMUM. CAPUT VII. De Agag rege servato.
8.7.1
1. Iniit iterum Saul praelium adversus Amalech, interfectisque cunctis hostibus, pepercit Agag regi, nec voluit disperdere omnia juxta praeceptum Domini, irasciturque ei Dominus. Veniens autem Samuel sumpsit gladium, et in frustra concidit Agag. Quando legunt quidam in Scripturis quod sancti nulli hostium parcunt, efficiunturque crudeles, et humanum sanguinem sitientes, dicunt quia et justi ita percusserunt hostes, ut non relinqueretur ab his qui salvus fieret; et non intelligunt in his verbis adumbrari mysteria, et hoc magis nobis indicari, ut pugnantes adversus vitia, nullum penitus ex his relinquere debeamus, sed omnia interimere.
8.7.2
2. Nam si pepercerimus, reputabitur nobis in culpam, sicut reputatum est Saul, qui vivum servavit regem Agag. Quomodo enim quisque justos manebit, si adhuc aliquid peccati in semetipso servaverit, sicut Saul? At vero sancti in figura Samuelis ita saeviunt super hostes suos, id est, super vitia peccatorum, ut non permittant relinqui aliquod peccatum impunitum.
8.8.1
IN REGUM PRIMUM. CAPUT VIII. De abreptione Saulis a spiritu nequam.
8.8.1
1. Igitur recedente a Saul Domino propter inobedientiam, arreptus est maligno spiritu a Domino, irruebatque in eo spiritus Domini malignus. Si Domini, cur malus? si malus, cur Domini? Sed duobus verbis comprehensa est haec sententia, et in Deo potestas justa, et in diabolo voluntas injusta.
8.8.2
2. Nam idem spiritus malus per nequissimam voluntatem, et idem spiritus Domini per acceptam justissimam potestatem; inde ergo 515 spiritus Domini appellatus est diabolus propter ministerium, quia omnibus etiam spiritibus malis bene utitur Deus, vel ad damnationem quorumdam, vel ad emendationem, vel ad probationem.
8.8.3
3. Et quamvis malignitas a Domino non sit, potestas tamen nisi a Deo non est, sicut et alibi dictum est. Etiam sopor Domini, qui occupaverat milites ejusdem Saul, cum David hastam et scyphum abstulisset a capite dormientis; non quia sopor tunc in Domino erat, ut ipse dormiret, sed quia ille sopor qui tunc homines apprehenderat nutu Dei erat infusus, ne David servi ejus in eo loco praesentia sentiretur.
8.8.4
4. Dicitur ergo spiritus Domini malus, hoc est, minister Dei ad faciendum in Saul, quod eum pati judex omnipotentissimus judicabat. Quoniam spiritus ille voluntate qua malus erat non erat Dei; creatura vero qua conditus erat, et potestas quam non sua sed Domini omnium aequitate acceperat, Dei erat.
8.9.1
IN REGUM PRIMUM. CAPUT IX. De unctione David.
8.9.1
1. Itaque Saule propter inobedientiam reprobato, mittit Dominus Samuel ad Isai, et sumpto cornu olei, unxit in regem David. Sed videamus eumdem David, quomodo prophetice Christum significaverit; David enim interpretatur manu fortis, sive desiderabilis. Et quid fortius leone illo de tribu Juda, qui vicit mundum? Et quid desiderabilius illo de quo dicitur: Veniet desideratus cunctis gentibus?
8.9.2
2. Ungitur iste David in regem, futurum denuntians per unctionem illam Christum: Christus enim a chrismate appellatur. David ab officio pastorali pecorum ad hominum regnum transfertur: nunc autem David ipse Jesus ab ovibus Judaicae plebis ablatus, in regnum gentium translatus est; in Judaica enim plebe non est modo Christus, ablatus est inde; nunc gentium greges pascit.
8.9.3
3. Erat autem David in canticis musicis eruditus. Diversorum enim 516 sonorum rationabilis moderatusque concentus concordi varietate compactam ordinate Ecclesiae insinuat unitatem. Quae variis modis quotidie resonat, et suavitate mystica modulatur.
8.9.4
4. Iste adhuc puer in cithara suaviter, imo fortiter canens, malignum spiritum, qui operabatur in Saule, compescuit, non quod citharae illius tanta virtus erat, sed quod figura crucis Christi, quae de ligno et extensione nervorum mystice gerebatur, ipsaque passio, quae cantabatur, jam tunc spiritus daemonis opprimebat. Leonem quoque et ursum idem David necavit, ursum videlicet diabolum, leonem Antichristum; alterum hominibus latenter insidiantem, alterum in posterum manifestissime saevientem.
8.10.2
IN REGUM PRIMUM. CAPUT X. De certamine David cum Goliath.
8.10.2
1. Iste David in praelio gigantem superavit, cum adversus populum Dei alienigenae dimicarent. Provocavit unus unum, Goliath David; provocavit superbia humilitatem, provocavit diabolus Christum. Accepit arma bellica sanctus David, ut adversus Goliam procederet; haec arma per aetatem et parvam staturam corporis portare non potuit, abjecit onerantia, accepit quinque lapides de flumine, et posuit in vase pastorali.
8.10.3
2. His armatus processit, et vicit. Hoc quidem ille David. Sed si mysteria perscrutemur, in David Christus intelligitur. Qui, tempus revelationis Novi Testamenti insinuandae et commendandae gratiae praevidens, arma deposuit, quinque lapides tulit. Deposuit ergo corporalia sacramenta legis, quae non sunt imposita gentibus; deposuit quae non observamus, sed tamen ad aliquam significationem praemissa et posita intelligimus.
8.10.4
3. Denique haec arma deposuit, tanquam onera sacramentorum veteris legis, et ipsam legem accepit. Quinque enim lapides quinque libros Moysi significant. Tulit ergo quinque illos lapides de flumine, id est, de saeculo. Labitur enim mortale saeculum 517 et praeterfluit quidquid venit in mundum. Erant enim in flumine tanquam in populo illo primo lapides, erant illic inutiles, et vacabant, nihil proderant, transibant super fluvios. Sed quid fecit David, ut lex ipsa utilis esset? Accepit gratiam. Lex enim sine gratia impleri non potest: Plenitudo enim legis charitas.
8.10.5
4. Quia ergo gratia facit impleri legem, significatur gratia lacte. Hoc enim est in carne gratuitum, ubi mater non queritur accipere, sed satagit dare; hoc mater gratis dat, et contristatur si desit qui accipiat. Quomodo ergo ostendit David legem sine gratia operari non posse, nisi cum illos lapides quinque, quibus significabatur lex, in libros quinque, quos conjungere voluit gratiae, posuit vase pastorali, quo lac mulgere consueverat?
8.10.6
5. His armatus, processit adversus Goliam superbum, se jactantem, de se praesumentem. Tulit unum lapidem, et dejecit diabolum, in fronte percussit, et cecidit ex eo loco corporis ubi signum Christi non habuit. Hoc quoque licet attendas, quinque lapides posuit, unum misit.
8.10.7
6. Quinque libri lecti sunt, sed unitas vicit; plenitudo enim legis charitas, ut ait Apostolus. Sufferentes invicem in dilectione, studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Deinde illo percusso atque dejecto, gladium ejus abstulit, et deinde caput illi abscidit.
8.10.8
7. Et hoc facit noster David. Dejicit diabolum de suis, quando credunt maligni ejus, quos ille in manu habebat, et de quibus caeteras animas trucidabat, convertunt linguas suas contra diabolum, et sic Goliae de gladio suo caput inciditur.
8.11.1
IN REGUM PRIMUM. CAPUT XI. De connubio Michol filiae Saul.
8.11.1
1. Interea victoria David animum Saul regis offendit, indignantis quod sibi in mille, et David in decem millia conclamantium publice gratulationis ora insonarent; hinc invidia Saulis, et semen odiorum adversus David. Quem dissimulator callidus, ut sine insidiis suis posset offerre discrimini, statuit eum Michol filiae suae 518 nuptiis alligari, si centum sibi Allophylorum praeputia victor offerret.
8.11.2
2. Pro quibus centum, ducenta dedit, et unde creditus est regio perire voto, inde auctus est gloriosiori trophaeo. Ita et Judaei, dum contra voluntatem Dei Christum interficere nituntur, per id salutem gentium egerunt per quod crediderunt exstinguere. Quod vero David alienigenarum praeputia attulit, et ic denuo filiae Saul nuptiis haesit, significabat quod Christus non prius Synagogam connubio suo sponderet, nisi antea gloriosus in gentibus fieret.
8.11.3
3. Prius enim in nationibus resecavit carnis pollutionem, et postea copulatus est Synagogae. Postquam enim, sicut scriptum est, introierit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus fiet. Dupla autem, id est, ducenta praeputia attulit, sive pro Judaeis et gentibus acquisitis, sive quia major est numerus acquisitionis populi gentium quam credentium Judaeorum.
8.12.1
IN REGUM PRIMUM. CAPUT XII. De David repellente cithara spiritum.
8.12.1
1. Auxit deinde odium Saul adversus David in tantum, ut rex ad medelam sui spiritus David de more psallentem jaculo conaretur configere. Sed quid est, quod dum Saulem spiritus adversus invaderet, apprehensa David cithara, ejus vesaniam mitigabat?
8.12.3
2. Per Saulem enim Judaeorum elatio, per David autem humilitas Christi significatur. Cum ergo Saul ab immundo spiritu arripitur, David canente, ejus vesania temperatur, quia cum sensus Judaeorum per blasphemiam in furorem vertitur, dignum est ut ad salutem mentes eorum quasi dulcedine citharae, locutionis evangelicae tranquillitate revocentur.
8.13.1
IN REGUM PRIMUM. CAPUT XIII. De insidiis Saul contra David.
8.13.1
1. Mittit Saul custodes ad domum David, ut custodirent eum, 519 et interficeretur. Abscessit autem David nocte, et fugit, atque salvatus est. Cumque venissent nuntii Saul, invenerunt statuam in lecto David positam, et pellem pilosam caprarum ad caput ejus. Audiamus ergo quid hoc significet, quod miserit Saul ad custodiendam domum David, ut eum interficeret. Hoc non ad crucem Domini, sed tamen ad passionem ejus pertinet.
8.13.2
2. Crucifixus enim Christus, et mortuus, et sepultus est. Erat ergo illa sepultura tanquam domus ad quam custodiendam misit regnum Judaeorum, quando custodes adhibiti sunt sepulcro Christi. Quomodo ergo custodita est domus, si David figurabat Christum, ut Christus interficeretur, dum non in sepultura Christus, sed in cruce sit interfectus?
8.13.3
3. Refertur ergo hoc ad corpus Christi, quia interficere Christum erat tollere nomen Christi. Neque enim crederetur in Christum, si mendacium praevaleret custodum, qui corrupti sunt ut dicerent quia dormientibus nobis venerunt discipuli ejus, et abstulerunt eum; hoc est itaque velle Christum interficere, nomen resurrectionis ejus exstinguere, ut mendacium Evangelio praeferretur.
8.13.4
4. Sed sicut illud non valuit Saul ut interficeret David, sic nec hoc potuit regnum Judaeorum efficere, ut memoriam Christi deleret. Isti autem qui de Saul virtute, id est, de regno Judaeorum in Christum praesumere voluerunt, offenderunt in lapidem offensionis, tanquam in statuam, et haedus eis visus erat agnus, quia in quo peccatum non invenerunt, quasi peccatorem persecuti sunt.
8.13.6
5. Igitur David regiae manus ictum evitans, ejusque persecutionem declinans, fugit, venitque ad Samuelem. Et misit Saul nuntios, qui apprehenderent David. Samuel autem erat inter prophetas, et coetus prophetarum qui illo tempore prophetabant.
8.13.7
6. Nuntii autem, qui missi sunt, accepto ejusdem spiritu, prophetarunt, missisque aliis hoc contigit, et tertiis nihilominus. Postea vero cum et ipse Saul venisset, factus est super eum spiritus Dei, et ambulabat ingrediens, et prophetabat. 520
8.14.1
IN REGUM PRIMUM. CAPUT XIV. De insidiatoribus prophetantibus.
8.14.1
1. Quaeritur autem quomodo et illi, cum missi essent ad tenendum hominem, et ad necem ducendum, tales spiritu effici meruerunt; et Saul ipse, qui miserat, veniens et ipse sanguinem innocentem quaerens effundere, accipere meruit spiritum illum, et prophetare.
8.14.2
2. Quantum enim ad litteram attinet, non est mirum hominem reprobum ad momentum transitorie prophetasse, dum etiam multi similes prophetiae donum legantur habuisse, sicut Balaam ille reprobus, quem non tacet Scriptura judicio divino esse damnatum, sed prophetiam habebat.
8.14.3
3. Nec illa verba parum attestantur huic sententiae, quae in Evangelio scripta sunt, multos dicturos in illa die: Domine, Domine, in tuo nomine manducavimus, et bibimus, et in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus; quibus tamen dicturus est: Non novi vos, discedite a me, operarii iniquitatis.
8.14.4
4. Mystice autem exemplum hujus Saul nuntiorumque ejus in hac sententia figurat nonnullos haereticos, qui aliquid boni de muneribus sancti Spiritus habent, sicut Testamenta legis et Evangelii, sicut baptismi sacramentum. Qui cum ad Ecclesiam catholicam veniunt, non est in eis ullo modo violandum, aut, quasi non habeant, tradendum; sed tamen eos non ideo debere saluti confidere, quia non improbamus quod illos accepisse credimus.
8.14.5
5. Sed oportet eos cognoscere unitatem, et societatem vinculi charitatis, sine qua omnino quidquid habere potuerunt, quamvis sanctum sit atque venerandum, ipsi tamen nihil sunt, tanto indigniores effecti praemio vitae aeternae, quanto illis donis non bene usi sunt, quae in hac vita, quae transitoria est, acceperunt.
8.14.6
6. Item exemplum, atque imago hujus Saul nuntiorumque ejus in hoc loco Judaeorum non incongrue gestat personam, qui dum adversari cupiunt Christo, habent in ore sacramenta legis et prophetarum ad testimonium Christi, et cum Ecclesia, quasi cum 521 prophetis, de Scripturis disputant, sicut illi cum prophetis vaticinabantur.
8.15.1
IN REGUM PRIMUM. CAPUT XV. De David et Abimelech.
8.15.1
1. Surrexit itaque David iterum, et fugit in illa die a facie Saul, venitque ad sacerdotem Abimelech, a quo et gladium Goliae sustulit, et panes propositionis accepit. Quae res et sacerdoti mortem attulit, et animadversionem religiosae intulit civitati. Haec itaque gestorum fides est.
8.15.2
2. Sed quantum ad sacramentum prophetiae pertinet, in Christo Domino nostro impletum est, qui positus in carne, dum insectationem declinaret Judaicam, ad apostolos transiit, cum quibus et desideratum sibi cibum sumpsit; desiderio enim desideravit manducare pascha.
8.15.3
3. Ex quibus Goliae, id est diaboli, arma sustulit. Fortis enim spolia ipse diripuit. His ergo, a quibus receptus est Christus, tribulationes induxit diabolus, et mortem. Omnes enim, ut ait Apostolus, qui in Christo volunt pie vivere, persecutionem patiuntur. Et Dominus ait: Si me persecuti sunt, et vos persequentur.
8.15.4
4. In Doech autem Idumaeo Judae proditoris persona consistit, per quam ista operatus est diabolus, ut ejus proditione, facta in Christo, postea persecutionem Ecclesia pateretur, et occiderentur quamplurimi discipuli Christi, et sacerdotes, et pro nomine ejus persecutiones gravissimas perferrent.
8.16.1
IN REGUM PRIMUM. CAPUT XVI. De David et rege Achis.
8.16.1
1. Interea David, cum fugeret Saul, latere voluit apud regem quemdam Geth, nomine Achis. Sed cum gloria ejus fuisset commemorata, 522 ne per livorem rex, ad quem confugerat, aliquid in eum machinaretur, finxit insaniam, et quasi furore correptus, mutavit os suum, defluebantque salivae in barbam ejus, collabebaturque in manibus eorum, et procidebat ad ostia portae.
8.16.2
2. Et dixit Achis rex: Quid huc mihi adduxistis istum? numquid deerant nobis furiosi? et sic eum dimisit. Achis interpretatur, quomodo est? per quod significatur ignorantia, et verbum mirantis, et non agnoscentis. Quod in gente Judaeorum impletum est, qui dum viderunt Christum, non agnoverunt, coram quibus mutavit os suum, et abiit. Erant enim ibi praecepta legis carnalia, erat sacrificium secundum ordinem Aaron, et postea ipse de corpore et sanguine suo instituit sacrificium secundum ordinem Melchisedech.
8.16.3
3. Mutavit ergo os suum in sacerdotio, mutavit in praeceptis, dans aliud Testamentum, evacuata carnali operatione, atque inde collapsus est in manibus eorum, quando eum comprehendentes crucifixerunt. Et procidebat ad ostium portae, hoc est, humiliabat se, hoc est enim procidere usque ad ostium fidei nostrae, ostium enim portae, initium fidei; inde incipit Ecclesia, et pervenit usque ad speciem, ut cum credit ea quae non videt, mereatur perfrui, cum eum facie ad faciem videre coeperit.
8.16.4
4. Quod vero in illo quasi furore salivae decurrebant super barbam ejus, Apostolus haec aperit dicens: Judaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt; nos autem praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam; ipsis vero vocatis Judaeis, et Graecis, Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam, 523 quia quod stultum est Dei sapientius est hominibus, et quod infirmum est Dei fortius est hominibus.
8.16.5
5. Non tantum salivae attendantur, sed attende quia super barbam decurrunt. Quomodo enim in salivis infirmitas, sic in barba virtus ostenditur. Texit ergo virtutem suam corpore infirmitatis suae, et quod forinsecus infirmabatur tanquam in saliva apparebat; intus autem divina virtus tanquam barba tegebatur.
8.17.1
IN REGUM PRIMUM. CAPUT XVII. De chlamyde Saulis praecisa a David.
8.17.1
1. Dehinc in eremo Engaddi, cum persequendum David Saul appeteret, ingressus est David in speluncam, et ibi latebat. Sed rex improvisis exceptus insidiis, quod innocuo moliebatur, inciderat. Scriptum est enim: Qui fodit foveam proximo suo, ipse incidit in eam. David autem, bona pro malis retribuens, inimicum non occidit, sed pro testimonio facti oram chlamydis regiae abstulit, cum facilius esset exceptum insidiis adversarium perdere magis quam fallere.
8.17.2
2. Quid ergo est quod iste fugiens a facie Saul in spelunca latuit? Quare autem latuit, nisi ut occultaretur, et non inveniretur? Quid est contegi spelunca, nisi contegi terra? qui enim fugit in speluncam, terra tegitur, ne videatur. Portabat autem terram Jesus, carnem, quam acceperat de terra, et in ea se occultabat, ne a Judaeis inveniretur Deus. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent.
8.17.3
3. Quare ergo Dominum gloriae non invenerunt? Quia spelunca se texerat, id est, carnis infirmitatem oculis objiciebat, et 524 majestatem divinitatis corporis tegmine, tanquam speluncae abdito occultabat. Illi ergo, non cognoscentes Deum, persecuti sunt hominem; nec mori potuit, nisi in homine, quia nec teneri potuit, nisi in homine. Opposuit ergo male quaerentibus terram, servavit bene quaerentibus vitam.
8.17.4
4. Fugit ergo secundum carnem in speluncam a facie Saul, quia passus est usque adeo se occultans Judaeis, ut moreretur. Sed quare usque ad mortem voluit esse patiens, ut fugeret a facie Saul in speluncam? Etenim spelunca inferior terrae pars potest accipi. Et certe( quod manifestum est, et notum est omnibus), corpus ejus in monumento positum est, quod erat excisum in petra. Hoc ergo monumentum spelunca erat, illuc fugit noster David a facie Saul.
8.17.5
5. Tamdiu enim persecuti sunt illum Judaei, quoad usque poneretur in spelunca. Sed quid est quod persecutor ad purgandum ventrem speluncam ingreditur, nisi quod Judaei in Christum conceptam mentis malitiam, quasi odorem fetidum emiserunt, et cogitata apud se noxia, factis deterioribus, dum Christum perimunt, ostenderunt.
8.17.6
6. Sed tamen David Saulem occidere noluit, et cum eum in abdito occultatum antro haberet in potestate, reservare potius quam occidere maluit; ita et Christus, dum esset in spelunca carnis, persecutorem populum in potestate habuit, et non occidit. Scriptum enim erat de eis per prophetam: Ne occideris eos. Tantum denique David summitatem chlamydis ejus silenter abscidit, ut ostenderet prophetia Christum Judaeos non occidisse, sed eis tantum regni gloriam abstulisse, sicque eos persecutione sua vacuos sede vel imperio reliquisse.
8.17.7
7. Chlamydis enim abscisio regni est amputatio: hoc etiam alio loco idem Saul, cum per inobedientiam peccasset, ostendit. Nam cum veniam precaretur, rogaretque Samuelem ut reverteretur cum illo ad placandum Deum, et noluisset, atque, convertens faciem suam, abiisset, tenuit Saul pinnulam vestimenti ejus, et disrupit eam.
8.17.8
8. Et dixit ad eum Samuel: Disrupit Dominus regnum Israel 525 de manu tua hodie, et dabit illud proximo tuo, et dividetur Israel in duo. Populi ergo Israel personam figurate gerebat rex iste, qui populus amissurus erat regnum, dum persequitur Christum.
8.18.1
IN REGUM PRIMUM. CAPUT XVIII. De hasta ablata Sauli a David.
8.18.1
1. Quod et sequenter iterum demonstratum est, quando idem David fugiens a facie Saul ingressus est in castra regis, et cum dormientem invenisset, non percussit, non occidit, sed solam lanceam, quae erat ad caput ejus, et lenticulam sustulit, dormientibusque cunctis, egressus de castris, transivit in cacumine montis.
8.18.2
2. Quid est hoc? persequebantur namque Judaei Christum, sed persequendo dormiebant, quia non vigilabant corde. Duritia enim cordis obdormitio est. Dormiunt in vitam veterem, non evigilant in novam.
8.18.3
3. Venit Christus, non eos occidit, sed tulit ab eis scyphum aquae, id est, gratiam legis; tulit et sceptrum regale, regni scilicet potestatem, quam pro maximo habebant, et unde se protegebant temporaliter, et quam adversus Deum per incredulitatem gerebant. Et deinde victor David noster, de castris eorum regressus, transcendit in altitudinem montis coelorum.
8.19.1
IN REGUM PRIMUM. CAPUT XIX. De pugna David cum Amalechitis.
8.19.1
1. Interea fugiens David, dum pergeret cum Achis rege Philistinorum in praelium adversus Israel, insurgentes Amalechitae irruerunt in Siceleg, et succendentes eam, captivarunt omnia quae erant David et puerorum ejus. Reversus ergo David ad persequendos Amalechitas, invenit Aegyptium puerum Iassescentem, quem Amalechitae aegrotum in itinere reliquerant.
8.19.2
2. Hunc autem David inventum cibo refecit, ducemque sui 526 itineris fecit. Sicque Amalechitas persequitur, epulantesque reperit, et funditus exstinguit. Quid est enim, quod Aegyptius Amalechitae puer in itinere lassatur, nisi quod amator praesentis saeculi peccati sui nigredine opertus, saepe ab eodem saeculo infirmus despectusque relinquitur, ut cum eo nequaquam currere valeat, sed fractus adversitate torpescat?
8.19.3
3. Sed hunc David invenit, quia Redemptor noster veraciter manu fortis nonnunquam quos despectos a mundi gloria reperit, suo amore convertit, cibo pascit, quia verbi scientia reficit. Ducem itineris fecit, quia suum etiam praedicatorem facit.
8.19.4
4. Et qui Amalechitam sequi non valuit, dux David efficitur, quia is quem indignum mundus deseruit, non solum conversus in suam mentem Deum recipit, sed praedicando hunc etiam usque ad aliena corda perducit. Quo videlicet duce, David Amalechitam convivantem invenit, et exstinguit, quia Christus, ipsis praedicantibus, mundi laetitiam destruit, quos mundus comites habere despexit.
8.20.1
IN REGUM PRIMUM. CAPUT XX. De Saule pythonissam consulente.
8.20.1
1. Post mortem autem Samuelis congregati sunt Philistini contra Israel. Consuluitque Saul Dominum, et non respondit ei. Quaesivit autem Saul pythonissam, quae suscitaret illi Samuelem. Statimque suscitatus ait ad eum: Quare inquietasti me ut suscitarer? Et quaeritur secundum historiam utrum pythonissa ipsum prophetam de inferno evocaverit, an aliquam imaginariam illusionem fallacia daemonum factam.
8.20.2
2. De qua quaestione beatae memoriae Augustinus episcopus Simpliciano Mediolanensi episcopo ita scripsit: Inquiris, inquam, utrum potuerit malignus spiritus excitare animam justi, et tanquam de abditis mortuorum repagulis, vel receptaculis evocare, et ut videretur, et loqueretur cum Saul. 527
8.20.3
3. Nonne majus mirandum sit quod Satanas ipsum Dominum assumpsit, et constituit super pinnam templi? Quolibet enim modo fecerit, factum est. Ita et modus quo Samueli factum est ut excitaretur, similiter latet, nisi forte quis dixerit faciliorem diabolo fuisse licentiam ad Dominum vivum unde voluit assumendum, et ubi voluit constituendum, quam ad Samuelis spiritum defuncti a suis sedibus excitandum.
8.20.4
4. Quod si illud in Evangelio nos ideo non conturbat, quia Dominus voluit, atque permisit, nulla diminutione suae potestatis et divinitatis id fieri, sicut ab ipsis Judaeis, quanquam perversis atque immundis, et facta diaboli facientibus, et teneri se et vinciri, et illudi, et crucifigi, atque interfici passus est; non est absurdum credere, ex aliqua dispensatione divinae voluntatis, permissum fuisse ut non invitus, et dominante magica potentia, sed volens atque obtemperans occultae dispensationi Dei, quae pythonissam illam et Saulem latebat, spiritus prophetae sancti se ostenderet aspectibus regis, divina eum sententia percussurus.
8.20.5
5. Quanquam in hoc facto potest esse alius facilior intellectus, ut non vere spiritum Samuelis excitatum a requie sua credamus, sed aliquod phantasma, et imaginariam illusionem diabolicis machinationibus factam; quam propterea Scriptura nomine Samuelis appellat, quia solent imagines earum rerum nominibus appellari quarum imagines sunt. Sicut omnia quae pinguntur atque finguntur earum rerum quarum imagines sunt nominibus appellantur, sic hominis pictura, cum pingitur, proprium quodque nomine incunctanter adhibetur, et dicitur: Ille Cicero, ille Sallustius, ille Achilles, ille Hector, hoc flumen Simois, illa Roma, cum aliud nihil sint quam pictae imagines.
8.20.6
6. Unde et cherubim, cum sint coelestes virtutes, fictae tamen 528 ex metallo, quod imperavit Deus super arcam Testamenti magnae rei significandae gratia, non aliud quam cherubim illa quoque figmenta vocabantur. Item dum quisque videt somnium, non dicit: Vidi imaginem Augustini, sed: Vidi Augustinum, cum eo tempore quo aliquod tale aliquis vidit ignoraret hoc Augustinus.
8.20.7
7. Usque adeo manifestum est non ipsos homines, sed imagines eorum videri. Et Pharao spicas se dixit vidisse in somniis, et boves, non spicarum, aut boum imagines. Si igitur liquido constat nominibus earum rerum quarum imagines sunt easdem imagines appellari, non mirum est quod Scriptura dicit Samuelem visum, etiam si forte Samuelis imago apparuit ficto machinamento ejus qui transfigurat se in angelum lucis, et ministros suos ornat velut ministros justitiae.
8.20.8
8. Jam vero si illud, inquit, movet, quomodo a maligno spiritu Sauli vera praedicta sunt, potest et illud mirum videri, quomodo daemones agnoverunt Christum, quem Judaei non agnoscebant. Cum enim vult Deus, etiam per infimos supremosque spiritus aliquem vera cognoscere, temporalia duntaxat ad istam mortalitatem pertinentia, facile est, et non incongruum, ut omnipotens et justus ad eorum poenam quibus ista praedicantur( ut malum quod eis imminet antequam veniat praenoscendo patiantur), occulto apparatu mysteriorum suorum, etiam spiritibus talibus aliquid divinationis impertiat, et quod audiunt ab angelis praenuntient hominibus.
8.20.9
9. Tantum autem audiunt, quantum omnium Dominus atque moderator vel jubet, vel sinit. Unde etiam spiritus pythonis in Actibus apostolorum attestatur Paulo apostolo, et evangelista esse conatur. Miscent isti tamen fallacias, et verum, quod nosse potuerunt, non docendi magis quam decipiendi fine pronuntiant. Et forte hoc est quod cum illa imago Samuelis Saulem praediceret moriturum, 529 dixit etiam secum futurum, quod utique falsum est.
8.20.11
10. Magno quippe intervallo post mortem separari bonos a malis in Evangelio legimus, cum inter superbum illum divitem, cum jam apud inferos tormenta pateretur, et illum, qui ad ejus januam ulcerosus jacebat, jam in requie constitutum, magnum chaos interjectum esse testetur.
8.20.12
11. Aut si propterea Samuel ei dixit: Mecum eris, ut non ad aequalitatem felicitatis, sed ad parem conditionem mortis referatur, quod uterque homo fuerit, et uterque mori potuerit, jamque mortuus vivo mortem praenuntiabat, secundum utrumque igitur intellectum habere exitum hanc lectionem, qui non sit contra fidem, perspicit, opinor, prudentia tua; nisi forte profundiori inquisitione inveniatur ad liquidum, vel posse, vel non posse animam humanam, cum ex hac vita migraverit, magicis carminibus evocari, et vivorum apparere conspectibus, etiam corporis lineamenta gestantem, ut non solum videri valeat, sed et agnosci. Et si potest, utrum etiam justi anima non quidem cogatur magicis sacris, sed dignetur ostendi, occultioribus mysteriis summae legis obtemperans, ut si fieri non posse claruerit, non uterque sensus in hujus scripturae tractatione admittatur; sed, illo excluso, imaginaria similitudo Samuelis diabolico ritu facta intelligatur.
8.20.13
12. Sed, quoniam sive illud fieri possit, sive non possit, tamen fallacia Satanae atque imaginum simulandarum callida operatio decipiendis sensibus humanis multiformis invigilat, pedetentim quidem, ne inquisitionibus diligentioribus praescribamus, sed tamen potius existimemus, tale aliquid factum maligno spiritu pythonissae illius ministerio, quandiu nobis aliquid amplius excogitare atque explicare non datur. Haec sunt quae tunc de pythonissa et Samuele scripsit beatissimus Augustinus. 530
8.21.1
IN REGUM PRIMUM. CAPUT XXI. De morte Saulis et Jonathae.
8.21.1
1. Igitur exorto praelio, percusserunt Philisthaei Israel plaga magna, corrueruntque in praelio Saul et Jonathas. Quos denique pius propheta figuraliter deflet. Qui cum potentes essent, et semper hostibus praevalerent, sauciati illico ac vulnerati, in medio praelio corruerunt.
8.21.2
2. Quomodo, inquit, ceciderunt potentes in medio pugnae? Hoc etiam modo pium Christianorum genus deflet eos qui, non repugnantes daemonibus, labuntur in saeculo, quod est lubricum; Gelboe enim montes interpretantur lubrici montes.