Ivo Carnotensisc.1040–1115
Decretum
Decr 14.30
Choose a text
More by Ivo Carnotensis
—
10721 Decret13
14.1
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 1. - De pervasoribus rerum alienarum, et poena eorum. Joannes papa Zachariae archiepiscopo.
14.1
Est in antiquis Ecclesiae statutis decretum ut qui aliena invadit non exeat impunitus, sed cum multiplicatione omnia restituat. Unde et in Evangelio scriptum est: Quod si aliquid defraudavi, reddo quadruplum: et in legibus saeculi cautum habetur: Qui rem subripit alienam, illi cujus res direpta est, in undecuplum quae sublata sunt restituat. Et in lege divina legitur: Maledictus omnis qui transfert terminos proximi sui, et dicet omnis populus, Amen. Talia ergo non praesumantur absque ultione, nec exerceantur absque damnatione.
14.2
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 2. - Quod filii Israel non fecerint furtum spoliando Aegyptios. August. lib. Quaest. (quaest. 39 ad c. XI Exod.) .
14.2
Dixit Dominus ad Moysen: Petat vir a proximo, et mulier a proxima vasa aurea et argentea, et vestem. Non hinc quisquam sumendum exemplum putare debet ad exspoliandum isto modo proximum; hoc enim Deus jussit, qui noverat quid quemque pati oporteret, nec Israelitae furtum fecerunt, sed Deo jubente ministerium praebuerunt. Quemadmodum cum minister judicis occidit eum quem judex jussit occidi, profecto si id sponte faciat homicida est, etiam si eum occidat quem scit a judice debuisse occidi.
14.3
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 3. - Quid intersit inter furtum et rapinam. Ibidem (Aug. q. 71, lib. Q. 20, super c. XI Exod.) .
14.3
Poenale est occulte auferre, multo majoris poenae est visibiliter eripere. Auferre ergo nolenti sive occulte, sive palam, habet praeceptum suum. Furti enim nomine bene intelligitur omnis illicita usurpatio rei alienae: non enim rapinam permisit qui furtum prohibuit, sed utique sub furti nomine in lege Veteris Testamenti et rapinam intelligi voluit. A parte enim totum significavit, quidquid illicite rerum proximi aufertur.
14.4
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 4. - Quod non remittitur peccatum, nisi restituatur ablatum. August. in epistola ad Armentarium et Paulinam (epist. 54 ad Macedonium.) .
14.4
Si res aliena propter quam peccatum est, cum reddi possit, non redditur, non agitur poenitentia, sed fingitur. Si autem veraciter agitur, non remittetur peccatum nisi restituatur ablatum: sed( ut dixi) cum restitui potest. Plerumque enim qui aufert amittit, sive alios patiendo malos, sive ipse male vivendo, nec aliud habet unde restituat. Huic certe non possumus dicere, Redde quod abstulisti, nisi cum habere credimus et negare. Ubi quidem si aliquos sustinet cruciatus repente, dum existimatur habere quod reddat, nulla est iniquitas. Quia et si non est unde luat[ reddat, legit Gratian.] ablatam pecuniam, tamen dum eam per molestias corporales reddere compellitur, peccati quo male ablata est poenas luit. Sed inhumanum non est etiam pro talibus intercedere, non ad hoc ut minime restituantur aliena, sed ne frustra homo in hominem saeviat.
14.5
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 5. - Quod non sint ab Ecclesia recipienda furta cum aliquo auctario. Ex dictis Gregorii (c. 4 ad interrogat. August.) .
14.5
Sunt quidam qui habentes subsidia furtum perpetrant, et sunt alii qui in hac re ex inopia delinquunt. Unde necesse est ut quidam damnis, quidam verberibus, quidam districtius, quidam vero levius corrigantur. Sed absit ut Ecclesia cum argumento recipiat quod de terrenis rebus videtur amittere, et lucra de vanis quaerat.
14.6
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 6. - Quod fures per septem bonae fidei homines convinci possunt. Ex libro Capitularium.
14.6
De furibus et malefactoribus decrevimus observari, ut si quinque aut septem bonae fidei homines absque inimicitia praeposita criminosum, cum sacramenti interpositione, esse dixerint, sicut contra legem fecit, sic secundum legem judicetur.
14.7
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 7. - Ne sacerdos foenus vel rusticum ministerium exerceat. Ex synodo Eugenii papae, cap. 3 (synod. Rom. sub Eugen. II, c. 11).
14.7
Sacerdos foenoris aliquid, aut rustica ministeria non exerceat, quem sine ornatu sacerdotali extra domos apparere non convenit.
14.8
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 8. - Ut clericus foenerator deponatur. Ex Nicaeno concilio I, cap. 17.
14.8
Si quis inventus fuerit usuras accipiens, aut ex adinventione aliqua vel quolibet modo negotium transigens, aut hemiolia et sescupla exigens, vel aliquid tale prorsus excogitans, turpis lucri gratia, dejiciatur a clero, et alienus existat a regula.
14.9
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 9. - Ne clericus amplius recipiat quam mutuo dedit. Ex concilio III Carthaginensi, cap. 16.
14.9
Nullus clericorum amplius recipiat quam accommodaverit; si pecuniam, pecuniam; si speciem, speciem eamdem, quantam dederit, accipiat.
14.10
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 10. - Ut ministri foeneratores a communione abstineant. Ex concilio I Arelatensi, cap. 12.
14.10
De ministris qui foenerantur, placuit eos, juxta formam divinitus datam, abstinere a communione.
14.11
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 11. - Ut clericus foenerator seu negotiator a communione suspendatur. Ex secundo concilio Arelatensi.
14.11
Si quis clericus pecuniam dederit ad usuram, aut conductor alienae rei voluerit esse, aut turpis lucri gratia genus aliquod negotiationis exercuerit, depositus a clero a communione alienus fiat.
14.12
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 12. - De eodem. Ex concilio Eliberit., cap. 20.
14.12
Si quis clericorum detectus fuerit usuras accipere, placuit eum degradari et abstinere.
14.13
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 13. - Item de eodem. Ex concilio Tarraconensi, c. 2.
14.13
Quicunque in clero esse voluerit, emendi vilius vel vendendi carius studio non utatur. Certe si voluerit haec exercere, cohibeatur a clero.
14.14
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 14. - De eadem, re. Ibidem, cap. 3.
14.14
Si quis clericus in necessitate solidum praestiterit, hoc de vino vel de frumento accipiat, quod mercandi causa tempore statuto decretum fuerit venundari. Caeterum si speciem non habuerit, necessarium ipsum quod dedit sine ullo augmento recipiat.
14.15
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 15. - De eadem re. Ex conc. apostolorum, cap. 44.
14.15
Episcopus, aut presbyter, aut diaconus usuras a debitoribus exigens, aut desinat, aut certe damnetur, et a communione privetur.
14.16
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 16. - Ut qui aliquid habet de malo faciat inde bonum. Augustinus, De verbis Domini, tract. 35 (Serm. 35).
14.16
Nolite velle eleemosynas facere de foenore et usuris. Item, ibidem aliquanto post. Qui habetis aliquid de malo, facite inde bonum: qui non habetis de malo, nolite acquirere de malo. Esto bonus tu qui bonum facis de malo, et cum coeperis aliquid boni facere de malo, noli remanere tu malus. Nummi tui convertuntur in bonum, et tu remanes malus?
14.17
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 17. - Quod foenerator est omnis, qui plus acceperit quam dederit. Augustinus in psalm. XXXVI (ad vers. 26).
14.17
Si foeneraveris homini, id est, si mutuum dederis pecuniam tuam, a quo plusquam dedisti exspectes, non pecuniam solam, sed aliquid plusquam dedisti, sive illud triticum sit, sive oleum, sive vinum, sive quodlibet aliud; si plus quam dedisti exspectes accipere, foenerator es, et ob hoc improbandus, non laudandus.
14.18
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 18. - De eodem. Hieronymus super Ezechielem, lib. VI (in c. XVIII).
14.18
Putant quidem usuram tantum esse in pecunia, quod praevidens divina Scriptura, omnis rei aufert superabundantiam, ut plus non recipias quam dedisti. Item, aliquanto post. Alii pro pecunia foenerata solent munuscula accipere diversi generis, et non intelligunt usuram appellari et superabundantiam, quidquid illud est, si ab eo, quod( cui) dederint plus reacceperint.
14.19
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 19. - De his qui usuras de usuris exigunt. Codicum lib. II, cap. 23.
14.19
Improbum foenus exercentibus, et usuras usurarum illicite exigentibus, infamiae macula irroganda est.
14.20
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 20. - De eodem. Item Capitul. lib. cap. 25.
14.20
Nullo modo usurae usurarum a debitoribus exigantur. Item. Diffinimus nullo modo licere cuiquam usuras praeteriti vel futuri temporis in sortem redigere, et earum iterum usuras stipulare.
14.21
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 21. - De differentia inter turpe lucrum et negotium. Ibidem (l. I, c. 131) .
14.21
Quicunque tempore vindemiae, vel tempore messis, non necessitate, sed propter cupiditatem comparat annonam, aut vinum, verbi gratia de duobus denariis comparat modium unum, et servat dum venundare possit denariis quatuor, aut sex, aut amplius, hoc turpe lucrum dicimus. Si hoc propter necessitatem comparat, ut sibi habeat et aliis tribuat, negotium dicimus.
14.22
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 22. - Quid sit foeneratio. August. lib. Locutionum, cap. 34 (de Deut. l. V, locut. 39).
14.22
Foenerationem Scriptura dicit mutuo datam pecuniam, etiamsi usurae non accipiantur.
14.23
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 23. - De eodem. Ibidem, cap. 42.
14.23
Foenus foenerabis fratri tuo quantumcunque postulat, et quantum eget. Hic certe cum opera misericordiae praecipiat, utique usurarum crudelitas suscipienda non est.
14.24
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 24. - Quid sit turpe lucrum. Ambrosius super Epistolam ad Timotheum (In c. III, prioris epist) .
14.24
Turpia lucra dicit Apostolus esse, si sub pia professione quaestibus studeatur. Turpis enim deprehenditur, cum se purum ostentat.
14.25
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 25. - Quod difficile est inter vendentem et ementem non esse peccatum. Leo Rustico Narbonensi episcopo (epist. 92, c. 9. De poenit.) .
14.25
Qualitas lucri negotiantem aut excusat( honestat), aut arguit: quia est et honestus quaestus, et turpis. Verumtamen poenitenti utilius est dispendia pati quam periculis negotiationis obstringi, quia difficile est inter vendentis et ementis commercium non intervenire peccatum.
14.26
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 26. - De his qui fruges suo labore sibi natas in cara tempora reservant. Ambr., De officiis lib. III, cap. 6.
14.26
Sanctus David negat se in negotiationem introisse, quia pretiorum captare incrementa, non simplicitatis, sed versutiae est. Et alius ait: Captans pretia frumenti maledictus in plebe est. Diffinita est sententia, nihil disputationi relinquens, quale controversiarum genus( sed hoc controversiae genus) solet dicendi esse, cum alius alleget agriculturam laudabilem apud omnes haberi, fructus terrae simplices esse triplos, plus qui seminaverit eum probatiorem fore, uberiores reditus industriae non fraudari, negligentiam magis et incuriam ruris inculti reprehendi solere. Aravi, inquit, studiosius, uberius seminavi, diligentius excolui, bono collegi proventu( bonos collegi proventus), sollicite( sollicitus) recondidi, servavi fideliter, provide custodivi, nunc in tempore famis vendo, subvenio esurientibus, vendo frumentum, non alienum, sed meum, non pluris quam caeteri, imo etiam minori pretio. Quid hic fraudis est, cum multi etiam possent periclitari, si non haberent quod emerent? Num industria in crimen vocatur? Num diligentia reprehenditur? Num providentia vituperatur? Fortasse dicat: Et Joseph in abundantia frumentum collegit, in caritate( raritate) vendidit. Num carius aliquis emere compellitur? Num vis adhibetur emptori? Omnibus defertur emendi copia, nulli irrogatur injuria. His ergo quantum cujusque fert ingenium disputatis, exsurgit alius dicens: Bona quidem est agricultura, quae fructus ministrat omnibus, quae simplici industria accumulat terrarum fecunditatem, nihil doli, nihil fraudis interserens. Si bene aliquis seminavit, melius metet. Fecunda est terra, multiplicatum reddit quod accipit; fidelis est ager, foeneratos solet restituere proventus. De redditibus igitur uberis glebae exspectare debes tui mercedem laboris, de fertilitate pinguis soli justa sperare compendia. Cur ad fraudem convertis naturae industriam? cur invides usibus hominum publicos partus? cur populi minuis abundantiam? cur affectas inopiam? cur optari facis a pauperibus sterilitatem. Cum enim non sentiunt beneficia fecunditatis, te auctionante pretium, te continente( condente) frumentum, optant potius nihil nasci quam te de fame publica negotiari. Ambis frumentorum indigentiam, alimentorum penuriam, uberis soli partus ingemiscis, fles publicam fertilitatem, horrea plena frugum deploras, exploras quando sterilior preventus sit, quando exilior partus. Votis tuis gaudes arrisisse maledictum, ut nihil cuiquam nasceretur. Tunc messem tuam venisse laetaris, tunc tibi de omnium miseria opes congeris; et hanc tu industriam vocas, hanc diligentiam nominas, quae calliditatis versutia, et astutia fraudis est? Et hoc tu remedium vocas, quod est commentum nequitiae[ malitiae]? Latrocinium hoc, an foenus appellem? Captantur tanquam latrocinii tempora, quibus in viscera omnium durus insidiator obrepas; augetur pretium tanquam sorte cumulatum foenoris. Tibi conditae frugis multiplicatur usura, tu frumentum tanquam foenerator occultas, quasi venditor auctionaris. Idem de Nabuthe. Foeneratores, accipitis aurum argentumque pro pignore, et adhuc illum debitorem dicitis, qui plus vobis credidit, quam accepit a vobis? Creditores asseritis vos, qui amplius debetis? Item, cap. 14 lib. De Tobia. Plerique refugientes praecepta legis, cum dederint pecuniam negotiatoribus, non in pecunia usuras exigunt, sed de mercibus eorum tanquam usuram( usurarum) emolumenta percipiunt. Ideo audiant quid lex dicat: Neque usuram, inquit, escarum accipies, neque omnium rerum. Item, ibidem paulo inferius. Esca usura est, et vestis usura est, et quodcunque sorti accedit usura est, quod velis ei nomen imponas, usura est. Item, ibidem post aliquot versus. Si quis instaurandum convivium putat, ad negotiatorem mittit, ut absynthiaci capellam sibi gratis deferat: ad cauponem dirigit, ut Picenum vinum aut Tyriacum requirat, ad lanium ut vulvam[ hilam, nunc habet Amb. et Gratian.] sibi procuret, ad alium, ut sibi poma adornet.
14.27
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 27. - Quod sine ferro alium jugulat, qui usuram ab eo flagitat. Idem (ejusdem lib. c. 15) .
14.27
Ab illo exige usuram cui nocere merito desideras, cui jure inferuntur arma; huic legitime inferuntur usurae, quem bello non potes facile vincere; ab hoc usuram exige quem non sit crimen occidere. Sine ferro dimicat qui usuram flagitat, sine gladio se de hoste ulciscitur, qui fuerit usurarius exactor inimici. Ergo ubi jus belli, ibi jus usurae.
14.28
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 28. - De clericis usurariis. Gelasius papa episcopis per Lucaniam, Brutios, et Sicilium (epist. 9, c. 17) .
14.28
Clerici aut ab indignis quaestibus noverint abstinendum, et ab omni cujuslibet negotiationis ingenio vel cupiditate cessandum; aut in quocunque gradu sint positi mox clericalibus officiis abstinere cogantur.
14.29
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 29. - De servis Dei venationes et hujusmodi exercentibus. Bonifacius Guiberto episcopo.
14.29
Servi Dei ut venationes et silvaticas vagationes cum canibus, et ut accipitres et falcones non habeant, prohibemus.
14.30
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 30. - De eodem, et poena eorum. Ex concilio Agathensi, cap. 55.
14.30
Episcopis, presbyteris, diaconibus canes ad venandum, aut accipitres habere non liceat: quod si quis talium personarum in hac voluntate[ voluptate] detectus fuerit; si episcopus, tribus mensibus se a communione abstineat; presbyter, duobus mensibus se abstineat; diaconus uno ab omni officio vel communione cesset.
14.31
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 31. - Nil esse dandum venatoribus et histrionibus. Augustinus super psalm. CII, cap. 2 (ad vers. 6).
14.31
Qui venatoribus donant, quare donant? dicant mihi, quare dant venatori? Hoc in illo amant in quo nequissimus est, hoc in illo pascunt, hoc in illo vestiunt, ipsam nequitiam publicam spectaculis omnium. Qui donat histrionibus, qui donat meretricibus, quare donat? Nunquid non et ipsi hominibus donant? Non tamen naturam ibi attendunt operis Dei, sed nequitiam operis humani. Item, paulo inferius Qui venatori donat, non homini donat, sed arti nequissimae, nam si homo tantum esset et venator non esset, non ei donares, honoras in eo vitium non naturam.
14.32
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 32. - Ne videntes venatorem delectentur. August. super psal. cap. XLVII.
14.32
Vident homines venatorem, et delectantur; vae miseris si non se correxerint! Qui enim vident venatorem et delectantur, videbunt Salvatorem et contristabuntur.
14.33
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 33. - Quod sancti inveniantur piscatores, nulli venatores. Hieronymus super psal. XC (ad vers. 2).
14.33
Esau venator erat, quoniam peccator erat. Et penitus non invenimus in Scripturis sanctis sanctum aliquem venatorem; piscatores invenimus sanctos.
14.34
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 34. - Quod nihil prodest jejunare visceribus, et luxuriari venatibus. Ambrosius homilia, quae sic incipit: Diximus superiore Dominica (serm. XXXIII).
14.34
Quid prodest jejunare visceribus, et luxuriari venatibus? abstinere cibis, errare peccatis? Item, paulo post. An putatis illum jejunare, fratres, qui primo diluculo non ad ecclesiam vigilat, non beatorum martyrum sancta loca perquirit, sed surgens congregat servulos, disponit retia, canes producit, saltus silvasque perlustrat? Servulos, inquam, secum pertrahit, fortasse magis ad ecclesiam festinantes, et voluptatibus suis peccata accumulat aliena, nesciens reum se futurum tam de suo delicto quam de perditione servorum.
14.35
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 35. - Quae bestiae vel aves sint ferae, quae non. Institut. lib. II, tit. I.
14.35
Ferae bestiae, et volucres, et pisces, id est omnia animalia quae in terra, mari coeloque nascuntur, simul atque ab aliquo capta fuerint, jure gentium statim illius esse incipiunt. Quod enim ante nullius est, id naturali ratione occupanti conceditur, nec interest feras bestias et volucres utrum in suo fundo quisque capiat, in alieno. Plane qui alienum fundum ingreditur venandi aut aucupandi gratia potest a Domino, si is providerit, prohiberi ne ingrediatur. Quidquid autem ceperis eousque tuum esse intelligitur, donec tua custodia coercetur. Cum autem evaserit custodiam tuam, et in naturalem libertatem se receperit, tuum esse desiit, et rursum occupantis sit. Naturalem autem libertatem recipere intelligitur, cum vel oculos tuos effugerit, vel ita sit in conspectu tuo, ut difficilis sit ejus persecutio. Illud quaesitum est an si fera bestia ita vulnerata sit, ut capi possit, statim tua esse intelligatur. Quibusdam placuit tuam esse, et eousque tuam videri, donec eam persequaris; quod si desieris persequi desinere tuam esse, et rursum fieri occupantis. Alii autem non aliter putaverunt tuam esse quam si ceperis. Sed posteriorem sententiam nos confirmamus, quia multa accidere solent ut eam non capias. Apum quoque natura fera est. Itaque quae in arbore tua consederint, antequam a te alveo includantur, non magis tuae esse intelliguntur quam volucres quae in tua arbore nidum fecerint; ideoque si alius eas incluserit, is earum dominus erit; favos quoque, si quos effecerint, quilibet eximere potest. Plane integra re, si praevideris ingredientem fundum tuum, potes eum jure prohibere ne ingrediatur. Examen quoque ex alveo tuo si evolaverit, eousque tuum intelligitur, donec in conspectu tuo est, nec difficilis ejus persecutio est, alioquin occupantis fit. Pavonum et columbarum fera natura est, nec ad rem pertinet quod ex consuetudine avolare et revolare solent, nam et apes idem faciunt, quarum constat feram esse naturam. Cervos quoque ita quidam mansuetos habent, ut in silvas ire et redire soleant, quorum et ipsorum feram esse naturam nemo negat. In his autem animalibus quae ex consuetudine abire et redire solent, talis regula comprobata est ut eousque tua esse intelligantur, donec animum revertendi habeant. Nam cum revertendi animum habere desierint, et jam tua esse desinunt, et fiunt occupantium. Revertendi autem animum videntur desinere habere, cum revertendi consuetudinem deseruerint. Gallinarum et anserum non est fera natura; idque ex eo possumus intelligere quod aliae sunt gallinae quas feras vocamus. item alii anseres sunt quos feras appellamus. Ideoque si anseres tui, aut tuae gallinae alique casu turbati, turbataeve evolaverint, licet conspectum tuum effugerint, quocunque loco sunt, tui tuaeve esse intelliguntur, et qui lucrandi animo ea animalia retinet, furtum intelligitur committere.
14.36
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 36. - Quod ecclesiasticarum rerum incendia et depraedationes pro emunitate sint emendandae. Ex epist. Gregorii papae ad Constantiam reginam Galliae (l. IV regist., epist. 33, seu c. 77) .
14.36
Cum dominam sciam de coelesti vita atque remedio animae suae sedulo cogitare, culpam me committere vehementer existimo, si ea quae pro timore omnipotentis Dei sunt suggerenda, siluero, et te sanctissimam de ecclesiastica pace sedulo non commonuero. Nimis me Juliani fratris et coepiscopi nostri proclamatio nuper contristavit, maxime cum villae suae videlicet ecclesiae a nequissimis praedonibus sint depraedatae, atque nocturnis incendiis more furum combustae. Et dum iidem maligni, juxta nostri praedecessoris Bonifacii decreta, pro emunitate illud emendare noluerunt, dum et saeculi leges haec eadem ita habere voluerint, lege vulgari teste, in qua sic scribitur. Si quis manu armata usque ad quatuor homines, in vicum alterius ad malefaciendum venerit, ille qui prior est, pro illicita praesumptione componat solidos 900, sequaces vero ejus unusquisque solid. 80. Si vero ibi incendium fecerint, sibi novics tantum componant, praedam vero in quadruplum restituant. Si saeculi leges talem justitiam habere voluerint, lex divina cur inferior esse debebit, cum in ipsius Veritatis praesentia a Zachaeo collaudatum sit. si alicuem defraudaret, ut in quadruplum restitueretur? Et quia summum in regibus bonum est justitiam colere, ac sua cuique jura servare, et in subjectos non sinere quod potestatis est fieri, sed quod aequum est custodiri; quod vos et diligere et omnino confidimus studere. Quapropter excellentiae vestrae mensae Novembrio praesentis anni, secunda indictione, Petrum fratrem et coepiscopum nostrum a gremio sanctae Romanae Ecclesiae transmittemus, ut fratribus ejusdem provinciae in unum congregatis, emunitas, et praesumptio, et sacrilegium canonica auctoritate, et vestra regia dignitate talem terminum accipiant, ne posthac membra diaboli, filii nequam in sancta Ecclesia, te etiam ibi regnante, talia praesumant.
14.37
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 37. - De rebus ecclesiasticis, quomodo restitui debeant. Ex decreto Eusebii papae, cap. 8 (epist. 2 ad Aegypt.).
14.37
Et in legibus saeculi cautum habetur: Qui rem subripit alienam, illi cujus res direpta est, in undecuplum quae sublata sunt restituat. Et in lege divina legitur: Maledictus omnis qui transfert terminos proximi sui, et dicet omnis populus: Amen. Talia ergo non praesumantur absque ultione, haec exerceantur absque damnatione. Pacem, et non damnum, aut injustitiam alicujus sectamini in invicem, et in omnes. Proinde si quis ecclesiasticas oblationes, et quod Deo consecratum fuerit, rapuerit vel consenserit facientibus, ut sacrilegus dijudicetur, et damnum in quadruplum restituat, et canonice poeniteat.
14.38
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 38. - Quod sacrilegi sint ecclesiarum praedones. Ex conc. Magontiensi, cap. 3.
14.38
Sacrilegi sunt ecclesiarum praedones. Unde et in concilio Agathensi sub 4 cap. decretum ita habetur: Amico quidpiam rapere furtum est, ecclesiae vero fraudari vel abstrahi subripique, sacrilegium. Omnes enim contra legem facientes, resque ecclesiae diripientes, vel Ecclesias sacerdotesque contra divinas sanctiones vexantes, sacrilegi vocantur, atque indubitanter infames sacrilegi habendi sunt.
14.39
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 39. - De eadem re. Ex epistola 2 Pii papae, Italicis fratribus missa.
14.39
Ad sedem apostolicam perlatum est quod sint inter vos contentiones, et aemulationes, et praedia divinis usibus tradita quidam humanis applicent usibus, et Domino Deo cui tradita sunt ea subtrahant, ut suis usibus inserviant. Quapropter ab omnibus illa usurpationis contumelia depellenda est, ne praedia sub secretis coelestibus vindicata a quibusdam irruentibus vexentur. Quod si quis praesumpserit, sacrilegus habeatur, et sicut sacrilegus judicetur. Ipsos autem qui hoc agunt, clericos et Domini sacerdotes persequi eosque infamare audivimus, ut malum super malum addentes deteriores fiant, non intelligentes quod Ecclesia Dei in sacerdotibus consistat, et crescat in templum Dei, et sicut qui Ecclesiam Dei devastat ejusque praedia et donaria exspoliat et invadit, fit sacrilegus, sic et ille qui ejus sacerdotes insequitur, sacrilegii reus existit, et sicut sacrilegus judicatur.
14.40
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 40. - De his qui truncationes membrorum, et domorum incendia fecerint. Ex decretis Eutychiani papae (in frag.) .
14.40
Si quis membrorum truncationes, domorum incendia fecerit, sive facere jusserit, aut facienti consenserit, quousque de his unicuique legaliter et amicabiliter coram episcopo civitatis aliisque civibus non emendaverit, ab ecclesia se privatum cognoscat. Si vero post secundam et tertiam conventionem cuncta in quibus arguitur, non emendaverit, tanquam ethnicus et publicanus ab omni Christianorum collegio separetur.
14.41
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 41. - Quod furtum ita sit in parvo, sicut in magno. Hieron. (in c. II Ep. ad Tit.) .
14.41
Fur autem non solum in majoribus, sed et in minoribus etiam judicatur. Non enim quod furto ablatum est, sed mens furantis attenditur, quomodo in fornicatione, non idcirco diversa sit fornicatio, si mulier pulchra aut deformis, ancilla, aut ingenua, pauper aut opulenta; sed qualiscunque illa fuerit, una est fornicatio. Ita in furto quantumcunque quis abstulerit, furti crimen incurrit.
14.42
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 42. - De poenitentia furti. Ex Poenitent. Theodori.
14.42
Si quis per necessitatem furatus fuerit cibaria, vel vestem, vel pecus, per famem, aut per nuditatem, poeniteat hebdomadas tres. Si reddiderit, non cogatur jejunare.
14.43
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 43. - De eadem re. Ex concilio Aurelianensi, cap. 8.
14.43
Nam si quis publicam rapinam seu furtum fecerit, publicam inde agat poenitentiam, juxta sacrorum canonum sanctiones. Si vero occulte, sacerdotum consilio poeniteat, quoniam raptores, ut Apostolus ait( nisi inde veram egerint poenitentiam) regnum Dei non possidebunt. Qui vero de rebus ecclesiae aliquid abstulerit, gravius inde judicetur, quia, quamvis ultio furum et raptorum ad comites respiciat, poenitentia tamen ad episcopos pertinet.
14.44
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 44. - De eadem re. Ex Poenitent. Theodori.
14.44
Si quis furtum capitale commiserit, id est quadrupedia tulerit, vel casas effregerit, 7 annos poeniteat, et quod furatum est reddat. Si quis vero de minoribus semel aut bis furtum fecerit, reddat quod tulit, et annum unum poeniteat. Si quis sepulcrum violaverit, septem annos poeniteat, tres ex his in pane et aqua.
14.45
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 45. - Quod pro furibus et latronibus in furto seu depraedatione occisis non sit orandum. Ex concilio Triburiensi, cap. 5 (c. 31, quanquam non iisdem verbis).
14.45
Fures et latrones si in furando et praedando occiduntur, visum est pro eis non orandum. Si comprehensi aut vulnerati presbytero vel diacono confessi fuerint, communionem eis non negamus.
14.46
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 46. - Utrum poenitere debeant qui furem vel latronem in praeda captum postea interficiunt. Ex concil. Aurelianensi, cap. 1.
14.46
Si fur aut latro captus in praeda absque occasione potest comprehendi, et tamen interficitur, quia ad imaginem Dei creati, et in nomine ejus baptizati sunt, interfectores eorum 40 diebus non intrent ecclesiam, lanea veste induti ab escis et potibus, qui interdicti sunt, a toro, et gladio, et equitatu se abstineant. In tertia, quinta feria, et Sabbato aliquo genere leguminum vel olerum et pomis parvisque piscibus, cum mediocri cervisia vicissim utantur, et temperate. Sin autem a veridicis comprobatur testibus, quod sine odii meditatione se suaque liberando diaboli membra interficiunt, et capi non poterant, poenitentiam pro homicidio eis non injungimus, nisi ipsi voluerint aliquid quod humanitatis est facere.
14.47
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 47. - De eadem re. Exodi XXII.
14.47
Si infringens fur domum sive effodiens fuerit inventus, et accepto vulnere mortuus fuerit, percussor non erit reus sanguinis. Quod si orto sole fecerit, homicidium perpetravit, et ipse morietur. Si non habuerit quod pro furto reddat venundabitur. Si inventum fuerit apud eum quod furatus est, vivens sive bos, sive asinus, sive ovis, duplum restituet.
14.48
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 48. - De servo qui fugerit dominum suum. Ex epistola Hieronymi ad Paschasium Alexandrinum.
14.48
De servo qui dominum suum fugerit, interrogabas, si ille in illa fuga mortuus fuerit, utrum pro eo liceret orare, an non. Hoc in divinis libris non invenimus prohibitum; sed tamen scimus ab apostolis firmiter praeceptum ut servi subditi sint in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis. Et in Gangrensi concilio ita scriptum est:« Si quis servum sub praetextu divini cultus doceat dominum proprium contemnere, ut discedat ab ejus obsequio, anathema sit.» Unde datur intelligi quod si ille anathema meruit, qui docet servum proprium dominum contemnere, et ab ejus obsequio recedere, quanto magis ille qui dominum spernit, et ejus servitio subdi noluerit. Sed tamen distantia est inter illum qui per superbiam fecerit, et illum qui per necessitatem coactus crudelitate domini sui.
14.49
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 49. - De clericis si in demoliendis sepulcris comprehensi fuerint. Ex concilio Toletano IV, cap. 45.
14.49
Si quis clericus in demoliendis sepulcris fuerit deprehensus, quia facinus hoc pro sacrilegio legibus publicis sanguine vindicatur, oportet in tali scelere proditum a clericatus ordine submoveri, et poenitentiae triennio deputari.
14.50
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 50. - De clericis vel monachis si furtum fecerint. Ex conc. Agat., cap. 2.
14.50
Si quis clericus aut monachus furtum fecerit( quod potius sacrilegium dici potest) id censuimus ordinandum, ut junior virgis caesus tanti criminis reus nunquam officium ecclesiasticum[ clericatus] excipiat. Si vero iam ordinatus[ clericus, orig. in hoc facinore fuerit deprehensus, nominis ipsius dignitate privetur; cui sufficere potest pro actus sui levitate, impleta poenitentiae satisfactione, sola communio.
14.51
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 51. - De illis qui de ministerio Ecclesiae aliquid fuerit. Ex Poenitentiali Romano.
14.51
Si aliquis de ministerio Ecclesiae quolibet modo aliquid furatus fuerit, 7 annos poeniteat.
14.52
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 52. - De maledicis et poena eorum. Ex dictis Hieronymi.
14.52
Apostolus dicit: Neque maledici regnum Dei posidebunt. Si quis hoc peccatum admiserit tam grande poeniteat, quam grande perpetravit scelus, quo a regno Dei non separetur.
14.53
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 53. - De murmuratoribus. Ex concilio Magontiensi, cap. 8.
14.53
Si quis murmurans exstiterit, videat ne poenam murmurantum incurrat, de qua Apostolus dicit: Neque murmuraveritis sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exter minatore. Juxta mensuram opusque peccati, quia in hoc sententia Apostoli pleniter declaratur, sacerdotis judicio poeniteat.
14.54
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 54. - De eadem re. Ex eodem.
14.54
Qui contentiosus aut murmurans exstiterit, secundum arbitrium prioris ita poeniteat, qualiter culpae qualitas[ modus exstat.
14.55
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 55. - De eadem re.
14.55
Apostolus dicit: Omnia facite sine murmurationibus; alienus sit a fratrum unitate qui murmurat, et opus ejus abjiciatur.
14.56
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 56. - De contentiosis. Ex decretis Hilarii I papae, cap. 15 ( ad calcem ).
14.56
Si quis videtur contentiosus esse, dicente Apostolo: Nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei: si quis hoc facit, notetus usquequo corrigatur.
14.57
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 57. - De illis qui lasciva sunt lingua. Ex Poenit. Theodori.
14.57
Si quis lascivus in lingua fuerit[ exstiterit], triduana poenitentia expietur.
14.58
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 58. - De dissidentibus et litigantibus. Ex dictis Isidori.
14.58
Si quis discors, et litigans, et per odium dissidens exstiterit, quousque ad concordiam redeat a conventu et societate Ecclesiae, ut canones jubent, alienus existat
14.59
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 59. - De his gui de odio ad pacem nolunt re dire. Ex eodem.
14.59
Si quis odio habet aliquem, ita ut ad pacem reverti non velit, sicut sancti Patres statuerunt, ex communicetur, et ab Ecclesia separetur donec re concilietur.
14.60
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 60. - De eadem re. Ex decret. Fabiani papae cap. 5 ( in fragm. ).
14.60
Si quis contri status noluerit reconciliari satisfaciente eo qui contristavit, acerrimis maceretur inediis, usque dum gratanti animo satisfactionem recipiat.
14.61
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 61. - De eadem re. Ex eodem.
14.61
Si quis non vult reconciliari fratri suo quem odio habet, tandiu in pane et aqua poeniteat, usque dum reconcilietur ei.
14.62
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 62. - De eadem re. Ex concilio Agathensi, cap. 31.
14.62
Placuit etiam, ut( sicut plerumque fit) quicunque odio aut longinqua inter se lite dissenserint, et ad pacem revocari diuturna contentione nequiverint. a sacerdotibus civitatis primitus arguantur, qui si inimicitias deponere perniciosa intentione noluerint, de Ecclesiae coetu justissima excommunicatione pellantur.
14.63
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 63. - De illis qui contentiones et rixas amaverint. Ex eodem concilio, cap. 5 ( additur ad calcem conc. Agath. )
14.63
Si quis contentiones et rixas amaverit, vel manifestum convicium fratri intulerit, juxta arbitrium Rectoris modumque peccati, diuturna expietur poenitentia.
14.64
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 64. - De his qui faciles sunt ad detrahendum. Ex eodem, cap. 10 ( annect. et hoc ad calc. ejusd. conc. ).
14.64
Si quis promptus facilisque est ad detrahendum, dicens quod verum non est, 7 dies in pane et aqua sequestratus a fraterno consortio poeniteat.
14.65
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 65. - De poenitentia ejus qui manum mittit in episcopum. Ex concilio Tungrensi, cap. 5.
14.65
Quisquis per dolum mittit manum suam in Christum Domini, episcopum videlicet Patrem et pastorem suum, quia sacrilegium committit, et qui Ecclesiam devastat, et incendit, quia et hoc sacrilegium est, placuit sanctae synodo ut in uno loco, id est in monasterio, poeniteat omnibus diebus vitae suae.
14.66
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 66. - De clericis maledicis. Ex concilio Carth. IV, cap. 57.
14.66
Clericus maledicus maxime in sacerdotibus[ maximeque a sacerdotibus], cogatur ad postulandam veniam; si noluerit, degradetur, nec unquam ad officium absque satisfactione revocetur.
14.67
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 67. - De illis qui detrahunt suis prioribus. Ex dictis Basilii (in regulis brevioribus ad q. 27) .
14.67
Si quis detraxerit ei qui praeest, 7 dies a conventu Ecclesiae separatus, ut Maria soror Aaron quae detraxerat Moysi, poeniteat.
14.68
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 68. - Quibus modis tollendae sint comessationes et ebrietates. August. in epist. 64 ad Aurelium episcopum.
14.68
Comessationes et ebrietates ita concessae et licitae putantur, ut in honorem etiam beatissimorum martyrum, non solum per dies solemnes( quod ipsum quis non lugendum videat, qui haec non carneis oculis inspicit), sed et quotidie celebrentur. Et post pauca. Non ergo aspere( quantum existimo) non duriter, non modo imperioso ista tolluntur; sed magis docendo quam jubendo, magis monendo quam minando. Sic enim agendum est cum multitudine; severitas autem exercenda est in peccata paucorum, et si quid minamur, cum dolore fiat, de Scripturis comminando vindictam futuram, ne nos ipsi in nostra potestate sed Deus in nostro sermone timeatur. Ita prius movebuntur spirituales vel spiritualibus proximi, quorum auctoritate et lenissimis quidem, sed instantissimis admonitionibus caetera multitudo frangatur.
14.69
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 69. - Quod crapula multum sit Christianis contraria. Ex dictis sancti Benedicti.
14.69
Nihil sic contrarium est homini Christiano, quomodo crapula et ebrietas, sicut ait Dominus in Evangelio: Videte ne graventur corda vestra crapula et ebrietate.
14.70
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 70. - Ut malum eorietatis omnino vitetur. Ex decret. Euthychian. papae, cap. 8 ( ad cal. decret. Eut. ).
14.70
Magnum malum ebrietatis, unde omnia vitia pullulant, Christianis modis omnibus cavere praecipimus. Qui autem hoc vitare noluerit, excommunicandum esse decrevimus, usque ad congruam emendationem.
14.71
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 71. - Ne episcopi et eorum ministri crapula et ebrietate graventur. Ex decretis ejusdem, cap. 9 (ad calc. decret. ejusd.).
14.71
Episcopi et Dei ministri non debent comessationibus et vinolentiis nimiis incumbere, sed considerent sententiam Domini dicentis: Attendite ne graventur corda vestra crapula et ebrietate. Moderate enim cibum et necessarium sumptum sumant, ut, juxta Apostolum, sobrii sint et parati ad servitium Dei.
14.72
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 72. - De eadem re. Ex conc. Cabilonensi cap. 10.
14.72
Ut sobrietatem sacerdotes teneant, et hanc habendam fidelibus praedicent, quia non potest libere sobrietatem praedicare qui se mero usque ad alienationem mentis ingurgitat. Hoc et de comessationibus et caeteris pestibus ad gastrimargiam pertinentibus observandum est.
14.73
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 73. - De eadem re. Ex canonibus apostolorum, cap. 42.
14.73
Episcopus, presbyter, aut diaconus aleae atque ebrietati deserviens, aut desinat, aut certe damnetur. Subdiaconus, aut lector aut cantor similia faciens aut desinat, aut communione privetur. Similiter etiam laicus.
14.74
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 74. - De eadem re. Ibidem, cap. 43.
14.74
Si quis episcopus aut aliquis ordinatus in consuetudine ebriosus fuerit, aut desinat, aut deponatur.
14.75
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 75. - Quales convivae episcoporum epulis interesse debeant. Ex decretis Eusebii papae, cap. 10 (annect. ad calc. decret. Euseb.).
14.75
Oportet episcopum moderatis epulis contentum esse suosque convivas ad comedendum et potandum non urgere, quin potius semper sobrietatis praebeat exemplum. Removeatur ab ejus convivio cuncta turpitudinis argumenta, non ludicra spectacula, non acromatum vaniloquia, non fatuorum stultiloquia, non scurrilium admittantur praestigia. Adsint peregrini, et pauperes, et debiles, qui de sacerdotali mensa Christum benedicentes benedictionem percipiant. Recitetur sacra lectio, subsequatur vivae vocis exhortatio, ut non tantum corporali cibo, imo verbi spiritualis alimento convivantes se refectos gratulentur, ut in omnibus honorificetur Deus, per Jesum Christum Dominum nostrum.
14.76
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 76. - De poenitentia sacerdotum et reliquorum ordinum si inebriati fuerint. Ex Poenitentiali Theodori episcopi.
14.76
Sacerdos quilibet si inebriatur per ignorantiam, 7 dies poeniteat in pane et aqua. Si per negligentiam, 15 dies. Si per contemptum, 40 dies. Diaconus vel monachus secundum ordinem( ut scriptum est) ceu et reliqui clerici et ministri juxta ordinem judicio sacerdotis poeniteant. Laici velut vota non habentes, si inebriantur arguantur a sacerdote, quod ebriosi regnum Dei non possidebunt, et interitus sit ebrietas, et compellat eos poenitere. Qui cogit hominem ut inebrietur humanitatis gratia, acerrime corripiatur, et septem dies poeniteat; si per contemptum 30 dies. Nullus Christianus alium Christianum plus bibere cogat quam naturae sufficia Quod si fecerit, juxta id quod in poenitentiali habetur, poeniteat.
14.77
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 77. - De eadem re. Ex dictis Fructuosi episcopi.
14.77
Si quis ecclesiastica praeditus ordinatione, aut monachus repertus fuerit ebriosus, in pane et aqua tribus mensibus poeniteat.
14.78
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 78. - Ut clerici et ipsi a comessationibus et ebrietatibus abstineant, et subditos abstinere praecipiant. Ex decretis Eutychiani papae, cap. 13 (ad calc. decret. Eutych.).
14.78
Observandum est vobis ut et vos ab ebrietate abstineatis, et ut plebes subditae abstineant, praedicetis( praecipiatis). Et neque per tabernas eatis bibendo aut comedendo, neque domos aut vicos curiositate qualibet peragretis; neque cum feminis aut cum quibuslibet personis impuris convivia exerceatis, nisi forte paterfamilias quilibet vos ad domum suam invitaverit, et cum conjuge sua et prole velit vobiscum spirituali gaudio laetari, et verborum vestrorum refectionem accipere, et vobis refectionem carnalem charitatis officio exhibere. Oportet enim ut, si quando quislibet fidelium carnalibus vos reficit epulis, a vobis reficiatur epulis spiritualibus.
14.79
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 79. - De poenitentia ejus qui ebrius fuerit. Ex conc. Agathensi, cap. 41.
14.79
Itaque eum quem ebrium fuisse constiterit( ut ordo patitur) aut 30 dierum spatio a communione statuimus submovendum, aut corporali dandum supplicio.
14.80
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 80. - Quod vinum ut venenum sit fugiendum. Ex dictis Augustini.
14.80
Fuge vinum velut venenum, ne ebrietas superet te, exspoliatumque virtutibus te nudum efficiat. Vinum enim, ut sancta Scriptura dicit, apostatare facit etiam sapientes. Attende Noe virum sapientem et sanctum quomodo per ebrietatem nudatus est dormiens. Attede et Lot patriarcham qui per ebrietatem se miscuit filiabus impudenter. Hinc beatus Basilius dicit: Multi per vinum a daemonibus capti sunt; nec est aliud ebrietas quam manifestissimus daemon. Hinc propheta ait: Fornicatio et vinum, et ebrietas aufert cor. Ebrietas enim perturbationem parit, gignit mentis furorem, et flammam suscitat libidinis, Apostolo teste: Nolite inebriari vino in quo est luxuria. Si quis autem contra haec fecerit sanctorum statuta, dignam et longam agat poenitentiam, quia unum est ex his peccatis quae hominem separant a regno Dei, dicente apostolo Paulo: Neque ebriosi regnum Dei possidebunt.
14.81
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 81. - De poenitentia ejus qui ex ebrietate vomitum fecerit. Ex Poenitentiali Romano.
14.81
Qui per ebrietatem vomitum facit, si presbyter aut diaconus est, 40 dies poeniteat; si monachus, 30 dies; si clericus, 20 dies; si laicus, 15 dies.
14.82
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 82. - De eadem re. Ex Paenitent. Bedae presbyteri.
14.82
Laicus si per ebrietatem vomitum facit, tres dies a carne et vino, et cervisia abstineat.
14.83
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 83. - De poenitentia ejus qui per nequitiam alios inebriat.
14.83
Si quis per nequitiam alium inebriat, 40 dies poeniteat. Quod si in consuetudine habuerit, communione privetur, donec digne poeniteat, et emendationem promittat.
14.84
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 84. - Quod fugienda sit ebrietas. Ex decr. Clementis papae, cap. 35 (epist. 1 ad Jac. frat. Dom.).
14.84
Ebrietatem oppido prohibebat, et ebriosos corpore et animo mortuos esse praedicabat. De quibus per exemplum aiebat: Vae qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperam, ut vino aestuetis. Cithara, et lyra, et tympanum, et tibia, et vinum in conviviis vestris, et opus Domini non respicitis, nec opera manuum ejus consideratis. Et iterum: Vae qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem, qui justificatis impium pro muneribus, et justitiam justi aufertis ab eo. Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis, et calor flammae exurit, sic radix eorum quasi favilla erit, et germen eorum ut pulvis ascendet. Abjecerunt enim legem Domini exercituum, et eloquium sancti Israelis blasphemaverunt; ideo iratus est furor Domini in populo suo, et extendit manum suam super eum, et percussit eum, et conturbati sunt montes, et facta sunt morticina eorum quasi stersus in medio platearum. In omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta.
14.85
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 85. - Quae mala ebrietas in corpore et mente hominis generet. Isidorus dicit (lib. II De sum bono, c. 43.)
14.85
Escae crapulam, potus ebrietatem generant. Ebrietas autem perturbationem gignit mentis, furorem cordis, flammam libidinis. Ebrietas ita mentem alienat, ut ubi sit nesciat. Unde etiam malum non sentitur quod per ebrietatem committitur. Verum est quod juxta prophetam dicitur: Fornicatio et ebrietas auferunt cor. Fornicatio enim, sicut ait Salomon, infatuat sapientem. Ebrietas, sicut in Lot, sensum rationis captivat; unde et in Proverbiis: Potentes, inquit, qui iracundi sunt vinum non bibant, ne, cum biberint, obliviscantur sapientiam. Plerisque laus est multum bibere, et non inebriari. Audiant hi adversum se dicentem prophetam: Vae qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem. Vino multo deditos et luxuriose viventes Isaias sic arguit dicens: Vae qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperam, ut vino aestuetis. De talibus et alio loco dicitur: Vae tibi, civitas cujus rex juvenis est, et cujus principes mane comedunt. Multi enim a mane usque ad solis occubitum ebrietati et gulae voluptatibus serviunt, nec intelligunt cur nati sint, sed consuetudine belluina detenti, luxuriae tantum tota die epulisque inserviunt. Clamat Joel propheta his qui ebrietati deserviunt, dicens: Expergiscimini ebrii, et flete, et ululate omnes, qui bibitis vinum in dulcedine. Quo testimonio non ait tantum: Flete omnes, qui bibitis vinum, ut bibere omnino non liceat, sed adjecit in dulcedine, quod ad voluptuosam pertinet et prodigam effusionem. Nam quantum satis est necessitati edocet Timotheum bibere Apostolus dicens: Vino modico utere. Non solum ex vino inebriantur homines, sed etiam ex caeteris potandi generibus, quae vario modo conficiuntur. Unde et Nazaraeis qui se sanctificabant Domino, praeceptum est vinum et siceram non bibere, utraque enim statum mentis evertunt, et ebrios faciunt, luxuriam quoque carnis utraque aequaliter gignunt. Quidam continentes sicut panem cum pondere edunt, ita et aquam cum mensura sumunt, asserentes ad castimoniam carnis etiam aquae abstinentiam convenire.
14.86
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 86. - De impunitate furiosi si quid per eum perditum fuerit. Lib. VII Institutionum, tit. I.
14.86
Quod infans vel furiosus perdidit possessori, vel corrupit, impunitum est.
14.87
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 87. - Furiosis matrimonia non contrahenda, contracta non dirimenda. Institut. lib. XXIV, tit. II. (Digest. lib. XXIII, tit. II, l. 16).
14.87
Furor contrahi matrimonium non sinit, quia consensu opus est, sed recte contractum non impedit.
14.88
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 88. - Item, de eodem. Ambrosius super Lucam (Digest. lib. I, tit. VI, l. 8) .
14.88
Furiosus licet ducere uxorem non possit, retinere tamen matrimonium potest.
14.89
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 89. - Item, de furiosis (lib. III Instit., tit. XX) .
14.89
Furiosus quoque nullum negotium gerere potest, quia non intelligit quod agit.
14.90
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 90. - Quod idem sit sentiendum de furiosis filiis et parentibus. Novellarum constit., cap. 4.
14.90
Si furiosus filius vel quaecunque persona liberorum sit in furore, eadem teneantur quae superius de furiosis parentibus diximus.
14.91
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 91. - De impunitate furiosi. Ambr. lib. Hexaem., in tract. primae diei (lib. I, c. 1) .
14.91
In Judiciis istiusmodi voluntarios reos non ex necessitate compulsos culpa stringit, poena condemnat. Neque enim si furore aliquis innocentem peremerit, obnoxius morti est; quin etiam ipsius divinae legis oraculo, si quis per imprudentiam intulerit necem, accipit impunitatis spem, refugii facultatem, ut possit evadere. Hoc igitur de eo quod proprie malum videtur, dictum sit. Mala enim non sunt, nisi quae crimine mentem implicant, et conscientiam ligant.
14.92
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 92. - De eodem. August. lib. Quaestionum Veteris et Novi Testamenti, cap. 2.
14.92
Aliquos scimus subito dementes factos ferro, fuste, lapidibus, morsibus multis nocuisse, quosdam et occidisse. Captos autem industria et judiciis oblatos minime reos factos, eo quod non voluntate, sed, impellente vi nescio qua haec gesserint nescientes. Quomodo enim reus constituitur, qui nescit quid fecerit?
14.93
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 93. - Quod impuberes et furiosi non possint testamentum facere. Instit. lib. II, tit. XII.
14.93
Testamentum facere non possunt impuberes, quia nullum eorum animi judicium est; item furiosi, quia mente carent. Nec ad rem pertinet si impubes postea pubes, aut furiosus postea compos mentis factus fuerit, et decesserit. Furiosi autem si per id tempus fecerint testamentum quo furor eorum intermissus est, jure testati esse videntur.
14.94
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 94. - Judaeos non esse cogendos ad fidem Christianam. Ex Tolet. conc. cap. 58 (cap. 56).
14.94
De Judaeis praecepit sancta synodus nemini deinceps vim inferri ad credendum. Item, eodem conc. Judaei non vi sed libera arbitrii voluntate[ liberi arbitrii facultate, Grat.] ut convertantur, suadendi potius sunt quam impellendi.
14.95
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 95. - Ut nullus Judaeis in errore suo patrocinetur. Item (cap. 57) .
14.95
Quicunque episcopus, sive clericus, sive saecularis, ullis Judaeis contra fidem Christianam vel munere vel favore auxilium praestiterit, vere ut profanus et sacrilegus, anathema effectus ab Ecclesia catholica et regno Dei efficiatur extraneus, quia dignum est ut a corpore Christi separetur, qui ejus inimicis patronus efficitur.
14.96
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 96. - De infirmando Judaeorum testimonio. Item (cap. 63) .
14.96
Infirmari oportet eorum testimonium, qui in fide falsi docentur, nec eis esse credendum qui veritatis fidem a se abjecerunt.
14.97
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 97. - Ne publica officia Judaeis committantur. Item (ibid., c. 46) .
14.97
Hi qui ex Judaeis, officia publica nullatenus appetant, quia sub hac occasione Christianis injuriam faciunt, ideoque judices provinciarum cum sacerdotibus, eorum subreptiones fraudulentas suspendant, et officia publica eos agere non permittant. Si quis autem hoc permiserit, velut in sacrilegum excommunicatio proferatur, et is qui subrepserit publicis codicibus[ caedibus, orig.] deputetur.
14.98
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 98. - Ne Judaei mancipia Christiana emere praesumant. Item (cap. 65) .
14.98
Judaeis non liceat Christianos servos nec Christiana mancipia emere, nec cujusquam consequi largitate. Nefas est enim ut membra Christi serviant membris Antichristi. Quod si deinceps servos Christianos vel ancillas Judaei habere praesumpserint, sublati ab eorum dominatu libertatem a principe consequantur.
14.99
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 99. - Ne Christiani Judaeorum conviviis intersint. Ex concil. Aurelian. III, tempore Childeberti regis, cap. 13.
14.99
Christianis convivia interdicimus Judaeorum in quibus si forte fuisse probantur, annuali excommunicationi pro hujuscemodi contumacia subjacebunt.
14.100
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 100. - Ne Judaei a Coena Domini usque ad secundam feriam in publico appareant. Item cap. 29.
14.100
Judaei a die Coenae Domini usque in secundam Sabbati in Pascha, hoc est ipso quatriduo procedere inter Christianos, neque catholicis populis se ullo modo vel quacunque occasione miscere praesumant.
14.101
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 101. - Quod omni mansuetudine et benignitate Judaei ad fidei unitatem sint vocandi. Gregorius Petro episcopo Terracinensi (I regist., ep. 34.)
14.101
Joseph praesentium lator Judaeus insinuavit nobis, quod de quodam loco, in quo ad celebrandas festivitates suas Judaei in Terracinensi castro consistentes convenire consueverant, tua eos fraternitas expulerit, et in alium locum pro colendis similiter festivitatibus suis te quoque noscente et consentiente, migraverint, et nunc de eodem loco expulsos denuo se conqueruntur. Sed si ita est, volumus ut tua fraternitas ab hujusmodi se querela suspexdat, et locum quem( sicut praediximus) cum tua conscientia quo congregentur adepti sunt, eis( sicut mos fuit) ibidem liceat convenire. Hos enim qui a Christiana religione discordant, mansuetudine, benignitate, admonendo, suadendo ad unitatem fidei necesse est congregare: ne quos dulcedo praedicationis et praeventus futuri judicis terror ad credendum invitare poterat, minis et terroribus repellantur.
14.102
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 102. - De servis Judaeorum ad ecclesiam confugientibus. Gregorius lib. III registri Joanni episcopo Caralitano (epist. 9) .
14.102
Pervenit ad nos servos ancillasque Judaeorum fidei causa ad ecclesiam fugientes, aut infidelibus restitui dominis, aut eorum ne restituantur pretium dari. Hortamur igitur ut nullatenus tam pravam consuetudinem manere permittas, sed quilibet Judaeorum servus ad venerabilia loca fidei causa confugerit, nullatenus eum patiamini praejudicium sustinere, sed sive olim Christianus, sive nunc fuerit baptizatus, sine ullo Christianorum pauperum damno, religioso ecclesiasticae pietatis patrocinio in libertatem modis omnibus defendatur.
14.103
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 103. - De Felice Christiano, quem quidam Samarites servituti subjicere volebat. Item Joanni episcopo Syracusano (VII, ind. 1, ep. 22) .
14.103
Felix praesentium portitor questus nobis est, cum sit de Christianis natus parentibus, a quodam Christiano Samaraeo se( quod dici scelus est) esse donatum. Et dum hujusmodi superstitionis homines Christiana quolibet modo mancipia possidere nec ratio legis, nec reverentia religionis admittat, se tamen per decem et novem annos in ejus asserit servitio permansisse. Sed cognoscente hoc decessore vestro sanctae memoriae Maximiano, ab eo se zelo( sicut decuit) sacerdotali commoto, de Samaraei servitio nefario dicit liberatum. Sed quia ejusdem Samaraei filius post 5 annos factus dicitur Christianus, et supradictum Felicem in ejus servitium( quantum ipse dicit) quidam nituntur redigere, sanctitas vestra haec quae edocti sumus diligenter inquirat, et si ita ea esse constiterit, eum tueri studeat, et a nullo sub qualibet occasione gravari permittat, quia, dum superstitiosae sectae mancipia dominos suos ad fidem praecedentia servitio eorum redigi aperte jura prohibeant, quanto magis hic de Christianis parentibus natus et factus a parvulo Christianus, hanc non debet quaestionem aliquo modo sustinere.
14.104
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 104. - Ut veteres synagogas Judaei obtineant. Item Gregorius Januario episcopo Caralitano (VII ind. 2, ep. 5) .
14.104
Judaei de civitate vestra huc venientes questi nobis sunt quod synagogam eorum quae Caralis sita est, Petrus qui ex eorum superstitione ad Christianae fidei cultum, Deo volente, perductus est, adhibitis sibi quibusdam indisciplinatis, sequenti die baptismatis sui, hoc est Dominico in ipsa festivitate paschali cum gravi scandalo, sine vestra occupaverit voluntate, atque imaginem illic Genitricis Dei Dominique nostri, et venerandam crucem vel birrum album, quo de fonte surgens indutus fuerat, posuerit. Paulo post. His hortamur affatibus, ut sublata exinde cum ea qua dignum est veneratione, imagine atque cruce, debeatis quod violenter ablatum est reformare, quia, sicut legalis definitio novas Judaeos non patitur erigere synagogas, ita quoque eos sine inquietudine veteres habere permittit.
14.105
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 105. - Ne Judaei a solemnitatibus suis vi arceantur. Item Paschasio episcopo Neapolitano (l. XI, ep. 15) .
14.105
Judaei habitantes Neapoli questi nobis sunt, asserentes quod quidam eos a quibusdam feriarum suarum solemnitatibus irrationabiliter nitantur arcere, ne illis sit licitum festivitatum suarum solemnia colere, sicut eis nunc usque et parentibus eorum longis retro temporibus licuit observare vel colere. Quod si ita se veritas habet, supervacuae rei videntur operam adhibere.
14.106
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 106. - De mancipiis Judaeorum si fieri Christiani voluerint, quid agendum sit. Gregorius Fortunato Neapolitano episcopo (l. V regist., c. 131, seu ep. 31) .
14.106
Fraternitatem vestram oportet esse sollicitam, si de Judaeorum servitio non solum Judaeus, sed etiam quisquam paganorum fieri voluerit Christianus postquam voluntas ejus fuerit patefacta, nec hunc sub quolibet ingenio vel argumento cuipiam Judaeorum venundandi facultas sit, sed is qui ad Christianam converti fidem desiderat, defensione vestra in libertatem modis omnibus vindicetur. Hi vero quos hujuscemodi oportet servos amittere, ne forsitan utilitates suas irrationabiliter existiment impediri sollicita vos hoc convenit consideratione servare, ut si paganos, quos mercimonii causa de externis finibus emerint, infra tres menses dum emptor cui venditi fuerant non invenitur, fugere ad Ecclesiam forte contigerit, et velle se dixerint fieri Christianos, vel etiam extra Ecclesiam hanc talem voluntatem prodiderint, pretium eorum a Christiano, scilicet emptore, perciplant. Si autem post praefinitos tres menses quisquam hujuscemodi servorum Judaicorum velle suum dixerit, et fieri voluerit Christianus, nec aliquis eum postmodum emerit, nec dominus qualibet occasionis specie audeat venundare, sed ad libertatis procul dubio praemia perducatur, quia hunc non ad vendendum, sed ad sibi serviendum dicitur comparasse.
14.107
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 107. - De zelo sacerdotum Christianorum contra Judaeos. Ambrosius in epistola ad Wercellenses (ep. 29 ad Theod. imp.) .
14.107
Relatum est a comite orientis militarium partium incensam esse synagogam, idque auctore factum episcopo. Non assero exspectandam fuisse assertionem episcopi; sacerdotes enim turbarum moderatores sunt studiosi pacis, nisi cum et ipsi moventur injuria Dei aut Ecclesiae contumelia. Item. Quid mandas in absentem judicium? habes praesentem, habes confitentem reum. Proclamo quod ego synagogam incenderim, quod illis mandaverim, ne etiam esset locus in quo Christus negaretur. Item. Non vides, imperator, quia Deus se pro illis prohibet rogari, quos tu vindicandos putas? Item. Quis habet synagogam vindicare? Christus, quem occiderunt, quem negaverunt? An Deus Pater vindicabit eos qui nec Patrem recipiunt? Item. Si de causis pecuniariis comites tuos consulis, quanto magis in causis religionis sacerdotes Domini aequum est consulas? Item. Integra adhuc tibi sunt omnia, in hoc me ego Deo nostro pro te obligo, nec verearis sacramentum. Nunquid Deo displicere poterit, quod pro ejus emendatur honorificentia? Item. Quod honorificentius fieri potuit, feci, ut me magis audires in regia, ne si necesse esset audires in Ecclesia.
14.108
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 108. - Quod Judaei bellandi potestatem amiserint. Hieronymus super Isaiam lib. II (in c. 3).
14.108
Non est mirum si apud Judaeos perierit omnis dignitas bellatorum, cum militandi sub gladio et arma portandi non habeant potestatem.
14.109
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 109. - De damnatione Judaeorum si Christianum circumciderint. Cod. lib. I.
14.109
Judaei et bonorum proscriptione et perpetuo exsilio damnabuntur, si nostrae fidei hominem circumcidisse eos, vel circumcidendum mandasse constiterit.
14.110
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 110. - De mancipii Judaeorum, si ad Ecclesiam confugerint. Ex Vita beati Greg. lib. IV, cap. 43.
14.110
Quemadmodum Judaeos violenter baptizari Gregorius denegabat, ita Christianos eis quoquo modo subjici nullatenus permittebat. Item, ibid., c. 45. Judaeorum mancipia semel confugientia ad ecclesiam nusquam quibuslibet suasionibus reddi permittebat. Item, ibid., c. 46. Non solum Christiana mancipia in libertatem pristinam legaliter revocabat Gregorius, verum paganorum ad fidem venire volentia, vendi nullo modo permittebat.
14.111
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 111. - Quod nulla infamis persona accusare possit. Stephanus omnibus episcopis, cap. 1.
14.111
Accusator vestrum nullus sit servus aut libertus, nullaque suspendii rea, aut infamis persona. Repellantur etiam cohabitantes inimicis, et omnes laici, quos ad infestationem blasphemiae affectio amicitiae incitare solet.
14.112
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 112. - Ut Judaei conversi honorentur. Gelasius Quinigesio episcopo.
14.112
Vir clarissimus Telesinus, quamvis Judaicae credulitatis esse videatur, talem se nobis approbare contendit, ut eum merito nostrum[ vestrum] appellare debeamus qui pro Antonio[ Antio] parente suo specialiter postulavit, ut eum dilectioni tuae commendare debeamus. Et ideo fratrem[ frater] supradictum voluntatis nostrae mandatorumque respectu ita te habere convenit, ut non solum in nullo penitus opprimatur, verum etiam in quo ei opus fuerit, solatio tuae se gaudeat dilectionis adjutum.
14.113
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 113. - Qua diligentia examinandum sit de servis Judaeorum. Gelasius Siracusio, Constantio et Laurentio episcopis.
14.113
Judas qui Judaicae professionis existit mancipium, juris sui quod ante paucos annos se asserit comparasse, nunc ad Ecclesiam Venefranam confugisse suggessit, sicut petitorii tenor annexus ostendit, eo quod dicat sibi ab infantia Christiano nuper a praefato domino signaculum circumcisionis infixum. Quapropter diligenter vestra inter utrumque sollicitudo rerum fideliter examinet veritatem, quatenus nec religio temerata videatur, nec servus hac objectione mentitus competentis jura domini declinare contendat.
14.114
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 114. - Quod Judaei servari debeant, non occidi. Alexander papa II omnibus episcopis Hispaniae [ Galliae ].
14.114
Placuit nobis sermo, quem nuper de vobis audivimus, quomodo tutati estis Judaeos qui inter vos habitant, ne interimerentur ab illis qui contra Sarracenos in Hispaniam proficiscebantur. Illi quippe stulta ignorantia, vel forte caeca cupiditate commoti, in eorum necem volebant saevire, quos fortasse divina pietas ad salutem praedestinavit. Sic etiam beatus Gregorius quosdam qui ad eos delendos exardescebant prohibuit, impium esse denuntians eos delere velle qui Dei misericordia servati sunt, ut patria libertateque amissa, diuturna poenitentia Patrum praejudicio, in effusione sanguinis Salvatoris damnati, per terrarum orbis plagas dispersi vivant. Dispar nimirum est Judaeorum et Sarracenorum causa. In illis enim qui Christianos persequuntur, et ex urbibus et propriis sedibus pellunt juste pugnatur, hi ubique parati sunt servire. Quemdam etiam episcopum synagogam eorum destruere volentem cohibuit.
14.115
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 115. - De eodem. Berengario Narbonensi vicecomiti.
14.115
Noverit prudentia vestra nobis placuisse quod Judaeos qui sub vestra potestate habitant, tutati estis ne occiderentur. Non enim gaudet Deus effusione sanguinis, neque laetatur in perditione malorum. Item, Willefredo[ Wilfredo] Narbonensi archiepiscopo. Omnes leges tam ecclesiasticae quam saeculares, effusionem humani sanguinis prohibent.
14.116
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 116. - Ne medicina a Judaeo accipiatur. Ex septima synodo, cap. 11.
14.116
Nullus eorum qui in sacro sunt ordine aut laicus azyma Judaeorum manducet, aut cum eis habitet, aut eos, in infirmitatibus suis vocet, aut medicinam ab eis accipiat, aut cum eis in balneo lavet. Si vero quisquam hoc fecerit; si clericus est, deponatur; si laicus vero, excommunicetur.
14.117
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 117. - Ne Christiani cum Judaeis ineant convivia. Ex concilio Agathensi cap. 40.
14.117
Omnes clerici sive laici Judaeorum convivia vitent, nec eos ad convivium quisquam accipiat, quia, eum apud Christianos cibis communibus non utantur, indignum est atque sacrilegum eorum cibos a Christianis sumi, cum ea quae Apostolo permittente nos sumimus ab illis judicentur immunda, ac sic inferiores incipiant esse Christiani quam Judaei, si nobis quae ab illis vitantur apponuntur, illi[ nosque ab illis ponuntur utamur: illi, etc., orig.] vero a nobis oblata contemnant.
14.118
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 118. - Ne Judaei judices vel telonarii constituantur. Ex conc. Matisconensi tempore Guntranni regis, cap. 16 (Matisc. conc. I, c. 13).
14.118
Ne Judaei Christianis praeliis judices deputentur, aut telonarii esse permittantur, per quod illis( quod Deus avertat) Christiani videantur esse subjecti.
14.119
DECRETI PARS DECIMA TERTIA. De raptoribus, de furibus, de usurariis et feneratoribus; de venatoribus, de maledicis et contentiosis, de comessationibus et ebrietatibus, de furiosis, de Judaeis, et eorum correctione. CAP. 119. - De poenitentia eorum qui cum Judaeis cibum sumpserint. Ex conc. Eliberitano, cap. 30.
14.119
Si aliquis clericus sive fidelis fuerit qui cum Judaeis cibum sumpserit, placuit eum a communione abstinere, ut debeat emendari.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).