Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Quaestiones in Veterum Testamentum
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis"> —
⋯
More
Original / primary: 21433 Quinvet
9.1.1
IN REGUM SECUNDUM. CAPUT PRIMUM. Ne David templum aedificet.
9.1.1
1. Post mortem itaque Saul ungitur David, et regnat, transfertque arcam Testamenti in civitatem suam; qui cum vellet templum Domini aedificare, admonetur per prophetam a Domino ita: Non tu aedificabis mihi domum, quia vir sanguinum es.
9.1.2
2. Quid est igitur, quod erga exteriora bella laboranti David interdicitur ne domus Dei ab eo aedificaretur? Templum quippe Dei nos sumus, qui ad veram vitam in ejus inhabitatione construimur, Paulo attestante, qui ait: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos.
9.1.3
3. Sed vir sanguinum templum Deo aedificare prohibetur, quia qui adhuc actibus carnalibus incubat, necesse est, ut instruere spiritualiter Ecclesiam non praesumat, quia nequaquam pure maculam in membro considerat oculus quem pulvis gravat, et superjectas sordes tergere non valet manus quae lutum tenet.
9.2.1
IN REGUM SECUNDUM. CAPUT II. De peccato David in Bethsabee.
9.2.1
1. Nunc et peccatum David, quid in prophetia signaverit, quanta possumus brevitate, perstringamus. Nomina quippe interpretata 532 satis ostendunt quid etiam hoc factum praefiguraverit. David, ut diximus, interpretatur manu fortis, sive desiderabilis. Bethsabee interpretatur puteus satietatis, sive puteus septimus.
9.2.2
2. Quamlibet autem harum nominis ejus interpretationem in id quod dicere intendimus assumamus, satis congruit. Nam in Cantico canticorum sponsa, quae illi Ecclesia est, vocatur puteus aquae vivae. Et huic puteo septenarii numeri nomen in Spiritus sancti significatione conjungitur, propter rationem Pentecostes, quo die de coelo missus Spiritus sanctus venit.
9.2.3
3. Ad quadraginta novem autem, quod est septies septem, unum additur, quo unitas commendatur. In hac ratione vivit apostolica illa sententia: Sufferentes invicem in dilectione, studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Dono itaque spirituali, hoc est, septenario, facta est Ecclesia puteus satietatis, quia factus est in ea fons aquae salientis in vitam aeternam, quam qui biberit, non sitiet in aeternum.
9.2.4
4. Urias vero, qui fuerit maritus ejus, quid aliud quam diabolum nominis ejus interpretatione significat? Hujus erant pessimo conjugio deligati omnes, quos gratia Dei liberat, ut Ecclesia sine macula et ruga Salvatori proprio copuletur.
9.2.5
5. Urias namque interpretatur lux mea Dei, Hethaeus autem abscisus, sive quod in veritate non stetit, sed a luce sua superna, quam de Deo habebat, superbiae merito abscisus est; sive quod cadendo, veris viribus perditis, transfigurat se in angelum lucis, audens adhuc dicere: lux mea Dei est. Ergo iste quidem David graviter scelerateque peccavit; quod scelus ejus etiam per prophetam Deus arguit increpando, et ipse abluit poenitendo.
9.2.6
6. Verumtamen ille desiderabilis omnibus gentibus, quasi in solario deambulans, quia in sole posuit tabernaculum suum, adamavit Ecclesiam super tectum se lavantem, id est, mundantem se a sordibus saeculi, et domum luteam spirituali contemplatione transcendentem, atque calcantem.
9.2.7
7. Et inchoata cum illa primae conventionis notitia, postea 533 ab eo penitus separatum diabolum occidit, eamque sibi perpetuo connubio copulavit. Oderimus ergo peccatum, sed prophetiam non exstinguamus. Amemus ipsum David, quantum amandus est, qui nos a diabolo per misericordiam liberavit.
9.2.8
8. Amemus istum David, qui tam grave in se vulnus iniquitatis poenitentiae et humanitatis confessione sanavit. Sed fortasse quis dicat: Si David imaginem Christi gerebat, quomodo multas uxores et concubinas habuisse scribitur, cum has res Christus et horrescat et damnet? Hoc enim pro figura fiebat; multae enim uxores David multarum gentium et nationum imaginem indicabant, quae per fidem Christi consortio jungentur.
9.2.9
9. Concubinae vero ejus significant haereticorum ecclesias, quae sub Christi nominis titulo manere se gloriantur. Sed quia propter carnalia lucra sectantur Christum, non conjuges, sed concubinae vocantur. Denique nunc reges, si plures habeant uxores, et concubinas, crimen est, quia jam transierunt figurae, pro quibus uxorum vel concubinarum venia concedebatur; et nunc, quia figurae transierunt, venia nulla datur.
9.3.1
IN REGUM SECUNDUM. CAPUT III. De Absalom.
9.3.1
1. Illud vero quid significet, quod parricida filius Absalom patrem insequens, primo pater ejus declinans fugit ante faciem ejus securus de victoria; qui aspiciebat imperium perire, quem etiam flevit magno luctu, et deploravit exitum parricidae. Scribitur etiam fugisse David a facie bellantis adversus se filii.
9.3.2
2. Et quoniam scriptum est de populo Jerusalem: Filios enutrivi, et exaltavi, ipsi autem spreverunt me; filius ergo ejus impius significatur tropice, id est, populus Judaicus, qui eum tradidit. Absalom autem, sicut quidam interpretatur, intelligitur patris pax. Quod mirum videtur in historia, quemadmodum patris pax possit intelligi, qui patrem bello persecutus est. 534
9.3.3
3. Sed qui diligenter ad allegoriam intendunt, inspiciunt Absalom esse Jerusalem, quae etiam et ipsa pax interpretatur, a cujus facie Christus fugit, quando, eam patiendo deserens, in gentibus per fidem successit. Alii Absalom Judam traditorem intelligunt, quem tanta et tam admiranda patientia Christus pertulit, tanquam bonum, cum ejus cogitationes non ignoraret, cum adhibuit convivio in quo corporis et sanguinis sui figuram discipulis commendavit et tradidit.
9.3.4
4. Quod denique et in ipsa traditione osculum accepit, bene intelligitur pacem Christum exhibuisse traditori suo, quamvis ille tam sceleratae cogitationis interno bello vastaretur. Et ideo Absalom patris pax dicitur, quia pater habuit pacem, quam ille non habuit.
9.4.1
IN REGUM SECUNDUM. CAPUT IV. Quod David sitiens noluit bibere de aqua cisternae Bethlehem.
9.4.1
1. Item ipse David in praelio Philisthinorum, cum sitiens conversaretur in bello, et aquam quaereret: Quis mihi, inquit, potum dabit de lacu, qui est in Bethlehem? Et ad portas erat inter lacum et David interfusus hostis, et media hostilium cinxerant septa castrorum. Praeciderunt tres viri multitudinem adversariorum, et hauserunt aquam de lacu, qui erat in Bethlehem, et obtulerunt regi bibendam.
9.4.2
2. Sed rex noluit bibere, sed profudit illam Domino, dixitque: Non contingat mihi hoc facere, ut sanguinem virorum, qui abierunt in animis illorum bibam. Vicit ergo naturam, ut sitiens 535 non biberet, et exemplum de se praebuit, quo omnis exercitus tolerare sitim disceret. Quod si altius velis spectare, et introspicere mysterium, sitiebat David, non aquam quae est in Bethlehem, sed oriundum in eadem Bethlehem ex Virgine Christum in spiritu praevidebat.
9.4.3
3. Ergo volebat bibere non aquam fluminis, sed lavacrum ex latere Christi fluens, hoc est, non aquarum sitiebat elementum, sed sanguinem Christi. Unde non bibit oblatam aquam, sed Domino fudit, significans sitire se Christi sacrificium, non naturae fluentum, sed illud sacrificium, in quo esset remissio peccatorum, illum sitire fontem aeternum, non qui periculis quaereretur alienis, sed pericula aliena deleret.
9.5.1
IN REGUM SECUNDUM. CAPUT V. De psalmo XVII.
9.5.1
1. Quaeritur autem cur solus septimus decimus psalmus in libris Regum reperiatur conscriptus. Nec immerito psalmus iste in Regnorum libris solus invenitur, quia regnum illud significatur ubi adversarium non habebimus. Titulus enim ejus est: In die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum ejus, et de manu Saul.
9.5.2
2. Quis enim figuratur in David, nisi ille qui venit secundum carnem ex semine David, qui utique in corpore suo, quod est Ecclesia, adhuc patitur inimicos? Unde illi persecutori, quem voce mactavit, et, in suum corpus trajiciens, quodammodo manducavit, insonuit de coelo: Saule, Saule, quid me persequeris? Quando autem eruetur hoc corpus de manu omnium inimicorum ejus, nisi cum illa novissima inimica destruetur mors, ut perveniatur ad regnum Dei? 536
9.6
IN REGUM SECUNDUM. CAPUT VI. De catalogo virorum fortium.
9.6
1. Dehinc texitur catalogus virorum fortium in figura sanctorum; qui licet virtutum sublimitate proficiant, tamen usque ad excellentiam divinae Trinitatis nequaquam attingunt. Inde est quod ibi scriptum est: Usque ad tres non pervenit. Quis enim aequabitur Domino, aut quis similis erit Deo inter filios De?

Intertext edge

Open linked passage

Note