Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sententiae
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis"> —
⋯
More
Original / primary: 8218 Senten5
1.1.1
LIBER PRIMUS. CAPUT PRIMUM. Quod Deus summus et incommutabilis sit.
1.1.1
1. Summum bonum Deus est, quia incommutabilis est, et corrumpi omnino non potest. Creatura vero bonum, sed non summum est 116, quia mutabilis est; et dum sit quidem bonum non tamen esse potest et summum.
1.1.2
2. Quid est Dei immortalitas, nisi ejus incommutabilitas? Nam et angeli et animae immortales sunt, sed immutabiles non sunt; ideoque solus Deus dicitur immortalis, quia solus incommutabilis est. Nam anima moritur, dum, deserente Deo, de bono in malum mutatur, sic et angelus, dum, deserente Deo, est lapsus.
1.1.3
3. Quod materiam habet, unde existat, mutabile est, quia de informi ad formam transit. Quod vero non habet materiam, immutabile est, sicut Deus utique est. Bene, ac substantialiter sunt ista in Deo, id est, incorruptio, immortalitas, incommutabilitas. Unde et merito cunctae praeponitur creaturae.
1.1.1.1
Opus non consilium, apud Deum( credimus) mutari; nec 117 variari eum, quia per varia tempora diversa praecipit, sed manens idem incommutabilis, et aeternus, quid cuique congruum esset tempori, ab ipsa tamen aeternitate in ejus mansit dispositione consilii.
1.1.1.2
5. Non usu nostro aliud Deum putare, aliud pulchritudinem ejus, atque aliud magnitudinem ipsius( debemus) sicut aliud est homo, aliud pulchritudo; quia, desistente pulchritudine, homo manet. Ac per hoc, qui ita intelligit Deum, corporeum esse credit, dum pulchritudo et magnitudo Dei ipse Deus sit.
1.1.1.3
6. Ideo Deus dicitur simplex, sive non amittendo quod habet, seu quia non aliud est ipse, et aliud quod in ipso est. Inordinate dici seu conferri vitiis ea quae ordinata sunt in Deo( patet) utpote simplicitas, quae aliquando dicitur pro stultitia, et non est. Apud Deum vero summa simplicitas est. Juxta hanc regulam, et caetera aestimanda sunt.
1.2.1
LIBER PRIMUS. CAPUT II. Quod immensus et omnipotens sit Deus.
1.2.1
1. Non ideo coelum et terram implet Deus, ut contineant eum; sed ut ipsa potius contineantur ab eo. Nec particulatim Deus 118 implet omnia, sed cum sit idem unus, ubique tamen est totus. Non ita putandus est esse in omnibus Deus, ut unaquaeque res pro magnitudine portionis suae capiat eum, id est, maxima majus, et minima minus, dum sit potius ipse totus in omnibus, sive omnia in ipso
1.2.2
2. Omnipotentiae divinae majestas cuncta potestatis suae immensitate concludit nec evadendi potentiam ejus quisquam aditum invenire poterit, quia ille omnia circumquaque constringit. Cuncta enim intra divini judicii omnipotentiam coarctantur, sive quae continenda sunt, ut salva sint, sive quae amputanda sunt, ut pereant. Nullatenus ergo( dicimus) posse effugere Deum quempiam. Qui enim eum non habet placatum, nequaquam evadere potest iratum.
1.2.3
3. Immensitas divinae magnitudinis ita est, ut intelligamus eum intra omnia, sed non inclusum; extra omnia, sed non exclusum. Et ideo interiorem, ut omnia contineat; ideo exteriorem, ut incircumscripta magnitudinis suae immensitate omnia concludat. Per id ergo, quod exterior est, ostenditur esse creator; per id vero quod interior, gubernare omnia demonstratur. Ac ne ea quae creata sunt sine Deo essent, Deus intra omnia est. Verum ne extra Deum essent, Deus exterior est, ut omnia concludantur ab eo.
1.2.4
4. Consummatio alicujus facti dicitur perfectio; Deus autem, qui non est factus, quomodo est perfectus? Sed hunc sermonem de usu nostro sumpsit humana inopia, sicut et reliqua verba, quatenus id quod ineffabile est, utcunque dici possit, quoniam de Deo nihil digne humanus sermo dicit.
1.2.5
5. Dum localis non sit Deus, localiter tamen in suis ambulat 119 sanctis, dum de loco in locum praedicatur ab eis. Nam Deus, qui nec loco movetur, nec tempore, in servis tamen suis et tempore et loco movetur, quoties ab eisdem localiter praedicatur.
1.2.6
6. Dum de Deo nec secundum quantitatem, nec secundum qualitatem, nec secundum situm, nec secundum habitum aut motum aliquid digne dicatur, inest tamen ei quodammodo latitudo charitatis, qua nos et ab errore colligit, et continet in veritate. Inest ei et longitudo, qua nos longanimiter portat, donec emendatos patriae futurae restituat. Inest ei et altitudo, per quam omnem sensum suae scientiae immensitate exsuperat. Inest ei et profundum, quo damnandos inferius justa aequitate disponens praeordinat.
1.3.1
LIBER PRIMUS. CAPUT III. Quod invisibilis sit Deus.
1.3.1
1. Dum de Deo loquens Scriptura plerumque dicit: Ecce Deus, non quasi visibilem ostendit, sed ubique esse praesentem significat. 120 Per id quod dicit: Ecce Dominus, vel quod magnitudinem divinitatis ejus nullus possit sensus attingere, etiam nec angelicus, quamvis usque ad parilitatem angelicam humana post resurrectionem natura proficiat, et ad contemplandum Deum indefessa consurgat, videre tamen ejus essentiam plene non valet, quam nec ipsa perfectio angelica in totum attingit scire, secundum Apostolum, qui ait: Pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, ut subaudias, etiam angelorum. Sola enim Trinitas sibi integre nota est, et humanitas a Christo suscepta, quae tertia est in Trinitate persona:
1.3.2
2. Intelligibiliter quodam miro modo Dei essentia sciri potest, dum esse creditur. Opus vero ejus, quod utique aequari ei non potest, atque judicia a nullo penitus sciuntur. Dei secreta judicia non posse sensu penetrari, vel angelico, vel humano( constat). Et ideo quia occulta, sed justa sunt, tantumdem venerari ea opus est, et timere, non discutere, aut inquirere, secundum Apostolum, qui ait: Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit?
1.4.1
LIBER PRIMUS. CAPUT IV. Quod ex creaturae pulchritudine agnoscatur creator.
1.4.1
1. Saepe ad incorpoream Creatoris magnitudinem creaturarum corporea magnitudo componitur, ut magna considerentur ex parvis, et ex visibilibus invisibilia aestimentur, atque ex pulchritudine 121 factorum effector operum agnoscatur, non tamen parilitate consimili, sed ex quadam subdita et creata specie boni.
1.4.2
2. Sicut ars in artificem retorquet laudem, ita rerum Creator per creaturam suam laudatur; et quanto sit excellentior, ex ipsa operis conditione monstratur. Ex pulchritudine circumscriptae creaturae pulchritudinem suam, quae circumscribi nequit, facit Deus intelligi, ut ipsis vestigiis revertatur homo ad Deum, quibus aversus est, ut qui per amorem pulchritudinis creaturae, a Creatoris forma se abstulit, rursum per creaturae decorem ad Creatoris revertatur pulchritudinem.
1.4.3
3. Quibusdam gradibus intelligentiae per creaturam progreditur homo ad intelligendum Deum creatorem, id est, ab insensibilibus surgens ad sensibilia; a sensibilibus surgens ad rationabilia; a rationabilibus surgens ad Creatorem. Intelligibilia per se collaudant Deum, irrationabilia et insensibilia non per se, sed per nos, dum ea considerantes Deum laudamus. Sed ideo dicuntur laudare ipsa, quia eadem laudem eorum parturit causa.
1.4.4
4. Dixerunt antiqui, quod nihil tam hebes sit, quod non sensum habeat in Deum. Hinc est illud quod ex silice duro scintilla excutitur. Et si ignis in saxo, utique ibi sentitur sensus, ubi se vita non sentit. 122
1.5.1
LIBER PRIMUS. CAPUT V. Quod ex usu nostro quaedam species ad Deum referantur.
1.5.1
1. Nostro usu zelare Deus dicitur, vel dolere. Horum enim motuum apud Deum perturbatio nulla est, apud quem tranquillitas summa est. Non ita est praecipitanda mentis sententia, ut credamus posse Deo furoris vel mutationis accidere perturbationem; sed ipsam aequitatem justitiae, qua reos punit, iram sacra lectio nominavit, quoniam quod judicantis aequum est, furor est, et indignatio patientis.
1.5.1.1
Ita ergo intelligere opus est et alias passiones, quas de affectione humana ducit Scriptura ad Deum, ut et juxta se incommutabilis sit credendus, et tamen pro causarum effectibus, ut facilius intelligatur, nostrae locutionis et mutabilitatis genere appelletur.
1.5.1.2
3. Tam clementer Deus humanae consulit infirmitati? Ut quia eum sicut est non possumus agnoscere, nostrae locutionis more se ipsum nobis insinuet. Unde et membrorum nostrorum qualitatem habere describitur, et passionum indigna dici de se voluit, 123 quatenus ad sua, per nostra nos traheret, et dum condescendit nobis, consurgeremus ei.
1.5.1.3
4. Multis modis Deus ad significandum se hominibus de inferioribus rebus species ad se trahit; quem re vera juxta propriam substantiam invisibilem esse et incorporeum constat. Plerumque de corporibus ad Deum sumuntur qualitatum species, quae tamen in Deo non sunt, quia in propria natura incorporeus est, et incircumscriptus, sed pro efficientiis causarum in ipso species rerum scribuntur, ut quia omnia videt, dicatur oculus; et propter quod audit omnia, dicatur auris; pro eo autem quod avertitur, ambulat; pro eo quod expectat stat.
1.5.1.4
5. Sic et in caeteris horum similibus ab humanis motibus trahitur similitudo ad Deum, sicut est obliviscens, et memorans. 124 Hinc est quod propheta dicit: Juravit Dominus exercituum per animam suam. Non quod Deus animam habeat, sed hoc nostro narrat affectu. Et alibi simili figura et vermis et scarabeus intelligitur.
1.5.1.5
6. Nec mirum si vilibus significationibus figuretur, qui usque ad nostrarum passionum seu carnis contumelias descendisse cognoscitur. Nam et Christus agnus, non pro natura, sed pro innocentia; et leo, pro fortitudine, non pro natura; et serpens, pro morte et sapientia, non pro natura scribitur. Nam et in propheta plaustri portantis fenum species ducitur ad Deum. Et haec omnia ideo per figuram Christus, quia nihil est horum ad proprietatem substantiae ejus.
1.5.1.6
7. Falluntur quidam stultorum, dum legunt, ad imaginem Dei factum esse hominem, arbitrantes Deum esse corporeum, dum non caro, 125 quod est corpus, sed anima, quod est spiritus, Dei imaginem habeat. Non ergo esse corporis formam in Deo credamus, qui hominem ad imaginem suam fecit, quia mentem, non carnem, ad similitudinem suam creavit. Cogita igitur quale corpus habeat veritas, et dum non inveneris, hoc est Deus.
1.5.1.7
8. Facies Dei in Scripturis sacris, non caro, sed divina cognitio intelligitur, ea quidem ratione, qua per faciem conspectam quisque cognoscitur. Hoc enim in oratione Deo dicitur: Ostende nobis faciem tuam, ac si dicatur: Da nobis cognitionem tuam.
1.5.1.8
9. Os Dei Unigenitus ejus est. Nam sicut pro verbis, quae per linguam fiunt, saepe dicimus illa et illa lingua, ita pro Dei verbo os ponitur, quia mos est ut verba ore formentur. Et si volueris genere locutionis illo demonstrare, quo is qui efficit per id quod efficitur nominatur, bene os pro verbo ponis, sicut linguam pro verbis, sicut manum pro litteris.
1.5.1.9
10. Vestigia Dei sunt, quibus nunc Deus per speculum agnoscitur. Ad perfectum vero omnipotens reperitur, dum in futuro facie ad faciem quibusque electis praesentabitur, ut ipsam speciem contemplentur, cujus nunc vestigia comprehendere conantur; et hoc est quod per speculum videri Deus dicetur. Sic et caetera. 126
1.6.1
LIBER PRIMUS. CAPUT VI. Quod Deo nulla temporum successio ascribatur.
1.6.1
1. Omnia tempora praecedit divina aeternitas, nec in Deo praeteritum, praesens, futurumve aliquod creditur, sed omnia praesentia in eo dicuntur, quia aeternitate sua cuncta complectitur. Alioquin mutabilis est Deus credendus, si ei successiones temporum ascribuntur. Si semper aliqua essent cum Deo tempora, non esset tempus, sed aeternitas; nec mutarentur tempora, sed starent.
1.6.1.1
Praesens, praeteritum et futurum nostrum est habere, non Dei. Verbi causa, dicimus pro praesenti, teneo Codicem; pro praeterito, tenui; pro futuro, tenebo. Universitatem vero Deus tenet; et pro tenuit, et tenebit, tenet dicitur.
1.6.1.2
3. Sed nec ipsis angelis decessio accessiove est temporum. Nam duas esse in creaturis res, quibus vicissitudo temporum non valet, angelis scilicet, propter quod incommutabili inhaerent Creatori; sive materiae illi informi, priusquam ex ea omnia ista quae temporaliter jam volvuntur formarentur, nec ipsi utique valebat tempus. Tempus igitur non ad eas creaturas, quae supra coelos sunt, sed ad eas quae sub coelo sunt pertinere( cognoscitur). Non enim angelis accedunt tempora, vel succedunt, sed nobis, qui sub coelo versamur in hoc infimo mundo. 127
1.7.1
LIBER PRIMUS. CAPUT VII. De temporibus.
1.7.1
1. Nulla ante principium mundi fuisse tempora manifestum est, quia, dum sit ipsum tempus creatura, in principio tamen mundi factum esse credendum est. Ideo ergo principium dicitur, quod ex ipso coepit rerum universarum exordium.
1.7.2
2. Nullum spatium corporaliter habent tempora, quia ante abscedunt pene quam veniant. Ideoque in rebus nullus status est temporum, quia celeri creaturae motu mutantur. Nec centum anni unum tempus est; nec unus annus unum tempus est; nec unus mensis unum tempus est; nec dies, nec hora, quia, dum haec omnia particulis accedunt suis, et decedunt, quomodo unum dicendum est quod non simul est?
1.7.3
3. Utrum sit praeteritum, futurumve tempus, sicut praesens; et si est, scire oportet ubi est; sed adverte quod cuncta, et futura et praeterita et praesentia, in animo sunt potius requirenda.
1.7.4
4. Tria ista, praeterita, praesentia et futura in animo tantum inveniri constat, praeterita reminiscendo, praesentia contuendo, futura exspectando. Speramus igitur advenientia, intuemur praesentia, recolimus transeuntia. Haec non ita in Deo sunt, cui simul omnia adsunt. 128
1.8.1
LIBER PRIMUS. CAPUT VIII. De mundo.
1.8.1
1. Mundus ex rebus visibilibus, sed tamen investigabilibus constat. Homo autem ex rerum universitate compositus, alter in brevi quodam modo creatus est mundus.
1.8.2
2. Ratio mundi de uno consideranda est homine. Nam sicut per dimensiones aetatum ad finem homo vergit, ita et mundus per hoc quod distenditur tempore, deficit, quia unde homo atque mundus crescere videtur, inde uterque minuitur.
1.8.3
3. Frustra dicitur per tanta retro tempora Deo vacanti novam pro mundo faciendo ortam fuisse cogitationem, quando in suo aeterno maneret consilio hujus mundi constructio; nec tempus ante principium, sed aeternitas. Tempus vero a substitutione creaturae, non creatura coepit a tempore.
1.8.4
4. Quidam aiunt: Quid faciebat Deus antequam coelos faceret? Cur nova voluntas in Deo ut mundum conderet orta est? Sed nova voluntas in Deo exorta non est, quia etsi in re mundus non erat, in aeterna tamen ratione et consilio semper erat.
1.8.5
5. Dicunt quidam: Quid subito voluit Deus facere mundum, quem ante non facit? Voluntatem Dei immutari arbitrantes, qui aliquando voluit quod aliquando non voluit. Quibus respondendum est: Voluntas Dei Deus est, quia non ipse aliud est, aliud voluntas 129 ejus, sed hoc est illi velle quod ipse est et quod ipse est, utique aeternum et incommutabile est. Haec est ergo voluntas ejus.
1.8.6
6. Materies ex qua formatus est mundus, origine, non tempore, res a se factas praecessit, ut sonus cantum. Prior enim est sonus cantu, quia suavitas cantilenae ad sonum vocis, non sonus pertinet ad suavitatem; ac per hoc utrumque simul sunt, sed ille ad quem pertinet cantus prior est, id est, sonus.
1.8.7
7. Materia ex qua coelum terraque formata est, ideo informis vocata est, quia nondum ea formata erant quae formari restabant, verum ipsa materia ex nihilo facta erat.
1.8.1.1
Aliud est aliquid fieri posse, aliud fieri necesse esse. Fieri necesse est, quod Deus naturis inservit; fieri autem posse est, quod extra cursum inditum naturarum Creator, ut faceret, quando voluit, reservavit.
1.8.1.2
9. Non ex hoc substantiam babere credendae sunt tenebrae, quia dicit Dominus per prophetam: Ego Dominus formans lucem, et creans tenebras; sed quia angelica natura, quae non est praevaricata, lux dicitur; illa autem quae praevaricata est tenebrarum nomine nuncupatur. Unde et in principio lux a tenebris dividitur. Sed quia et hos et illos Deus creavit, inde dicitur: Formans lucem et creans tenebras. Veruntamen bonos angelos non tantum creans, sed etiam formans; malos vero tantum creans, non formans. Hoc et de hominibus bonis malisque accipiendum est.
1.8.2.1
Post annumeratam coeli terraeque creaturam, ideo nominatur in Genesi Spiritus sanctus, ut quia superferri eum dici oportebat, ante illa nominarentur quorum creator Spiritus sanctus superferri diceretur. Quod et Apostolus indicat, dum supereminentem viam charitatis demonstrat.
1.8.2.2
11. Ideo superferri aquis sanctus dicitur Spiritus, quia donum est Dei in quo subsistentes requiescimus, atque protegendo nos superfertur nobis.
1.8.3.1
Unaquaeque natura suo pondere nititur. Ignis autem et 130 oleum merito superiora semper appetunt, quia per ipsorum figuram superferri universae creaturae Spiritus sanctus probatur.
1.8.3.2
13. Dies prior factus angeli sunt, quorum propter unitatem insinuandam non dies primus, sed dies dictus est unus; et idcirco ipse repetitur semper in exsecutione creaturae. Qui dies, hoc est, natura angelorum, quando creaturam ipsam contemplabantur, quodammodo vesperascebat; non autem permanendo in ejus creaturae contuitu, sed laudem ejus ad Deum referens, eamque melius in divina ratione conspiciens, continuo mane fiebat. Si vero permaneret, neglecto Creatore, in creaturae aspectu jam non vespera, sed nox utique fieret.
1.8.3.3
14. Dum se creatura melius in Deo quam in se ipsa noverit, ipsa sui cognitio, quae major in Deo est, dies et lux dicitur. Cognitio vero sua in seipsa, ad compensationem cognitionis illius, quae est in Deo, quia longe inferior est, vespera nominatur. Ideoque post vesperam mane fiebat. Quia dum suam in se cognitionem sibi satisfacere non agnosceret, ut se plenius nosse potuisset, ad Deum esse referebat creatura, in quo dies se agnoscendo melius fieret. 131
1.8.4
Non sic quemadmodum nos transitorie dicimus, fiat aliquid, sic Deus dixit Fiat coelum in principio. Illud enim sempiterne in verbo unico dictum est. Si transitorie dictum est a Deo Fiat, erat utique creatura aliqua, unde jam talis fieret vox. Sed quia antequam diceret Fiat, nulla exstitit creatura, ipsum Fiat quod dictum est, in aeternitate Verbi, non in vocis sono, enuntiatum est.
1.8.5
Non septies a Deo visa, septiesque laudata est creatura, quae antequam fieret perfecte ab illo est visa; sed dum nos singula videntes laudamus, fit tanquam ipse videat, laudetque per nos, sicut est illud: Non estis vos, qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. Proinde sicut ipse et per nos loquitur, ita videt et laudat per nos; sed per se perenniter ac sempiterne videt, per nos vero temporaliter.
1.8.6.1
Attende universaliter creaturam in principio valde bonam vocari, singulariter vero tantum bonam, quia et membra corporis, cum sint singula bona, majus tamen bonum faciunt, dum singula omnia valde bonum corpus efficiunt.
1.8.6.2
18. Decor elementorum omnium in pulchro et apto consistit; sed pulchrum ei quod se ipsum est pulchrum, ut homo ex anima et membris omnibus constans. Aptum vero est, ut vestimentum et victus. Ideoque hominem dici pulchrum ad se, quia non vestimento et victui est homo necessarius, sed ista homini; ideo autem illa apta, quia non sibi, sicut homo, pulchra, aut ad se, sed ad aliud, id est, ad hominem accommodata, non sibimet necessaria. Hoc et de caeteris elementorum naturis dicendum est.
1.8.7
Cuncta quae sunt, et facta sunt, mira valde sunt, sed consuetudine viluerunt. Ideoque sic divina scrutare opera, ut semper ea cogites immensa. 132
1.9.1
LIBER PRIMUS. CAPUT IX. Unde malum.
1.9.1
1. Malum a diabolo non est creatum, sed inventum; et ideo nihil est malum, quia sine Deo factum est nihil, Deus autem malum non fecit. Non quia alicubi aut aliquando erat malum, unde fieret diabolus malus, sed quia vitio suo, dum esset angelus bonus, superbiendo effectus est malus; et ideo recte dicitur ab eo inventum malum.
1.9.2
2. Nullam esse naturam mali constat, quia natura omnis aut incommutabilis ut Deus est, aut commutabilis ut creatura est. Malum vero ideo natura nulla est, quia accedendo in bonam naturam efficit eam vitiosam, quod cum discedit, natura manet, et malum quod inerat nusquam est. Ex eo quod vitium nocet naturae, agnoscitur vitium naturam non esse, quia nihil quod naturale est nocet.
1.9.1
Dum natura bona damnatur propter voluntatem malam, ipsa voluntas mala testis est naturae bonae, quae in tantum testatur eam esse bonam, ut illam Deus pro malo non relinquat inultam.
1.9.2
Creditur ab haereticis mentem a Deo, vitia a diabolo fuisse creata. Unde et ab ipsis duae naturae, bona et mala putantur. Sed vitium natura non est; et dum vere a diabolo sit, non tamen creatum est.
1.9.3.1
Quam ob causam permiserit Deus mali oboriri statum, nisi ut ex contrariis malis bonae naturae decor emineret? Modus iste etiam in verbis esse comperitur. Qui modus antitheton Graece dicitur, quod Latine oppositum, vel contrapositum nominatur 133, et fit pulchra locutio, quando mox contraria positis proferuntur. Ita et in rebus permistum est malum, ut naturae bonum ad comparationem excelleret mali.
1.9.3.2
6. Fecit Deus omnia valde bona. Nihil ergo natura malum, quando et ipsa quae in creaturis videntur esse poenalia, si bene utantur, et bona, et prospera sunt, si male utantur, nocent. Ita ergo perpendenda est creatura ex nostro usu non bona, nam ex sua natura valde bona.
1.9.4
Si radas supercilium hominis, parvam rem demes, sed totius corporis ingeris foeditatem; ita et in universitate creaturae est: si extremum vermiculum natura malum dixeris, universae creaturae injuriam facis.
1.9.5
Cuncta mala per peccatum primi hominis pro poena sunt translata in universum genus humanum. Proinde quaecunque videntur mala, partim nobis saeviunt origine, partim culpa.
1.9.6.1
Mala dicunt multa in creaturis perversi, ut ignem, quia urit; ut ferrum, quia occidit; ut feram, quia mordet, sed commoda ipsorum non intendens homo, accusat in illis quod sibi debet potius imputare; cujus pro peccato ista effecta sunt noxia, quae illi omni ex parte fuerunt ante peccatum subjecta. Nostro vitio, non sua natura, nobis mala sunt ea quae nobis nocent. Nam lux, dum sit bona, infirmis oculis noxia est, et tunc oculorum vitium, non lucis est; sic et caetera.
1.9.6.2
10. Cum creaturarum stimulis et elementorum adversitatibus homo verberatur, peccati hoc exigere poenam, ut Deo superbiens homo ea quae infra ipsum sunt patiatur adversa. Unde et in Sapientia legitur pro Deo: Pugnabit cum eo orbis terrarum contra insensatos. Merito ergo peccatorum hoc actum est, ut naturaliter prospera mutentur homini in adversa. Unde et Salomon: Creatura exardescit in tormentum, adversus injustos, et lenior est ad benefaciendum his qui in Deo confidunt. 134
1.9.7
Non erit caro subjecta animae, nec vitium rationi, si animus non est subditus Conditori. Tunc autem recte subjiciuntur nobis omnia quae sub nobis sunt, si nos subjicimur ei a quo nobis illa subjecta sunt. Nam et quae videntur esse subjecta ei qui Deo subjectus non est, ille potius subjicitur eis, qui suam voluntatem subjugat amori eorum quae sibi subjecta existimat.
1.10.1
LIBER PRIMUS. CAPUT X. De angelis.
1.10.1
1. Angelorum nomen officii est, non naturae; nam secundum naturam spiritus nuncupantur. Quando enim de coelis ad annuntiandum hominibus mittuntur, ex ipsa annuntiatione angeli nominantur; natura enim spiritus sunt. Tunc autem angeli vocantur quando mittuntur.
1.10.2
2. Natura angelorum mutabilis est, quia inest illis mutabilitas in natura; sed facit eos incorruptos charitas sempiterna. Gratia dicimus, non natura esse incommutabiles angelos. Nam si natura incommutabiles essent, diabolus non utique cecidisset. Mutabilitatem itaque naturae suffragatur in illis contemplatio Creatoris; inde et privatus est 135 apostata angelus, dum fortitudinem suam, non a Deo sed a se voluit custodiri.
1.10.1.1
Ante omnem creaturam angeli facti sunt, dum dictum est Fiat lux; de ipsis enim dicit Scriptura: Prior omnium creata est sapientia. Lux enim dicuntur participando luci aeternae. Sapientia enim dicuntur ingenitae inhaerendo Sapientiae. Et dum sunt mutabiles natura, non tamen sinit eos contemplatio mutari divina.
1.10.1.2
4. Ante omnem creationem mundi creati sunt angeli, et ante omnem creationem angelorum diabolus conditus est, sicut scriptum est: Ipse est principium viarum Dei. Unde et ad comparationem angelorum archangelus appellatus est. Prius enim creatus exstitit ordinis praelatione, non temporis quantitate.
1.10.1.3
5. Primatum habuisse inter angelos diabolum, ex qua fiducia cecidit, ita ut sine reparatione laberetur. Cujus praelationis excellentiam propheta his verbis annuntiat:« Cedri non fuerunt altiores illo, in paradiso Dei, abietes non adaequaverunt summitatem illius: Omne lignum paradisi non est assimilatum illi»; quoniam speciosiorem fecit eum Deus.
1.10.1.4
6. Distat conditio angeli a conditione hominis; homo enim ad Dei similitudinem conditus est, archangelus vero qui lapsus est signaculum Dei similitudinis appellatus est, testante Domino per Ezechielem: Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia, perfectus decore, in deliciis paradisi Dei fuisti. Quanto enim subtilior est 136 ejus natura, tanto plenius exstitit ad similitudinem divinae veritatis expressa.
1.10.1.5
7. Prius de coelo cecidisse diabolum( creditur) quam homo conderetur. Nam mox ut factus est, in superbiam erupit, et praecipitatus est de coelo. Nam juxta veritatis testimonium ab initio mendax fuit, et in veritate non stetit, quia statim ut factus est, cecidit. Fuit quidem in veritate conditus, sed non stando confestim a veritate est lapsus.
1.10.2
Uno superbiae lapsu, dum Deo per tumorem se conferunt, et homo cecidit, et diabolus; sed homo reversus ad poenitentiam Deo se inferiorem esse cognoscit. Diabolus vero non solum hoc contentus, quod se Deo aequalem existimans cecidit, insuper etiam superiorem Deo se dicit, secundum Apostoli dictum, qui ait de antichristo: Qui adversatur, et extollitur supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur.
1.10.3.1
Diabolus ideo jam non petet veniam, quia non compungitur ad poenitentiam; membra vero ejus per hypocrisim deprecantur, quod tamen pro mala conscientia adipisci non merentur.
1.10.3.2
10. Discat humana miseria quod ea causa citius provocetur Deus praestare veniam, dum infirmo compatitur homini, quia ipse traxit ex parte inferiori peccandi infirmitatem, hoc est, ex carne, qua inclusa anima detinetur.
1.10.3.3
11. Apostatae angeli ideo veniam non habent, quia carnalis fragilitatis nulla infirmitate gravati sunt, ut peccarent; homines autem post peccatum idcirco revertuntur ad veniam, propter quod ex lutea materia pondus traxerunt infirmitatis: ideoque pro infirma carnis conditione reditus patet homini ad salutem, sicut et Psalmus dicit: Ipse scit figmentum nostrum. Memento, Domine, quod terra sumus. Et iterum: Memorare, inquit, quae mea substantia.
1.10.4
Postquam apostatae angeli ceciderunt, caeteri perseverantia aeternae beatitudinis solidati sunt. Unde et post coeli creationem in principio repetitur Fiat firmamentum, et vocatum est firmamentum coelum. Nimirum ostendens quod post angelorum ruinam 137 hi qui permanserunt firmitatem meruerunt aeternae perseverantiae et beatitudinis quam antea minus acceperant. Unde oportet agnosci quod malorum iniquitas sanctorum serviat utilitati, quia unde mali corruunt, inde boni proficiunt.
1.10.5
Bonorum angelorum numerus, qui post ruinam angelorum malorum est diminutus, ex numero electorum hominum supplebitur, qui numerus soli Deo est cognitus.
1.10.6.1
Inter angelos distantia postestatum est, et pro graduum dignitate ministeria eisdem sunt distributa; aliique aliis praeferuntur, tam culmine potestatis quam scientia virtutis; subministrant igitur alii aliorum praeceptis, atque obediunt jussis. Unde et ad prophetam Zachariam Angelus angelum mittit, et quaecunque annuntiare debeat praecipit.
1.10.6.2
15. Novem esse distinctiones vel ordines angelorum sacrae Scripturae testantur, id est: angelos, archangelos, thronos, dominationes, virtutes, principatus, potestates, cherubim et seraphim. Horum ordinum numerum etiam Ezechiel propheta describit, sub totidem nominibus lapidum, cum de primatu apostatae angeli loqueretur. Omnis, inquit, lapis pretiosus operimentum tuum: sardius, topazius, et jaspis, chrysolithus, et onyx, beryllus, sapphirus, et carbunculus, et smaragdus. Quo numero lapidum ipsi ordines designati sunt angelorum, quos apostata angelus ante lapsum, quasi in vestimento ornamenti sui, affixos habuit, ad quorum comparationem, dum se clariorem cunctis aspexit, confestim intumuit, et cor suum ad superbiam elevavit.
1.10.7.1
Angeli semper in Deo gaudent, non in se. Malus vero ideo est diabolus, quia non quae Dei, sed quae sua sunt requisivit. Nulla autem major iniquitas quam non in Deo, sed in se velle quempiam gloriari.
1.10.7.2
17. Angeli in verbo Dei cognoscunt omnia, antequam in re fiant; et quae apud homines adhuc futura sunt, angeli jam, revelante Deo, noverunt. Praevaricatores angeli, etiam sanctitate amissa, non tamen amiserunt vivacem creaturae angelicae sensum. Triplici enim modo praescientiae acumine vigent, id est, subtilitate naturae, 138 experientia temporum, revelatione superiorum potestatum.
1.10.8.1
Quoties Deus quocunque flagello huic mundo irascitur, ad ministerium vindictae apostatae angeli mittuntur: qui tamen divina potestate coercentur, ne tantum noceant quantum cupiunt. Boni tamen angeli ad ministerium salutis humanae deputati sunt, ut curas administrent mundi, et regant omnia jussu Dei, testante Apostolo: Nonne omnes, inquit, sunt administratorii spiritus, in ministerium missi, propter eos qui haereditatem capiunt salutis?
1.10.8.2
19. Angeli corpora in quibus hominibus apparent, de superno aere sumunt, solidamque speciem ex coelesti elemento induunt, per quam humanis obtutibus manifestius demonstrentur.
1.10.9.1
Singulae gentes praepositos angelos habere creduntur, quod ostenditur testimonio angeli Danieli loquentis: Ego( inquit) veni ut nuntiarem tibi, sed princeps regni Persarum restitit mihi. Et post alia: Non est qui me adjuvet, nisi Michael princeps vester.
1.10.9.2
21. Item omnes homines angelos habere probantur, loquente Domino in Evangelio: Amen dico vobis quia angeli eorum semper vident faciem Patris mei, qui est in coelis. Unde et Petrus, in Actibus apostolorum, cum pulsaret januam, dixerunt intus apostoli: Non est Petrus, sed angelus ejus est.
1.10.9.3
22. Si Deum angeli contuentur et vident, cur Petrus apostolus dixit: In quem desiderant angeli Dei conspicere? Iterum, si eum non contuentur, nec vident, quomodo, juxta sententiam Domini, angeli eorum semper vident faciem Patris, qui in coelis est? Sed bene utrumque est. Nam veraciter credimus quod Deum angeli et vident et videre desiderant, et habent et habere festinant, et amant et amare nituntur.
1.10.9.4
23. Si enim sic videre desiderant, ut effectu desiderii non perfruantur, desiderium hoc necessitatem habet, necessitas ista poenalis est; 139 sed a beatis angelis omnis poena longe est, quia nunquam simul poena et beatitudo conveniunt. Rursum si eos dicimus Dei visione satiari, satietas fastidium habere solet, et scimus illos Dei visionem, quam et desiderant, fastidire non posse.
1.10.10.1
Quid ergo est nisi ut miro modo simul utrumque credamus, quia et desiderant, et satiantur? Sed desiderant sine labore, et satiantur sine fastidio. Ne enim sit in desiderio necessitas, desiderantes satiantur. Et iterum, ne sit in satietate fastidium, satiari desiderant. Vident ergo angeli faciem Patris per satietatem; sed quia satietas ista fastidium nescit, angeli desiderant in eum prospicere semper.
1.10.10.2
25. Ubicunque in Scripturis sanctis, pro Deo angelus ponitur, non Pater, non Spiritus sanctus, sed pro incarnationis dispensatione solus Filius intelligitur.
1.10.10.3
26. Ante dominicae incarnationis adventum discordia inter angelos et homines fuit. Veniens autem Christus pacem in se, et angelis, et hominibus fecit. Eo quippe nato, clamaverunt angeli: In terra pax hominibus bonae voluntatis. Per incarnationem igitur Christi non solum Deo reconciliatus est homo, verum etiam pax inter homines et angelos reformata est.
1.10.11
Discordia igitur ante adventum Christi hominum et angelorum fuisse per id maxime agnoscitur, quod salutati in Veteri Testamento ab hominibus angeli, despiciunt se salutari ab eis. Quod in Novo Testamento a Joanne factum non solum reverenter angelus suscipit, verum etiam ne faciat interdicit.
1.10.12.1
Ob hoc homo in Veteri Testamento despicitur, nec resalutatur ab angelo, eo quod homo adhuc nondum transisset in Deum.
1.10.12.2
29. Suscipitur autem homo a Deo, et reverenter salutatur ab angelo. 140 Nam et Mariam angelus Gabriel legitur salutasse, et Joanni angelum salutanti ab eodem angelo dicitur: Vide ne feceris, conservus enim tuus sum, et fratrum tuorum. Per quod agnoscitur 141 per incarnationem dominicam pacem hominibus fuisse et angelis redditam.
1.11.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XI. De homine.
1.11.1
1. Omnia sub coelo propter hominem facta sunt, homo autem propter se ipsum; inde et omnia per figuram ad ejus similitudinem referuntur. Communia homini omnia naturalia esse cum omnibus quae constant, et in homine omnia contineri, atque in eo omnium rerum naturam consistere( patet). Universitatis creaturae homo magna quaedam portio est; tantoque gradu est caeteris excellentior, quanto imagini divinae vicinior. Quantum caeteris creaturis praestat homo dignitate virtutis, ex ipsa reverentia discitur creationis, dum per omnia dixit Deus: Fiat et facta sunt, creare vero hominem eum quadam aeterni consilii deliberatione voluerit, dicens: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram.
1.11.1
Quia enim boni sumus naturaliter conditi, culpae quodam modo merito contra naturam mali sumus effecti.
1.11.2.1
Sicut praescivit Deus hominem peccaturum, ita et praescivit 142 qualiter illum per suam gratiam repararet, qui suo arbitrio deperire potuisset.
1.11.2.2
4. Originaliter Adam et Eva simul creati sunt, specialiter vero postea mulier de latere viri formata est. Pariter ergo conditi sunt uterque, rationis ordine, non pariter temporis unitate.
1.11.2.3
5. Vir ad imaginem Dei factus est, mulier ad imaginem viri formata est; unde et illi lege naturae subjecta est.
1.11.3.1
Item vir propter semetipsum factus est, mulier ob adjutorium viri creata est.
1.11.3.2
7. Homo propter peccatum tunc traditus est diabolo, quando 143 audivit: Terra es, et in terram ibis. Tunc enim dictum est et diabolo: Terram manducabis. Unde et propheta ait: Serpenti pulvis panis ejus. Serpens enim diabolus est; pulvis, impii; et ipsi sunt cibus diaboli.
1.11.4
Quia prava voluntate ad ima collabimur, recte ad bene agendum cum labore consurgimus: quod non ita esset, si delectatio flagitium primorum hominum non persuasisset quibus ad bene vivendum tantum velle sufficeret, et sine difficultate statim actio obtemperaret.
1.11.5.1
Divisio et pugna, ut sit in hominis animo, poena peccati est, ex primo homine in omnes ejus filios propagata, ut qui noluit cum Deo esse unitus, esset in semetipso divisus, et qui imperanti Domino noluit esse subjectus, fieret sibimetipsi rebellis atque contrarius. Unde nec sibi poterit subjugari, si prius Deo non fuerit subjugatus, sibique serviet nolens, qui Deo noluit volens.
1.11.5.2
10. Quam varie per diversa humanum defluxit genus, dum se ab una stabili semperque manente divinitatis soliditate subtraxit! Nam dum opus quodlibet appetit, quasi ibi jam requiem mentis infigit. Sed dum ei non sufficit, mutata intentione, ad alias atque alias actiones transit; dumque per diversa requiem solidam quaerit, nec invenit, in labore miser et varietate vivit, et vacuus a requie manet. Quamvis eadem mutabilitas non sit homini concreata, sed pro merito primae praevaricationis illi accesserit, jam tamen naturalis facta est, quia originaliter, a primo homine, sicut et mors, in omnes homines transit. 144
1.12.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XII. De anima caeterisque sensibus.
1.12.1
1. Vita corporis anima, vita animae Deus est. Et sicut corpus mortuum est sine anima, ita anima mortua est sine Deo.
1.12.2
2. Anima hominis non est homo, sed corpus, quod ex humo factum est, id tantum homo est. Inhabitando autem in corpore anima, ex ipso participio carnis hominis nomen accepit, sicut Apostolus interiorem hominem dicit animam, non carnem, conditam esse ad Dei imaginem. Male ergo a quibusdam creditur animam hominis esse corpoream, quae propter id ad Dei imaginem facta est, ut si non incommutabilis ut Deus esset, tamen incorporea ut Deus existeret. 145
1.12.1
Sicut angeli, ita et animae; habent enim initium, finem vero nullum. Nam quaedam in rebus temporalia sunt, quaedam perpetua, quaedam vero sempiterna. Temporalia sunt quibus inest ortus et obitus; perpetua quibus ortus, non terminus; sempiterna, quibus nec ortus, nec terminus.
1.12.3
4. Animam non esse partem divinae substantiae, vel naturae; nec esse eam priusquam corpori misceatur, constat; sed tunc eam creari, quando et corpus creatur, cui admisceri videtur. Philosophorum sententiae dicunt esse animam, priusquam nascatur in corpore. Quod verum esse nullis approbatur indiciis. Nam utrum antea fuissemus, nec ipsi novimus, nec quis hominum dicat habemus. Non est ergo quaerendum quod quaerendo magis est irridendum.
1.12.2.1
Gentiles et haeretici de anima disputare conantur, sed quomodo de illa aliquid recte sentire possunt, qui auctorem ad cujus imaginem facta est non noverunt? Et ideo multa errore digna dixerunt.
1.12.2.2
6. Mutabilis est anima, non localiter, sed temporaliter, suis affectionibus. Corpus autem, et loco, et tempore mutabile est, quia et tempore mutatur, et loco variatur. Quod est ad corpus mutatio locorum, hoc est ad animam mutabilitas cogitationum. Quae varietas malae motionis tunc menti inhaesit, quando ab aeternorum contemplatione primus homo recedens in illo stare noluit, a quo male recessit, et justa damnatione inconstans, per rerum raptus varietatem defluxit.
1.12.2.3
7. Multum ex sua natura splendorem possidet anima, sed fuscatur commistione carnis, qua retinetur inclusa. Ex ejus enim 146 parte vertitur ad peccandi infirmitatem, Salomone docente: Corpus corruptibile aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem.
1.13.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XIII. De sensibus carnis.
1.13.1
1. Non virtute, non sensu corporis, sed ratione mentis excellimus animalibus caeteris.
1.13.2
2. Pro rebus corporeis utendis sufficit sensus carnis, non pro spiritualibus capiendis. Illecti autem homines usu corporearum rerum nihil putant aliter esse praeterquam quod carnis sensu concipiunt. Sicut praecellunt sibi corporei sensus diversitate locorum, ita sibimet virtute sentiendi praecellunt; nam sicut praestantior est odoratus sapore, et positione loci, et sentiendi longinquitate, sic auris odoratu. Longius enim audimus quam odoramus; et sic oculi auribus: longius enim videmus quam audimus.
1.13.3
3. Animus autem et loco, et merito his universis sensibus superfertur. In arce enim capitis constitutus, quod illi corporaliter non attingunt, iste intellectualiter contuetur. Amplius excellit oculorum sensus caeteris sensibus, quandoquidem quae ad alios pertinent sensus inde dicamus, veluti cum dicimus: Vide quomodo sonat, vide quomodo sapit, etc.
1.13.1.1
Quemadmodum oculus, ita et animus caetera videt, sese non intuetur. Aliarum enim rerum origines, species, et magnitudines perspicit; de se autem tanta veri ignorantia inficitur, ut in his omnibus nihil incertius contempletur.
1.13.1.2
5. Homo, qui miraris siderum altitudinem, et maris profunditatem, animi tui abyssum intra, et mirare, si potes. Multa cogitantes 147 sine sensu carnis, et sine imaginibus vivis, animo tantum cernentes intuemur, memoriaque mente sibi eas figente, tenemus. Multa quoque intelligimus sensu quae lingua explere non possumus.
1.13.2.1
Innoxios esse infantes opere, non esse innoxios cogitatione, quia motum quem gerunt mente nondum possunt explere opere, ac per hoc in illis aetas est imbecillis, non animus. Ad nutum enim voluntatis nondum obtemperat illis fragilitas corporis; nec adeo opere nocere possunt, sicut cogitatione moventur.
1.13.2.2
7. Ex causa vocabulum sortita est cogitatio. Cogendo enim animum reminisci quod memoriae commendatum est, dicitur cogitatio. Rerum omnium thesaurus memoria est. Ipsa est enim custos rebus inventis, ipsa cogitatis; de qua ad liquidum difficile est aliquem disputare, quia grandis ejus perplexitas est, et animus ipsa est.
1.13.2.3
8. Imago a sensibus corporis remota, suae speciei similitudinem relinquit in memoria; beatitudinem autem non per imagines sicut caetera, sed sicut gaudium sine imagine reminiscimur. Dum oblivionem memoramus, non per seipsam adest. Quod si per seipsam adesset, utique non oblivisceremur. 148
1.13.3
Communem hominis animaliumque esse memoriam, nullum autem animalibus irrationabilibus intellectum inesse, nisi homini tantum praedito ratione. Caeteris enim in ipsa qualitate considerationis suae sensus carnis, non intelligentia mentis est.
1.14.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XIV. De Christo.
1.14.1
1. Filii Dei perfecta nativitas, nec coepit esse, nec desiit, ne praeterita sit, si desiit, et ne imperfecta sit, si adhuc fit; sed sicut aeterna, sic et perfecta, quatenus in ea nativitate aeternitas et perfectio habeatur.
1.14.1
Ex utero Virginis minor dicitur Patre Christus, videlicet juxta humanam assumptionem, non juxta divinitatem.
1.14.2
3. Christus et in forma servi servus, et in forma servi non servus. In forma quippe servi Domini servus; in forma servi omnium Dominus. Christus in forma servi, propter conceptionis excellentiam, Dominus est omnium, quia etsi suscepit carnem, non tamen ex carnis libidinosa contagione.
1.14.3
4. Mediator Dei et hominum homo Christus Jesus nequaquam alter in humanitate, alter in deitate est, sed in utraque natura 149 idem unus est. Nec purus homo conceptus est, nec purus homo editus est, nec postea meritum ut Deus esset, accepit; sed Deus Verbum, manente incommutabili essentia, quae illi cum Patre, et Spiritu sancto, est coaeterna, assumpsit carnem pro salute humana, in qua et impassibilis pati, immortalis mori, et aeternus ante saecula temporalis posset ostendi.
1.14.4
5. Mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, quamvis aliud sit ex Patre, aliud ex Virgine; non tamen alius ex Patre, alius ex Virgine; sed ipse aeternus ex Patre, ipse temporalis ex matre; ipse qui fecit, ipse qui factus est; ipse de Patre sine matre, ipse de matre sine Patre; ipse conditoris templum, ipse conditor templi; ipse auctor operis, ipse opus Auctoris; manens unus de utroque, et in utraque natura, nec naturarum copulatione confusus, nec naturarum distinctione geminatus.
1.14.2.1
Ideo Deus in homine venit, quia per seipsum ab hominibus cognosci non potuit. Sed unde nobis consuluit, inde despectionem tulit, quia infirmitatem quam pro nobis suscepit, homo superbus despexit. Ob hoc infirma et stulta mundi elegit, ut fortiora et sapientiora per quae non cognoscebatur confunderet.
1.14.2.2
7. Sicut cibum fortem invalidus infans capere non potest, nisi a matre prius editus, in lactis succum vertatur, ut quod in cibo non potuit uti, sugendo potetur in lacte per carnem; ita et nos, dum essemus infirmi ad conspiciendam Verbi aeternitalem, factum est ipsum Verbum caro, ut enutriti per carnem, fortioresque effecti, cibum solidum, id est, verbum Domini cum Patre sempiternum contemplando, ut angeli satiemur.
1.14.3
Prima Dei dona esse, quibus nos nobis reos esse ostendit. Qui dum jaceremus sub reatu culpae, justos nos esse credebamus. Venit medicus, patefecit vulnus, composuit semetipsum, et de sua morte 150 nobis medicinam aptavit, ut non esset ostensor tantum vulneris, sed et sanator.
1.14.4.1
Primum ad Israel venit Christus, sicut et ait: Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel. Ad populum enim Israel prius venit, sed quod non essent credituri, propheta non tacuit dicens: Primus ad Sion dicet: Adsum, et Jerusalem evangelistam dabo. Et vidi, et non erat, neque exstitit quisquam qui iniret consilium, et interrogatus responderet verbum. Sed quia ad gentes transivit sequitur: Ecce servus meus, suscipiam eum, electus meus, complacuit sibi in illo anima mea; dedi spiritum meum super eum, judicium gentibus proferet.
1.14.4.2
10. Quamvis ordinem nostrae liberationis nescierit diabolus, scivit tamen quod pro salutatione hominum Christus advenit, sed quod sua idem nos morte redimeret ignoravit; unde et eum occidit. Nam si ille Christum per mortem redimere humanum genus scisset, non eum utique peremisset.
1.14.5.1
Quod noverit diabolus pro salute humani generis Christum venisse, Evangelii testimonio docetur; quem ut vidit, cognoscendo pertimuit, dicens:« Quid nobis et tibi, Fili Dei? Venisti ante tempus perdere nos.»
1.14.5.2
12. Christus, sicut peccatum, quod poena dignum est, non admisit; ita poenam peccati nostri suscepit, ut per indebitam poenam suam debitam aboleret culpam nostram, ut per hoc amitteret diabolus quos reos tenebat, dum unum interfecit, qui nihil peccati admiserat. Ideoque quos quasi juste tenuit amisit, quia injuste Redemptorem nostrum occidit.
1.14.5.3
13. Illusus est diabolus morte Domini, quasi avis. Nam ostensa Christus suae carnis mortalitate, quam interimendam ille appetebat, abscondit divinitatem, ut laqueum quo eum, velut avem improvidam, prudenti irretiret decipula. Nam si innox Christus non occideretur, homo diabolo addictus per praevaricationem non absolveretur. 151
1.14.6.1
Diabolus dum in Christo carnem humanitatis impetit, quae patebat, quasi homo divinitate ejus captus est, quae latebat. Est enim in Christo hamus divinitas, esca autem caro, linea genealogia, quae ex Evangelio recitatur. Tenens vero hanc lineam Deus Pater est, de quo Apostolus: Caput Christi Deus. Et Lucas lineam generationis Christi ab imis ad summa contexens inchoat a Joseph, et consummat in Deum, dicens: Qui fuit Heli; et perficiens lineam generis, ait: Qui fuit Dei.
1.14.6.2
15. Idcirco Dominus in inferno descendit, ut his qui ab eo non poenaliter detinebantur viam aperiret revertendi ad coelos, secundum testimonium Isaiae dicentis: Posuisti profundum maris viam, ut transirent liberati. Viam quippe Christus in profundum maris posuit, quando, in infernum descendens, sanctis iter ad coelos revertendi monstravit.
1.14.6.3
16. Sancti ex tempore resurrectionis Christi, statim ut de corpore exeunt, mox ad coelestem habitationem ascendunt, quod antiquis Patribus non dabatur. Nam ante adventum Salvatoris, quanquam sine poena supplicii, tamen non in coelo, sed in inferno sanctorum animae tenebantur, pro quibus absolvendis Dominus in infernum descendit.
1.14.6.4
17. Christus in coelum ascendens discessit quidem carne, 152 sed praesens est majestate, secundum illud quod ait: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi.
1.14.6.5
18. Sedet Christus ad dexteram Patris, non ut dexteram corpoream habeat Pater; sed dextera Patris beatitudo est, sicut sinistra miseria.
1.15.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XV. De sancto Spiritu.
1.15.1
1. Spiritus sanctus creator est, sicut Pater et Verbum, testante propheta: Spiritus Domini fecit me, et spiraculum omnipotentis vivificavit me.
1.15.1.1
Spiritus sanctus Patris et Filii est; et inde unum sunt Pater et Filius, quia nihil habet Pater quod non habet Filius. Non enim res una et duorum consubstantialis poterit simul ab eis procedere et simul inesse, nisi unum fuerit, a quibus procedit. Spiritum sanctum pignus accepit Ecclesia, ut per eum in uno corpore unum fierent credentes, per quem Pater et Filius unum essentialiter sunt, ipso Salvatore ad Patrem dicente: Ut sint unum, sicut et nos unum sumus.
1.15.1.2
3. Christus non tantum a Patre sed etiam a Spiritu sancto 153 se missum testatur, dicente propheta: Accedite ad me, et audite hoc: Non a principio in abscondito locutus sum: ex tempore, antequam fieret, ibi eram; et nunc Dominus misit me, et spiritus ejus.
1.15.1.3
4. Spiritus sanctus, pro eo quod consolator sit, Paracletus nuncupatur. Nam latine paraclesis consolatio dicitur. Et re vera, dum dona sacramentorum distribuit, consolationem animae praebet. Credo equidem quod magnam laetitiam sentit, qui aliquid, revelante spiritu Dei, discit.
1.15.1.4
5. Donum sancti Spiritus in membris Ecclesiae singillatim dividitur, et in singulis singula dona tribuuntur. Christus autem omnem plenitudinem gratiarum habuit, de quo ita legitur: Plenus gratia et veritate. In Christo ergo omnis plenitudo gratiarum est. Nam singulis electis singula dona tribuuntur.
1.15.1.5
6. In Spiritu sancto omnis gratia donorum consistit. Ipse enim, prout vult, gratiam donorum largitur, aliis dans sermonem sapientiae, aliis scientiae, aliis fidem, atque ita unicuique virtute Spiritus sancti divisio gratiarum tribuitur, et in omnibus idem unus habetur. Ipse enim etiam ineffabilia docet, quae proferre humanus sermo non potest.
1.15.1.6
7. Ante adventum Domini tantum prophetae, et pauci ex omni populo justi, donum sancti Spiritus merebantur; post adventum autem Domini Spiritus sanctus cunctis est credentibus distributus, juxta quod per prophetam Dominus loquitur, dicens: 154 Et erit in novissimis diebus, effundam de spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae. Cunctis enim nunc gentibus gratiae sancti Spiritus tradita est, neque in paucis, ut in populo Israel, sed in omni credentium multitudine Spiritus sancti gratia manet.
1.15.1.7
8. Aliquando non dignis et reprobis dona Spiritus sancti conferuntur, sicut Sauli data est prophetia, et Balaam. Unde et multi in fine dicturi sunt: Domine, virtutes in tuo nomine fecimus; quibus dicturus est Dominus: Nescio vos unde sitis.
1.15.1.8
9. Christi adventum non tantum plebis Judeae sancti prophetantes exspectaverunt, sed fuisse etiam in nationibus plerosque sanctos viros prophetiae donum habentes, quibus per Spiritum sanctum Christus revelabatur, et a quibus ejus exspectabatur adventus, sicut Job, sicut Balaam, qui Christi utique praedicaverunt adventum. 155
1.15.2
Conversio gentium veteri populo latebat, sed tamen in consilio Dei erat ut fieret; et tunc a sanctis prophetis occulte per Spiritum sanctum praedicabatur adventus Christi, sicut dicit propheta: Cum appropinquaverunt anni, cognosceris; dum advenerit tempus, ostenderis. Nunc vero revelatum patet, quod tunc carnalibus latebat, spiritualibus vero notum erat, nondum tamen manifeste dicebatur, eo quod tempus ostensionis non esset.
1.16.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XVI. De Ecclesia et haeresibus.
1.16.1
1. Gemina est Ecclesiae pulchritudo: una quam hic bene vivendo consequitur; altera, per quam illic ex retributione glorificabitur.
1.16.2
2. Ecclesiae propter Christum geminae tribulationes existunt, id est, sive quas a paganis pertulit in martyribus, sive quas ab haereticis perfert in diversis concertationibus. Utrasque autem per gratiam Dei exsuperat, partim ferendo, partim resistendo.
1.16.3
3. Sancta Ecclesia catholica, sicut male viventes in se patienter tolerat, ita male credentes a se repellit.
1.16.4
4. Sancta Ecclesia contra gentilium atque haereticorum pervicaciam summopere sapientiam et patientiam opponere studet; sed exercetur ejus sapientia, cum tentatur verbis; exercetur patientia, 156 cum tentatur gladiis. Nunc enim persecutionibus appetitur, nunc falsis assertionibus lacessitur.
1.16.5
5. Causa pravitatis haereticae doctrinis est propagata Ecclesia; nam antea simplici tantum fide vigebat. Haereticorum igitur occasione propagati sunt doctores in fide, et per acumina haeresum Ecclesiae magistri creverunt. Nam tunc clarius manifestatur veritatis assertio, quando patuerit quaelibet dissensio.
1.16.6
6. Sancta Ecclesia ideo dicitur catholica, pro eo quod universaliter per omnem sit mundum diffusa. Nam haereticorum Ecclesiae in partibus mundi coarctantur, haec vero in toto orbe diffusa expanditur, Paulo attestante apostolo: Gratias( inquit) ago Deo meo, pro omnibus vobis, quia fides vestra annuntiatur in universo mundo. Haereses autem in aliquo angulo mundi, aut in una gente 157 inveniuntur versari. Ecclesia vero catholica, sicut per totum mundum extenditur, ita et omnium gentilium societate construitur.
1.16.7
7. Qui sunt haeretici, nisi qui, relicta Dei Ecclesia, privatas elegerunt societates? De quibus Dominus dicit: Duo mala fecit populus meus, me dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt sibi cisternas dissipatas, quae continere non valent aquas.
1.16.8
8. Causa haeresis ob quam rem fit? Ad exercitationem fidei. Via vero per quam fit obscuritas est divinarum Scripturarum, in qua caligantes haeretici aliud quam se res habeat intelligunt; nec esse possunt, quia id ipsum quod existunt haereses, jam non sunt. 158 Male enim sentiendo scientiam non acquirunt, ad nihilum enim tendunt.
1.16.1.1
Haeretici ingenti studio mendacia sua discunt, et labore vehementi, ne ad unitatem Ecclesiae veniant, decertant: de quibus per prophetam congrue dicitur: Docuerunt linguam suam loqui mendacium, et ut inique agerent, laboraverunt.
1.16.1.2
10. Dum vicissim haeretici mutuo se lacerant, quando alterutrum sese in proprias sectas inducunt, sic tamen invicem sese collidunt, ut contra Ecclesiam pari erroris spiritu decertent. Et qui invicem divisi sunt, in adversitate Ecclesiae simul existunt uni; eisque qui pro eo quod tantum valeant haereses videntur habere veritatem, hoc respondendum est: Non ideo saluti praeponendi sunt morbi, quia plerumque ita generaliter mundum occupant, ut parum saluti loci relinquant.
1.16.2.1
Non posse haereticos habere veniam, nisi per Ecclesiam catholicam( constat), sicut et amici Job non per se placare sibi Deum potuerunt, nisi pro eis Job sacrificium obtulisset.
1.16.2.2
12. Opera bona, quae haeretici faciunt, et justitia eorum, nihil eis prodest, testante Domino per Isaiam: Quia mei oblitus es, ecce ego annuntiabo justitiam tuam, et opera tua non proderunt tibi.
1.16.3
Haeretici, quamvis legem et prophetas adimpleant, ex eo tamen quod catholici non sunt, non est Deus in eorum conventibus; ipso Domine testante: Si steterit Moyses et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum. Ejice eos a facte mea, et egrediantur. Per Moysem quippe et Samuelem legem accipe, et prophetas, quos quamvis haeretici opere implere contendunt, propter erroris tamen impietatem a vultu Dei projiciuntur, et a justorum coetibus separantur.
1.16.4.1
Paganus et haereticus: ille qui nunquam fuit cum Dei populo; 159 iste, quia recessit a Dei populo; uterque recedentes a Christo, ad diaboli pertinent corpus.
1.16.4.2
15. Qui ab idololatria ad Judaismum vel haeresim transeunt, juxta prophetam, de malo ad malum egressi sunt, et Dominum non cognoverunt, quia de infidelitatis errore in errorem alium transierunt.
1.16.4.3
16. Cujus doctrinam quisque sequitur, hujus et filius nuncupatur, sicut et per prophetam Amorrhaeum patrem, et Gethaeam matrem esse Israel Dominus dicit, non utique nascendo, sed imitando. Sic et in meliorem partem Filii Dei nuncupantur, qui praecepta Dei custodiunt. Unde et nos, non natura, sed adoptione clamamus Deo dicentes: Pater noster, qui es in coelis.
1.16.5
Non solum nativitate, sed etiam imitatione filios posse alicujus vocari. Nam Judaei, secundum carnem, filii Abrahae; secundum conversationem, filii diaboli nuncupantur; ac per hoc illi sunt semen Abrahae, qui ejus imitantur fidem, non qui ex ejus generati sunt carne.
1.16.6
De erroris auctore trahitur a quibusdam et nomen, et culpa, ut ipsius vocabulo censeatur cujus et errorem insequitur, sicut Ecclesiae Pergami in Apocalypsi dicitur: Habes tenentes doctrinam Balaam, et Jezabel; doctrinam igitur Balaam dicitur habere Thyatiris, propter imitationem, non propter praesentiam corporalem. 160
1.17.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XVII. De gentibus.
1.17.1
1. Philosophi gentium non, sicut oportet, Deum quaerentes, in angelos inciderunt praevaricatores; factusque est illis mediator diabolus ad mortem, sicut nobis Christus ad vitam.
1.17.1.1
Multum mundi philosophi praedicantur in dimensione temporum, cursuque siderum, ac discussione elementorum; et tamen hoc non nisi a Deo habuerunt. Volando enim superbe, ut aves, aerem; et demergentes se in profundum, ut pisces, mare; et ut pecora gradientes, terram descripserunt, verumtamen tota mente Auctorem eorum intelligere noluerunt.
1.17.1.2
3. Quare non possunt animalia bruta interrogare? Quia nesciunt ratiocinari. Ideo non dissimiles gentiles homines animalibus exstiterunt; qui talia non considerantes, et ipsa amplius diligentes usque ad eorum cultum evanuerunt.
1.17.2.1
Via Christus est; si quis in ea non graditur, non est quomodo veniat ad Deum. Philosophi autem mundi utique Deum cognoverunt, sed quia displicuit illis humilitas Christi, in invio transierunt, et non in via. Ideoque evanescentes, gloriam Dei in mendacium mutaverunt, et rectitudinem viae relinquentes, in anfractus inciderunt errorum.
1.17.2.2
5. Primum unicuique est scire quid appetat; secundum vero est ut id quod appetit apprehendat. Imperfecta quippe sapientia est, quo tendas scire, et nescire iter per quod expediat ire. Quid enim prodest si quis famis tempore ubertatis regionem videat, et viam per quam ad illam pergat ignorat? Ecce patriam quisque quaerit, sed qui viam perdidit errando graditur, non proficiendo; quantoque plus ambulat, tanto magis ab eo quod quaerit elongatur.
1.17.3
Qui viam regiam, hoc est, Christum, deserit, etsi videat veritatem, a longe videt, quia nisi per viam non est quomodo ad eam 161 appropinquet. Quod si gradiens per desertum leonem incurrerit, semetipsum redarguat, dum in diaboli faucibus haeserit.
1.18.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XVIII. De lege.
1.18.1
1. Via, per quam itur ad Christum lex est, per quam vadunt ad Deum hi qui ut est intelligunt eam.
1.18.2
2. Sanctarum Scripturarum altitudo quasi montes pascuae sunt, ad quos dum quisque justorum conscendit, pascuae indeficientis refectionem invenisse se congaudet.
1.18.3
3. In scripturis sanctis, quasi in montibus excelsis, et viri perfecti habent sublimia intelligentiae, quibus gressus contemplationis quasi cervi erigant, et simplices quasi parva animalia inveniunt modicos intellectus, ad quos humiles ipsi refugiant.
1.18.1.1
Scriptura sacra infirmis et sensu parvulis, secundum historiam humilis videtur in verbis, cum excellentioribus autem viris altius incedit, dum eis sua mysteria pandit, ac per hoc utrisque, manet communis, et parvulis, et perfectis.
1.18.1.2
5. Scriptura sacra pro uniuscujusque lectoris intelligentia variatur, 162 sicut manna, quod populo veteri pro singulorum delectatione varium dabat saporem. Juxta sensuum capacitatem singulis sermo dominicus congruit. Et dum sit pro uniuscujusque intellectu diversus, in se tamen permanet unus.
1.18.1.3
6. Ideo in libris sanctis quaedam obscura, quaedam aperta reperiuntur, ut intellectus lectoris et studium augeatur. Nam si cuncta paterent, statim intellecta vilescerent. Rursus si cuncta clausa existerent, confestim diffidentiam gignerent. Ne ergo de obscuris desperatio fiat, ea quae manifesta sunt satiant; et ne de intellectis fastidium existat, ea quae clausa sunt desiderium excitant. Nam pleraque quanto magis latent, tanto magis exercitium praebent.
1.18.1.4
7. In Scripturis sanctis saepe ea quae futura sunt quasi facta narrantur, sicut est illud: Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto. Sed cur futura quasi praeterita scribuntur, nisi quia ea, quae adhuc facienda sunt in opere jam facta sunt in divina praedestinatione? Nobis igitur temporaliter accidunt, quae conditori omnium sine tempore providentur.
1.18.1.5
8. Propterea prophetia rerum futurarum gesta praesentibus miscet 163 rebus, ut ita credantur illa futura, quemadmodum ista cernuntur esse completa. More enim suo per praesentia de futuris loquitur, sicut in persona Jerusalem de Ecclesia, et sicut in persona Ephraim de haereticis.
1.18.1.6
9. Pro factis divinis plerumque et dicta ponuntur; idcirco, quia non operatione manuum Deus, sed dicendi imperio operatur, sicut scriptum est: Dixit, et facta sunt; mandavit, et creata sunt.
1.18.1.7
10. Quod in Scripturis sacris una bis repetitur sententia, aut confirmationis causa est, aut mysterii, sicut lex et gratia, sicut initium et perfectio, sicut bonum et melius.
1.18.1.8
11. Lex divina in tribus distinguitur partibus: In historia, 164 in praeceptis, et in prophetia. Historia est in his quae gesta sunt, praecepta in his quae jussa sunt, prophetia in his quae futura praenuntiata sunt.
1.18.1.9
12. Lex divina triplici sentienda est modo. Primo, ut historice: 165 secundo ut tropologice, tertio ut mystice intelligatur. Historice namque juxta litteram, tropologice juxta moralem scientiam, mystice juxta spiritalem intelligentiam. Ergo sic historice oportet fidem tenere, ut eam et moraliter debeamus interpretari et spiritaliter intelligere.
1.18.1.10
13. Tria et septem decem praecepta sunt; sed tria ad amorem Dei 166 pertinent, septem ad homines. Illa tria quae ad Deum pertinent in una tabula scripta fuerunt, reliqua septem in secunda. In prima tabula trium mandatorum hoc primum est: Diliges Dominum Deum tuum. In secunda: Honora patrem tuum et matrem.
1.18.2
Hinc est, quod Salvator scribae interroganti quod praeceptum est primum in lege? ait: Audi, Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est, hoc primum est. Secundum vero simile est huic: Diliges proximum tuum, sicut te ipsum. Unum namque praeceptum de prima tabula dixit, quod ad Dei pertinet amorem; alterum vero de alia tabula, quod ad hominis pertinet dilectionem.
1.19.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XIX. De septem regulis.
1.19.1
1. Septem esse, inter caeteras, regulas locutionum sanctarum Scripturarum quidam sapientes dixerunt. 167
1.19.1
Prima regula est de Domino et ejus corpore, quae de uno aut ad unum loquitur, atque in una persona, modo caput, modo corpus ostendit, sicut Isaias ait: Induit me vestimento salutari, quasi sponsum decoratum corona, et quasi sponsam ornatam monilibus suis. In una enim persona duplici vocabulo nominata caput, id est, sponsum, et Ecclesiam, id est, sponsam, manifestavit.
1.19.2.1
Proinde notandum in Scripturis quando specialiter caput describitur, quando et caput, et corpus; aut quando ex utroque transeat ad utrumque, aut ab altero ad alterum, sicque quid capiti, quid corpori conveniat, prudens lector intelligat.
1.19.2.2
4. Secunda regula est de Domini corpore vero et permisto. Nam videndum quaedam unius convenire personae, quae tamen non sunt unius, ut est illud: Puer meus es tu, Israel, ecce delevi, ut nubem, iniquitates tuas, et sicut nebulam peccata tua; convertere 168 ad me, et redimam te. Hoc ad unum non congruit.
1.19.3.1
Nam altera pars est cui peccata delevit, et cui dicit: Puer meus es tu. Et altera cui dixit: Convertere ad me, et redimam te. Qui si convertantur, eorum peccata delentur. Per hanc enim regulam sic ad omnes loquitur Scriptura, ut et boni redarguantur cum malis, et mali laudentur pro bonis. Sed quid ad quem pertineat, qui prudenter legerit discet.
1.19.3.2
6. Tertia regula est de littera, et spiritu, id est, de lege et gratia: lege, per quam praecepta facienda admonemur; gratia, per quam ut operemur juvamur. Vel quod lex non tantum historice, sed etiam spiritaliter sentienda sit. Namque et historice oportet fidem tenere, et spiritaliter legem intelligere.
1.19.3.3
7. Quarta regula est de specie et genere, per quam pars pro toto, et totum pro parte accipitur, veluti si uni genti vel civitati loquatur Deus, et tamen intelligatur omnem contingere mundum, sicut in Psalmis: Et adorabunt, inquit, eum filiae Tyri in muneribus. Filiae Tyri, filiae gentium, ab specie ad genus; per Tyrum enim vicinam tunc huic terrae ubi prophetia erat significabat omnes gentes credituras Christo.
1.19.3.4
8. Unde et bene sequitur: Vultum tuum deprecabuntur omnes divites terrae. Sic et per Isaiam prophetam dum adversus Assyrium 169 Dominus comminatur, dicens: Ut conteram Assyrium in terra mea, et in montibus meis conculcem eum. Et erit Babylon illa gloriosa, et regnis inclyta, sicut subvertit Dominus Sodomam et Gomorrham. Nam licet adversus unam civitatem Babylonem per Isaiam praefatum Dominus comminetur, tamen dum contra eam loquitur, transit ad genus de specie, et convertit generaliter contra totum mundum sermonem.
1.19.4
Certe si non diceret adversus universum orbem, non adderet infra generaliter: Et disperdam omnem terram, et visitabo super orbem mala, et caetera quae sequuntur ad internecionem mundi pertinentia; unde et adjecit: Hoc est consilium, quod cogitavi super omnem terram, et haec est manus ejus extenta super universas gentes.
1.19.5
Item, dum sub persona Babyloniae arguit universum mundum, dicens: Disperdam omnem terram, et visitabo super orbis mala, et caetera quae sequuntur, ad internecionem mundi pertinentia; rursus ad eamdem quasi de genere ad speciem revertitur, dicens quae eidem civitati specialiter contigerunt: Ecce ego suscitabo super eos Medos. Nam regnante Balthasar, a Medis est obtenta Babylonia.
1.19.6.1
Sic et onus Aegypti ex persona ejusdem totum vult intelligere mundum, dicendo: Et concurrere faciam Aegyptios adversus Aegyptios, regnum adversus regnum, cum Aegyptus non multa regna, sed unum habuisse scribatur regnum.
1.19.6.2
12. Quinta regula est de temporibus, per quam aut pars major temporis per partem minorem, aut pars minor temporis per partem majorem inducitur, sicut est de triduo Dominicae sepulturae, dum nec tribus plenis diebus ac noctibus jacuerit in sepulcro, sed tamen a parte totum triduum accipitur.
1.19.6.3
13. Item pars a toto, ut est illud: Et erunt dies vitae hominis 170 anni centum viginti, dum tantum centum usque ad diluvium inveniantur, ex quo haec a Domino statuta sunt; vel sicut illud, quod quadringentos annos praedixerat Deus filiis Israel in Aegypto servituros, et sic inde egressuros: qui tamen quadringentos annos non servierunt, quia, dominante Joseph, Aegypto dominati sunt; ubi iterum a parte totum subjungitur, quia non statim post quadringentos annos egressi sunt, ut fuerat repromissum, sed, quadringentis triginta peractis, ab Aegypto recesserunt.
1.19.6.4
14. Ad hanc temporum regulam pertinent et illa quae dum adhuc futura sunt quasi jam gesta narrantur, ut est illud: Foderunt 171 manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea; et diviserunt sibi vestimenta mea, et his similia. In quibus quae adhuc facienda erant jam facta narrantur.
1.19.6.5
15. Sed quando aliquid faciendum esse pronuntiatur, secundum nos dicitur; quando vero quae futura sunt jam facta dicuntur, secundum Dei aeternitatem accipienda sunt, quia quae nobis adhuc futura sunt, apud Dei praedestinationem jam facta sunt, apud quem omnia facta sunt quae futura sunt.
1.19.6.6
16. Sexta regula est de recapitulatione. Recapitulatio enim est, dum Scriptura redit ad illud cujus narratio jam transierat, sicut cum filios filiorum Noe Scriptura commemorasset, dixit illos fuisse in linguis et gentibus suis, et tamen postea, quasi hoc etiam in ordine temporum sequeretur: Et erat, inquit, omnis terra labium unum, et vox una omnibus erat. Quomodo ergo secundum suas gentes et suas linguas erant, si una lingua erat omnibus, nisi quia ad illud quod jam transierat recapitulando est reversa narratio?
1.19.6.7
17. Recapitulatio enim est, dum rerum praeteritarum causae futuris miscentur gestis, sicut et in Genesi, dum sexto die hominem dicit factum fuisse, denuo recapitulat formatum dicens: Formavit Deus hominem ad imaginem suam. Nec non et ubi expletis omnibus operibus, dum Deum dicit septimo die requievisse, recapitulando subjungit: Istae generationes coeli et terrae, quando creatae sunt, in die quo creavit Deus coelum, et terram, et omne virgultum agri, antequam oriretur super terram. Nondum enim pluerat 172 Dominus Deus super terram, et homo non erat qui operaretur terram; sed fons ascendebat de terra irrigans universam superficiem terrae. Haec omnia recapitulando in serie narrationis rebus futuris nectuntur; cum intra sex dies etiam haec patrata videantur.
1.19.6.8
18. Septima regula est de diabolo et ejus corpore, quia saepe dicuntur ipsius capitis, quae suo magis conveniunt corpori; saepe vero ejus videntur dicta membrorum, et nonnisi capiti congruunt. Sicut in Isaia, ubi dum contra Babyloniam, hoc est, contra diaboli corpus multa dixisset sermo propheticus, rursus ad caput, id est, ad diabolum, oraculi sententiam derivat, dicens: Quomodo cecidisti de coelo, Lucifer, qui mane oriebaris( Isai, XIV, 12).?
1.19.6.9
19. Ex nomine quippe corporis intelligitur caput, ut est illud in Evangelio de zizaniis tritico admistis, dicente Domino: Inimicus homo hoc fecit( Matth. XIII, 28), hominem ipsum diabolum vocans, et ex nomine capitis significatur corpus, sicut in Evangelio dicitur: Duodecim vos elegi, sed unus ex vobis diabolus est; Judam utique indicans, quia diaboli corpus fuit. Apostata quippe angelus omnium caput est iniquorum, et hujus capitis corpus sunt omnes iniqui. Sicque cum membris suis unus est, ut saepe, quod corpori ejus dicitur, ad eum potius referatur; rursum quod illi, ad membra iterum ipsius derivetur. 173
1.20.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XX. De differentia Testamentorum.
1.20.1
1. Quidam ideo non recipiunt Vetus Testamentum, pro eo quod aliud in tempore prisco, aliud agatur in novo. Non intelligentes quod Deus quid cuique congruerit tempori magna quadam distributione concesserit: sicut in lege imperat nuptias, in Evangelio virginitatem commendat; in lege oculum pro oculo auferre, in Evangelio alternam praebere percutienti maxillam.
1.20.1.1
Sed illa pro tempore fragili populo, ista vero perfecto, utrique tamen pro tempore sua quaeque convenientia commodans. Et tamen pro ista mutatione non est credendus Deus mutabilis, sed potius inde admirabilis praedicandus est, quia manens incommutabilis, quid cuique( ut diximus) tempori commodum fuit, magna cum distributione concessit.
1.20.1.2
3. Sub Veteri Testamento minoris culpae erant peccata, quia in eo non ipsa veritas, sed umbra veritatis aderat. Nam in Testamento Novo praeceptis altioribus manifesta facta quaedam, quae in illo populo umbrae veritatis deservierant, deserenda nobis praecipiuntur. Illic enim fornicatio et retributio injuriae permissa sunt, nec nocebant; in Testamento autem Novo gravi animadversione damnantur, si admittantur.
1.21.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XXI. De symbolo et oratione.
1.21.1
1. Fidei symbolum et dominica oratio pro tota lege parvulis Ecclesiae ad coelorum regna sufficit capessenda. Omnis enim latitudo 174 Scripturarum in eadem oratione dominica et symboli brevitate concluditur. Unde et propheta Isaias dicit: Abbreviationem audivi a Domino Deo exercituum, super universam terram. Attendite, et audite eloquium meum.
1.21.1
Sed haec abbreviatio, aut illud intelligitur, quod Dominus dicit: Omnem legem et prophetas in duobus praeceptis dilectionis Dei et proximi pendere: aut propter ipsam Orationem dominicam, vel symboli brevitatem, in quibus( ut praedictum est) omnem Scripturarum coarctari( cernimus) latitudinem. 175
1.22.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XXII. De baptismo et communione.
1.22.1
1. Solam Ecclesiam catholicam habere baptismum ad salutem Zacharias propheta testatur: In die, inquit, illa, erit fons patens domui David et habitantibus in Jerusalem, in ablutionem peccatoris et menstruatae( Zach. XIII, 1). Domus quippe David, et Jerusalem, Christi Ecclesia est in qua manat fons in ablutionem peccatorum Haeretici autem id solum imaginaria ostentatione faciunt; ideoque illis baptismus non ad remissionem peccatorum, sed ad supplicii testimonium datur.
1.22.2
2. Pro solo originali reatu Inunt in inferno nuper nati infantuli 176 poenas, si renovati per lavacrum non fuerint. Proinde cum causa nuper natus damnatur infans, si non regeneratur, quia originis noxietate perimitur.
1.22.1
Cur parvuli peccato originali carentes per baptismum, et necdum proprium habentes delictum, a bestiis poenisque caeteris laniantur? Haec igitur causa est: baptismus enim a poena aeterna, non a praesentis vitae supplicio liberat. Quod si a poena praesenti homines liberarentur per baptismum, ipsum putarent baptimi praemium, non illud aeternum. Ergo, soluto reatu peccati, manet tamen quaedam temporalis poena, ut illa vita ferventius requiratur quae erit a poenis omnibus aliena.
1.22.2.1
Nullus negat fidelium etiam post baptismum quo peccata delentur, quotidie, quandiu in isto saeculo sumus, ad Deum nos debere converti. Quod quamvis sine intermissione sit quotidie agendum, nunquam tamen fecisse sufficiet.
1.22.2.2
5. Qui in maternis uteris sunt ideo cum matre baptizari non possunt, quia qui natus adhuc secundum Adam non est, renasci secundum Christum non potest. Neque enim dici regeneratio in eo poterit quem generatio non praecessit.
1.22.2.3
6. Qui intra Ecclesiam non ex dignitate Ecclesiae vivunt, sed fidem, quam 177 verbo tenent, operibus destruunt, de ipsis legitur: Multiplicati sunt super numerum, ut subaudias, in regno praedestinatorum.
1.22.2.4
7. Qui scelerate vivunt in Ecclesia, et communicare non desinunt, putantes se tali communione mundari, discant nihil ad emundationem proficere sibi, dicente propheta: Quid est quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa? Nunquid carnes sanctae auferent a te malitias tuas? Et Apostolus: Probet, inquit, se homo, et sic de pane illo edat et de calice bibat.
1.23.1.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XXIII. De martyrio.
1.23.1.1
Dei servus adversitate ulla non frangitur, sed pro veritatis defensione ultro se certamini offert, nec unquam pro veritate diffidit.
1.23.1.2
2. Saepe ex discipulis ad martyrium eliguntur, qui suos doctores ad coronam praecedunt; et qui sunt ordine postremi, fiunt nonnunquam in certamine primi.
1.23.1.3
3. Vir sanctus ultro se pro agone certaminis debet offerre justitiae; sed tamen agonis fructum videns uberrimum, non debet 178 declinare laboris periculum. Quod si major est labor quam animarum lucrum, declinandus est labor, quem minimum comitatur augmentum. Utrumque enim fecit Apostolus qui et periculis se ultro dedit, ubi maximum animarum lucrum vidit; et sapienter se periculo abstulit, in quo potiorem laborem quam lucrum esse perspexit. Ultro se Paulus apud Ephesum periculis obtulit, quia 179 potius periculo lucrum vidit. Damasci autem ideo periculo subtraxit semetipsum, quia nullum periculi ipsius arbitratus est fructum.
1.23.2
Disce quomodo ad martyrium se offerat quisque ultro, vel quomodo juxta sententiam Dei cingatur ab altero, et, quo non vult ipse, ducatur, nisi quod et propter gloriam futuram de certamine justus gaudet, et propter passionis violentiam refugit subire quod dolet.
1.23.3.1
Accipe exemplum adeundi sub trepidatione martyrii de usu bellandi, in quo exercitatus quisque in praelio et per audaciam certamen aggreditur, et per timorem cunctatione movetur.
1.23.3.2
6. Item accipe exemplum martyrii de reparatione humani corporis ad salutem; dum quisque et de spe reparationis gaudet, et de incisionibus ceu amarissimis poculis moeret.
1.24.1
LIBER PRIMUS. CAPUT. XXIV. De sanctorum miraculis.
1.24.1
1. Etsi apostolis virtus data est signorum propter fidem gentium nutriendam, Ecclesiae tamen data est virtus operum propter eamdem 180 fidem ornandam. Et tamen in ipsis apostolis plus erat mirabilis virtus operum quam virtus signorum. Ita et nunc in Ecclesia plus est bene vivere quam signa facere.
1.24.2
2. Quod nunc Ecclesia non ea miracula faciat quae sub apostolis faciebat, ea causa est, quia tunc oportebat mundum miraculis credere, nunc vero jam credentem oportet bonis operibus coruscare. Nam ideo tunc signa fiebant exterius, ut interius fides roboraretur.
1.24.3
3. Jam in fide miracula quicunque requirit, vanam gloriam, ut laudetur, quaerit. Scriptum est enim: Linguae in signum sunt, non fidelibus, sed infidelibus. Ecce signum non est fidelibus necessarium, qui jam crediderunt, sed infidelibus, ut convertantur. Nam Paulus pro non credentium infidelitate patrem Publii de infirmitate febrium virtutibus curat, infirmantem vero Timotheum fidelem, non oratione, sed medicinaliter temperat, ut noveris, miracula pro incredulis, non pro fidelibus fieri.
1.24.4
4. Antequam Antichristus appareat, virtutes ab Ecclesia, et signa cessabunt, quatenus eam quasi abjectiorem persequatur audacius. Ob hanc utilitatem cessabunt sub Antichristo ab Ecclesia miracula et virtutes, ut per noc et sanctorum clareat patientia, et reproborum, qui scandalizabuntur, levitas ostendatur, et persequentium audacia ferocior efficiatur. 181
1.25.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XXV. De Antichristo et ejus signis.
1.25.1
1. Omnis qui secundum Christianae professionis normam aut non vivit, aut aliter docet, Antichristus est.
1.25.1.1
Plerique autem Antichristi tempora non visuri sunt, et tamen in membris Antichristi inveniendi sunt.
1.25.1.2
3. Antequam veniat Antichristus, multa ejus membra praecesserunt, et pravae actionis merito caput proprium praevenerunt, secundum Apostoli sententiam, qui jam iniquitatis mysterium operari illum affirmat, etiam antequam reveletur.
1.25.2.1
Magnitudo signorum faciet sub Antichristo ut electi, si fieri potest, in errorem mittantur. Sed si electi, quomodo sunt in errorem mittendi? Ergo ibunt in errorem titubationis ad modicum prae multitudine prodigiorum, non tamen dejiciendi sunt a stabilitate sua terrorum impulsu atque signorum. Unde et ideo ponitur si fieri potest, quia electi perire non possunt, sed cito resipiscentes cordis errorem religione coercebunt: scientes praedictum 182 a Domino esse, ut dum hoc fecerint adversarii, non conturbentur sancti.
1.25.2.2
5. Tam mira facturus est prodigia et signa, dum venerit Antichristus, ut etiam electis quidam cordis gignatur scrupulus, quod tamen cito exsuperet in illis ratio, per quam scient in deceptionem reproborum et electorum probationem eadem fieri signa. In quo tempore per patientiam gloriosi erunt sancti, non per miracula, sicut martyres fuerunt priores. Illi enim et persecutores sustinebunt, et facientes prodigia. Proinde et durius bellum sustinebunt, quia non solum contra persequentes, sed etiam contra miraculis coruscantes dimicaturi sunt.
1.25.3.1
Gravius sub Antichristi temporibus contra Ecclesiam desaeviet Synagoga, quam in ipso adventu Salvatoris Christianos est persecuta.
1.25.3.2
7. Dum in martyres diabolus jam exercuerit magnam crudelitatem etiam ligatus, crudelior erit tamen sub Antichristi temporibus, quando etiam erit solvendus. Nam si tanta ligatus, quanta solutus faciet?
1.25.4.1
Quanto propinquius finem mundi diabolus videt, tanto crudelius persecutiones exercet, ut quia se continuo damnandum conspicit, socios sibi multiplicet, cum quibus gehennae ignibus addicatur.
1.25.4.2
9. Quanto breve tempus videt sibi restare diabolus, ut damnetur, tanto in magna persecutionis ira movetur, divina justitia permittente, ut glorificentur electi, sordidentur iniqui, et ut diabolo durior crescat damnationis sententia. 183
1.26.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XXVI. De resurrectione.
1.26.1
1. Inchoatio pacis sanctorum est in hac vita, non perfectio. Tunc autem erit plenitudo pacis, dum ad Dei contemplationem absorpta carnis infirmitate convaluerint.
1.26.2
2. Resurrectio mortuorum, ut Apostolus ait, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi futura est; in aetate scilicet juventutis, quae profectu non indiget, et absque inclinatione defectus in perfectione ex utraque parte et plena est, et robusta.
1.26.3
3. Quamvis nunc filiorum Dei nomine homines fideles vocentur, tamen ex eo quod hanc servitutem corruptionis patiuntur adhuc jugo servitutis addicti, sunt accepturi plenam filiorum Dei libertatem, Dum corruptibile hoc induerit incorruptionem.
1.26.1
Nunc Deus per speculum agnoscitur, in futuro autem quisque electus facie ad faciem praesentabitur, ut ipsam speciem contempletur, quam nunc per speculum videre conatur.
1.26.2
In hac vita electorum numero ad dexteram pertinentium, et reproborum, qui ad sinistram ituri sunt, Ecclesiam Dei compleri( dicitur); in fine autem saeculi sicut zizania a frumento disjungi.
1.27.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XXVII. De judicio.
1.27.1
1. Judicii diem novit Christus, sed in Evangelio dicere et scire 184 discipulos noluit. Nam dum dicit idem Dominus per prophetam: Dies ultionis in corde meo, indicat se non nescire, sed nolle indicare.
1.27.2
2. De domo Domini, sicut scriptum est, incipit judicium, quando electi, id est, domus Dei, hic per flagella judicantur. Impii vero illic ad damnationem judicandi sunt. Unde et sequitur: Si autem primum a nobis, quis finis eorum qui non crediderunt?
1.27.3
3. Ad districti examen judicis nec justitia justi secura est, nisi pietate divina, ut et ipsa justitia, qua quisque justus est, Deo justificante, justificetur. Alioquin apud Deum et ipsa peccatum est. Inde est quod ait Job: Innocentem et impium ipse consumit. Consumitur quippe a Deo innox, quando ipsa innocentia liquidius requisita, et divinae innocentiae comparata nihil efficitur, nisi et ibi per divinae misericordiae pietatem homo justificetur. Consumitur item 185 a Deo impius, quando examinis divini subtilitate requiritur, ejusque detecta impietas judicata damnatur.
1.27.1
Consumitur innox et impius simul fine carnis, non poena damnationis.
1.27.2
Doctus pariter et indoctus moriuntur, sed morte carnis, non poena damnationis. Omnia autem pergunt ad unum locum, dum morte corporali in terram et justus et impius revertuntur. Retributio autem dissimilis, sicuti per eumdem Salomonem dicitur: Quid plus habet sapiens a stulto, nisi quod illuc pergit ubi vita est? Ergo omnes in terram pariter redeunt. Nam ubi vita est, non pariter pergunt.
1.27.3.1
Gemina punitur sententia impius, dum aut hic pro suis meritis mentis caecitate percutitur, ne veritatem videat; aut dum in fine damnabitur, ut debitas poenas exsolvat.
1.27.3.2
7. Geminum est divinum judicium: unum quo et hic judicantur homines, et in futuro; alterum, quo propterea hic judicantur, ne illic judicentur. Ideoque quibusdam ad purgationem temporalis proficit poena; quibusdam vero hic inchoat damnatio, et illic perfecta speratur perditio.
1.27.3.3
8. In judicio reprobi humanitatem Christi, in qua judicatus est, videbunt, ut doleant, divinitatem vero ejus non videbunt, ne gaudeant. Quibus enim divinitas ostenditur, utique ad gaudium demonstratur.
1.27.3.4
9. Pro diversitate conscientiarum et mitis apparebit in judicio 186 Christus electis, et terribilis reprobis. Nam qualem quisque conscientiam tulerit, tale et judicium habebit; ut, manente in sua tranquillitate Christo, illis solis terribilis appareat, quos conscientia in malis accusat.
1.27.3.5
10. Duae sunt differentiae vel ordines hominum in judicio, id est, electorum et reproborum; qui tamen dividuntur in quatuor. Perfectorum ordo unus est, qui cum Domino judicat, et alius, qui judicatur· utrique tamen cum Christo regnabunt. Similiter ordo reproborum partitur in duobus, dum hi qui intra Ecclesiam sunt mali judicandi sunt et damnandi; qui vero extra Ecclesiam inveniendi sunt, non sunt judicandi, sed tantum damnandi.
1.27.4
Primus igitur ordo eorum qui judicantur et pereunt opponitur illi ordini bonorum de quo sunt qui judicantur et regnant. Secundus ordo eorum qui non judicantur et pereunt opponitur illi ordini justorum in quo sunt hi qui non judicantur et regnant. Tertius ordo eorum qui judicantur et regnant illi ordini est contrarius de quo sunt qui judicantur et pereunt. Quartus ordo eorum qui non judicantur et regnant opponitur illi contrario ordini in quo illi sunt qui non judicantur et pereunt.
1.28.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XXVIII. De gehenna.
1.28.1
1. Duplex damnatorum poena est in gehenna, quorum et mentem 187 urit tristitia, et corpus flamma juxta vicissitudinem, ut qui mente tractaverunt quod perficerent corpore, simul et animo puniantur et corpore.
1.28.2
2. Ignem gehennae ad aliquid lumen habere, ad aliquid non habere; hoc est, habere lumen ad damnationem, ut videant impii unde doleant; et non habere ad consolationem, ne videant unde gaudeant.
1.28.3
3. Apta fit comparatio de camino trium puerorum ad exemplum ignis gehennae. Nam sicut ille ignis non arsit ad trium puerorum supplicium, et arsit ad comburenda ligamina vinculorum, ita ignis gehennae et lucebit miseris ad augmentum poenarum, ut videant unde doleant, et non lucebit ad consolationem, ne videant unde gaudeant.
1.28.4
4. Inter hujus vitae et futurae infelicitatis miseriam multa discretio est. Illic enim et miseria est propter cruciationem dolorum, et tenebrae propter lucis aversionem: quorum unum in hac vita, id est, miseria est, aliud non est; in inferno autem utrumque est.
1.29.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XXIX. De poenis impiorum.
1.29.1
1. Sicut fasciculi lignorum ad combustionem de similibus colligantur, ita in judicii die similis culpae rei suis similibus jungentur, ut ex aequo poena constringat quasi in fasciculum quos actio similes fecit in malum.
1.29.2
2. Sicut unusquisque sanctus in futuro judicio pro quantitate 188 virtutum glorificabitur, ita et unusquisque impius pro quantitate facinorum condemnabitur; nec deerit in supplicio futuro damnationis ordo, sed juxta qualitatem criminum, Propheta affirmante, discretio erit poenarum.
1.29.3
3. De charorum quoque suorum suppliciis additur etiam poena defunctis, sicut apud inferos diviti sermo praedicat evangelicus; sicut pro augendo Judae supplicio dicit etiam psalmus: Commotione moveantur filii ejus, et mendicent.
1.29.1.1
Impii ex hoc durius in judicio puniendi sunt mentis dolore, ex quo visuri sunt justos gloriae beatitudinem meruisse.
1.29.1.2
5. Cunctis videntibus est praecipitandus diabolus, quando sub aspectu omnium bonorum angelorum et hominum cum eis qui de parte ejus erunt in ignem aeternum mittendus est.
1.29.1.3
6. Dum sublatus fuerit diabolus, ut damnetur, multi electi, qui in corpore sunt inveniendi, Domino ad judicium veniente, metu concutiendi sunt, videntes tali sententia impium esse punitum: quo terrore purgandi sunt, quia, si quid eis ex corpore adhuc peccati remanserit, metu ipso quo diabolum damnari conspicium purgabuntur. Hinc est quod ait Job: Cum sublatus fuerit, timebunt angeli, et exterriti purgabuntur.
1.29.1.4
7. Multos posse perire ex eis in die judicii, qui nunc electi esse videntur, et sancti, dicente propheta: Vocabit Dominus judicium ad ignem, et devorabit abyssum multam, et comedet partem domus. Pars quippe domus devorabitur, quia illos etiam infernus absorbebit, qui nunc se esse in praeceptis coelestibus gloriantur; de quibus Dominus dicit:« Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, 189 nonne in tuo nomine prophetavimus, et in tuo nomine daemonia ejecimus, et virtutes multas fecimus? Tunc confitebor illis quia nunquam novi vos. Discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem, nescio qui estis.»
1.30.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XXX. De gloria sanctorum.
1.30.1
1. Non faciet in futurum cor miserum justorum compassione damnatorum condolendi affectio, ubi tantum erit sanctorum de Dei contemplatione gaudium, ut tristitiae nullus tribuatur introitus.
1.30.1.1
Sicut comparatus color candidus nigro colori fit pulchrior, ita et sanctorum requies comparata damnationi malorum gloriosior erit.
1.30.1.2
3. Sic justitia injustitiae, sic virtus vitio crescit. Ergo sanctorum crescet gloria, dum debita damnantur impii poena.
1.30.2
Post resurrectionem sanctis in carne promissa est coelorum ascensio, dicente ad Patrem Christo: Volo ut ubi sum ego, et ipsi sint mecum. Si enim membra capitis sumus, et unus in se, et in nobis est Christus, utique ubi ipse ascendit, et nos ascensuri sumus.

Intertext edge

Open linked passage

Note