Ivo Carnotensisc.1040–1115
Decretum
Decr 17.200
Choose a text
More by Ivo Carnotensis
—
10721 Decret13
17.1
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem.
17.1
CAP. 1.- Tropica disputatio beati Clementis, quanta vel qualia mundi discrimina patiatur Ecclesia.
17.2
Ait beatus Clemens Petri successor apostoli in epistola prima ad Jacobum fratrem Domini, Hierosolymitanum videlicet episcopum:« Mare hic mundus habeatur. Ventorum vero varietates, turbinum diversis tentationibus conferantur. Persecutiones, tribulationes, et pericula fluctibus exaequentur. Terreni vero spiritus qui vel de torrentibus, vel de vallibus spirant, pseudoprophetarum et seductorum, seu pravae doctrinae verba dicantur. Promontoria vero et loca confragosa, hi qui in potestatibus saeculi sunt judices, et pericula minantur et mortes. Bithalassa vero loca, quae duplicibus unde fallacis aestibus verberantur, dubiis mente, et de promissionum veritate nutantibus conferantur[ atque his qui irrationabili fidem nostram ratione discutiunt, inseritur in or.]. Hypocritae vero et dolosi, piratis similes habeantur. Jam vero rapidus vortex et tartarea charybdis, et saxis illisa naufragia, ac mortiferae submersiones, quid aliud aestimanda sunt quam peccata? Restat igitur ut haec navis cursu prospero tuta possit portum desideratae urbis intrare, et ita Deo precem fundere, ut naufragantes mereantur audiri.»
17.1
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 2. - Ut episcopi impositam a Deo sibi curam in populis protegendis non ambigant. Ex concil. Toletano IV, cap. 31.
17.1
Episcopi in protegendis populis ac defendendis, impositam a Deo sibi curam non ambigant. Ideoque dum conspiciunt judices ac potentes pauperum oppressores existere, prius eos sacerdotali admonitione redarguant, et si contempserint emendare, anathematizentur.
17.2
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 3. - De illis qui in episcopiis praedam fecerint. Ex concilio Carthaginensi, cap. 8.
17.2
Ut si quis quemlibet exspoliaverit, et admonente episcopo non reddiderit, excommunicetur.
17.3
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 4. - Ut episcopi potestates admoneant, ut pauperes non opprimant. Ex concilio Aurelianensi, cap. 4.
17.3
Ut judices aut potestates qui pauperes opprimunt, si commoniti a pontifice suo non emendaverint, excommunicentur.
17.4
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 5. - De eadem re. Ex concil. Maguntiensi I, cap. 8 (sub Leone III).
17.4
Ut episcopi potestatem habeant res ecclesiasticas praevidere, regere, et gubernare, atque dispensare, secundum canonum auctoritatem, volumus ut laici in eorum ministerio obediant episcopis, ad regendas Ecclesias Dei, viduas et orphanos defendendos, et ut obedientes sint eis ad eorum Christianitatem servandam: et episcopi consentientes comitibus et judicibus ad justitias faciendas: et ut nullatenus per aliquorum mendacium, vel falsum testimonium neque per perjurium, aut per praemium lex justa in aliquo depravetur.
17.5
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 6. - De saecularibus Ecclesiam vel clericum injuste calumniantibus. Ex concilio Agathensi, cap. 32.
17.5
Si quis saecularium pro calumnia Ecclesiam aut clericum fatigare tentaverit, et evictus fuerit, ab ecclesiae liminibus et catholicorum communione( nisi digne poenituerit) arceatur.
17.6
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 7. - Ut contemptores canonum excommunicentur. Ex concil. I Carthaginensi, cap. 15. (sub Jul. I, c. 14.)
17.6
Ut laici contemptores canonum excommunicentur, clerici honore priventur.
17.7
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 8. - De praevaricatoribus divinarum legum. Ex concil. apud Lauriacum, cap. 10 (cap. 1).
17.7
Si quis publicus divinae legis praevaricator, vel pro manifestis criminibus sanctorum canonum contemptor repertus fuerit, ac sanctorum Patrum constitutionibus episcopalibus obtemperare distulerit, anathematizetur.
17.8
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 9. - Quod non liceat imperatoribus vel cuiquam potentum aliquid agere contra divinum mandatum. Ex concil. Adriani papae, cap. 16 (post concilium Nicaenum II ex diversis collec.).
17.8
Non licet ergo imperatori vel cuiquam pietatem custodienti aliquid contra mandata divinitatis praesumere, nec quidquam quod evangelicis propheticisque seu apostolicis regulis obviet, agere. Injustum enim judicium et definitio injusta, regio metu vel jussu a judicibus ordinata non valeat. Nec quidquam quod contra evangelicam, et propheticam, aut apostolicam doctrinam, constitutionemque eorum sive sanctorum Patrum actum fuerit, stabit. Et quod ab infidelibus aut haereticis factum fuerit, omnino cassabitur.
17.9
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 10. - Ut nemio contra canones esse praesumat. Ex concil. Triburiensi, cap. 10 (ex capitulis Adriani papae).
17.9
Ut constitutiones contra canones et decreta praesulum Romanorum, vel bonos mores, nullius sint momenti.
17.10
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 11. - De imperatoria lege. Ex decretis Pii papae, cap. 3.
17.10
Lex imperatorum non est supra legem Dei, sed subtus.
17.11
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 12. - Quando canonica ventilantur, nisi sint religiosi, laici non intersint. Ex concilio Cabilonensi, cap. 6.
17.11
Quando ea quae canonica sunt ventilantur, vel quando regularia examinantur, neque aliquos laicos interesse, nisi religiosos, oportet, et nisi hos tantummodo, qui in propria appellantur persona.
17.12
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 13. - Ut laici in synodo, nisi clericis jubentibus, docere non audeant. Ex conc. Carthagin. IV, cap. 98.
17.12
Laici in synodo, praesentibus clericis, nisi ipsis jubentibus, docere non audeant.
17.13
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 14. - Quod populus docendus sit, non sequendus. Ex decretis Coelestini papae, cap. 22 (epist. III, cap. 3).
17.13
Docendus est populus, non sequendus, eosque si nesciunt quid liceat, quidve non liceat commonere, non his consensum praebere debemus. Quisquis vero conatus fuerit tentare prohibita, sentiet censuram canonicam minime defuturam.
17.14
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 15. - De illo qui contra decretum episcopi venerit. Greg. dictum.
17.14
Si quis venerit contra decretum episcopi, ab Ecclesia abjiciatur.
17.15
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 16. - Quod admonendus sit imperator, ut constitutis apostolicae sedis obtemperet. Ex decretis Anastasii papae (Anast. II, ad Anastasium August., cap. 6) .
17.15
Illud vero peculiarius pro amore imperii vestri, et beatitudine quae[ qua] consequi poterit regnum, pro apostolico officio praedicamus, ut( sicut decet, et Spiritus sanctus dictat) monitis nostris obedientia praebeatur, ut bona omnia vestra respublica consequatur, sicut in Exodo promittitur: Si audieris vocem Domini Dei tui, et quae placent feceris coram eo, et obedieris praeceptis ejus, et custodieris omnem justitiam ejus, omnem infirmitatem, quam importavi Aegyptiis, non importabo in te. Ego enim sum Dominus qui salvum facio te. Et illic iterum tuba potentissima canitur: Et nunc, Israel, quid Dominus Deus tuus postulat a te aliud, quam ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in omnibus viis ejus, et diligas eum, et servias Domino Deo tuo ex toto corde, et ex tota mente tua? Custodi praecepta Domini Dei tui, et justitias quas ego mando tibi. Haec me suggerentem frequentius non spernat pietas tua, ante oculos habens Domini in Evangelio verba: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit; et qui me spernit, spernit eum qui me misit. Nam et Apostolus concinens Salvatori nostro ita loquitur: Quapropter qui haec spernit, non hominem spernit, sed Deum, qui dedit Spiritum suum sanctum in nobis. Pectus clementiae vestrae sacrarium est publicae felicitatis, ut per instantiam vestram, quam velut vicarium praesidere jussit in terris, evangelicis, apostolicisque praeceptis non dura superbia resistatur, sed per obedientiam, quae sunt salutifera, compleantur.
17.16
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 17. - Generalis admonitio regum. Ex Registro sancti Gregorii ad Aldebertum regem Anglorum, cap. 263 (lib. regist. IX, epist. 60).
17.16
Propter hoc omnipotens Deus bonos quosque ad populorum regimina perducit, ut per eos omnibus, quibus praelati fuerint, dona suae potestatis[ pietatis] impendat. Quod in Anglorum gente factum cognovimus, cui vestra gloria idcirco est praeposita ut bona quae vobis concessa sunt, etiam subjectae vobis genti superno beneficio restaurentur. Et ideo, gloriose fili, eam quam accepisti divinitus gratiam sollicita mente custodi. Christianam fidem in populis tibi subditis extendere festina, zelum rectitudinis tuae in eorum conversione multiplica, idolorum cultus insequens fanorum aedificia everte. Subditorum mores in magna vitae munditia exhortando, terrendo, corrigendo et boni operis exempla monstrando, aedifica, ut illum retributorem invenias in coelo cujus nomen atque cognitionem dilataveris in terra. Ipse enim vestrae quoque gloriae nomen etiam posteris gloriosius reddet cujus vos honorem quaeritis et servatis in gentibus. Sic enim Constantinus quondam piissimus imperator, Romanam rempublicam a perversis idolorum cultibus revocans, omnipotenti Deo Domino nostro Jesu Christo secum subdidit, seque cum subjectis populis tota ad eum mente convertit. Unde factum est ut antiquorum principum nomen suis vir ille laudibus vinceret, et tanto in opinione praedecessores suos, quanto et in bono opere superaret. Et nunc itaque vestra gloria cognitionem unius Dei Patris, et Filii, et Spiritus sancti regibus ac populis sibimet subjectis festinet infundere, ut et antiquos gentis suae reges laudibus ac meritis transeat, et quanto in subjectis suis etiam aliena peccata deterserit, tanto etiam de peccatis propriis ante omnipotentis Dei terribile examen securior fiat. Paulo post. Praeterea scire vestram gloriam volumus, quia sicut in Scriptura sacra ex verbis Domini omnipotentis agnoscimus, praesentis mundi jam terminus juxta est, et sanctorum regnum venturum est, quod nullo unquam poterit fine finiri. Appropinquante autem eodem mundi termino, multa imminent, quae antea non fuerunt, videlicet immutationes aeris, terroresque de coelo, et contra ordinationem[ ordinem] temporum tempestates, bella, fames, pestilentiae, terraemotus per loca; quae tamen non omnia nostris diebus ventura sunt, sed post nostros dies subsequentur. Vos itaque si qua ex his evenire in terra vestra cognoscitis, nullo modo vestrum animum perturbetis, quia idcirco haec signa de fine saeculi praemittuntur, ut de animabus nostris debeamus esse solliciti, et de mortis hora suspecti, ut venturo Judici in bonis actibus inveniamur praeparati.
17.17
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 18. - Alia admonitio principum. Ex Registro Gregorii, ad Justinum praetorem Siciliae. cap. 2 (lib. I regist., ep. 2).
17.17
Quod lingua loquitur, attestatur conscientia, quia dudum vos, et nullius dignitatis occupationibus implicatos, multum dilexi multumque veneratus sum. Ipsa namque incessus vestri modestia quibusdam conatibus exigebat ut diligi etiam a nolente debuisset. Et cum vos venisse ad administrandam praeturam[ praefecturam] Siciliae audirem, valde gavisus sum; et quia quamdam inter vos atque ecclesiasticos simulationem subrepere comperi, vehementissime contristatus sum. Nunc vero quia et vos administrationis cura, et me studium hujus regiminis occupat, in tantum vos recte diligere specialiter possumus, in quantum generalitati minime nocemus. Unde per omnipotentem Dominum rogo, in cujus tremendo judicio nostrorum actuum posituri rationem sumus, ut ejus respectum semper gloria vestra ante oculos habeat, et nunquam quodlibet, ex quo inter nos vel parva dissensio proveniat, admittat. Nulla vos lucra ad injustitiam pertrahant. Quam sit vita brevis aspicite; ad quem quandoque ituri estis judicem, qui judiciariam potestatem geritis, cogitate. Solerter ergo intuendum est quod cuncta lucra hic relinquimus, et solas dispensativorum[ dispendiosorum] lucrorum causas nobiscum ad judicium deportamus. Illa ergo nobis sunt commoda quaerenda, quae nequaquam mors adimat, sed mansura in perpetuum praesentis vitae finis ostendat.
17.18
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 19. - Item adhortatio principum. Ex registro Gregorii, ad Gennadium patricium et exarchum, cap. 72 (lib. I, ep. 73).
17.18
Si non ex fidei merito et Christianae religionis gratia tanta excellentiae vestrae bellicorum actuum prosperitas eveniret, non summopere miranda fuerant, cum sciamus haec etiam antiquis bellorum ducibus fuisse concessa. Sed cum futuras, Deo largiente, victorias non carnali providentia, sed magis orationibus praevenitis, fit ut hoc in stuporem veniat, quod gloria vestra non terreno consilio, sed Deo desuper largiente descendat[ dispensat]. Ubi enim meritorum vestrorum loquax non discurrit opinio, quae et bella vos frequenter appetere non desiderio fundendi sanguinis, sed dilatandae causa reipublicae in qua Deum coli conspicimus, loquitur, quatenus Christi nomen per subditas gentes fidei praedicatione circumquaque discurrat? Sicut enim exteriora vos virtutum opera eminentes in hac vita constituunt, ita et internorum[ interna morum, habet Greg.] ornamenta ex corde mundo procedentia, in futura vita coelestium gaudiorum participatione glorificant.
17.19
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 20. - Qualiter studendum sit regibus, sacerdotum vel populi peccata ulcisci. Ex registro Gregorii ad Brunichildem reginam Francorum, cap. 272 (lib. IX, ep. 64).
17.19
Cum scriptum sit: Justitia etevat gentem, miseros autem facit populos peccatum, tunc regnum stabiliri creditur, cum culpa quae cognoscitur, citius emendatur. Multorum igitur ad nos relatione pervenit( quod dicere sine afflictione cordis nimia non valemus), ita quosdam sacerdotes in illis partibus impudice ac nequiter conversari ut et audire nobis opprobrium et lamentabile sit referre. Ne ergo postquam hujus nequitiae huc usque se tetendit opinio, aliena pravitas aut nostram animam, aut vestrum regnum peccati suo jaculo feriat, ardenter ad haec debemus ulciscenda consurgere, ne paucorum fames multorum esse possit perditio. Nam causa sunt ruinae populi sacerdotes mali. Quis enim pro populi peccatis se intercessor objiciat, si sacerdos qui exorare debuerat, graviora committat: Sed quoniam eos, quorum est locus haec insequi, nec sollicitudo ad requisitionem, nec zelus excitat ad vindictam, scripta ad nos vestra discurrant, ut personam, si praecipitis, cum vestrae auctoritatis assensu transmittamus, quae una cum aliis sacerdotibus haec et subtiliter quaerere, et secundum Deum debeat emendare. Nec enim dissimulanda sunt quae dicimus, quia qui emendare potest et negligit, participem se, procul dubio, delicti constituit. Providete ergo animae vestrae, providete nepotibus, quos cupitis regnare feliciter, providete provinciis, et priusquam Creator noster manum suam ad feriendum excutiat, de correctione hujus sceleris studiosissime cogitate, ne tanto postmodum acrius feriat, quanto modo diutius et clementer exspectat. Scitote autem quia magnum Deo nostro sacrificium placationis offeretis, si tanti labem facinoris de vestris citius finibus amputatis. Data die X Kal. Julii, indictione IV.
17.20
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 21. - Unde supra. Ex registro ad Theodoricum regem Francorum, cap. 274 (lib. IX, ep. 53).
17.20
Excellentiae vestrae index cordis epistola quanta in vobis fulgeat cum regia potestate prudentia, ita luculenti copia sermonis edocuit ut dubium esse non valeat quidquid laudabile de vobis fama narraverit. Et quoniam exhortationem nostram adeo regiis animis per laudis praedicamenta placuisse signastis, ut quidquid ad Dei nostri cultum, quidquid ad ecclesiarum reverentiam, quidquid ad honorem pertinere cognoscitis sacerdotum, studiose statui et velitis in omnibus custodire, iterata vos per vestram mercedem[ pro vestra magna mercede] adhortatione pulsamus, ut congregari synodum jubeatis. Et sicut dudum scripsimus corporalia in sacerdotibus vitia, et Simoniacae haeresis pravitatem omnium episcoporum definitione damnari, atque a regni vestri amputari finibus faciatis, nec plus illic[ illis] per pecuniam obtinere quam praecepta Dominica praecipiunt permittatis. Nam dum omnis avaritia idolorum sit servitus, quisquis hanc in dandis honoribus et maxime ecclesiasticis, vigilanter non praecavet, infidelitatis perditioni subjicitur, etiamsi tenere fidem quam negligit videatur. Sicut ergo contra exteriores hostes, ita quoque contra interiores animarum adversarios studete esse solliciti, ut per hoc quod Dei nostri inimicis fideliter repugnatur, et hic feliciter ipsius protectione regnetis, et ad aeterna postmodum gaudia, ejus duce gratia. veniatis.
17.21
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 22. - Quod multorum solamen sit, si prudentes viri regibus adhaereant. Ex registro Gregorii, ad Asclepiodotum patricium Gallorum, cap. 271 (lib. XII, ep. 17).
17.21
Prudentes viros( sicut estis) regibus adhaerere multorum solamen est. Nam dum praestari sibi locum ad animae datum utilitatem intelligunt, certum est quia mercedis causas alias, ubi inveniunt, non praeponunt.
17.22
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 23. - Ut regum adversarii excommunicentur. Ex concilio apud Lauriacum, cap. 14 (cap. 3).
17.22
Si quis potestati regiae contumaci et inflato spiritu contradicere vel resistere praesumpserit, et ejus justis et rationabilibus imperiis secundum Deum et auctoritatem ecclesiasticam obtemperare noluerit, anathematizetur
17.23
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 24. - De illis qui principi non obediunt. Ex concilio Toletano.
17.23
In libro Regum legitur: Qui non obedierit principi, morte moriatur. In concilio autem Agathensi praecipitur ut anathematizetur.
17.24
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 25. - De illis qui in adversitate propriae gentis, aut patriae, culpabiles inveniuntur. Ex eodem concilio (Tolet, conc. VI. c. 12, quanquam non iisdem verbis) .
17.24
Nobis igitur ratio persuasit synodaliter decernere, ut quicunque laicorum adversitate propriae gentis, aut patriae, vel regiae potestatis ad exteras partes se conferendo noxius fuerit, ultra repertus perpetua sit excommunicatione damnatus, et nunquam illi praeter in ultimo mortis suae, communio tribuatur.
17.25
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 26. - Ut nullus praesumat, principe vivente, alium eligere regem. Ex eodem conc. (cap. 17) .
17.25
Quanquam in concilio anteriori, quod anno primo gloriosissimi principis nostri habitum est, de hujusmodi re fuerit promulgata sententia, tamen placet iterata, juxta quod convenit, custodire. Itaque regis vita constante, nullus sibi aliquo opere, vel deliberatione, seu cujuscunque dignitatis laicus, seu gradu episcopatus, presbyterii, aut diaconii consecratus, caeterisque clericatus officiis deditus, futurum regem provideat contra viventis regis utilitatem et procul dubio voluntatem, blandimento vel suasione per eamdem spem, aut alios in se trahat, aut ipse in alium acquiescat. Iniquum enim et valde exsecrabile a Christianis debet haberi futuri temporis illicitis prospicere, et vitae suae ignaros ventura disponere. Quod si quisquam jam talia iniqua deliberatione cum quocunque est meditatus, hoc sibi noverit esse sacerdotali moderamine concessum, ut si venialiter possit, hoc sine mora praesentis principis auribus studeat publicare. Si autem obticeat, et deliberationis suae machinamenta noluerit dicere, pessimo plectatur anathemate.
17.26
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 27. - Ut nemo intendat in interitum regis. Ex eodem concil. VI, cap. 18 (cap. 2 et 3 Toletan. conc. V).
17.26
Jam quidem in antecedente universali synodo saluti nostrorum principum constat esse consultum, sed libet iterare bene sancita, et digna auctoritate munire salubriter ordinata. Ideoque contestamur coram Deo, et omni ordine angelorum, coram prophetarum atque apostolorum, vel omnium martyrum choro, coram omni Ecclesia catholica et Christianorum coetu, ut nemo intendat in interitum regis, nemo vitam principis nece attrectet, nemo regni eum gubernaculis privet, nemo tyrannica praesumptione apicem regni sibi usurpet, nemo quolibet machinamento in ejus adversitatem sibi conjuratorum manum associet. Quod si in copiam horum quisquam nostrorum temerario ausu praesumptor exstiterit, anathemate divino percussus, absque ullo remedii loco habeatur condemnatus aeterno judicio.
17.27
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 28. - De fidelibus regum. Ex eodem concil. VI, cap. 14.
17.27
Proinde ut anno primo serenissimi principis nostri decrevit concilium sanctum, omnes qui pro fideli obsequio, et sincero servitio voluntatibus vel jussis paruerint principis, totaque intentione salutis ejus, custodiam vel vigilantiam habuerint regni, a successoribus nec a dignitate, nec a rebus pristinis causa repellantur injusta, sed et nunc ita pro uniuscujusque utilitate principis moderentur discretione, sicut eos prospexerit necessarios esse patriae, et sic illis impertiatur benignitas ut in caeteris maneat gratia et potestas, quatenus ita omnia in rebus juste conquisita lucrentur, ut posteris relinquendi, vel quibus voluntas eorum decrevit conferendi, spontaneo fruantur arbitrio. Caeterum si infidelis quisquam in capite regio, aut inutilis in rebus commissis exstiterit, in clementiae ejus manu, posteritatis nutu constet hujusmodi moderatio. Nefas est enim in dubium deducere jus potestatis, cui omnium gubernatio superno constat delegata judicio. Quod si post ejus discessum quispiam repertus fuerit ejus vitae fuisse infidelis, quidquid largitate ipsius in rebus habuit conquisitis careat, confiscandum, et fidelibus largiendum.
17.28
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 29. - De regum sobole. Ex eodem concilio VI, cap. 16.
17.28
Sicut insolentia malorum regum odiosa semper et exsecrabilis existit subjectis, ita bonorum provida utilitas amabilis efficitur populis. Quocirca quis ferat, aut quis talem errantem Christianum videat, qui regiam sobolem, aut posteritatem conetur exspoliare rebus, aut privare dignitatibus? Quod deinde ne fiat, generalis promatur de filiis principis sententia nostra, id est, de praesentis excellentissimi Chintillani regis posteritate dentur apta nobis decreta, ut ea quae synodus praeterito anno in hac ecclesia habita constituit, circa omnem posteritatem ejus universitas regni sui conservet, hoc est, ut praebeatur filiis[ ejus] dilectio benigna et firma, et tribuantur ubi loci opportunitas exhibuerit, defensiones ad adminicula justa, ne de rebus juste profligatis, aut parentum dignitate procuratis, vel largitate principum, aut alicujus impensis, aut etiam proprietate debitis, fraudentur qualibet insidia calliditatis, neve a quoquam laedendi eos praebeantur argumenta machinationis. Quia dignum est ut cujus regimine habemus securitatem, ejus posteritati decreto concilii impertiamus quietem.
17.29
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 30. - Quod quidquid commotus animus fecerit, hoc justum putat. Ex registro Gregorii ad Mauricium Augustum, cap. 23 (lib. II, ep. 61, seu c. 100).
17.29
Omnipotenti Deo reus est qui serenissimo domino, in omne quod agit et loquitur, purus non est. Ego autem indignus pietatis vestrae famulus, in hac suggestione mea, neque ut episcopus, neque ut servus jure reipublicae, sed jure privato loquor. Quia, serenissime domine, et illo jam tempore dominus meus fuisti, quando adhuc dominus omnium non eras. Illa praepositorum sollicitudo utilis, illa est cautela laudabilis, in qua totum ratio agit, et furor sibi nil vindicat. Restringenda ergo sub ratione potestas est, nec quidquam agendum prius quam concitata ad tranquillitatem mens redeat. Nam commotionis tempore, justum putat ira quod fecerit.
17.30
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 31. - Quod laici presbyteros, qui ecclesias illorum tenent, non aliud quam divinum officium facere cogant. Ex dictis Augustini.
17.30
Admoneo, vos, dilectissimi, Deum timere, sacerdotes honorare, reddentes eis debitum sanctitatis, ut vobis adjuvantibus ipsi inconturbati valeant atque securi salutaria praedicare, et regulam atque vigorem ecclesiasticum conservare, ita ut clerici omnes suis subjaceant episcopis, et ab illis doceantur. Praeceptum quippe est a Domino: Reddite quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo. Apostolicum praeceptum vobis mando, ut nullus saecularis clericum in suum habeat obsequium, sed illi, cujus signaculum in capite habet, mente deserviat et corde, educatus in his quae a suo praecipiuntur episcopo. Detestabile est enim et iniquum opus clericum in ludis inveniri, aut cum accipitribus vel venationibus degere vitam, tantisque scenicis causis sauciatum ad episcopatum aut presbyterium, vel quibuslibet sacerdotalibus officiis accedere, non bonis, sed malis vitiis plenum. Scriptum namque est: Qui diligitis Dominum, odite malum. Nam et hoc hortamur Christianitatem vestram, ut juxta sanctorum canonum instituta, nec ecclesiis a vobis fundatis aliunde veniens presbyter suscipiatur, nisi a vestrae Ecclesiae fuerit episcopo consecratus, aut ab eo per commendatitias litteras suscipiatur. Multi enim sibimetipsi mendaces, multoties servi cujusquam fugam arripientes dominis suis semetipsos quasi consecratos presbyteros annuntiant, dum non sint. Sunt autem ministri diaboli, et non Dei, et qui eos suscipiunt similiter, quia scriptum est: Videbas furem, et cum eo currebas, etc.
17.31
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 32. - Ut Judaei super Christianos non ponantur. Ex conc. Meldensi, cap. 3.
17.31
Ne Judaei administratorio usu sub ordine villicorum atque exactorum Christianam familiam regere audeant, nec eis hoc a quoquam fieri praecipiatur. Si quis vero contra haec agere praesumpserit; si episcopus, presbyter, aut diaconus fuerit, proprio submoveatur gradu. Si vero monachus fuerit, communione privetur. Similiter et laicus. Et si perseveraverint inobedientes, anathematizentur.
17.32
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 33. - Quod sancta Ecclesia unum Patrem habeat in coelis. Ex concil. II Cabilonensi, cap. 51.
17.32
Quia ergo constat in Ecclesia diversarum conditionum homines esse, ut sunt nobiles et ignobiles, servi, coloni, inquilini, et caetera hujusmodi nomina. oportet ut quicunque eis praelati sunt, clerici sive laici, clementer erga eos agant, et misericorditer eos tractent, sive in exigendis ab eis operibus, sive in accipiendis tributis, et quibusdam debitis; sciantque eos fratres suos esse, et unum habere Patrem Deum, cui sic clamant: Pater noster, qui es in coelis, unam matrem sanctam Ecclesiam, quae eos intemerato sacri fontis utero gignit. Disciplina igitur eis misericordissima, et gubernatio opportuna adhibenda est. Disciplinae indisciplinate vivendo auctorem suum offendunt, gubernationes in quotidianis vitae commeatibus praelatorum adminisculo destitutae, fatiscunt.
17.33
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 34. - De illo qui pro catholica fide tribulationes patitur. Ex concil. Carthag. IV, cap. 43.
17.33
Christianum catholicum qui pro catholica fide, et pro ecclesiasticis rebus et Christiana religione tribulationes patitur, omni honore a sacerdotibus honorandum, etiam et per diaconum ut victus ei ministretur, decretum est.
17.34
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 35. - De haeredibus, si jussa testatoris non impleverint, ut episcopus adimpleat. Ex concilio Maguntiensi, cap. 1.
17.34
Si haeredes jussa testatoris non adimpleverint, ab episcopo loci illius omnis res quae his relicta est canonice interdicatur, cum fructibus et caeteris emolumentis, ut vota defuncti impleantur.
17.35
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 36. - Ut laici, quamvis religiosi, ecclesiastica non disponant. Ex eodem concilio, cap. 5 (conc. Rom. III sub Symmacho, c. 3).
17.35
Laicis, quamvis religiosis, nullo modo de ecclesiasticis facultatibus aliquid disponendi unquam attribuatur facultas.
17.36
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 37. - De illis qui res ecclesiae a regibus petunt. Ex concilio Lugdunensi, cap. 11.
17.36
Qui res ecclesiae petunt a regibus et horrendi cupiditatis impulsu egentium substantiam rapiunt, irrita habeantur quae obtinent, et a communione Ecclesiae, cujus facultatem auferre cupiunt, excludantur.
17.37
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 38. - De eo, si episcopus ecclesiasticum, et comes saeculare placitum una die condixerint. Ex concilio Triburiensi cav. 9, cui interfuit rex Arnulfus.
17.37
Cum autem episcopus Ecclesiam a Domino Deo sibi commissam regens, episcopatum circumeundo perrexerit, et placitum canonice constitutum decreverit, populumque sibi creditum illo invitaverit, atque comes eadem die sciens placitum ab episcopo condictum, vel nesciens placitum cum populo suum condixerit, et banno illuc venire praeceperit, placitum comitis omnes postponant, et comes ipse, idemque populus post episcopum festine pergant, scientes se non illic seditiosa contentione decertare, sed pro fide catholica invigilare, non cumulum pecuniarium, sed lucrum congregare animarum. Unde in eadem epistola beati Clementis:« Vestrum, qui legatione domini fungimini, est docere populos: eorum vero est vobis obedire, ut Deo.» Et in epistola Alexandri papae successoris Evaristi:« Si quis autem legationem vestram impedit, non unius, sed multorum profectum avertit. Et sicut multis nocet, ita a multis est arguendus; et quia Dei causam impedit, et statum Ecclesiae conturbat, ideo a liminibus ejus arceatur.» Quapropter nullus comes, nullusque judex, nullus omnino in clericatu vel saeculari habitu constitutus, legationem episcoporum impediat, vel conturbare praesumat. Ut autem unanimitas et concordia sit inter episcopos et comites, placuit ut si quis episcopus domi residens conventum populi esse voluerit, et comes nihilominus in ipsa eademque die placitum condixerit, effectum obtineat, qui prior judicaverat, salva tamen dignitate et potestate episcopi.
17.38
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 39. - De regibus bene regentibus. Ex dictis Isidori (lib. III De summo bono, c. 48) .
17.38
Qui in hoc saeculo bene temporaliter imperat, sine fine in perpetuum regnat, et de gloria saeculi hujus ad aeternam transmeat gloriam. Qui vero prave regnum exercent, post vestem fulgentem et lumina lapillorum, nudi et miseri ad inferna torquendi descendunt. Reges a recte agendo vocati sunt; ideoque recte faciendo regis nomen obtinetur, peccando amittitur. Nam et viros sanctos proinde reges vocari in sacris eloquiis invenimus, eo quod recte agant, sensusque proprios bene regant, et motus resistentes sibi rationabili discretione componant. Recte igitur illi reges vocantur, qui tam semetipsos quam subjectos bene regendo modificare noverunt. Quidam ipsum nomen regiminis ad immanitatem transvertunt crudelitatis, dumque ad culmen potestatis venerint, in apostasiam statim labuntur, tantoque se tumore cordis extollunt, ut cunctos subditos in sui comparatione despiciant, eosque quibus praeesse contigit non agnoscant. Quibus congrue per Ecclesiasticum dicitur: Ducem te constituerunt? noli extolli Dum mundi reges se caeteris sublimiores sentiunt, mortales tamen se esse cognoscant, nec regni gloriam, qua in saeculo sublimantur aspiciant, sed opus quod secum ad inferos deportent, intendant. Si ergo carebunt hujus temporibus gloria, illa agant quae post finem sine fine possideant. Dum Apostolus dicat: Non est potestas nisi a Deo, quomodo per prophetam de quibusdam potestatibus dicitur: Ipsi regnaverunt, sed non ex me? Quasi diceret: Non me propitio, sed me irato. Unde inferius per eumdem prophetam dicit: Dabo, inquit, tibi regem in furore meo. Quo manifestius elucet, bonam malamque potestatem a Deo ordinari, sed bonam propitio, malam irato. Reges quando boni sunt, muneris esse Dei, quando vero mali, sceleris esse populi. Secundum meritum enim plebeium disponitur vita rectorum, testante Job: Qui regnare facit hypocritam propter peccata populi. Irascente enim Deo talem rectorem populi suscipiunt qualem pro peccato merentur. Nonnunquam pro malitia plebis etiam reges mutantur, et qui ante videbantur esse boni, accepto regno, fiunt iniqui.
17.39
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 40. - De eadem re. Ex dictis ejusdem (ibid., c. 49) .
17.39
Qui recte utitur regni potestate, ita se praestare omnibus debet, ut quanto magis honoris celsitudine claret, tanto in semetipso humiliet mentem, proponens sibi exemplum humilitatis David, qui de suis meritis non tumuit, sed humiliter sese dejiciens, dixit: Vilis incedam, et vilis, apparebo ante Dominum qui me elegit. Qui recte utitur regni potestate, formam justitiae factis magis quam verbis instituet. Iste nulla prosperitate erigitur, nulla adversitate turbatur. Non innititur propriis viribus, nec a Domino recedit cor ejus. Regni fastigio humili praesidet animo. Non eum delectat iniquitas, non inflammat cupiditas. Sine defraudatione alicujus ex paupere divitem se facit, et quod juxta potestatem a populis extorquere poterat, saepe misericordia clementia donat. Dedit Deus principibus praesulatum pro regimine populorum, et illis eos praeesse voluit, cum quibus una est eis nascendi moriendique conditio. Prodesse ergo debet populis principatus non nocere, nec dominando premere, sed condescendendo consulere, ut vere sit utile hoc potestatis insigne, et dono Dei pro tuitione utantur membrorum Christi. Membra enim Christi fideles sunt populi, quos dum ea potestate quam accipiunt, optime regunt, bonam utique vicissitudinem Deo largitori restituunt. Bonus rex facilius ad justitiam a delicto regreditur, quam de justitia ad delictum transfertur. Ut noveris hoc esse casum, illud propositum. In proposito ejus esse debet, nunquam egredi a veritate. Quod si casu titubare contigerit, mox resurgere.
17.40
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 41. - De patientia regum. Ex dictis ejusdem (ibid., c. 50) .
17.40
Plerumque princeps justus etiam malorum errores dissimulare novit, non quod iniquitati eorum consentiat, sed quod aptum tempus correctionis exspectet, quando eorum vitia vel emendare valeat, vel punire. Multi adversus principes conjurationis crimine deteguntur, sed probare volens Deus clementiam principum, illos male cogitare permittit, istos non deserit. De illorum malo bene istis facit, dum culpas quas illi agunt, isti mira patientia indulgent. Reddere malum pro malo vicissitudo est justitiae. Sed qui clementiam addit justitiae, non malum pro malo culpatis reddit, sed bonum pro malo offensis impertit.
17.41
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 42. - De delictis regum. Ex dictis ejusdem (ibid.) .
17.41
Difficile est principem regredi ad melius, si vitiis fuerit implicatus. Populi enim peccantes judicem metuunt; reges autem, nisi solo Dei timore metuque gehennae coerceantur, libere in praeceps proruunt, et per abruptum licentiae in omne facinus vitiorum labuntur. Quanto quisque in superiori constitutus est loco, tanto in majori versatur periculo; et quanto splendoris honore quisque celsior est, tanto, si delinquit, peccato major est. Potentes enim potenter tormenta patientur. Cui enim plus committitur, plus ab eo exigitur, etiam cum mensura[ usura] poenarum. Reges vitam subditorum facile exemplis suis vel aedificant vel subvertunt, ideo principem non oportet delinquere, ne formam peccandi faciat, peccati ejus impunita licentia. Nam rex qui ruit in vitiis cito viam ostendit erroris. Sicut legitur de Jeroboam, qui peccavit et peccare fecit Israel. Illi autem ascribitur quidquid exemplo ejus a subditis perpetratur. Sicut nonnulli bonorum principum Deo placita facta sequuntur, ita facile multi prava eorum exempla sectantur. Plerique autem apud iniquos principes, necessitate magis quam voto, mali existunt, dum imperiis eorum obediunt. Nonnulli autem sicut prompti sunt sequi reges in malum, sic pigri sunt imitari illos in bonum. Saepe unde mali reges peccant, inde boni justificantur, dum praecedentium cupiditatem et malitiam corrigunt. Nam re vera peccatis eorum communicant, si quod illi diripuerunt, isti retentant. Cujus peccatum quisque sequitur, necesse est ut ejus poenam sequatur. Neque enim erit impar supplicio, cujus errore quisque par est ac vitio.
17.42
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 43. - Quod reges legibus teneantur. Ex dictis ejusdem (ibid., c. 5) .
17.42
Justum est principem legibus obtemperare suis. Tunc enim jura sua ab omnibus custodienda existimet, quando et ipse illis reverentiam praebet. Principes legibus teneri suis, nec in se posse damnare jura quae in subjectis constituunt. Justa est enim vocis eorum auctoritas, si quod populis prohibent, sibi non licere patiantur. Sub religionis disciplina saeculi potestates subjectae sunt. Et quamvis culmine regni sint praediti, vinculo tamen fidei tenentur astricti, ut fidem Christi suis legibus praedicent, et ipsam fidei praedicationem moribus bonis conservent.
17.43
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 44. - De disciplina regum in Ecclesia. Ex dictis ejusdem (ibid.) .
17.43
Principes saeculi nonnunquam intra Ecclesiam potestatis adeptae culmina tenent, ut per eamdem potestatem disciplinam ecclesiasticam muniant. Caeterum intra Ecclesiam potestates necessariae non essent, nisi ut quod non praevalet sacerdos efficere per doctrinae sermonem, potestas hoc imperet[ impleat] per disciplinae terrorem. Saepe per regnum terrenum coeleste regnum proficit, ut qui intra Ecclesiam positi contra fidem et disciplinam Ecclesiae agunt, rigore principum conterantur[ coerceantur], ipsamque disciplinam, quam Ecclesiae humilitas exercere non praevalet, cervicibus superborum potestas principalis imponat, et sic venerationem meretur, ut virtutem potestatis impertiat[ et ut venerationem accipiat, virtutem, etc. Sic hodie Grat. et Isid.]. Cognoscant principes saeculi Deo debere reddere se rationem propter Ecclesiam, quam a Christo tuendam suscipiunt. Nam sive augeatur pax et disciplina Ecclesiae per fideles principes, sive solvatur, ille ab eis rationem exiget qui eorum potestati suam Ecclesiam credidit.
17.44
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 45. - Cur Deus alios ad libertatem, alios autem ad servitutem discreverit. Ex dictis ejusdem.
17.44
Propter peccatum primi hominis humano generi poena divinitus illata est servitutis, ita ut quibus aspicit non congruere libertatem[ dignitatem], his misericordius irroget servitutem. Et licet peccatum humanae originis per baptismi gratiam fidelibus cunctis dimissum sit, tamen aequus Deus ideo discrevit hominibus vitam, alios servos constituens, alios dominos, ut licentia male agendi servorum, potestate dominantium restringatur. Nam si omnes sine metu fuissent, quis esset, qui a malis quempiam cohiberet? Inde et in gentibus principes regesque electi sunt, ut terrore suo populos a malo coercerent, atque ad recte vivendum legibus subderent. Quantum pertinet ad rationem, non est personarum acceptio apud Deum, qui mundi elegit ignobilia, et contemptibilia et ea quae non sunt, ut ea quae sunt destrueret, ne glorietur omnis caro, hoc est, carnalis potentia coram illo. Unus enim Dominus aequaliter et dominis fert consultum et servis. Melior est subjecta servitus quam elata libertas. Multi enim inveniuntur Deo libere servientes sub dominis constituti flagitiosis, qui, etsi subjecti sunt illis corpore, praelati tamen sunt mente.
17.45
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 46. - Ut nullus servus monachus fiat invito domino suo. Ex Chalcedonensi conc., cap. 4 (action. 15, q. 16, c. Qui vere pureque).
17.45
Nullum recipi in monasteriis servum obtentu monachi, praeter domini sui conscientiam voluimus. Transgredientem vero hanc diffinitionem nostram, excommunicatum esse decrevimus.
17.46
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 47. - De eadem re. Gelasius per Lucaniam, Brutios et Siciliam episcopis ( epist. 1, c. 16) .
17.46
Quisquis episcopus, presbyter et diaconus, vel eorum qui monasteriis praeesse noscuntur, serviles et originarias personas apud se tenentes non restituendas patronis, aut deinceps vel ecclesiasticae servituti, vel religiosis congregationibus putaverint applicandas, nisi voluntate forsitan dominorum et subscriptione, vel testimonio primitus absolutas, vel legitima transactione concessas, periculum se honoris sui non ambigant communionisque subituros.
17.47
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 48. - Ne mancipia manumissa servituti denuo mancipentur. Ex concilio Aurelianensi tempore Childeberti regis, cap. 7 (Aurel. V).
17.47
Quaecunque mancipia ab ingenuis dominis servitute laxantur, in ea libertate maneant quam tunc a dominis perceperunt. Hujusmodi libertas, si a quocunque pulsata fuerit, cum justitia ab Ecclesiis defendatur, praeter eas culpas, pro quibus leges collatas servis revocare jusserunt libertates.
17.48
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 49. - Exemplum ejusdem rei. Gregorius Mariano episcopo Ravennae (l. VII regist., ep. 21) .
17.48
Joannes, praesentium portitor, queritur uxorem suam, molestias Georgii cujusdam refugientem, diu in septis venerabilibus residere, et nullum hactenus invenire solatium. Cujus quia de conditione esse controversiam asserit, et vestrae eam fraternitati petiit commendandam, his vos hortamur affatibus, ut eidem mulieri servata aequitate tuitionem debeatis impendere, et a nullo eam contra rationis ordinem gravari aliquo modo permittatis.
17.49
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 50. - De eo, si quem ecclesiasticae familiae episcopus servitute laxaverit. Ex Agathensi concilio. cap. 6 (cap. 7).
17.49
Si quos de servis Ecclesiae bene meritis episcopus libertate donaverit, collatam libertatem a successoribus placuit custodiri, cum eo quod eis manumisser in libertate contulerit. Quod tamen jubemus 20 solidorum modum, in terrula, vincola, vel hospitiolo tenere. Quod si amplius datum fuerit, post manumissoris mortem Ecclesiae revocetur.
17.50
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 51. - Ut libertos, si opus fuerit, Ecclesia tueatur, cap. 28 (cap. 29).
17.50
Libertos, legitime a dominis suis factos, Ecclesia, si necesse fuerit, tueatur. Quod si quis ante audientiam aut pervadere eos, aut exspoliare voluerit vel praesumpserit, ab Ecclesia repellatur.
17.51
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 52. - Exemplum hujus rei. Ex concilio Toletano IV, cap. 73 (cap. 71).
17.51
Dist. 87, c. Liberti qui a quibuscunque.) Liberti quicunque manumissi sunt, atque Ecclesiae patrocinio commendati existunt, sicut regulae antiquorum Patrum constituerunt, sacerdotali defensione a cujuslibet insolentia protegantur, sive in statu libertatis eorum, sive in peculio quod habere noscuntur.
17.52
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 53. - De eadem re. Ex Vita beati Gregorii, lib. III, cap. 45 ( auct. Joan. diac. R. Eccl. ).
17.52
Libertatem cujusque hominis Gregorius contra judicum insolentias, liberis nihilominus vocibus defendebat.
17.53
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 54. - De eadem re. Gregorius Leontio exconsuli (lib. Regist. VIII, c. 51) .
17.53
Unum hoc bene et constanter novi, quia et si quam in rebus publicis fraudem fecit libertinus, substantia ejus caedi debuit, non libertas. Nam in hoc quod liberi caeduntur, ut taceam, quod omnipotens Deus offenditur, ut taceam, quod vestra opinio vehementer gravatur, piissimi tamen imperatoris nostri tempora omnino fuscantur. Hoc enim inter reges gentium, et imperatorem regum distat, quia reges gentium domini servorum sunt; imperator vero, Romanorum dominus liberorum. Unde et vos quidquid agitis, prius quidem servata justitia, deinde custodita per omnia libertate agere debetis
17.54
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 55. - De mancipiis fugitivis, ne quis ecclesiastico jure illa tueatur. Item, Petro subdiacono.
17.54
Plerosque cognovimus de amissis mancipiis conqueri dicentes quia, si servus cujuspiam fortasse fugiens dominum suum, juris ecclesiastici se esse professus est, rectores Ecclesiae protinus hunc ut servum ecclesiastici juris habeant, nullo agentes judicio, sed servi vocem defendentes. Quod mihi tantum displicet, quantum a veritatis judicio abhorret. Unde volo ut experientia tua, quaecunque ita facta cognoverit, postposita tarditate, corrigat, et talia quaeque mancipia, si qua nunc jure ecclesiastico habentur, sicut sine judicio ablata sunt, ita restitui ante judicium decet, et si quid in eis sanctae Ecclesiae legitime competit, tunc eorum possessores debent ordinata actione pulsari.
17.55
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 56. - Quomodo defendere se debeat, qui libertate donatus ad servitutem revocatur. Capitularium lib. III, cap. 43.
17.55
Si quis per chartam ingenuus dimissus fuerit, et a quolibet homine in servum interpellatus fuerit, primum legitimum auctorem suae libertatis proferat, et in sua libertate perseveret. Si vero legitimus actor defuerit, testimonio bonorum hominum qui tunc aderant, quando liber dimissus fuerat, se defendere permittatur. Si vero testes defuerint, cum duabus aliis chartis, quae ejusdem cancellarii manu firmatae sint vel scriptae, suam chartam, quae tertia est, veram et legitimam esse confirmet. Cancellarius autem talis esse debet, qui pagensibus loci illius notus fuisset et acceptus. Si autem qui interpellatus fuerit ad servitium, nec actorem nec testimonia habuerit, neque alias duas chartas ad suam confirmandam invenire potuerit, tunc is qui eum interpellavit, secundum legem ipsam chartam falsam efficiat, et servum conquirat.
17.56
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 57. - Ne servo credatur cuipiam crimen imponenti. Capitular. lib. VI, cap. 46.
17.56
Servo penitus non credatur, si super aliquem crimen objecerit, aut si etiam dominum suum crimine impetierit. Nam etiamsi in tormentis positus exponat quod objecit, credi tamen illi non oportet.
17.57
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 58. - Item, ne servilis conditionis personae contra aliquem testantur, nisi ingenui desint. Cap. 159.
17.57
Libertus vel liberta in nullis negotiis contra quemquam testimonium dicere admittantur, excepto in aliquibus causis, ubi ingenuitas deesse cognoscitur, sicut permissum est et de servis.
17.58
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 59. - Servi testimonio adversus dominum minime standum. Lib. VII, cap. 208.
17.58
Si servi facinora dominorum confessi sunt, nullo modo audiantur, nisi forte eos deferant majestati.
17.59
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 60. - De eadem re Codicum lib. IV cap. 20, titulo VIII (tit. XX, l. VII).
17.59
Servos pro dominis, quemadmodum adversus eos, interrogari non posse, pro facto autem suo posse interrogari non ambigitur.
17.60
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 61. - Item de eadem re. Lib. IX, cap. 1, tit. XX (tit. I, l. XX).
17.60
Si quis ex familiaribus, vel ex servis cujuslibet domus, cujuscunque criminis delator atque accusator emerserit, ejus existimationem, caput, vel fortunas periturus, cujus familiaritati vel dominio inhaeserit, ante examinationem judicii in ipsa expositione criminum, atque accusationis exordio, ultore gladio feriatur.
17.61
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 62. - Liberti patronos accusantes perinde puniendi ac servi, tit. XXI (ibid. l. XXI).
17.61
Liberti, si accusatores manumissorum, haeredumve eorum praesumpserint esse, eodem quo servi supplicio tenebuntur, luituri poenas ante prohibitae delationis exordium.
17.62
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 63. - Libertum ad ingratitudinem erga patronum revocari debere in servitutem. Novellarum constitutio 69, cap. 2.
17.62
Si libertus contra patronum suum ingratus fuerit, rescindi debet libertas; cavere autem oportet ingratitudines, quae legibus cognitae sunt, veluti si libertus manus suas contra patronum moveat, vel si contumelias atroces ei fecerit, vel si magnum et intolerabile damnum ei dederit, id est, si ad dedecus ejus pertinentes injurias effuderit. Si enim horum aliquid patronus vel liberi ejus probaverint, ad pristinum statum convictus revertatur libertus.
17.63
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 64. - Quae personae a publica accusatione arceantur. Ex concilio Carthaginensi VII, cap. 2.
17.63
Omnes servi, vel proprii liberti ad accusationem publice non admittantur, omnes etiam infamiae maculis aspersi, id est histriones, aut turpitudinibus subjectae personae; haeretici etiam, sive pagani, seu Judaei. Sed tamen omnibus quibus accusatio denegatur, in causis propriis accusandi licentia non neganda est.
17.64
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 65. - Ne libertus Ecclesiam cujus antea servus fuerat, accusare praesumat. Ex Tolet. concil. IV, cap. 69 (cap. 67).
17.64
Liberto adversus Ecclesiam, cujus juris exstitit, accusandi vel testificandi denegetur licentia. Quod si praesumpserit, placet ut in servitutem propriae Ecclesiae revocetur, cui nocere conatur.
17.65
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 66. - De eodem. Ex Hispalensi conc. II, cap. 9 (cap. 8).
17.65
Libertorum statum, qui contra episcopum suum, vel patronam Ecclesiam nituntur, decidi potius quam conservari convenit, ut quorum libertas perniciosa est, sit salutifera servitus, et qui superbire noverunt adepta libertate elati, perdita discant obedire subjecti.
17.66
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 67. - Liberti, eorumque posteri qualiter cum rebus ab Ecclesia sibi commissis agere debeant Ex Tolet. conc. IX, cap. 16.
17.66
Libertis Ecclesiae eorumque propagini ex omnibus quae de jure Ecclesiae noscuntur habere, nihil licebit in extraneum dominium transactione quacunque deducere. Sed si ex his quaelibet fortasse vendere voluerint, sacerdoti ejusdem Ecclesiae offerent convenienter emenda, earumque rerum pretia, ut eis placuerit, aut dispensent, aut habeant. Nam in dominium partis alterius rei suae censum nullo modo transire permittimus. Suis autem filiis, vel propinquis ejusdem vel servitio vel patrocinio sub jugatis, quaecunque vendere vel donare voluerint, aditus omnino patebit.
17.67
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 68. - Famulos ad ecclesiam confugientes contra voluntatem dominorum suorum non esse tuendos. Gregorius Bonifacio episcopo.
17.67
Metuentes famuli dominos si ad Ecclesiae septa confugerint, intercessionem debent quarere, non latebras, ne haec ipsa praesumptio tarditatis temeritatem augeat renitendi. Filius etenim noster vir spectabilis Petrus queritur servum suum in ecclesia S. Clementis diutius commorari, cui cum deputasset sacramenta praestari, illum egredi nulla ratione voluisse. Et ideo supradictus homo de praesenti cum eo quem elegerit esse mittendum, cum de impunitate ejus sacramenta praebuerint, eum facias ad dominum suum modis omnibus remeate. Aut si in hac pervicacia forte perstiterit, post sacramentum sibi praestitum, reddatur invitus.
17.68
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 69. - De eadem re. Idem Petro subdiacono Campaniae (lib. Regist. II, epist 1, seu c. 46) .
17.68
Mancipia si qua in monasterio Sancti Severini, vel in alia ecclesia ejusdem castelli de civitate refugerint, mox ut ad notitiam tuam pervenerit, nullo modo illic ea immorari permittas, sed intra civitatem in ecclesiam revocentur. Et si justam contra dominos suos querelam habuerint, congrua ordinatione de ecclesiis exire necesse est. Si vero venialem culpam commiserint, dominis suis accepto de venia sacramento, sine mora reddantur.
17.69
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 70. - Ne quis mancipia clericorum pro suis occupet. Ex Arelatensi concilio, cap. 6.
17.69
Si quis mancipia clericorum pro suis mancipiis ad ecclesiam fugientibus, crediderit occupanda, per omnes Ecclesias districtissima damnatione feriatur.
17.70
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 71. - Si quis fugitivum servum clam domino suo susceperit, quo damno mulctetur. Codicum lib. VI, cap. 1 titulo IV (tit. I, l. 4).
17.70
Quicunque fugitivum servum in domo vel in agro inscio domino ejus susceperit, cum compari alio vel 20 solidis reddat.
17.71
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 72. - Quod furti reus sit, qui servum a domino suo quolibet modo alienaverit, tit. VI (tit. II, l. 4).
17.71
Alienum servum sine voluntate domini qui sciens vendidit, seu donavit, vel alio modo alienavit, nihil ei diminuere potest. Et si contrectet, vel apud se detinuerit, furtum facit.
17.72
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 73. - Ne quis apostolicae sedis censura manumissum, ad servitium retrahat. Gregorius Anthemio subdiacono (lib. I Regist. ep. 53) .
17.72
Praesentium lator Gaudentius[ Gaudiosus est apud Gregor.] insinuavit nobis, ab actoribus sanctae Romanae( cui Deo auctore praesidemus) Ecclesiae, sibi violentiam irrogari, asserens quod filios suos juri praedictae velint Ecclesiae vindicare. Oblatis etenim ab eo documentis, novimus Siricam uxorem praesentium portitoris, ab Aetia quondam beatae memoriae, Morenae cuidam feminae titulo donationis fuisse largitam, et ab eadem Morena per epistolam manumissam. Et ideo indecens esse credimus ut progeniti ex libera muliere filii ad servitium retrahantur. Propterea experientiae tuae praesenti auctoritate praecipimus, ut his ipsis documentis, sicut et nos didicimus, exuto a curis animo, diligenter intendat, quatenus si documenta nulla sunt ab Ecclesiae parte, quae documentis hujus hominis debeant obviare, ab ejus se molestia sine aliqua retractatione suspendat. Durum est enim ut, si alii pro mercede sua libertates tribuunt, ab Ecclesia, quam tueri haec oportuerat, revocentur.
17.73
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 74. - Servum non esse fugitivum qui ad amicum domini sui, causa intercessionis confugerit. Pandectarum lib. XXI, tit. I (tit. I, l. 43).
17.73
Qui ad amicum domini deprecaturus confugit, non est fugitivus. Imo si ea mente aut non impetrato auxilio, domum non revertatur, nondum fugitivus est.
17.74
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 75. - Quod servus fugiens, servi per hoc jugum non abjiciat, lib. XLIV, titulo secundo (lib. XLI, tit. III) .
17.74
Si servus quem possidebam, fugerit, etiamsi pro libero gerat, videbitur a domino possideri. Sed hoc tunc intelligendum est, eum si is apprehensus fuerit, nolit pro libertate sua litigare; nam si paratus est litigare, non videbitur a domino possideri, cui se adversarium praeparavit.
17.75
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 76. - De dominis si famulis intolerabiles fiant tit. VIII.
17.75
De his servis qui ad aedem sacram vel statuam principum confugiunt, praecepit( Divus Antoninus) ut si intolerabilis videatur dominorum saevitia, cogantur servos bonis conditionibus vendere, ut pretium dominis detur. Et recte; expedit enim reipublicae ne quis re sua male utatur. Cujus rescripti ad Aelium Martianum emissi verba sunt haec; dominorum quidem potestatem in servos suos illibatam esse oportet, ne cuiquam hominum jus suum detrahatur. Dominorum interest, ne auxilium contra saevitiam vel famem, vel intolerabilem injuriam denegetur his, qui juste deprecantur. Ideoque cognosce de querelis eorum, qui ex familia Julii Sabini ad statuam confugerint, et si vel durius habitos quam aequum est, vel infami injuria affectos cognoveris, vendere jube, ita ut in potestatem domini non revertantur.
17.76
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 77. - Exemplum vindictae in eos qui se justas habere causas mendaciter fingunt. Gelasius Joanni episcopo Vivanensi [ Viennensi legit Grat.]
17.76
Uxor Felicis et filia Romam( quia sic oportuit) pervenerunt. Siquidem hunc ipsum primum se ad barbarorum basilicam conferentem, seque bonas causas habere jactantem, egredi sub hac conditione praecepimus, ut si actus suos fideliter et rationabiliter allegaret, nihil contra eum prorsus asperum fieri, durumque pateremur. Alioquin si contra fidem et utilitatem dominicam venisse probaretur, ipse sibimet imputaret atque ordinationi congruae subjaceret. Qui superveniente filio nostro viro spectabili Orthasio, sic est ad singula quaeque convictus, ut os aperire non posset, et vera esse quae huic objicerentur, propria voce fateretur. Ideoque tenetur mancipatus custodiae.
17.77
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 78. - Quod homicidii reus non sit, qui alienum servum insidiantem sibi occiderit. Pandect. lib. IX, tit. II (tit. II, l. 4).
17.77
Si servum tuum latronem insidiantem mihi, occidero, securus ero. Nam adversus periculum naturalis ratio permittit se defendere. Lex duodecim tabularum furem noctu deprehensum occidere permittit, ut tamen id ipsum cum clamore testificetur. Interdiu autem deprehensum, ita permittit occidere, si is telo se defenderit, ut tamen aeque cum clamore testificetur.
17.78
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 79. - Quod dominum par culpa constringat, si quem eo sciente servus occiderit. Tit. IV (tit. IV, l. II).
17.78
Si servus sciente domino occidit, in solidum dominum obligat; ipse enim videtur dominus occidisse. Si autem inscienter, noxalis est. Nec enim debuit maleficio servi in plus teneri quam ut noxae eum dedat.
17.79
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 80. - Poenitentia ejus qui proprium servum extra judicis conscientiam peremerit. Ex Agathensi conc., cap. 60 (cap. 62).
17.79
Si quis servum proprium sine conscientia judicis occiderit, excommunicatione vel poenitentia biennii, reatum sanguinis emundabit[ emend., or.].
17.80
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 81. - Si quis peccaverit, in eo non in substantia ejus vindicandum. Gregorius Petro subdiacono Siciliae (lib. I regist., epist. 42) .
17.80
Cognovimus quod si quis ex familia Ecclesiae culpam fecerit, non in ipso, sed in ejus substantia vindicetur. De qua re praecipimus ut, si quis culpam fecerit, in ipso, sicut dignum est vindicetur; a commodo autem ejus abstineatur. Nisi forte parum aliquid, quod in usum exsecutoris qui ad eum mittitur, proficere possit[ non possit habet Greg.].
17.81
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 82. - Qualiter admonendi sint servi. Greg. in Pastorali, lib. II, (parte III, admonitione 6).
17.81
Servi admonendi sunt ne dominos despiciant, ne Deum offendant, si ordinationi illius superbiendo contradicant.
17.82
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 83. - Item admonitio servorum. Ambrosius super Epistolam primam ad Corinthios.
17.82
Si qui sub jugo sunt servi, dominos suos dignos omni honore existiment, ne nomen Dei et doctrina blasphemetur. Haec de illis scribit Apostolus, qui infideles habent dominos, praecipiens eis, ut omne obsequium suis praebeant dominis, licet sint a pietate alieni.
17.83
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 84. - De eadem re. Ejusdem, in argumento Epistolae ad Philemonem.
17.83
Servos omne servile obsequium suis dominis praebere praecipit Apostolus cum omni sollicitudine, sive impios habeant, sive pios dominos.
17.84
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 85. - Qualiter dominus servum placare debeat injuste a se laesum. Sermo Augustini in Quadragesima De fraterna concordia, qui sic incipit: Dies isti sancti (hom. 40, lib. quinquag. Hom.)
17.84
Aliquando dominus homo peccat in servum suum, quia etsi ille dominus est, ille servus, amno tamen servi alieni sunt, quia ambo Christi sanguine redempti sunt; tamen durum videtur, ut hoc etiam jubeam, hoc praecipiam, ut si forte dominus peccat in servum suum injuste litigando, injuste caedendo, dicat illi: Ignosce mihi, da mihi veniam quia non debet facere, sed ne ille incipiat superbire. Quid ergo? ante oculos Dei poeniteat eum, ante oculos Dei puniat cor suum. Et si non potest servo dicere, quia non oportet: Da mihi veniam, blande illum alloquatur; blanda enim appellatio, veniae est postulatio.
17.85
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 86. - De servo qui res detinet alienas. Codicum libro III, cap. 32, tractat. 20 (tit. XXXII, l. 20).
17.85
Non servum, quem res tuas detinere assueveras, sed ejus dominum de rebus repetendis conveniendum esse perspicis.
17.86
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 87. - Quod mancipium furtim et injuste distractum dominus sine pretio vindicabit, tract. 23 (l. XXIII).
17.86
Si mancipium tuum per vim aut per furtum ablatum alii ex nulla justa causa distraxerunt, vindicanti tibi dominum, solvendi pretium nulla necessitas irrogetur.
17.87
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 88. - De servis furtim arbores succidentibus, cap. 41, tract. 2 (tit. XLI, lib. 2).
17.87
Si servi vestri, inscientibus vobis, aut etiam prohibentibus, furtim arbores caeciderunt, frustra veremini, ne ex persona eorum ultra noxae deditionem sitis obstricti, cum ex delictis servorum domini ignorantes, vel prohibentes, ita condemnari debeant, ut aut noxae dedere servum, aut condemnationes sufferre in sua habeant potestate.
17.88
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 89. - Quod patronis vel dominis peccantibus, liberti vel servi sint innocentes, cap. 13, titulo V (lib. IV, tit. XIII, l. 5).
17.88
Ex patroni, vel ex domini contractu, liberti vel servi conveniri non possunt.
17.89
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 90. - Si servus mutuam accepit pecuniam, quidquid ex ea in usum domini transierit, domino solvendum, cap. 20, tit. I (tit. XXV, l. 1).
17.89
Servus tuus, pecuniam mutuam accipiens, ita demum te institoria actione obligavit, si cum eum officio alicui, vel negotiationi exercendae praeponeres, etiam ut faceret, ei permissum a te, probetur. Quod si ea actio locum non habet, si quid in rem tuam versum probabitur, actione in eadem re proposita cogeris exsolvere.
17.90
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 91. - De eodem, titulo III (tit. XXV, l. 3).
17.90
Institoria adversus eum actio competit, a quo servum mensae praepositum dicis, si ejus negotii causa, quod per eum exercebatur, depositam pecuniam nec redditam, potest probari.
17.91
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 92. - De eadem re, cap. 26. tit. III (tit. XXVI l. 3).
17.91
Etiam si neque mandante, neque subscribente, neque jubente domino, pecuniam mutuam Priscae dedisses, tamen ea quantitas si in rem dominae ejus justis erogationibus versa est, apud suum judicem eam conveni, consecuturus secundum juris formam, id quod tibi deberi apparuerit.
17.92
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 93. - Neminem contra patronum suum publice posse clamare, lib. VI, cap. 6, titulo I (lib. IV, tit. VI, l. 1).
17.92
Contra patronum tuum famosam actionem instituere non potes.
17.93
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 94. - Nulli servilis conditionis inscio domino vel invito licere possessionibus praejudicium facere, lib. IX, cap. 16, tit. VIII (lib. VIII, tit. XVI, l. 8).
17.93
Nexum non facit praediorum, nisi persona quae jure potuit obligare. Per servum autem, procuratorem, colonum, vel actorem, conductoremve praejudicium possessioni, invito vel inscio domino, imponi non posse, in jure et legum auctoribus declaratur.
17.94
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 95. - De partu ancillae, si inscio vel invito domino expositus fuerit, cap. 2, titulo I (tit. LII, l. I).
17.94
Si invito vel ignorante te, partus ancillae tuae expositus est, repetere eum non prohiberis; sed restitutio ejus( si non a fure vindicaveris) ita fiat, ut si qua in alendo eo, vel forte ad discendum artificium juste consumpta fuerint, restituantur.
17.95
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 96. - Item de partu servili titulo II (tit. LII. l. II).
17.95
Unusquisque sobolem suam nutriat; quod si exponendam putaverit, animadversioni quae constituta est, subjacebit. Sed nec dominis vel patronis repetendi aditum relinquimus, si ab ipsis expositos quodammodo ad mortem, voluntas quae misericordiae est amica, non collegerit. Nec enim suum dicere poterit, quem pereuntem contempsit.
17.96
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 97. - Ne quis puerum cujuscunque conditionis expositum sibi vindicet in servum, titulo III (tit. LIII, l. 3).
17.96
Sancimus nemini licere, sive ab ingenuis genitoribus puer parvulus procreatus, sive a libertina progenie, sive servili conditione maculatus, expositus sit, eum puerum in suum dominium vindicare, sive nomine dominii, sive ascriptione, sive colonariae conditionis. Sed neque his qui eos nutriendos sustulerunt licentiam concedi penitus cum quadam distinctione[ districtione] ita eos tollere, et educationem eorum procurare sive masculi sint sive feminae, ut eos vel loco liberorum, vel loco servorum, aut colonorum habeant, sed nullo discrimine habito, hi qui ab hujusmodi hominibus educati sunt, liberi et ingenui appareant.
17.97
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 98. - De servis damnatis, quid rerum suarum ad dominos pertineat, cap. 50, tit I (lib. IX, tit. XLIX, l. I).
17.97
Servorum capitis criminibus damnatorum peculia dominis non auferri notum est; sed quod servum dominus habuisse probaverit, recipiet.
17.98
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 99. - Quod dominus servum defendere possit in judicio accusatum, cap. 2, tit. II (lib. IX, tit. II, l. 2).
17.98
Si cuidam crimini servus obnoxius postulatur, dominus eum defendere potest, et in judicio sistere accusatoris intentionibus responsurum.
17.99
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 100. - Quod libertatem non amittat, si quis territus apud judicem servum se esse mentiatur. Capitularium lib. VII, cap. 342.
17.99
Qui metu et impressione alicujus terroris, apud acta praesidis servum se esse mentitus est, postea statum suum defendendi, non praejudicatur.
17.100
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 101. - De eo qui a servo alieno aliquid comparaverit nesciente domino suo, lib. V, cap. 306.
17.100
Si quis ex servo alieno aliquid comparaverit nesciente domino suo; si dominus infirmam voluerit esse emptionem, reddet pretium emptori, ut emptio nihil habeat firmitatis.
17.101
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 102. - Quod uterque anathema sit, et servus qui dominum suum superbe fugerit, et is qui eum ad hujusmodi fugam incitaverit. Hieronymus ad Paschasium Alexandrinum.
17.101
De servo qui fugerat dominum suum interrogabas, si ille in illa fuga mortuus fuerit, utrum liceret pro eo orare, an non. Hoc in divinis libris non invenimus prohibitum; sed tamen ab apostolis firmiter praeceptum, ut servi sint subditi in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam discolis, et in Gangrens. concilio, ita scriptum est:« Si quis servum sub praetextu divini cultus doceat proprium dominum contemnere, ut sic discedat ab ejus obsequio, anathema sit.» Unde datur intelligi quia si ille anathema meruit qui docet servum proprium contemnere dominum, et ab ejus obsequio discedere, quanto magis ille qui dominum spernit, et ejus servitio subdi noluerit! Sed tamen distantia est inter illum qui per superbiam fecerit, et illum qui per necessitatem coactus est crudelitate domini sui
17.102
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 103. - Ne patroni et liberti mutuo sese testimonio impetere cogantur. Pandect. lib. XXII (tit. V, l. 4).
17.102
Nec patroni patronaeve adversus libertos, neque liberti adversus patronos cogantur testimonium dicere.
17.103
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 104. - Dominos habere potestatem in servos servandi eos atque perdendi. Lib. XLIV, tit. VIII.
17.103
Apud omnes aeque gentes animadvertere possumus dominis in servos vitae necisque potestatem esse, et quodcunque per servum acquiritur, id domino acquiritur.
17.104
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 105. - Quod furtum non faciat, qui rem ancillae propriae, quoquo modo donaverit. Instit. lib. II, tit. VI.
17.104
Si is ad quem ancillae pertinet ususfructus, partum suum esse credens, vendiderit aut donaverit, furtum non committit; furtum enim sine affectu furandi non committitur
17.105
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 106. - De servis malefacientibus. Lib. III, tit. XXX (lib. IV, tit. VIII).
17.105
Ex maleficiis servorum, velut si furtum fecerint, aut bona rapuerint, aut damnum dederint, aut injuriam commiserint, noxales actiones proditae sunt, quibus domino damnato permittitur aut litis aestimationem sufferre, aut hominem noxae dedere. Noxa autem est corpus quod nocuit, id est servus; noxia ipsum maleficium, velut furtum, damnum, rapina, injuria. Summa autem ratione permissum est noxae deditione perfungi. Namque erat iniquum nequitiam eorum ultra ipsorum corpora dominis damnosam esse. Dominus noxali judicio servi sui nomine conventus, servum actori quidem noxae dedendo liberatur, nec minus perpetuum ejus dominium a domino transfertur. Si autem damnum ei cui deditus est resarcierit, quaesita pecunia auxilio praetoris invito domino, manumittetur. Item, aliquanto post. Si dominus in servum suum aliquid commiserit, nec si manumissus vel alienatus fuerit servus, ullam actionem contra dominum habere potest.
17.106
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 107. - De his quae filii acquirunt et servi, lib. III, tit. XXIX.
17.106
Admonendi sumus acquiri nobis non solum per nosmetipsos, verum etiam per eas quoque personas, quae in nostra potestate sunt, veluti per servos nostros, et filios, ut tamen quod per servos quidem nobis acquiritur, totum nostrum fiat; quod autem per liberos quos in potestate habemus, ex obligatione fuerit acquisitum, hoc dividatur secundum imaginem rerum proprietatis, id est ususfructus quem nostra decrevit constitutio, ut quod ab actione commodum perveniat, hujus usumfructum quidem habeat pater, proprietas autem filio servetur.
17.107
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 108. - Exemplum justae ultionis, ne quis alienum servum corrumpere vel sollicitare praesumat, lib. IV, tit. I (tit. II).
17.107
Illud quaesitum est, cum Titius servum Maevii sollicitaverit, ut quasdam res domino subriperet, et ad eum perferret, et servus id ad Maevium pertulerit; Maevius dum vult Titium in ipso deprehendere, permisit servum quasdam res ad eum perferre: utrum furti, an servi corrupti teneatur Titius, an neutro. Et cum nobis super hac dubitatione suggestum est, et antiquorum prudentium super hoc altereationes perspeximus, quibusdam neque furti neque servi corrupti actionem praestantibus, quibusdam furti tantummodo, nos hujusmodi calliditati obviam euntes, per nostram decisionem sanximus, non solum furti actionem, sed etiam servi corrupti contra eum dari. Licet enim is servus deterior a sollicitatore minime factus est, et ideo non concurrant regulae quae servi corrupti actionem introducant, tamen consilium corruptoris ad perniciem probitatis servi introductum est, ut sit ei poenalis actio imposita, tanquam si re ipsa fuerit servus corruptus, ne ex hujusmodi impunitate, et in alium servum qui possit corrumpi tale facinus a quibusdam perpetretur.
17.108
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 109. - De servo cum quo negotium gestum fuerit, tract. VI, tit. VII.
17.108
Si jussu domini cum servo negotium gestum fuerit, in solidum praetor adversus dominum actionem pollicetur, scilicet quia qui ita contrahit, fidem domini sequi videtur.
17.109
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 110. - De dominis et servis quomodo sese sibi conformare debeant. Prosper, lib. II De vita contemplativa, cap. 3.
17.109
Domini servos velut eorum in Christo conservi, misericorditer tractent, et servi dominis ita ex corde deserviant ut voluntatem non solum dominorum suorum, sed etiam Dei hoc ipsum jubentis efficiant.
17.110
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 111. - De hominibus ecclesiastici juris, ne testamenti sibi paginam faciant. Gelasius Honorio episcopo.
17.110
Illud etiam sinceritatem tuam non latere volumus, ad nos fuisse perlatum, quod ampliatus conductor, quem non solum servum constat Ecclesiae, sed ita rationibus a multis temporibus implicatum, ut, etiamsi esset ingenuus, donec ratiocinia cuncta deduceret, modis omnibus obnoxius haberetur, ausu temerario molitus fuerit condere paginam testamenti, cujus omne peculium ecclesiastico juri legibus non dubitetur obstrictum. Quapropter his praesumptionibus vice nostra, tua fraternitas contradicat, nec fieri prorsus aliqua subreptione permittat. Ac si eidem quidquam humanitatis forte contigerit, quia grandaevus esse memoratur, mox ejus sine dilatione substantiam unanimitas tua filiis ejus duntaxat, quibus patrimonium probatur commissum, sub fideli descriptione contradat, donec temporibus universis quibus hoc patrimonium gubernasse cognoscitur, partes Dominicas cogatur reddere indemnes.
17.111
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 112. - Ne quis servum judicet alienum. Thelesphorus papa fratribus episc.
17.111
Tu quis es qui judicas alienum servum? Procul dubio transgressor es legis Dei et apostolorum atque prophetarum, et non solum harum, sed etiam humanarum. Omnes enim leges, tam divinae quam humanae, alienum servum judicare prohibent.
17.112
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 113. - De eadem re uberius. Institutionum lib. IV, tit. IV.
17.112
Servis ipsis quidem nulla injuria fieri intelligitur, sed domino per eos fieri videtur. Non tamen iisdem modis quibus etiam per liberos et uxores. Sed ita cum quid latrocinii commissum fuerit, et quod aperte ad contumeliam domini respicit, veluti si quis alienum servum verberaverit; et in hunc casum actio proponitur. At, si quis servo convicium fecerit, vel pugno eum percusserit, nulla in eum actio domino competit. Si communi servo injuria facta sit, aequum est non pro ea parte qua dominus quisque est, aestimationem injuriae fieri, sed ex dominorum persona, quia ipsis fit injuria. Quod si ususfructus in servo Titii est, proprietas Maevii, magis Maevio fieri injuria intelligitur. Sed si libero qui tibi bona fide servit, injuria facta sit, nulla tibi actio dabitur, sed suo nomine id experiri poterit, nisi in contumeliam tuam pulsatus sit; tunc enim competit et tibi injuriarum actio. Idem ergo est et in servo alieno bona tibi fide servienti, ut toties admittatur injuriarum actio, quoties in contumeliam tuam ei injuria facta sit.
17.113
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 114. - Quod plerumque illicite oppressi Ecclesiae patrocinium quaerunt subjecti. Aug. super Joan. parte I, tract. 44.
17.113
Aliquando illicito jugo et improbo subjecti fugiunt ad ecclesiam, qua retinentur ingenui a servitute. Interpellatur episcopus, et nisi curet operam impendere ne ingenuitas opprimatur, immisericors deputatur.
17.114
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 115. - De rebus defuncti testatoris. Novellarum Justiniani constitut. 1, cap. 1.
17.114
Si quis parentem, vel filium, vel fratrem, vel patronum haeredem constituerit, et legatum sive fidei commissum ab eo legibus non incognitum alicui reliquerit, si quidem voluntatem defuncti scriptus haeres impleverit, et sine frustratione legatum exsolverit, habeat firmiter haereditatem defuncti, et judicio potiatur ejus cujus everti judicium passus non est. Si autem reluctandum esse voluntati testatoris existimaverit, et legatario moras fecerit, in tantum ut etiam legatarius judicem adeat, et victricem sententiam capiat, et tamen nihilominus haeres moras similiter faciat, et post judicialem calculum, annale praetereat spatium, tunc solam legitimam portionem sibi debitam haeres institutus habeat, et reliquam partem amittat.
17.115
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 116. - Ut infra annum haeres legata solvat, cap. 4.
17.115
Intra annum modis omnibus relictum praestetur legatum; initium autem anni esse oportet illud tempus, quo judiciali sententia reus admonitus est propter legati solutionem; anno autem transacto, haeres qui legata non solverit, haereditatem testatoris amittat.
17.116
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 117. - Quid creditorem agere oporteat, cui debitum die statuto non solvitur, const. 4, cap. 1.
17.116
Si quis crediderit alicui, et fidejussorem vel mandatorem acceperit, vel eum qui pecuniam pro eo constituerit, non prius contra tales personas actiones moveat suas quam adversus ipsum reum principalem egerit, eumque inopem invenerit vel in solidum, vel pro parte. Postquam enim egentia laborare noscitur reus sive in solidum, sive pro parte, tunc contra fidejussores vel mandatores creditorem intendere oportet. Item, ibid. c. 2. Haec autem sic intelligenda sunt ut nullam facultatem habeat creditor res vindicare, priusquam personales actiones exerceat, tam contra ipsum reum principalem quam contra fidejussores ejus et mandatores, eosque non solvendo esse appareat.
17.117
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 118. - Qui mutuam acceperit pecuniam quid facere debeat, si pecuniam non habuerit quam reddat, cap. 2, (ibid. c. 3).
17.117
Si quis pecuniam mutuaverit, debitor autem pecuniam non habuerit, mobilem rem creditori praestet, si habet. Si autem rem mobilem non habeat, tunc immobilem rem suam, si habet, vendere debet, et pecuniam debitam ex pretio rei solvere. Sin autem emptorem non inveniat, tunc praedium quod optimum habet creditori suo praestet, et actione qua obstrictus est liberetur. Ubi autem emptorem praedii sui invenerit, caveat creditori pecuniam debitam soluturum se, et post cautionem liceat ei constituere venditionis contractum. Creditoris autem appellatione significatur non solum is qui mutuam dedit alicui pecuniam, sed etiam omnes qui aliquam actionem contra aliquem habent.
17.118
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 119. - Quid fieri debeat de bonis capitaliter damnati, cap. 10
17.118
Capitali crimine damnatorum bona, non ad lucrum praesidis perferri, sed cognatis punitorum reddi oportet.
17.119
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 120. - Ut allegationes litigatorum permaneant ut sunt, donec princeps accipiat tempus justitiam judicandi. Constitutio 24, cap. 2
17.119
Si consultatio speretur, et princeps occupatus non possit senatum ad hoc ipsum colligere, allegationes litigatorum maneant in eadem figura, et nullum praejudicium patiantur, quamvis tempus statutum transactum sit, usque eo videlicet donec princeps vacationem habens, senatores convocaverit.
17.120
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 121. - Ut lenones nusquam esse sinantur, imo et manuscripta eorum inania sint. Constitutio 31 cap. 1.
17.120
Constit. 14,§ Item, Si quis.) Haec constitutio jubet neminem lenonem esse, neque in urbe imperiali, neque in provinciis et hoc prohibere debent praetores et praesides. Ultimo enim supplicio subjiciuntur qui contra constitutionis normam lenones esse ausi sunt. Omnia autem instrumenta et fidejussiones apud lenones interpositas, vel a lenonibus contra bonos mores factas, infirmas atque invalidas esse constitutio jubet.
17.121
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 122. - Quo supplicio plectatur incestum matrimonium, Constitutio 32 cap. 1.
17.121
Si quis nefarium et incestum atque damnatum matrimonium contraxerit, liberos autem ex priore legitimo matrimonio non habuerit, statim suis facultatibus careat, et dos quae data est ei fisci juribus vindicetur. Post publicationem autem et cinguli sui patiatur amissionem, et exsilio puniatur. Quod si vilior sit, et corporali quaestioni subsistat, et uxor ejus, contra leges nupta, easdem poenas patiatur, scilicet si nulla justa excusetur ignorantia.
17.122.1
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 123. - Qualiter nepotes et neptes avi vel aviae haereditates inter se partiantur. Constitutio 34 cap. 4.
17.122.1
Si quis nepotes ex filio reliquerit et ex filia, nepotes vel neptes pariter ad haereditatem ab intestato avi defuncti vocentur, et non minus tertiam partem sicut ante capiant, sed integram portionem consequantur, nepotes ex filia talem accipiant nati qualem accipiunt nepotes ex filio procreati.
17.122.2
Item Si avia decesserit nepotibus ex filio et neptibus ex filia derelictis, omnes pariter ad haereditatem aviae suae vocentur, et omnino nulla sit differentia, utrum omnes nepotes sint an neptes, utrum ex filio an ex filia procreati sint.
17.123
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 124. - Quid patiatur debitor qui tempore redditionis voluerit frustrare creditorem. Constitutio 35 cap. 4.
17.123
Si quis prolata manu sua negaverit et dixerit talem scripturam suam non esse, postea actor probatione vexetur, et aliis difficultatibus[ Haloand. Et hoc habentem suas litteras, ut in ea comprobanda magnis negotiis actor implicari cogatur. Ita quoque Graecus codex.] Post pauca, vel si litteras quidem suas agnoverit, dixerit autem pecuniam sibi numeratam a creditore non esse, in utrumque casum convictus, in duplo debitam quantitatem praestet. Quod si judex contra praesentem legem judicaverit, ipse poenam actoris reddat. Si quis autem dixerit sibi nullam adnumeratam esse pecuniam, postea autem confessus sit, et dixerit se etiam particulares solutiones solvisse, quamvis re vera persolverit, attamen nihilominus integram sortem exsolvat.
17.124
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 125. - De muliere nubente intra annum luctus, ut infamis sit.
17.124
Si mulier post mortem mariti, necdum annali spatio completo, ad secundas properaverit nuptias, omni quidem modo inter infames erit. Sed si quidem liberos ex priori matrimonio non habeat, infamiam quidem solvere poterit, si preces imperatori porrexerit, et divino principis nutu priori opinioni restituta fuerit, res autem a priori marito sibi relictas nullo modo lucrabitur.
17.125
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 126. - De muliere quae secundo nubens, res filiis suis ante donatas retrahere tentaverit, cap. 33.
17.125
Si mulier liberis suis res quasdam donaverit, posteaque ad secundas pervenerit nuptias, et ingratitudinis velamento donationem semel a se factam revocare maluerit, nullo modo hoc poterit facere, nisi specialiter probaverit, vel quod vitae ejus filius insidiatus sit, vel quod ei manus impias intulerit, vel quod tales insidias concinnaverit ut facultatibus suis totis privaretur.
17.126
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 127. - Quod mulier secundo nubens, privilegia prioris mariti amittat, cap. 24.
17.126
Mulier, quae ad secundas migraverit nuptias, privilegiis vel dignitatibus prioris mariti non utitur.
17.127
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 128. - De liberta patroni sui uxore, cap. 25.
17.127
Si liberta mulier patrono suo copulata nuptiis quidem ejus renuntiaverit, ad secundum autem matrimonium migrare voluerit, id facere invito patrono non poterit, alioquin si contra voluntatem ejus nupserit, non fiunt nuptiae, sed ut meretrix conjuncta esse videtur.
17.128
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 129. - De muliere quae liberorum suorum tutelam assumens, denuo nubere vult, cap. 27.
17.128
Si mulier liberorum suorum tutelam administraverit, et post inchoatam administrationem ad secundas voluerit migrare nuptias, prius filiis suis impuberibus tutorem petere debet, eique administrationis suae rationem reddere, et post, reddita ratione, si debitrix appareat, debitum suum persolvere debet, deinde si velit, ad matrimonium secundum perveniat. Si autem hac observatione contempta secundas contraxerit nuptias, non solum res ipsius, id est matris, liberis ejus hypothecae titulo supponatur, sed etiam res vitrici ex praesentis constitutionis auctoritate.
17.129
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 130. - De muliere quae intra annum luctus citra matrimonium conceperit, ut perinde infamis sit ac si nupsisset. Constit. 38, c. 2.
17.129
Si mulier defuncto marito antequam annus legitimus transeat, ad secundas nuptias non migraverit, more autem meretricum ab aliquo stuprata conceperit et pepererit, ut sit clarum id quod natum est defuncti mariti non esse, easdem poenas patiatur, quas ex superiori constitutione patitur ea quae ante tempus legitimum nuptias secundas contraxerit.
17.130
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 131. - Quales testes adesse oporteat haeretico contra haereticum, vel orthodoxo contra haereticum, aut certe catholicis invicem litigantibus. Constitutio 42, cap. 2.
17.130
Si haereticus contra haereticum litiget, liceat cuivis alium haereticum testem adducere. Sin autem orthodoxus contra haereticum litiget, pro orthodoxo quidem haeretici etiam testimonium valeat, contra orthodoxum autem solius orthodoxi testimonium valeat. Orthodoxis autem litigantibus, ad testimonium nullus haeretico pateat aditus.
17.131
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 132. - Quod ad dirimendam partium controversiam unum sufficiat jusjurandum. Constitutio 45, cap. 2.
17.131
Omnes litigatores postquam jusjurandum suum addunt, quia non delationis nec calumniae causa, nec vexandi adversarii gratia probationes in tota causa ab adversario suo exigant; nam antea in unoquoque capitulo, cum litis litigator ab adversario suo probationes exegisset, jurare compellebatur, quod non calumniae causa complura sacramenta praestaret; ideoque unum jusjurandum sufficiat.
17.132.1
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 133. - Judiciarie conventus quanto secum spatio deliberare debeat, et ne quis judicem spernat. Constitutio 48, cap. 3.
17.132.1
Si quis ex sententia judicis admonitus fuerit, habeat post admonitionem 29 dierum spatium.
17.132.2
Item Intra vicesimum diem litis contestatio facta nullius momenti est. Si quis autem judicem recusaverit, et alium pro eo petierit, eumque iterum recusare maluerit, ut aliquem sibi judicem petat, non audiatur.
17.133
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 134. - Quid pati debeat qui debitorem suum aegrotantem molestare, vel defuncti funus impedire praesumpserit. Constitutio 52, cap. 1.
17.133
Si quis debitorem suum aegrotantem et periclitantem mori, molestare voluerit pro debito suo, non liceat ei hoc facere, cum neque uxori ejus, neque liberis aliquam inquietudinem afferre permittatur, neque signa aedibus ejus imponere, nisi post mortem debitoris consistente[ Haloand., non prius decreto et legitimo ordine post ejus mortem, qui debere dicebatur custodito] judicialis calculus probatus fuerit, et legitima ordinatio secuta sit, sed neque mortuo debitore deductionem ejus, et funus impediat. Si enim tale aliquid perpetraverit suis actionibus cadit, sive justas habeat intentiones, sive non, et non solum debitam sibi quantitatem amittat, sed etiam alterum tantum haeredibus ejus pro injuria defuncti praestare compellatur, et non sufficiunt istae poenae, cum et tertia pars bonorum ejus publicetur, et ipse infamia notetur.
17.134
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 135. - De tutoribus pupillorum. Constit. 63, cap. 1.
17.134
Ab initio antequam administrationi se immisceant tutor vel curator cujusvis personae, sacramentum praestare compellitur per divinas Scripturas, quod omnia gesturus est quae pupillo commoda esse putaverit. Eadem dicimus et de iis qui curas egerint.
17.135
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. P. 136. - De his qui res suas apud alios deponunt. Constitutio 64, cap. 1.
17.135
Si quis depositum in alicujus cautelam dare voluerit, necessarii sunt ei tres testes. Nam litterae depositarii solae non sufficiunt depositori, ad plenissimam depositi dati probationem. Testimonia autem sic exhiberi oportet, ut dicant testes quod sub praesentia sua vel susceptum est depositum, vel quod depositarius suscepisse conscripsit.
17.136
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 137. - Qua cautela conficienda sint instrumenta, cap. 2.
17.136
Post pauca. Si quis sine tabellione componere instrumentum maluerit, sive de mutuo, sive de deposito, sive de aliqua quacunque causa, tres testes adhibeat. Alioquin litterae ipsius solae credendae non sunt. Nulla autem differentia est, utrum subscripsissent testes, an praesentibus eis instrumentum compositum esset.
17.137
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 138. - Item de eodem, cap. 5.
17.137
Instrumenta quoque quae apud tabellionem componuntur, subscriptione testium sicut dictum est, muniri praecipimus ante completionem, scilicet a tabellione insertam.
17.138
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 139. - Quomodo manifestanda sit veritas absque scriptura, cap. 10.
17.138
Si sine scriptura aliqui contraxerint, liceat eis vel testimoniis vel jurisjurandi religione veritatem manifestare, scilicet actore quidem testes producente.
17.139
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 140. - Quod a principe confirmari debeat filiis testamentum defuncti patris naturalis. Item.
17.139
Liceat patri in testamento suo legitimos successores sibi scribere filios naturales, ut tamen illi post mortem parentis supplicent imperatori, et testamentum patris ostendant, et principe annuente intantum capiant paternitatem, inquantum scripti sunt.
17.140
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 141. - Quomodo filii naturales efficiantur legitimi. Item.
17.140
Post pauca. Legitimis filiis natis non aliter legitimi naturales fiunt, nisi dotalia instrumenta pater cum matre eorum confecerit.
17.141
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 142. - Matrimonium consensu contrahi, etiam sine dotis promissione aut scriptura alia. Constitutio 65.
17.141
Si quis divinis tactis Scripturis, juraverit mulieri legitimam se eam uxorem habiturum, vel si in oratorio tale sacramentum dederit, sit illa legitima uxor, quamvis nulla dos, nulla scriptura alia interposita sit.
17.142
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 143. - Quod ei liceat episcopum appellare, cui provinciae praeses fuerit infensus. Constitutio 66, cap. 2.
17.142
Si cui praeses provinciae suspectus esse videtur, et litigare apud eum solum noluerit, liceat ei ad episcopum invocare, ut cum ipso considente causam audiat, et vel amicali compositione litigatores transigere faciant. vel cognitialiter, ita tamen ut sententia legibus consentanea imponatur.
17.143
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 144. - De liberto qui patrono suo fuerit ingratus. Constit. 69, cap. 1.
17.143
Si libertus circa patronum suum ingratus fuerit, rescindi debet libertas. Cavere autem oportet ingratitudines quae legibus cognitae sunt, veluti si libertus manus suas contra patronum moveat, vel si contumelias atroces ei fecerit, vel si magnum et intolerabile damnum ei dederit, id est si ad dedecus ejus pertinentes injurias effuderit; si enim horum aliquid patronus vel liberi ejus probaverint, ad pristinum statum convictus libertus revertitur.
17.144
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 145. - Ancillam si dominus manumiserit et uxorem duxerit, etiam filii ejus liberi sint, quos de eo adhuc in servitute genuit, cap. 3.
17.144
Si quis libertam suam uxorem ducere voluerit, dotalia instrumenta cum ea componat, et habebit legitimam uxorem, quamvis ipse summa dignitate praefulgeat. Et si liberi ex tali connubio procreati fuerint, legitimi successores patri suo succedunt.. Si quis ex ancilla sua liberos habuerit, eamque manumittere velit, et dotalibus instrumentis factis uxorem legitimam habere, compositione instrumentorum dotalium liberi ejus manumitti videntur.
17.145
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 146. - De eo qui cum monachis et sanctimonialibus causam habuerit. Constitutio 70, cap. 1.
17.145
Si quis cum monachis aut sanctimonialibus habeat litigium, non audeat monachum vel sanctimonialem ad civilem judicem accusare vel trahere, sed magis adeat civitatis episcopum. Ille enim aestimabit utrum repraesentari principalis persona[ principali personae] debeat, an per oeconomos, vel apocrisia rios defendi, cum omni scilicet honestate, ita ut episcopus legibus et canonibus consentaneam sententiam proferat.
17.146
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 147. - Quomodo sententia proferatur. Constit. 73, cap. 5.
17.146
Judices sententiam scriptis dicant, et provocationes condemnato non denegentur, nisi forte ter appellare aliquis maluerit, vel contumax in absentia fuit; nam et tertia provocatio praejudicata est, et contumaces condemnati appellare non possunt.
17.147
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 148. - Ne cum litigatorum sacramento arbiter eligatur, cap. 12.
17.147
In summa constituimus posthac licitum non esse ut cum sacramento litigatorum arbiter eligatur. Etsi enim suam contra jus sententiam dederit, ipse denuo rationem daturus est.
17.148
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 149. - Qualiter lites componi debeant, cap. 14.
17.148
Omnes lites secundum leges et constitutiones dirimantur, quamvis jussio nostra vel pragmatica sanctio contrarium statuerit.
17.149
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 150. - Quid faciat qui contra clericum querimoniam habuerit. Constitutio 74, cap. 1.
17.149
Si quis cum clerico litigium habuerit, si quidem de causa pecuniaria, adeat prius episcopum, cujus judicio clericus suppositus est. Ille autem sine damno, sine dilatione, competentem finem liti impositurus est. Sin autem noluerit episcopus litem dirimere, tunc ad civiles judices disceptatio causae perveniat. Ubi autem causam dirimere episcopus vult, sine scriptura omnia procedant, et definitiva sententia ab eo sine scriptis inferatur. Quod si de criminali causa litigium emerserit, tunc competentes interpellati consentaneum legibus terminum causae imponant, ita tamen ut disceptatio litis duorum mensium spatium non excedat, a litis contestatione numerandum. Non aliter autem puniatur clericus, nisi obnoxius repertus sacerdotio nudatus fuerit ab episcopo suo, vel clericatus honore. Sin autem crimen ecclesiasticum est, tunc secundum canones episcopo soli causae examinatio, et poena procedat, nullam communionem aliis judicibus in hujusmodi causis habentibus.
17.150
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 151. - Neminem posse plures concubinas simul habere. Constit. 79.
17.150
Nemo intelligatur concubinam habere, qui cum multis mulieribus concumbere solet. Nam quemadmodum qui legitimam uxorem habet, aliam habere durante eodem matrimonio non potest, ita et qui unam concubinam habet, non potest alias eo tempore habere.
17.151
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 152. - Quod non sit audiendus testis, nisi probabilis vitae, et quomodo judicandae sint tergiversationes debitorum. Constit. 80, cap. I.
17.151
Nullius recipiatur testimonium, nisi ejus qui sit bona opinione, vel quem dignitas commendat, vel militia, vel vitae honestas, vel artis titulus laudabilis, vel etiam aliorum testium vox, de bona vita ejus consentiens. Alius autem testis vilissimus si productus in judicio fuerit, liceat judici si hoc aestimaverit, tormentis eum subigere. Si quis autem scripserit se debere alicui pecuniam, postea autem dicat se sine scriptis eam solvisse, non audiatur, quamvis testes produxerit, nisi secundum observationem nostrae constitutionis, sic tamen ut testes duorum alterum dicant, vel quod praesentibus ipsis et ad ipsum rogatis debitor creditori pecuniam solvit, vel quod ad hoc ipsum accepti audierint creditorem dicentem pecuniam sibi solutam fuisse. Non admittimus autem testimonia eorum qui dicere solent transeuntes se audisse aliquem dicentem pecuniam sibi solutam esse sed nec tabulariorum sola praesentia sufficit, nisi testes quoque rogati subscripserint. Item. Plurium et bonorum testimonia sequi oportet, et eos qui contraria dixerint, si quidem per errorem, convenit admittere; sin autem per astutias aliquas, tormentis subjicere.
17.152
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 153. - Testis qui putatur ingenuus, quando servus fuerit comprobatus, testimonium ejus nihil valere, cap. 4.
17.152
Si testis productus servus esse dicatur, ille autem dicat se liberum esse, siquidem ingenuum: scribatur quidem testimonium ejus, postea autem si probatus fuerit servus, nullius momenti sit. Sin autem libertinum se esse dixerit, siquidem instrumentum manumissionis suae ostenderit, dicat testimonium; sin autem in alio loco dicat instrumenta sui status habere, scribatur quidem testimonium ejus; postea autem si non produxerit instrumenta, nullius momenti sit.
17.153
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 154. - Testem non audiendum quem inimicum ejus esse claruerit, contra quem productus est, cap. 5.
17.153
Si quis dixerit testem productum inimicum suum esse, si quidem ex criminali causa, omnino non dicat testimonium. Sin autem ex alia occasione, dicat testimonium, sed praescriptio ejus ei opponatur.
17.154
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 155. - De eo qui se mediatorem partium profitetur.
17.154
Si quis mediatorem partium se dixerit, ideoque se non oportere in dubium testimonium in alterutrum eorum dicere, illi autem consenserint ut producatur, consequens est ut in hoc casu etiam invitus testimonium dicat.
17.155
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 156. - Ut testes non producantur nisi praesentibus adversariis, cap. 7.
17.155
Testium productio non aliter habeatur, nisi praesente quoque adversaria parte, vel contumaciter non veniente, scilicet ut salva praescriptio competat, quam opponendam existimaverit. Contumaciter autem non videtur abesse qui ex necessitate bfuit forte enim intra loca sanctorum fugerat.
17.156
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 157. - De muliere quae post obitum viri filiorum tutelam acceperit. Constit. 84, cap. 1.
17.156
Si mater marito defuncto filiorum suorum tutelam gubernare maluerit, renuntiet secundis nuptiis in judicio sine jurejurando; res autem suas impuberi filio suo obliget, atque ita ei tutela committatur.
17.157
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 158. - Ut nullus qui ecclesiae non communicat, functiones publicas agat. Constitutio 99, cap. 1.
17.157
Nullus haereticus militet, vel curas publicas gerat. Item. Omnino eos qui non communicant in Ecclesia haereticos vocamus, quamvis nomen Christianorum usurpent.
17.158
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 159. - Maritus accusaturus uxorem adulterii, necesse habeat inscribere. Constit. 105, cap. 7.
17.158
Si in adulterio maritus putaverit suam uxorem convinci, prius debet inscriptiones deponere vel contra mulierem vel contra adulterum, et si talis accusatio vera comprobata fuerit, tunc repudium mittat.
17.159
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 160. - Quando mulier repudium mittat marito, cap. 8.
17.159
Si vitae mulieris quocunque modo insidiatus fuerit maritus, vel si aliis hoc facientibus conscius, non manifestaverit mulieri, et secundum leges eam non vindicaverit, si castitati mulieris insidiatus fuerit, vel aliis eam in adulterium prodere conatus fuerit; item si maritus ei de adulterio inscriptiones posuerit, et adulterium probare non poterit, licoat mulieri repudium mittere marito. Item. Illis poenis subjiciatur maritus si adulterii accusationem non probaverit, quas mulier passura fuisset, si convicta fuisset. Item. Si in eadem domo in qua mulier cum ipso habitat, contemnens eam, cum alia muliere inveniatur in domo manens, vel in eadem civitate degens in alia domo cum alia muliere frequenter manens convincatur, et semel et bis criminatus, vel per parentes suos, vel per parentes mulieris, vel per alias idoneas personas, hujusmodi turpitudine nisi abstinuerit, liceat mulieri dissolvere nuptias.
17.160
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 161. - Quomodo maritus adversus eum quem habet suspectum adulterii procedere debeat, cap. 14.
17.160
Si quis suspicatus fuerit de aliquo velle eum pudori uxoris suae illudere, liceat ipsi marito testationes in scriptis habitas ad suspectum hominem mittere, et ter ei denuntiare per ipsas testationes et idoneos testes continentes, ne cum uxore sua inveniatur; et si post tres testationes in scriptis habitas, et idoneos homines habentes, invenerit eum quem contestatus est cum uxore sua, vel in sua domo vel in domo mulieris, vel in domo illius adulteri, vel in popina, vel in prastino, liceat marito sine ullo periculo manibus suis eum occidere. Sin autem in alio loco deprehenderit eum colloquium habentem cum uxore sua, convocatis idoneis testibus tribus, per quos possit probare apud judicem invenisse eum cum uxore sua colloquium habentem, tradat eum judici; et si judex invenerit post tres testationes hominem suspectum collocutum mulieri fuisse, nullo alio exquisito, quasi adulterum puniat.
17.161
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 162. - De eadem re, cap. 15.
17.161
Si post tres contestationes invenerit maritus uxorem suam in sacro loco cum suspecto homine colloquium habentem, tradat eos ecclesiae defensori vel aliis clericis, ut separatim custodiantur in periculo defensoris vel clericorum, ut auditos judex mittat ad religiosum civitatis episcopum, et auctoritate ipsius accipiat eos, et poenis contra adulteros positis utrosque afficiat, nullo alio requisito, si post tres contestationes inventus est cum muliere locutus. Est autem justissimum neque adulteros, neque raptores mulierum sacrorum septis vindicari, et multo magis si quis de ipso adulterio intra sacra alienae mulieri locutus est. Et generaliter definimus, si quis invenerit uxorem, vel filiam, vel neptem, vel nurum deprehenderit cum aliquo colloquium habentem, et suspicatus fuerit turpitudinis causa eos convenisse, liceat ambos tradere defensori ecclesiae vel aliis clericis, periculo eorum separatim custodiendos, donec judici innotescere fecerit, et ille secundum leges personas acceperit, et causam discusserit.
17.162
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 163. - De his qui ad judicium venire aliqua necessitate impediuntur. Pandectarum libro.
17.162
Si quis judicio se sisti promiserit, et valetudine, vel tempestate, vel vi fluminis prohibitus, se sistere non possit, exceptione adjuvatur. Item( paulo post,§ Quod diximus): Quod diximus succurri ei etiam qui tempestate aut vi fluminis prohibitus non venit, tempestatem sic intelligere debemus sive maritima sive terrestris sit, tempestatemque intelligere debemus talem, quae impedimento sit itineri vel navigationi. Vis fluminis etiam sine tempestate accipienda est. Vim fluminis intelligimus, si magnitudo ejus impedimento sit, sive pons solutus sit, vel navigium non stetit. Si quis tamen cum posset non incidere in tempestatem vel in fluminis vim, si ante profectus esset, vel tempore opportuno navigasset, ipse se arctaverit, nunquid exceptio et minime prosit? quod quidem causa cognita erit statuendum. Nam neque sic arctandus erit, ut possit ei dici, cur non multo tempore ante profectus est quam dies promissionis veniret? Neque iterum permittendum est ei, si quid sit quod ei imputetur, causari tempestatem vel vim fluminis. Quid enim, si quis cum Romae est et ipso tempore promissionis sistendi, et nulla necessitate urgente, voluntatis causa in municipium profectus sit, nonne indignus est cui haec exceptio patrocinetur? Aut quid si tempestas quidem in mari fuit, terra autem iste potuit venire, vel flumen circumire? Aeque dicendum est non semper ei exceptionem prodesse, nisi angustiae non patiebantur terra iter metiri vel circumire, cum tamen vel flumen sic abundasset ut implesset omnem locum in quo sisti oportuit, vel aliqua fortuita calamitas eumdem locum evertit, vel praescientiam venienti periculosam fecit; ex bono et aequo et hic exceptio ei accommodanda est. Simili modo exceptio datur ei, qui cum ad judicium venire volebat, a magistratu retentus est, et retentus sine dolo malo ipsius. Nam si ipse hoc affectavit, vel causam praestiterit, non ei proderit exceptio, sed ipsi quidem dolus ejus oberit, caeterorum non oberit qui malo dolo fecerunt ut retineretur, sed si privatus eum detinuerit, nullo modo ei proderit haec exceptio. Item. Si funere quis domestico impeditus non venit, debet ei exceptio dari.
17.163
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 164. - Item de feriis.
17.163
Ne quis messium vindemiarumque tempore adversarium cogat ad judicium venire, oratione divi Marci exprimitur, quia occupati circa rem rusticam in forum compellendi non sunt. Sed si praetor aut per ignorantiam vel socordiam evocare eos perseveraverit, hi qui sponte venerint siquidem sententiam dixerint, praesentibus illis et sponte iitigantibus sententia valebit, tametsi recte non fecerit, qui eos evocaverit. Item Solet etiam messis, vindemiarumque tempor ejus dici de rebus quae tempore vel morte periturae sunt, veluti furti, damni, injuriae, injuriarum atrocium quae de incendio, ruina, naufragio, rate, nave expugnata rapuisse dicuntur, et si quae similes sunt.
17.164
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 165. - De pactis.
17.164
Pacta quae turpem causam continent, non sunt observanda. Item Contra juris civilis regulas pacta conventa, rata non habentur.
17.165
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 166. - Item, contrahentem matrimonium illicitum, infamem fieri.
17.165
Si cum ea quis nuptias vel sponsalia constituat, quam uxorem ducere vel non potest, vel fas non est, erit notatus.
17.166
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 167. - De solutionibus.
17.166
Solvendo quisque, pro alio licet invito et ignorante, liberat eum. Quod autem alicui debetur, alius sine voluntate ejus non potest jure exigere.
17.167
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 168. - De eo quod metus causa sit.
17.167
Quod metus causa gestum erit, ratum non habebo. Item Vim accipimus atrocem, et eam quae adversus bonos mores fiat, non eam quam magistratus recte intulit, scilicet jure licito et item jure honoris quem sustinet. Metum autem praesentem accipere debemus, non suspicionem inferendi ejus. Metus autem causa abesse videtur qui justo timore mortis vel cruciatus corporis conterritus abest.
17.168
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 169. - Quis reipublicae causa absit.
17.168
Reipublicae causa eos solos abesse intelligimus, qui non sui commodi causa, sed coacti sunt.
17.169
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 170. - Ne quis sit judex vel arbiter in re propria.
17.169
Item. Si de re sua quis arbiter factus sit, sententiam dicere non potest.
17.170
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 171. - Nautae, caupones, stabularii, unde mercedem accipiant.
17.170
Nauta, et caupo, et stabularius mercedem accipiunt non pro custodia, sed nauta ut trajiciat vectores, caupo ut viatores manere in caupona patiatur, stabularius ut permittat jumenta apud eum stabulari, et tamen custodiae nomine tenetur, nam et fullo et sarcinator non pro custodia, sed pro arte mercedem accipiunt, et tamen custodiae nomine ex locato tenentur.
17.171
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 172. - Quod securus sit qui alienum servum sibi insidiantem occiderit; et de quibusdam aliis, lib. IX, tit. II (lib. IV).
17.171
Itaque si servum tuum latronem insidiantem mihi occidero, securus ero. Nam adversus periculum naturalis ratio permittit se defendere. Lex duodecim Tabularum furem noctu deprehensum occidere permittit: ut tamen id ipsum cum clamore testificetur. Interdum autem deprehensum ita permittit occidere, si is et telo defenderet, ut tamen aeque testificetur. Item. Qui occiderit adulterum deprehensum servum alienum, hac lege non tenebitur. Item Si quis in stipulam suam, vel spinam, comburendae ejus causa, ignem immiserit, et ulterius evagatus et progressus ignis alienam segetem vel vineam laeserit, inquiramus num imperitia ejus aut negligentia id accidit; nam, si die ventoso id fecerit, culpae reus est. Nam et qui occasionem praestat, damnum fecisse putatur. In eodem crimine est, et qui non observavit ne ignis longius procederet. At si omnia quae oportuit observavit, vel subita vis venti ignem longius produxit, caret culpa. Item. Qui pecus alienum in agro suo deprehenderit, non jure id includit, nec agere illud aliter quam( ut supra diximus) quasi suum, sed abjicere debet sine damno, vel admonere dominum ut suum recipiat.
17.172
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 173. - Quod dominus quoque culpabilis sit, quo sciente servus aliquem occiderit. Titulo IV (lib. II).
17.172
Si servus sciente domino occidit, in solidum dominum obligat; ipse enim videtur dominus occidisse. Si autem insciente eo, noxalis est actio; nec enim debuit ex maleficio servi in plus teneri quam ut noxae eum dedat.
17.173
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 174. - De condictione, causa data, causa non secuta.
17.173
Item. Ob rem igitur honestam datum ita repeti potest, si res propter quam datum est secuta non est. Quod si turpis causa accipientis fuerit, etiamsi res secuta sit, repeti potest.
17.174
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 175. - Quod mandare intelligitur, qui mandari ab alio patitur ut sibi credatur, lib. XVII, tit. I (lib. XVIII).
17.174
Qui patitur ab alio mandari ut sibi credatur, mandare intelligitur.
17.175
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 176. - Nullius momenti esse societatem dolo ac fraude compositam, tit. II.
17.175
Societas si dolo malo, aut fraudandi causa coita sit, ipso jure nullius momenti est, quia fides bona contraria est fraudi et dolo. Item. Quod autem ex furto, vel ex alio maleficio quaesitum est, in societatem non oportere converti[ conferri] palam est, quia delictorum turpis ac foeda communio est. Item. Si maleficii societas coita sit, constat nullam esse societatem. Generaliter enim traditur rerum inhonestarum nullam esse societatem.
17.176
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 177. - Non esse fugitivum qui ad amicum deprecaturus confugerit, lib. XXI, tit. I.
17.176
Qui ad amicum deprecaturus confugit, non est fugitivus, imo si ea mente ut non impetrato auxilio domum non revertatur, non est fugitivus.
17.177
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 178. - Rem non alienari quae minoris venditur quam mandatur, tit. II.
17.177
Si quis rem meam vendidit minoris quam mandavi, non videtur alienata.
17.178
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 179. - Ad quem probatio causae pertineat, lib. XXII, tit. III.
17.178
Ei incumbit probatio qui dicit, non qui negat.
17.179
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 180. - Qui testes sint cogendi, vel non, tit. V, lib. IV.
17.179
Ne invito denuntietur, ut testimonium litis dicat adversus socerum, generum, vitricum, privignum, sobrinum, sobrinam, sobrino natum, eosve qui priori gradu sint. Item ne liberto ipsius, liberorum ejus, parentum, viri, uxoris. Et ne patroni vel patronae, adversus libertos, neque liberti adversus patronum cogantur testimonium dicere.
17.180
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 181. - Qui testes non sint idonei, lib. VI.
17.180
Item. Idonei non videntur esse testes, quibus imperari potest ut testes sint. Item. Testis idoneus pater filio, aut filius patri non est. Item. Qui falso vel varie testimonia dixerunt, vel utrique parti prodiderunt, a judicibus puniuntur. Item. Pater et filius qui in potestate ejus est, item duo fratres qui in ejusdem patris potestate sunt, testes utrique in eodem testamento, vel eodem negotio fieri possunt: quoniam nihil nocet ex una domo plures testes alieno negotio adhiberi. Item. Ex eo quod prohibet lex Julia de adulteriis testimonium dicere condemnatam mulierem, colligitur etiam mulieres testimonium in judicio dicendi jus habere.
17.181
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 182. - Qualiter sponsalia fieri debeant. Item lib. XXIII (tit. I, l. II).
17.181
Sponsalia, sicut nuptiae, consensu fiunt contrahentium: et ideo sicut nuptiis, ita sponsalibus filiamfamïlias consentire oportet. Item. Quae patris voluntati non repugnat, consentire intelligitur. Tunc autem dissentiendi a patre licentia conceditur, si indignus moribus, vel turpis sponsus ei a patre eligitur.
17.182
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 183. - Item, de diversa qualitate et conditione nubentium, lib. XIII.
17.182
Filiofamilias dissentiente, sponsalia ejus nomine fieri non possunt. Item. In sponsalibus contrahendis aetas contrahentium definita non est, ut in matrimoniis. Quapropter a primordio aetatis sponsalia effici possunt, si modo id fieri ab utraque persona intelligatur, id est, si non sint minores quam 7 annis. Tit. II Furor contrahi matrimonium non sinit, quia consensu opus est: sed recte contractum non impedit. Item. In liberae mulieris consuetudine, non concubinatus, sed nuptiae intelligendae sunt, si non corpore quaestum fecerit. Item Quae in adulterio deprehensa est, quasi publico judicio damnata est. Proinde si adulterii condemnata esse proponatur, non tantum quia deprehensa est, erit notata, sed quia et publico judicio damnata. Generaliter definiendum est, donec certum est maritum vivere in captivitate constitutum, nullam habere licentiam uxores eorum migrare ad aliud matrimonium.
17.183
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 184. Diuturnos mores plerumque pro jure teneri. Instit. lib. I, tit II.
17.183
Ex non scripto in jus venit, quod usus probavit. Nam diuturni mores consensu utentium comprobati, legem imitantur. Item. Paulo post. Ea quae ipsa sibi quaeque civitas constituit, saepe mutari solent, vel tacito consensu principis, vel alia postea lege lata.
17.184
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 185. - De his qui de utrisque parentibus ingenuis, vel diversa conditione generantur, tit. IV.
17.184
Ingenuus, id est, qui statim ut natus est, liber est, sive ex duobus ingenuis matrimonio editus, sive ex libertinis, sive ex altero libertino et altero ingenuo. Sed et si quis de matre libera nascitur patre servo, ingenuus nihilominus nascitur: quemadmodum qui ex matre libera et incerto patre natus est, quoniam vulgo conceptus est. Sufficit autem liberam habuisse matrem eo tempore quo nascitur, licet ancilla conceperit. Et econtrario si libera conceperit, deinde ancilla facta pariat, placuit eum qui nascitur liberum nasci: quia non debet calamitas matris ei nocere qui in utero est Ex his et illud quaesitum est, si ancilla praegnans manumissa sit, deinde ancilla postea facta peperit, liberum an servum pariat. Marcellus probat liberum nasci; sufficit enim ei qui in ventre est, liberam matrem vel medio tempore habuisse; quod et verum est.
17.185.1
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 186. - Quod aeque puniri debeat qui sine causa proprium, quam qui alienum servum occiderit, et varia causatio de fugitivis servis. Tit. VIII, lib. I.
17.185.1
Apud omnes peraeque gentes animadvertere possumus, dominis in servos vitae necisque potestatem esse, et quodcunque per servum acquiritur, id domino acquiri.
17.185.2
Item.§ Sed hoc tempore. Qui sine causa servum suum occiderit, non minus puniri jubetur quam qui servum alienum occiderit. Post pauca. Pius Antoninus consultus a quibusdam praesidibus provinciarum, de his servis qui ad aedem sacram, vel statuam principum confugiunt, praecepit ut si intolerabilis videatur dominorum saevitia, cogantur servos bonis conditionibus vendere, ut pretium dominis detur. Et recte, expedit enim reipublicae ne quis re sua male utatur. Cujus rescripti ad Aelium Martianum emissi verba haec sunt: Dominorum quidem potestatem in servos suos illibatam esse oportet, ne cuiquam hominum jus suum detrahatur; dominorum interest ne auxilium contra saevitiam, vel famem, vel intolerabilem injuriam denegetur iis qui juste deprecantur. Ideoque cognosce de querelis eorum qui ex familia Julii Sabini ad statuam confugerunt, et si vel durius habitos quam aequum est, vel infami injuria affectos cognoveris, vendere jube, ita ut in potestatem domini non revertantur.
17.186
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 187. - Quod plures ex una domo testes alieno negotio adhiberi possint, libro II, titulo X.
17.186
§ Pater. Duo fratres qui in ejusdem patris potestate sunt, utrique testes in uno testamento possunt fieri, quia nihil nocet ex una domo plures testes alieno negotio adhiberi. In testibus autem non debet esse qui in potestate testatoris est.
17.187
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 188. - Quinam testamenta facere possint, lib. II, tit. XII.
17.187
§ Non tamen. Non omnibus licet facere testamentum: statim enim ii qui alieno juri subjecti sunt, testamenti faciendi jus non habent. Item.§ Praeterea testamentum. Testamentum facere non possunt impuberes, quia nullum eorum animi judicium est. Item furiosi, quia mente carent. Neque ad rem pertinet, si impubes postea pubes factus, aut furiosus postea compos mentis factus fuerit, et decesserit. Furiosi autem si per id tempus fecerint testamentum, quo furor eorum intermissus est, jure testati esse videntur.§ Item. Surdus. Item surdus et mutus non semper testamentum facere possunt. Utique autem de eo surdo loquimur qui omnino non exaudit, non qui tarde exaudit. Nam et mutus is intelligitur, qui eloqui nihil potest, non qui tarde loquitur.
17.188
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 189. - De filiis ancillae quos de domino suo forte genuerit, et postmodum manumissa et legitime copulata, alios liberos procreaverit, libro II, tit. II.
17.188
Si quis mulierem in suo contubernio copulaverit, non ab initio affectione maritali, ea tamen cum qua potuerit habere conjugium, et ex ea liberos sustulerit, postea vero affectione procedente etiam nuptialia instrumenta cum ea fecerit, filiosque vel filias habuerit, non solum eos liberos qui post dotem editi sunt, justos, et in potestate esse patris, sed etiam anteriores, quia et iis qui postea nati sunt occasionem legitimi nominis praestiterunt, obtinere censuimus, etiam si non progeniti fuerint post dotale instrumentum confectum liberi, vel etiam nati ab hac luce subtracti fuerint.
17.189
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 190. - Nihil valere quod turpi ex causa promittitur, tit. XVIII.
17.189
. Quod turpi ex causa promissum est, veluti si quis homicidium vel sacrilegium se facturum promittat, non valet.
17.190
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 191. - Vim atque injuriam propellendam, lib. I, tit. II.
17.190
Ut vim atque injuriam propulsemus; nam jure hoc venit ut quod quisque ob tutelam sui corporis fecerit, jure fecisse aestimetur.
17.191
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 192. - Quod lex praeterita sic errata remittit, ne tale quid ulterius fiat. Item tit. II (tit. III, l. XXII).
17.191
Cum lex in praeteritum quid indulget, in futurum vetat.
17.192
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 193. - De his qui diverse nascuntur, titulo V, lib. XII.
17.192
Septimo mense nasci perfectum partum jam receptum est, propter auctoritatem doctissimi viri Hippocratis, et ideo credendum est eum qui ex justis nuptiis septimo mense natus est, justum filium esse. Item Cum legitimae nuptiae factae sunt, patrem liberi sequuntur, vulgo quaesiti matrem sequuntur. Item Vulgo concepti dicuntur, qui patrem demonstrare non possunt vel qui possunt quidem, sed eum habent quem habere non licet. Item Lex naturae haec est, ut qui nascitur sine legitimo matrimonio matrem sequatur. Item Qui in utero sunt, in toto pene jure civili intelliguntur in rerum natura esse; nam et legitimae haereditates his restituuntur, ita ut si praegnans mulier ab hostibus capta sit, id quod natum erit, quamvis apud bonae fidei emptorem pepererit, tanquam furtivum usu non capitur. Item Furiosus licet ducere uxorem non possit, retinere tamen matrimonium potest.
17.193
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 194. - De illicito pacto. Ex lege Theodosiana.
17.193
Si inter aliquos conveniat, ut de admittendo crimine, vel inferenda violentia, vel faciendo quod leges aut honestas prohibet, aut de rebus alicujus, aut de bonis inventis aliqui paciscantur; haec pacta valere non possunt.
17.194
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 195. - De re, mediante scriptura, duobus diversis temporibus tradita. Item lib. V.
17.194
Si aliquis unam rem per legitimas scripturas duobus donaverit, uni prius et alteri postea, non quaerendum est in his donationibus qui prius qui posterius acceperit, sed qu irem tradente donatore possederit, is eam cui est tradita possidebit. Nec interest utrum in parentes, an in extraneos facta sit talis donatio.
17.195
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 196. - De petitione debiti.
17.195
Licet prior petitor offerat sacramentum, tamen cum nulla probatio est debiti, is qui accusatur potest fidem suam jusjurandi religione firmare.
17.196
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 197. - De eadem re.
17.196
Si quando pulsatus repetendi pecuniam obtulerit sacramentum, et ille ei jusjurandi necessitatem ultro concesserit, non potest postea ab eo debitum postulare.
17.197
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 198. - Pro re obtinenda quis debeat jurare.
17.197
Haeres ejus cui pecunia credita dicitur, ad sacramentum vocari non potest, quia quid egerit actor suus ad integrum scire non potuit.
17.198
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 199. - De impensis in res commodatas factis, et ad quid commodatarius teneatur.
17.198
Quidquid in rem commodatam ob morbum, vel aliam rationem impensum est, a domino recipi potest. Si facto incendio, ruina, naufragio, aut quolibet simili casu res commodata amissa sit, non tenebitur eo nomine is cui commodata est, nisi forte cum possit rem commodatam salvam facere, suam praetulit. Si servum vel equum vel quaecunque alia aliquis ab altero ad usum tantum servienti commodata susceperit, et eos ad pugnam vel ubi vitae periculum incurrant duxerit, ad redditionem commodatae rei merito a domino retinetur. Si facto pretio rem vendendam aliquis cujuscunque crediderit, et dum ab eo vendenda profertur, quacunque occasione perierit, ei perit qui eam dederat distrahendam. Caeterum si rem acceptam, non rogante domino, sed permittente eo qui accepit, dum velit venundare, perdiderit, sibi rei perditae ingerit detrimentum. Creditor si sine conditione pignus sibi depositum tenens ter debitorem suum convenerit, ut soluto debito pignora sua recipiat. Quod si debitor noluerit post tres admonitiones, soluto debito, pignora sua suscipere, creditor distrahendi pignoris liberam habebit potestatem.
17.199
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 200. - De sociis.
17.199
Sicut lucrum, ita damnum inter socios communicatur, nisi quid culpa socii vel fraude eversum sit.
17.200
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 201. - De pactis.
17.200
Pacta quae ab invitis contra leges constitutionesque fiunt, nullam vim habere indubitati est juris. Item, pactum quod mala fide est factum, irritum esse debet. Privata conventio juri publico nihil derogat.
17.201
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 202. - Quae actiones in haeredes transeant.
17.201
In criminalibus causis si quis antequam moriatur, non fuerit de facti sui scelere conventus atque convictus, si post ejus obitum quod ab eo cuipiam reddendum erat, fuerit apud successores ejus fortasse repertum, hoc tantum ab haerede reddendum est, quod ad eum cognoscitur pervenisse. Caeterum in tali re haeres nec ad poenam, nec ad aliquam satisfactionem tenetur obnoxius.
17.202
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 203. - Qui debeant jurare
17.202
Lex praecipit ut probatio non a possessore, sed a petitoris partibus requiratur, quia omnem probationem ab eo quaeri debere dicit, qui petitam rem desiderat obtinere, non ab illo qui se juste tenere contendit, praeter illum tantum casum, ubi interrogare necesse est possidentem, utrum ex sua persona, an ex successione coeperit possidere.
17.203
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 204. - De juramento testium, et qualiter judicabitur qui sic et sic deliquerit.
17.203
Testes priusquam de causa interrogentur, sacramento debent constringi, ut jurent se nihil falsi esse dicturos, honestioribus autem magis quam vilioribus fides adhibeatur. Unius autem testimonium, quamlibet splendida et idonea videatur esse persona, nullatenus audiendum. Si quis ingenuus ingenuum vel servum percusserit, ut sanguis non exeat, pro unoquoque ictu usque ad tres solidos culpabilis judicetur. Si vero homo ecclesiasticus aut regius hoc fecerit, sol. 3. Similiter si servus homini ecclesiastico, vel regio, vel franco hoc fecerit, solidos 3, aut cum 6 juret. Si servus ingenuo aut regio, vel ecclesiastico homini sanguinis effusionem fecerit, 3 solid. et dimidio culpabilis judicetur, aut cum 6 juret. Similiter si ingenuus, regius, aut ecclesiasticus homo servo os fregerit, 9 sol. culpabilis judicetur, aut cum 6 juret. Quod si servus homini franco hoc fecerit, 36 sol. aut cum 6 juret. Si vero regio aut ecclesiastico homini hoc fecerit, sol. 9. Quod si servus servum percusserit bis vel ter, propter pacis studium 4 denar. judicetur. Si sanguinem effuderit, sol. 3 et dimidium; si os ei fregerit, 5 sol. Quod si oculum, auriculam, pedem, nasum excusserit, 18 sol., aut cum 6 juret. Si quis ingenuus ingenuam percusserit, 18 sol. culpabilis judicetur, aut cum 6 juret. Si quis ingenuus ingenuo in quolibet membro os fregerit, vel si eum transpunxerit, vel intra coxas plagaverit, 36 sol. culpabilis judicetur, aut cum 6 juret. Si pollicem ingenuus ingenuo excusserit, 50 sol., si pollex ibidem pependerit, 36 sol. Si secundus digitus unde sagittatur, excussus fuerit, 36 sol. componatur. Si quis alicui manum vel pedem truncaverit, vel oculum effoderit, auriculam vel nasum amputaverit, 100 sol. culpabilis judicetur. In omni vero mancatione, si membrum mancatum pependerit, medietatem componat, quam componere debuerat, si ipsum membrum abscissum fuisset. Si medium digitum excusserit, 15 sol.; si quartum vel quintum, simililiter; si dentem, 5 sol. Si quis hominem in capite ita plagaverit ut sanguis ad terram cadat, 15 sol. culpabilis judicetur. Ista omnia si negaverit, cum 6 juret. Si quis hominem regium vel ecclesiasticum interfecerit, 100 sol. culpabilis judicetur, aut cum 12 juret. Si servum, 36 sol. aut cum 6 juret. Unde autem liber homo 15 sol. persolvit, regius homo vel ecclesiasticus medietatem componat, vel deinceps quantumque culpa ascenderit. Si quis ingenuus ingenuum interfecerit, et eum cum ramis cooperuerit, vel in puteo, vel in quocunque loco celare voluerit, quod dicitur mortridum, 600 sol. culpabilis judicetur, aut cum 72 juret. Ubicunque autem de solidis accedunt, simili modo 72 juratores.
17.204
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 205. - Lex de diversis causis. De lege Theodosiana.
17.204
Qui autem aliquem in carcerem detrusit, ut aliquid ab eo ei extorqueretur, quidquid ob hanc causam factum est, nullius est momenti. Dolus est cum aliud agitur, aliud simulatur. Qui dolum vel metum adhibuit, ut res ad alium transiret, uterque de vi et dolo actione tenebitur. Si quis id quod minori aetate gessit, postquam major effectus est silentio suo et taciturnitate revocare noluerit, de hac re integri restitutionem retinere non potest.
17.205
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 206. - Ut anathema sit omnibus saecularibus quicunque clerico cuilibet injuriam fecerit. Capitular. lib. V, cap. 102.
17.205
Quicunque judex aut saecularis, presbytero, aut diacono, aut cuilibet clerico, aut de junioribus absque audientia episcopi, vel archidiaconi, vel archipresbyteri injuriam inferre praesumpserit, anathema ab omnium Christianorum consortio habeatur.
17.206
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 207. - De latronibus, qui quali sententia paulatim multandi sint, Capitul. l. VI.
17.206
De latronibus ita praecipimus observandum, ut pro prima culpa non moriatur, sed unum oculum perdat. De alia vero culpa nasus ipsius latronis truncetur. De tertia culpa, si non emendaverit, moriatur.
17.207
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 208. - Ne infames personae testes fiant, cap. 309.
17.207
Placuit ut testes non admittantur qui sunt socii criminis, nec infames, nec calumniatores, vel caeteri quos canones et lex prohibet.
17.208
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 209. - De eadem re, cap. 313.
17.208
Placuit, ut qui de se confessus est, super alium non credatur.
17.209
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 210. - Unius testimonium non recipiendum, cap. 314.
17.209
Ut testimonium unius hominis non accipiatur. Nam, si ex utraque parte plures sint, veraciores atque religiosiores et honestiores eligantur, qui sacramento suum confirment testimonium, nihil se falsi esse dicturos.
17.210
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 211. - Nequaquam homicidii esse reum, qui noctu furem res furtivas gestantem occiderit, cap. 343.
17.210
Fur nocturno tempore captus in furto, dum res furtivas secum portat, si fuerit occisus, nulla ex hoc homicidio querela nascatur.
17.211
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 212. - Quid facto opus sit ei qui nesciens a fure aliquid comparaverit, cap. 344.
17.211
Si quis de fure nesciens aliquid comparaverit, quaerat accepto spatio venditorem. Quem si non potuerit invenire, probet se cum sacramento et testibus innocentem, et quod apud eum cognoscitur restituat, et furem quaerere non desistat. Quod si furem celare voluerit, et perjurans post ea detectus fuerit, tanquam ille fur ita iste in crimine damnetur.
17.212
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 213. - De eo qui alterius animal quodcunque occiderit, cap. 345.
17.212
Si quis occulte, vel in die, alterius caballum, aut bovem, aut aliquod animal occiderit, et negaverit, et postea exinde probatus fuerit, tanquam furtivum componat.
17.213
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 214. - De eodem, cap. 346.
17.213
Si quis causa faciente occiderit alienum animal, et non negaverit, simile dare non tardet et cadaver mortui accipiat.
17.214
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 215. - De eo qui furtivam rem scienter emerit, cap. 347.
17.214
Si quis furtivam rem scienter emere praesumpserit, et exinde probatus fuerit, similem reddat illi cujus pecuniam comparavit, salva videlicet ejus justitia in altero.
17.215
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 216. - De eo qui latronis rem furtivam scienter acceperit custodiendam, cap. 248.
17.215
Si quis de latrone furtivam rem scienter ad custodiendum acceperit, quasi fur componat.
17.216
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 217. - De eo qui communem viam alicui clauserit, cap. 353.
17.216
Si quis viam publicam, aut lithostratum, vel viam communem alicui clauserit contra legem, cum sua lege componat, et clausuram quam ibi fecit tollat. Quod si negare voluerit, cum 12 sacramenta talibus juret.
17.217
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 218. - De eodem, cap. 354.
17.217
Si quisquam convicinalem vel pastoralem clauserit, cum sua lege componat, et ipsam viam aperiat. Similiter, et de semita faciendum est.
17.218
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 219. - De eo qui fontem vel puteum per invidiam coinquinaverit, cap. 355.
17.218
Si quis fontem quacunque invidia coinquinaverit vel maculaverit, emendet eum primo, ut nulla sit coinquinationis in eo suspicio, et cum lege sua vicinis hoc emendet. Si autem plurimorum vicinorum puteus fuerit, compositionem inter se mutuentur.
17.219
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 220. - De eo cui metallum aliquod vel species aliquae fuerint commodatae, cap. 356.
17.219
Si cui aurum, vel argentum, aut ornamenta, vel quaecunque species fuerint commodatae, sive ad custodiendum traditae sint, vel vendendae, et in domo ipsius cum rebus suis forsitan fuerint incendio crematae, una cum testibus qui commodata susceperant, praebeat sacramenta nihil exinde suis profuisse compendiis, et nihil cogatur exsolvere, excepto auro et argento quod ardere non poterat. Si vero quae commodata fuerant, furto probantur ablata, ei qui commodata perdiderat spatium tribuatur, donec furem sua investigatione perquirat, et si eum invenerit, commodatori res proprias tantummodo reformare procuret. Compositio vero furti ad eum qui habuit commodata pertineat. Quod si fur non fuerit intra statutum tempus inventus, medietas rerum commodatarum domino suscipiente reddatur. Damnum vero medium utrique sustineant, et si, postmodum dominus apud eum qui commodaverit quaecunque fuerint suppressa, repererit, sicut furtiva ab eo exigantur.
17.220
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 221. - De eo qui quamcunque rem alienam sine voluntate domini sui vendiderit, cap. 365.
17.220
Si quis vendiderit res alienas sine voluntate domini sui, aut servum, aut ancillam, aut quamcunque rem, ipsam legibus reddat. Et si ipsam non potest invenire, duos consimiles et aequalis meriti reddat.
17.221
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 222. - De damno dato, cap. 366.
17.221
Si quis alicujus caballo, vel bovi, vel cujuslibet quadrupedi unum oculum excusserit, appretietur illud pecus quod valet. et partem tertiam componat.
17.222
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 223. - De eo qui latronem hospitio receperit. Capitularium lib. VI, cap. 293.
17.222
Quicunque post illam missam sancti Joannis praeteriti anni cuidam latroni mansionem[ manumissionem] dederit, si Francus est, cum 12 similibus Francis juret quod latronem eum fuisse non scisset, licet pater ejus sit aut frater, vel aliquis propinquus. Si hoc jurare non potuerit, et ab alio convictus fuerit quod latronem in hospitio suscepisset, quasi latro sit, quia infidelis est noster et Francorum; et qui illum suscepit similis est illi. Si autem audivit quod latro fuisset, et tamen non scit firmiter, juret solus quod nunquam eum audisset nec per veritatem nec per mendacium latronem; aut sit paratus, si ille postea de latrocinio convincitur, ut similiter damnetur.
17.223
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 224. - Servum non audiendum crimen alicui impingentem, cap. 344.
17.223
Servo penitus non credatur si super aliquem crimen objecerit, aut si etiam dominum suum in crimine impetierit. Nam si in tormentis positus exponat quod objicit, credi tamen illi nullo modo oportebit.
17.224
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 225. - De his apud quos pars rapinae deprehensa fuerit, cap. 355.
17.224
Apud quem scelus agnoscitur, et pars rapinae fuerit inventa, statim socios suos nominare cogatur. Quos si nominare noluerit, teneatur ad vindictam. Quod si honestior persona est, et pro scelere rationem reddat, et quae ablata vel eversa fuerant quadrupliciter restituat. Quod si certe apud servum rapinae pars reperiatur, centum quadraginta flagella publice extensus accipiat, et socios suos nominare non differat.
17.225
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 226. - De levioribus peccatis dilationem esse praestandam, et de sceleribus convictos si appellare voluerint, non audiendos. Capitular., lib. VII, cap. 181.
17.225
In civilibus causis vel levioribus criminibus legum dilatio praestanda est. Homicidae, adulteri, malefici, venefici convicti, si appellare voluerint, non audiantur.
17.226
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 227. - Si quis alicui rem suam tradiderit venundandam, cap. 298.
17.226
Si facto pretio rem vendendam aliquis cuicunque tradiderit, et dum ab eo vendenda profertur, quacunque occasione perierit, ei perit qui eam dederat distrahendam. Caeterum si rem acceptam, non rogante domino, sed permittente eo qui accepit, dum vellet venundare, perdiderit, sibi rei perditae ingerit detrimentum.
17.227
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 228. - De creditis rebus, cap. 299.
17.227
Creditor si sine conditione pignus sibi depositum tenens, ter debitorem convenerit ut soluto debito pignora sua recipiat, et debitor noluerit post tres admonitiones soluto debito pignora sua recipere, creditor distrahendi pignoris habebit liberam potestatem.
17.228
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 229. - De debitis solvendis, et de compensatione, cap. 303
17.228
Si quis debeat alicui solidos decem, et ille qui debet de quacunque ratione debeantur illi a creditore suo solido 5 et veniens creditor totos 10 solidos a debitore petat; si probaverit ille debitor sibi ab eo quinque solidos deberi, quare illum in solidum pro totis 10 solidis convenit, causam perdat, qui noluit debitum compensare. Similis ratio est de frumento, vel de aliis speciebus.
17.229
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 230. - Si filiofamilias inscio patre pecunia fuerit commodata, cap. 304.
17.229
Qui filiofamilias contra interdicta legum inscio patre pecuniam commodavit, eam nec vivente nec mortuo patre ab eodem poterit postulare.
17.230
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 231. - De pignoris venditione, cap. 313.
17.230
Si quis creditor, debitore in solutionem tardante, rem sibi pro debito positam distraxerit, si quid amplius acceptum fuerit quam debebatur, quod amplius acceptum est restituatur debitori.
17.231
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 232. - Si quis rem alienam minoris vendiderit, cap. 308.
17.231
Si quis cuilibet mandet ut rem suam 10 solid. vendat, et ille eam octo vendiderit, pretium quod ei mandatum est, quidquid minus ab emptore percepit mandatori complere compellatur; venditio tamen rescindi non potest.
17.232
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 233. - Ut nemo contra voluntatem defuncti faciat, cap. 326.
17.232
Omnibus qui contra voluntatem defuncti faciunt ut indignis auferatur haereditas
17.233
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 234. - De eodem, cap. 327.
17.233
Qui per testamentum sibi aliquid derelictum acceperit et vindicaverit, et voluerit contra voluntatem defuncti agere, licentiam penitus non habebit.
17.234
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 235. - De eo qui ad laedendam alterius famam, scripturam aut verba contumeliosa confixerit.
17.234
Qui in alterius famam in publico scripturam aut verba contumeliosa confinxerit[ confixerit], et repertus scripta non probaverit, flagelletur. Et ea qui prius invenerit, rumpat; si non vult auctoris ficti causam incurrere.
17.235
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 236. - De pace servanda. Capitularium lib. III, cap. 61.
17.235
De latronibus qui magnam habent blasphemiam, quicunque aliquem ex his comprehenderit, nullum damnum exinde patiatur.
17.236
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 237. - De pace et justitia intra patriam servanda.
17.236
De pace et justitia intra patriam, sicut saepe per alia capitula jussi adimpletum fiat.
17.237
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 238. - De violata immunitate Ecclesiae. Capit. lib. IV, cap. 13.
17.237
Si quis aut ex levi causa, aut sine causa, hominem in ecclesia interfecerit, de vita componat. Si vero foris rixati fuerint, et unus alterum in ecclesia fugerit, et ibi se defendendo eum interfecerit, et si hujus facti testes non habuerit, cum 12 juratoribus legitimis per sacramentum affirmet se defendendo eum interfecisse, et post haec 10 sol. ad partem ecclesiae quam illo homicidio polluerat, et insuper bannum nostrum solvere cogatur. Is vero qui interfectus est, absque compositione jaceat. Ac deinde interfector secundum judicium canonicum congruam facinori quod admisit poenitentiam accipiat. Si proprius servus hoc commiserit, judicio aquae ferventis examinetur, utrum hoc sponte, an se defendendo fecisset, et si manus ejus exusta fuerit, interficiatur. Si autem non fuerit, dominus ejus juxta quod wergelt illius est, ad ecclesiam persolvat; aut eum si voluerit eidem ecclesiae tradat. De ecclesiastico et fiscalino beneficiario servo volumus ut pro una vice wergeldis ejus pro eo componatur, altera vice ipse servus ad supplicium tradatur. Haereditas tamen liberi hominis, qui propter tale facinus ad mortem fuerit judicatus, ad legitimos haeredes illius perveniat. Si in atrio ecclesiae, cujus porta reliquiis sanctorum consecrata est, hujuscemodi homicidium perpetratum fuerit, simili modo emendetur, vel componatur. Si vero porta ecclesiae non est sacrata, eodem modo componatur sicut componi debet quod immunitate violata committitur.
17.238
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 239. - Liber homo seu servus quomodo se de furto purgare debeat, cap. 27.
17.238
Si liber homo de furto accusatus fuerit, et res proprias habuerit, in mallo ad praesentiam comitis se adhramiat[ adharmiat]. Et si res non habet, fidejussores donet, qui eum adhramire[ adharmire], et in placitum adduci faciant. Et liceat ei prima vice per sacramentum se secundum legem idoneare, si potuerit, aut si alia vice, duo vel tres eum de furto accusaverint, liceat ei contra unum ex his cum scuto et fuste in campo contendere. Quod si servus de furto accusatus fuerit, dominus ejus pro eo emendet, aut eum sacramento excuset; nisi tale furtum perpetratum habeat, propter quod ad supplicium tradi debeat.
17.239
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 240. - Ut injustae consuetudines noviter illatae tollantur, cap. 45.
17.239
De injustis occasionibus et consuetudinibus noviter institutis, sicut sunt tributa, et telonia in media via, ubi nec aqua, nec palus, nec pons, nec aliquid tale fuerit, unde juste census exigi possit, vel ubi naves subtus pontes transire solent, sive in medio flumine ubi nullum obstaculum est, ut auferantur. Antiqua autem ad nostram notitiam deferantur
17.240
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 241. - Ut forestes novae dimittantur, cap. 63.
17.240
De forestibus nostris, ut ubicunque fuerint, diligentissime inquirant quomodo salvae sint et defensae, et ut comitibus denuntient, ne ullam forestem noviter instituant, et ubi noviter institutas sine nostra jussione invenerint, dimittere debeant.
17.241
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 242. - De pacto legum.
17.241
Communes causas absentibus consortibus alii consortes agere possunt, si illi qui praesentes sunt caveant acceptum esse illis qui absentes sunt, quidquid fuerit judicatum, aut in praesenti fidejussorem dederint, ut omnia quae definita fuerint implere non differant.
17.242
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 243. - De pervasore finium.
17.242
Si quis pervasor finium fuerit approbatus, eo quod priusquam aliquid judicio finiretur, id quod alter tenuerat invasisset, non solum illud quod male pervasit, amittat, sed ne unusquisque rem alienam occupet, cum fuerit in causa devictus, pervasor juris alieni tantum spatii restituat. quantum praesumpsit invadere.
17.243
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 244. - De rebus venalibus.
17.243
Cum inter ementem atque vendentem fuerit res definito pretio comparata, quamvis plus valeat quam ad praesens venditur, hoc tantummodo requirendum est, si nihil fraudis vel violentiae egit ille qui comparasse probatur; et si voluerit revocare qui vendidit, nullatenus permittatur.
17.244
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 245. - Item de eodem.
17.244
Prior ordinatio legis fuerat, ut si unus ex consortibus pro quacunque necessitate rem vendere voluisset, extraneus emendi licentiam non haberet, sed hoc melius probatur indultum, ut quicunque de suis rebus libero utatur arbitrio, et praetermissis consortibus vel propinquis, cui voluerit vendendi liberam habeat potestatem.
17.245
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 246. - De dotalibus
17.245
Si contigerit ut maritus uxore superstite moriatur, quaecunque a muliere marito in dote data fuerant, ad suum dominium feminae revocabunt, nec haeredes defuncti mariti hoc vendicare praesumant.
17.246
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 247. - De eo qui capitali objectione pulsatur, lib. IX.
17.246
Quicunque alium de homicidii crimine periculosa vel capitali objectione pulsaverit, non prius a judicibus audiatur quam se similem poenam, cum reo intendit, conscripserit subiturum; et si servos alienos accusandos esse crediderit, se simili inscriptione constringat, futurum ut supplicia innocentum servorum aut poena capitis sui, aut facultatum amissione compenset. Ante inscriptionem nemo efficiatur criminosus, nam inscriptione per ordinem facta, tunc a judice suscipiendus est reus, et custodiae cum accusatore tradendus est, ea tamen ratione ut tam accusati quam accusatoris dignitas aestimetur, et unumquemque ante discussionem ita judex faciat custodire, ut eorum natalis aut dignitas patiuntur. Sane ii qui crimina sua in quaestione confessi sunt, de aliis si dicere voluerint, a judice non credantur, quia jure et legibus constitutum est, ut spontanea professione reus reum non faciat, neque illi de altero credatur, qui se criminosum esse confessus est.
17.247
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 248. - De famosis libellis.
17.247
Qui famosam chartam ad cujuscunque injuriam et maculam conscripserit, et in secreto vel in publico affixerit, inveniendamque projecerit, illum contra quem proposita est chartula non nocebit, nec famae ejus aliquid derogabit. Sed si inveniri potuerit qui hujusmodi chartulam fecit, constringatur ut probet quam conscripsit; qui si etiam quae scripsit probare non potuerit, fustigetur, qui infamare maluit quam accusare.
17.248
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 249. - De eo qui per inscriptionem aliquem accusaverit, lib. IX.
17.248
Quicunque inscriptione praemissa cujuscunque criminis reum accusare voluerit, ab eo die quo inscripsit intra annum peragat propositas actiones. Qui si distulerit, infamis effectus, bonorum suorum quarta parte multabitur
17.249
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 250. - Ut intra annum criminalia negotia terminentur, cap. 18.
17.249
Judices qui inscriptione praemissa criminalia negotia audire coeperint, a die inscriptionis si inducias aut accusator aut reus petierit, intra annum praestare debebunt, ut haec actio intra anni circulum finiatur. Quod si accusator intra annum quae proposuit probare distulerit, absoluto reo poenam suscipiat legibus superioribus comprehensam. Quod si talis persona sit ad cujus deformitatem infamia non pertineat, exsilio deputetur. Tamen, si inter accusatorem et reum ita judice praesente convenerit, ut pro inscriptione utriusque partis integrae induciae tribuantur, debet a judice non negari futurum, ut pars quae post inducias fuerit superata, districtiori sententia feriatur.
17.250
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 251. - Si quem poenituerit se alium criminaliter accusasse, cap. 20.
17.250
Si quem poenituerit accusasse criminaliter, et inscriptionem fecisse de eo quod probare non potuerit, si ei cum accusato innocente convenerit, invicem se absolvant. Si vero judex eum qui accusatus est criminosum esse cognoverit, et inter reum et accusatorem factum per corruptionem consensum, de colludio poenam excipiat legibus constitutam. Abolitionem invito reo postquam fuerit officii custodiae traditus, intra dies 30, accusatori petenti dari permittimus, post hoc tempus nisi reus consentiat, censemus non esse tribuendam. Si criminis accusator intra dies 30 abolitionem petierit, etiam invito reo a judice concedatur, et liberi et accusatus, et accusator abscedant. Post 30 vero dies quam accusatus custodiae fuerit traditus, nisi abolitionem et reus et accusator a judice petierint, accusatori soli non esse praestandam. Quod si testes exhibiti ad petitionem accusatoris fuerint, et in custodiam missi fuerint, et abolitio praestita penitaque( sic) fuerint, sumptus quos fecerunt testes, eis accusator exsolvat. Nam, si testes exhibiti ab accusatore poenae subjacuerint, etiamsi consentiant partes, abolitio a judicibus denegetur; sed aut in accusatum si convictus fuerit, aut in accusatorem si non convicerit, legibus sententia judicis poenam quam passurus erat reus, accusator excipiat.
17.251
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 252. - Ut judices praecipites non sint ad explendam sententiam principis ira dictatam, cap. 30.
17.251
Si princeps cujuscunque gravi accusatione commotus quemquam occidi praeceperit, non statim a judicibus quae ab irato principe jussa sunt, compleantur, sed 30 dies qui puniri jussus est, reservetur donec pietas dominorum justitiae amica subveniat.
17.252
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 253. - De eo si alienum animal damnum alicui fecerit. Ex lib. I Sententiarum Pauli.
17.252
Si alienum animal cuiquam damnum intulerit, aut alicujus fructus laeserit, dominus ejus aut aestimationem damni reddat, aut ipsum animal tradat; quod etiam de cane similiter est statutum.
17.253
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 254. - Si qualecunque animal ab aliquo irritatum damnum intulerit. Lib. IV.
17.253
Ei qui irritatu suo feram bestiam vel quamcunque aliam quadrupedem in se irritaverit, eaque damnum dederit, neque in ejus dominum, neque in custodem actio datur.
17.254
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 255. - Ut fidejussores solutionem debiti aequaliter inter se dividant, lib. V.
17.254
Cum multi fidejussores institerint, etiam si ad solvendum quae promiserunt probantur idonei, et possint omnes in solidum retineri, tamen restitutio debiti inter eos dividenda est, ut unusquisque id quod eum pro portione sua contigit, exsolvat.
17.255
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 256. - De his qui in contumeliam alicujus scripturam composuerint. Ex libro V.
17.255
In eos auctores qui famosos libellos in contumeliam alterius proposuerint, extra ordinem usque ad relegationem insulae vindicatur ista temeritas.
17.256
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 257. - Ne quis judici convicium inferre praesumat, cap. 11.
17.256
Convicium judici ab appellatoribus fieri non oportet, alioquin infamia notantur. Confessi debitores pro judicatis habentur; ideoque ex die confessionis tempora solutionis praestituta computantur.
17.257
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 258. - De eo qui legitime vocatus ad judicem venire noluerit. cap. 16.
17.257
Quicunque tribus auctoritatibus[ actionibus] judicis conventus, vel tribus edictis ad judicem fuerit provocatus, aut uno pro omnibus peremptorio, id est quod causam exstinguit, fuerit evocatus et praesentiam suam apud eum judicem, a quo ei denuntiatum est exhiberi noluerit, adversus eum quasi in contumacem judicari potest, quinimo nec retractari per appellationem negotia possunt, quoties in contumacem fuerit judicatum.
17.258
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 259. - De eo qui in judicio appellare voluerit, cap. 19.
17.258
Si quando dum causa a judice auditur, sacramentum petente ex litigatoribus uno, alter obtulerit litigator, qui judicibus appellare voluerit, tunc appellare debet, quando sacramentum offertur, non postquam juratur.
17.259
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 260. - De eo qui praejudicium timens fidejussorem dare noluerint, cap. 30.
17.259
Si quando inter litigatores de damno praesentiae suit fidejussoris contentio est, si aliquis in cautione verborum praejudicium timeat, et propter hoc fidejussorem dare nolit, potest certum aliquid de rebus suis poenae causa deponere; sed, si contra eum fuerit judicatum, et ipse defuerit, perdet quod deposuit.
17.260
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 261. - De personis a quibus non sunt res accipiendiae. Capitularium libro I, cap. 83.
17.260
Statutum est ut nullus quilibet ecclesiasticus ab his personis res deinceps accipere praesumat, quarum liberi aut propinqui hac inconsulta oblatione possunt rerum propriarum exhaeredari. Quod si aliquis deinceps hoc facere tentaverit, synodali vel imperiali sententia modis omnibus feriatur.
17.261
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 262. - De mansis uniuscujusque ecclesiae, cap. 85.
17.261
Sancitum est, ut unicuique ecclesiae unus mansus integer absque alio servitio attribuatur, et presbyteri in eis constituti non de decimis, neque de oblationibus fidelium, non de domibus, neque de atriis, vel de hortis juxta ecclesiam positis, neque de praescripto manso aliquod servitium faciant, praeter ecclesiasticum, et si aliquid amplius habuerint, inde senioribus suis debitum servitium impendatur.
17.262
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 263. - De villis novis et ecclesiis in eis noviter constitutis, cap. 86.
17.262
Sancitum est de villis novis et ecclesiis in eis noviter constitutis, ut decimae de ipsis villis ad easdem ecclesias conferantur.
17.263
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 264. - Ne quis sacra vasa in pignus dare praesumat, cap. 87.
17.263
De sacris vasis ecclesiae quae in pignus a nonnullis in quibusdam locis dari comperimus, inhibitum est ne deinceps a quoquam fieri praesumatur, nisi solummodo necessitate redimendorum captivorum compellente.
17.264
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 265. - De his quae ad causam Dei res suas tradere volunt, cap. 35.
17.264
Qui res suas pro anima sua ad causam Dei tradere voluerit, domi traditionem faciat coram testibus legitimis. Et quae honestae factae sunt traditiones, de quibus nulla est quaestio, stabiles permaneant.
17.265
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 266. - De teloniis. Ex III lib. Capitularium, cap. 12.
17.265
Placet nobis ut antiqua et justa telonia a negotiatoribus exigantur, tam de pontibus quam de navigiis seu mercatis. Nova ergo seu injusta ubi vel funes tenduntur, vel cum navibus sub pontibus transitur, seu his similia in quibus nullum adjutorium itinerantibus praestatur, similiter etiam nec de his qui sine negotiandi causa substantiam suam de una domo sua ad aliam, aut ad palatium, aut in exercitum ducunt, telonium nullatenus ab eis exigatur.
17.266
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 267. - De servo qui damnum quodlibet perpetrat, cap. 44.
17.266
Neminem liceat servum suum propter damnum ab illo cuilibet illatum dimittere, sed juxta qualitatem damni dominus pro illo respondeat, vel eum in compositionem, aut poenam petitori offerat. Si autem servus perpetrato scelere fugerit, ita ut a domino penitus inveniri non possit, sacramento se dominus ejus excusare studeat, quod hoc suae voluntatis nec conscientiae fuerit, quod servus ejus tale facinus commisit.
17.267
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 268. - De bannitione secundum legem ad mallum, cap. 45.
17.267
Si quis ad mallum legibus bannitus fuerit, et non venerit, si eum bannitus non tenuerit 15 sol culpabilis judicetur; sic ad secundam et tertiam. Si autem ad quartam venire contempserit, possessio ejus in bannum mittatur, donec veniat, et de re qua interpellatus fuerit, justitiam faciat. Si infra annum non venerit, de rebus ejus quae in bannum missae sunt rex interrogetur, ut quidquid inde judicaverit, fiat. Prima bannitio super noctes 7, secunda super noctes 14, tertia super noctes 21, quarta super noctes 42 fiat. Similiter et de beneficio hominis, si forte res proprias non habuerit, mittatur in bannum usque dum rex interrogetur.
17.268
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 269. - De hominibus ad mortem judicatis, et postea eis vita concessa, si justitiam quaesierint, cap. 47.
17.268
De illis hominibus qui propter eorum culpas ad mortem judicati fuerint, et postea eis vita fuerit concessa, si ipsi justitiam ab aliis requisierint, aut eis justitiam quaerere voluerint, qualiter inter illos judicium terminetur. Primo omnium de illis causis pro quibus judicatus fuerat ad mortem, nullam potest facere repetitionem, quia omnes res suae secundum judicium Francorum in publico fuerunt revocatae. Et si aliquid postmodum, postquam ei vita concessa est, cum justitia acquirere potuerit, in sua libertate teneat et defendat secundum legem; in testimonium autem non suscipiatur, nec inter scabinos ad legem judicandam teneatur. Et si ad sacramentum aliquid judicatum fuerit quod jurare debeat, si aliquis ipsum sacramentum falsum dicere voluerit, contendant[ concedatur].
17.269
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 270. - De non cogendo ad pontem ire causa telonii, cap. 54.
17.269
Ut nullus cogatur ad pontem ire vel ad fluvium transeundum propter telonii causas, quando ille in alio loco compensius[ competentius] illud flumen transire potest. Similiter in plano campo, ubi pons nec trajectus est, omnibus praecipimus ut ibi telonium non exigatur.
17.270
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 271. - De nimium blasphemis latronibus, cap. 61.
17.270
De latronibus qui magnam habent blasphemiam, quicunque aliquem ex his comprehenderit, nullum damnum exinde patiatur.
17.271
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 272. - De eo qui domum alienam cujuslibet fregerit, cap. 65.
17.271
Si quis domum alienam cujuslibet infregerit, quidquid exinde per vim abstulerit aut rapuerit, aut furatus fuerit, secundum legem et vadios, illi cujus domus fuerit infracta et spoliata, in triplum componat, et insuper bannum Dominicum solvat. Si servus hoc fecerit, justitiam[ sententiam] superiorem accipiat, et insuper, secundum suam legem, compositionem faciat. Si quislibet homo aliquod tale damnum alicui fecerit, pro quo plenam compositionem facere non valeat, semetipsum in wadio pro servo dare studeat, usque dum plenam compositionem adimpleat.
17.272
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 273. - De uxoribus defunctorum quam partem post obitum maritorum de collaboratione accipere debeant, ex lib. IV, cap. 9.
17.272
Volumus ut uxores defunctorum post obitum maritorum tertiam partem collaborationis, quam simul in beneficio collaboraverunt, accipiant. Et de his rebus quas is qui illud beneficium habuit aliunde adduxit vel comparavit, vel ei ab amicis suis collatum est, has volumus tam ad orphanos defunctorum quam ad uxores eorum pervenire.
17.273
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 274. - De viduis, pupillis, et pauperibus, cap. 15.
17.273
Praecipimus ut quandocunque in mallum ante comitem viduae, pupilli et pauperes venerint, primo eorum causa audiatur et definiatur. Et, si testes per se ad causas suas quaerendas habere non potuerint legemque nescierint, comes illos vel illas adjuvet, dando eis talem hominem qui rationem eorum teneat, vel pro eis loquatur.
17.274
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 275. - De raptu viduarum, cap. 16.
17.274
Qui viduam intra primos 30 dies viduitatis, vel invitam, vel volentem sibi copulaverit, bannum nostrum, id est 60 sol. in triplo componat; et si invitam eam duxerit, legem suam componat, illa vero ulterius non attingat.
17.275
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 276. - De homine publicam poenitentiam agente interfecto, cap. 17.
17.275
Qui hominem publicam poenitentiam agentem interfecerit, bannum nostrum in triplo componat, et wergelt proximis ejus persolvat.
17.276
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 277. - De homine libero ut potestatem habeat, ubicunque voluerit res suas dare, et qualiter hoc facere debeat, cap. 18.
17.276
Si quis res suas pro salute animae suae, vel ad aliquem venerabilem locum, vel propinquo suo, aut cuilibet alteri tradere voluerit, eo tempore, quando intra ipsum comitatum fuerit, in quo illae res positae sunt, legitimam traditionem facere studeat. Quod si eodem tempore quo illas tradere vult, extra eumdem comitatum fuerit, sive in exercitu, sive in palatio, sive in alio quolibet loco, adhibeat sibi, vel de suis pagensibus, vel de aliis qui eadem lege vivant qua ipse vivit, testes idoneos, vel si illos habere non potuerit, tunc de aliis quales sibi meliores invenire possit, et coram eis rerum suarum traditionem faciat. Et postquam haec traditio ita facta fuerit, haeres illius nullam de praedictis rebus valeat facere repetitionem. Insuper et ipse fidejussorem per se faciat ejusdem investiturae, ne haeredi ulla occasio remaneat hanc traditionem immutandi, sed potius necessitas incumbat illam perficiendi; et si nondum res suas cum haeredibus suis divisas habuit, non ei hoc sit impedimento, sed cohaeres ejus, si sponte noluerit, aut per comitem aut per missum ejus distringatur, ut divisionem cum illo faciat ad quem defunctus haereditatem suam voluit pervenire. Et si cuilibet ecclesiae eam tradere rogavit, cohaeres ejus eam legem cum illa ecclesia de praedicta haereditate habeat, quam cum alio cohaerede suo habere debuit. Et hoc observetur erga patrem et filium et nepotem usque ad annos legitimos, postea ipsae res ad immunitatem ipsius ecclesiae redeant.
17.277
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 278. - De adulteratoribus monetae, cap. 31.
17.277
Quicunque falsam monetam percussisse probatus fuerit, manus ejus amputetur. Et qui hoc consensit: si liber est, 60 sol. componat: si servus, 60 ictus accipiat.
17.278
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 279. - De terra tributaria, cap. 35.
17.278
Quicunque terram tributariam unde tributum ad partem nostram exire solebat, vel ad ecclesiam, cuilibet alteri tradiderit, is qui eam susceperit, tributum quod inde solvebatur, omni modo ad partem nostram persolvat, nisi forte talem firmitatem de parte Dominica habeat, per quam ipsum tributum sibi per donatum possit ostendere.
17.279
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 280. - De terra censuali, cap. 37.
17.279
Si quis terram censualem habuerit, quam antecessores sui, vel ad aliquam ecclesiam, vel ad villam nostram dederunt, nullatenus eam secundum legem tenere potest, nisi ille voluerit ad cujus potestatem vel illa ecclesia, vel illa villa pertinet, nisi forte filius aut ejus nepos sit qui eam tradiderit, et ei eadem terra ad tenendum placitata sit. Sed in hac re considerandum est utrum ille qui hanc tenet dives an pauper sit, et utrum aliud beneficium habeat, vel etiam proprium. Et qui horum neutrum habet, circa hunc misericorditer agendum est, ne ex toto dispoliatus in egestatem incidat, aut talem ille censum inde persolvat, qualis ei fuerit constitutus, vel portionem aliquam inde in beneficium accipiat, unde se sustentare valeat.
17.280
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 281. - De debito ad opus Dominicum rewadiato, cap. 56.
17.280
Ut debito, quod ad opus nostrum fuerit rewadiatum, talis consideratio fiat, ut is qui ignoranter peccavit, non totum secundum legem solvere cogatur, sed juxta quod possibile visum est. Is vero qui tantum mala voluntate peccavit, totam legis compositionem cogatur exsolvere.
17.281
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 282. - De eo qui per invidiam, vel per dolum, liberi vel servi domum incenderit. Ex lib. V Capitularium, cap. 351.
17.281
Si quis per aliquam invidiam, vel dolum in nocte vel in die ignem imposuerit, et incenderit liberi vel servi domum, primo omnia aedificia restituat. Et quidquid ibi arserit componat, et insuper 40 solidis sit culpabilis, et publica poenitentia secundum judicium sacerdotum multetur. Et quanti homines de ipso incendio evaserint, unicuique secundum legem componat, et omnia quae ibi perdiderint restituat.
17.282
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 283. - Ut si quis servum alienum injuste accusaverit, domino simile mancipium pro hoc facto reddat, cap. 352.
17.282
Si quis servum injuste accusaverit alienum, et innocens tormenta pertulerit, domino simile mancipium pro hoc facto reddat. Si vero innocens in tormentis mortuus est, duos servos ejusdem meriti sine dilatione domino restituat.
17.283
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 284. - De eo qui causam alterius tulerit de loco suo, cap. 340.
17.283
Si quis causam alterius tulerit de loco suo, ipsam illaesam reddat aut similem. Si vero foras aliquam traxerit et absconderit, atque negaverit interrogatus, furtivam componat.
17.284
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 285. - De venditionibus vili pretio vel cum vitio distractis, cap. 352.
17.284
Placuit in venditione hanc formam servari. Ut seu res, seu mancipia, vel quodlibet genus animalium venundetur, nemo propterea venditionis firmitatem irrumpat, quod dicit se vili pretio vendidisse, sed, postquam factum est negotium, non sit mutatum, nisi forte vitium sibi a venditore celatum invenerit. Si autem venditor dixerit vitium, stet emptio, et non sit mutata. Si autem non dixerit, mutare potest in illa die, et in alia, sive in tertia die. Et si amplius de tribus noctibus illud habuerit, postea non potest mutare, nisi forte eum invenire intra tres dies non poterit, tunc, quando invenerit, recipiat, quia vitium vendidit. Et si noluerit recipere, juret cum suis sacramentalibus, quod vitium ibi nullum sciebat in illa die, quando negotium fecit, et stet factum.
17.285
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 286. - Ut qui arrhas dederit pro quacunque re, pretium reddere compellatur, capitulo 363.
17.285
Qui arrhas dederit pro quacunque re, pretium cogatur implere, quod placuit emptori.
17.286
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 287. - Ut peregrinos transeuntes nemo inquietet, cap. 364.
17.286
Placuit ne peregrinos transeuntes quis inquietare praesumat, eisque nocere audeat, quia alii propter dominum, alii propter suas discurrunt necessitates. Quod si aliquis praesumptuosus fuerit, qui peregrino nocuerit vel eum assilierit, aut dispoliaverit, laeserit, plagaverit, ligaverit, vendiderit, vel occiderit, ipsi peregrino sigillatim dupliciter, sicut de alio homine solet componi, aut suo seniori vel socio cum sua lege componat. Quod si mortuus fuerit, et seniorem ibi vel socium non habuerit, tunc episcopus aut sacerdotes ejusdem pagi ipsam compositionem in duplo, sicut de indigena distringente judice accipiant, et in suam eleemosynam illa tribuant, et insuper 60 sol. fisco cogatur persolvere. Et si peregrinum viventem reliquerit, omnem injuriam ei factam, et quidquid illi intulit, dupliciter( ut praedictum est) et per singula illi componat, sicut solet de infra provinciam aliquem componere. Si autem eum occiderit, ut liberum hominem de ipsa provincia, in duplo componat, et ipsa pecunia a memoratis sacerdotibus in sua detur eleemosyna. Quoniam Dominus ait: Peregrinum et advenam non contristabis.
17.287
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 288. - De eo qui alicujus quadrupedis unum oculum excusserit, cap. 366.
17.287
Si quis alicujus caballo vel bovi, vel cuilibet de quadrupedibus unum oculum excusserit, appretietur illud pecus quod valet, et partem tertiam componat.
17.288
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 289- De eo qui jussu regis vel ducis aliquem occiderit, cap. 367.
17.288
Si quis jussione regis vel ducis illius qui ipsam provinciam regit, hominem occiderit, non requiratur ei, nec propterea faidosus sit, quia lex et jussio dominica occidit eum, et ipse non potuit contradicere. Princeps vero et successores ejus defendant eum, et totam progeniem ejus, ne ob hoc pereat, aut malum patiatur. Quod si propterea ipse aut ejus progenies aliquid mali passi fuerint, aut occisi, dupliciter componantur
17.289
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 290. - De eo qui scripturas protulerit, ut veritatem ejus testibus probet, cap. 368.
17.289
Si quis scripturam profert, veritatem ejus testibus probare debet. Quia in omnibus causis constitutum est ut scripturam prolator affirmet.
17.290
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 291. - De asino, bove, ove, omnique jumento, amico ad custodiendum tradito, cap. 23.
17.290
Si quis commendaverit amico asinum, bovem, ovem, et omne jumentum ad custodiam, et mortuum fuerit aut debilitatum, vel captum ab hostibus, nullusque hoc viderit, jusjurandum erit in medium, quod non extenderit manum in rem proximi sui, suscipiatque dominus juramentum, et ille reddere non cogatur. Si furto sublatum fuerit, restituat damnum domino suo. Si comestum a bestia, deferat ad eum quod occisum est, et non restauretur. Qui a proximo suo quidquam horum mutuo postulaverit, et debilitatum aut mortuum fuerit, domino non praesente, reddere compellatur. Quod si impraesentiarum dominus fuerit, non restituatur, maxime si conductus venerit pro mercede operis sui.
17.291
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 292. - Qui seduxerit virginem desponsatam, vel dormierit cum ea, cap. 24.
17.291
Si seduxerit quis virginem desponsatam, et dormierit cum ea, dotabit eam et habebit uxorem.
17.292
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 293. - De patre puellae si eam dare noluerit, ut reddat pecuniam juxta morem dotis, cap. 25.
17.292
Si pater noluerit virginem dare, reddat pecuniam juxta morem dotis quam virgines accipere consueverunt.
17.293
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 294. - De eo qui propter Deum furtum confessus fuerit, cap. 38.
17.293
Si propter Deum confessus fuerit homo furtum quod fecit, reddat capitalem et quintam partem desuper ei in quem peccavit.
17.294
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 295. - De his qui fidelium oblationes auferunt, vel vastant, aut sine proprii episcopi jussione dant vel accipiunt, cap. 84.
17.294
Qui fidelium oblationes ab ecclesiis vel a jure sacerdotum auferunt, vel ablatas accipiunt, non solum aliena vota dirumpunt, sed et sacrilegium operantur, nec non et ecclesiae Dei fraudatores existunt. Quia ecclesiae aliquid fraudari, vel auferri, sacrilegium esse a majoribus approbatur.
17.295
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 296. - Ne episcoporum vel reliquorum sacerdotum vita turbetur, cap. 104.
17.295
Nullis vita praesulum turbetur excessibus, quia valde indignum est ut qui throni Dei vocantur, aliqua motione turbentur, aut inique tractentur. Unde est illud: Qui vos tangit, quasi pupillam oculi mei tangit; et illud: Qui vos audit me audit, et qui vos spernit me spernit; et rursus: Qui scandalizaverit unum de pusillis istis, melius est illi ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris.
17.296
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 297. - Quod sacrilegium sit auferre quae a principibus concessa sunt ecclesiis, vel quae singuli antistites impetraverunt, et ut clerici non accusentur ad judices saeculares, sed ad episcopos proprios, cap. 111.
17.296
Quaecunque a singulis regibus circa sacrosanctas ecclesias sunt constituta, vel singuli quique antistites pro causis ecclesiasticis impetrarunt, sub poena sacrilegii jugi solidata aeternitate serventur. Clerici etiam non saecularibus judicibus, sed episcopali audientiae reserventur; fas enim non est ut divini muneris ministri temporali potestati subdantur.
17.297
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 298. - De his qui ecclesiastica privilegia violant vel dissimulant, cap. 116.
17.297
Si ecclesiae venerabilis privilegia cujusquam fuerint temeritate violata, vel dissimulatione neglecta, commissum hoc in triplo, juxta legum sanctionem, ecclesiae cui factum est, componatur, nobisque bannus noster in triplo, hoc est ter 40 sol. persolvatur.
17.298
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 299. - Ut socios suos nominet apud quem pars rapinae fuerit inventa, capitulo 137.
17.298
Apud quem scelus agnoscitur, et pars rapinae fuerit inventa, statim socios suos nominare cogatur. Quod si nominare noluerit, teneatur ad vindictam.
17.299
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 300. - Contra priorum definitionem filio vel haeredi non licere venire, cap. 150.
17.299
Filio vel haeredi contra priorum justam aut legitimam definitionem venire non liceat, quia juste repellitur praesumptio illius qui facta seniorum injuste conatur irrumpere.
17.300
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 301. - De his qui furibus conscii fuerint. cap. 160.
17.300
Non solum ille qui furtum fecerit. sed etiam et quicunque conscius fuerit, vel furto ablata sciens susceperit, in numero furantium habeatur, et simili vindictae subjaceat.
17.301
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 302. - De eo qui filios non habuerit, et in eorum locum alium sibi haeredem facere voluerit, cap. 212.
17.301
Qui filios non habuerit, et alium quemlibet haeredem sibi facere voluerit, coram rege, vel coram comite et scabinis, vel missis dominicis qui ab eo ad justitias faciendas in provincia fuerint ordinati, traditionem faciat.
17.302
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 303. - De fugitivis et peregrinis, ut distringantur, cap. 222.
17.302
De fugitivis ac peregrinis ut distringatur, ut scire possimus qui sint, aut unde venerunt.
17.303
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 304. - De armillis et bruniis negotiatoribus non dandis, cap. 223.
17.303
Ut armillae et bruniae non dentur negotiatoribus.
17.304
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 305. - Ne quis praesumat hominem sine causa ad judicium mittere, cap. 228.
17.304
Ut nullus praesumat hominem ad judicium mittere sine causa, nisi judicatum fiat.
17.305
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 306. - Ut nullus praesumat telonium rodaticum vel pulveraticum recipere, cap. 243.
17.305
Ut nullus homo praesumat telonium per vias vel per villas rodaticum, nec pulveraticum recipere.
17.306
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 307. - De eo cui non recte judicatur, cap. 253.
17.306
Ut si aliquis voluerit dicere quod juste ei non judicetur, tunc in praesentiam nostram veniat, aliter vero non praesumat in praesentiam nostram venire pro alterius justitia dilatanda.
17.307
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 308. - Ne aliquis ab ignoto homine equum, bovem, vel aliud animal emat, cap. 294.
17.307
Ut nullus comparet caballum, bovem, aut jumentum, vel aliud animal, nisi illum hominem cognoscat qui eum vendidit, et de quo est, et ubi manet, et quis est ejus senior.
17.308
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 309. - De episcopo qui ab aliquo impetitur, ut si ipse quaestionem aliquam retulerit, per episcopos judices causa terminetur, cap. 309.
17.308
Si quis episcopus a quoquam impetitur, vel ille aliquam quaestionem retulerit, per episcopos judices causa finiatur, sive quos eis primates dederint, sive quos ipsi vicinos ex consensu delegerint.
17.309
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 310. - Si possessor per violentiam expellatur, cap. 354.
17.309
Quicunque violenter expulerit possidentem priusquam pro ipso judicis sententia procedat, si causam meliorem habuerit, ipsam causam de qua agitur perdat. Ille vero qui violentiam pertulit, universa in statu quo fuerant recipiat, et quae possedit securus teneat. Si vero illud invadit quod per judicium obtinere potuit, et causam amittat, et aliud tantum quantum invasit reddat expulso.
17.310
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 311. - Si ad diripiendum quisque alios invitasse reperiatur, cap. 353.
17.310
Si quis ad diripiendum alios invitaverit, ut cujuscunque rem evertat, aut pecora vel animalia quaecunque diripiat, illi cujus res direpta est in septuplum quae sublata sunt restituat; si vero qui cum ipso fuerint, ingenui sint, quinos solidos componere compellantur. Aut, si non habuerint unde componant, 150 flagella suscipiant. Si vero servi hoc sine domini voluntate commiserint, centenis quinquagenis flagellis verberentur, et ab eis res omnes integro in statu reddantur.
17.311
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 312. - Ut judicandus si ita maluerit, ad episcopale judicium dirigatur, et quidquid episcoporum fuerit sententia definitum, immobile permaneat, et ut unius etiam episcopi testimonium ratum sit, cap. 366.
17.311
Quicunque litem habens sive possessor sive petitor fuerit, vel in initio litis, vel decursis temporum curriculis, sive cum negotium peroratur, sive cum jam coeperit promi sententia, si judicium elegerit sacrosanctae legis antistitis, illico sine aliqua dubitatione, etiamsi alia pars refragatur, ad episcoporum judicium cum sermone litigantium dirigatur. Multa enim, quae in judicio captione praescriptionis vincula promi non patiuntur, investigat et promit sacrosanctae religionis auctoritas. Omnes itaque causae quae vel praetorio jure vel civili tractantur, episcoporum sententiis terminatae, perpetuo stabilitatis jure firmentur. Nec liceat ulterius retractari negotium quod episcoporum sententiis deciderit. Testimonium etiam ab uno, licet episcopo, perhibitum, omnes judices indubitanter accipiant, nec alius audiatur, cum testimonium episcopi a qualibet parte fuerit repromissum. Illud est enim veritatis auctoritate firmatum, illud incorruptum, quod a sacrosancto homine conscientia mentis illibatae protulerit. Hoc nos edicto salubri aliquando censuimus, hoc perpetua lege firmamus, malitiosa litium semina comprimentes.
17.312
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 313. - Ex libro legum Theodosii tertio, cap. XII, de incestis, cap. 410.
17.312
Quod incesti non sint legitimi haeredes, sed infamia sint notatae utraeque personae.
17.313
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 314. - Ut ita valeat commutatio, sicut et emptio, cap. 417.
17.313
Commutatio si non fuerit per vim et metum extorta, talem qualem et emptio habeat firmitatem.
17.314
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 315. - De homicidis, maleficis, veneficis, convictis, appellare volentibus non audiendis, ex lib. VII, cap. 181.
17.314
In civilibus causis vel levioribus criminibus legibus dilatio praestanda est. Homicidae, adulteri, venefici, convicti, si appellare voluerint, non audiantur.
17.315
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 316. - De causis in judicio convincendis, et de sententia adversus absentes infirmanda, et de causis in judicio non revolvendis, et ut absentes non damnentur, et quod absentes per alium nec accusare nec accusari possint cap. 204.
17.315
Convinci nemo potest in judicio sine testibus aut scriptura. Sententia, absente parte alia, a judice data, nullam obtinet firmitatem. Causa inter praesentes judicata, post decendium revolvi, non potest, nec inter absentes post vicendium. In causa capitali absens nemo damnetur, neque absens per alium accusatorem accusari potest.
17.316
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 317. - Ut ea quae ad perpetuam utilitatem sunt instituta, inconvulsa permaneant, cap. 227.
17.316
Quae ad perpetuam utilitatem sunt instituta, nulla commutatione varientur. Nec ad privatum trahantur commodum, quae ad bonum sunt commune praefixa. Et manentibus terminis quos statuerunt patres, nemo damnet alienum, sed intra fines proprios atque legitimos, prout quis voluerit, in latitudine se charitatis exerceat.
17.317
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 318. - De judicibus contra legem judicantibus, et legem audire nolentibus, cap. 249.
17.317
Quicunque judex oblatas sibi in judicio leges vel juris species audire noluerit, et contra eas judicaverit, ex hac re convictus, in carcerem deportetur.
17.318
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 319. - Quod de criminbus definitis non liceat postmodum movere certamen, cap. 291.
17.318
De his criminibus de quibus absolutus est, ab eo qui accusavit refricari accusatio non potest.
17.319
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 320. - De tenendis ad solutionem qui debitum promittunt, cap. 297.
17.319
Si quis pro alterius debito se pecuniam promiserit redditurum, ad solutionem statutae promissionis est retinendus.
17.320
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 321. - De his qui ad vendendum alterius rem acceperint, quid agendum sit, cap. 298.
17.320
Si facto pretio rem vendendam aliquis cuicunque tradiderit, et dum ab eo vendenda profertur, quacunque occasione perierit, ei perit qui eam dederat distrahendam. Caeterum, si rem acceptam, non rogante domino, sed promittente eo qui accepit, dum vellet venundare, perdiderit, sibi rei perditae ingerit detrimentum.
17.321
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 322. - De his qui aliis aliquid debent, et ipsis ab eis aliquid debetur, ut in solutionem computentur, cap. 303.
17.321
Si quis debeat alicui solidos decem, et ille qui debet de quacunque ratione debeantur illi a creditore suo solidi quinque, et veniat creditor, totos decem solidos a debitore petat; si probaverit ille debitor sibi ab eo quinque solidos deberi quare illum solidum pro totis decem solidis convenit, causam perdit qui noluit debitum compensare. Similis ratio est de frumento, vel de aliis speciebus.
17.322
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 323. - De his qui filiisfamilias aliquid commodaverint quid agendum sit, cap. 304.
17.322
Qui filiofamilias contra interdicta legum inscio patre pecuniam commodavit, eam nec vivente nec mortuo patre ab eodem poterit postulare.
17.323
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 324. - De pervasoribus finium priusquam causa judicio terminetur, cap. 425.
17.323
Si pervasor finium fuerit approbatus, eo quod priusquam aliquid judicio terminetur, id quod alter tenuerat invasisse, non solum illud quod male praesumpserit amittat; sed ne unusquisque rem alienam occupet, cum fuerit in causa devictus pervasor juris alieni, tantum spatii restituat quantum praesumpserit invadere.
17.324
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 325. - Quod non solum qui furtum fecerint, sed et qui ad hoc perficiendum adjutorium aut consilium dederint, furti actione sunt tenendi, cap. 340.
17.324
Non tantum qui furtum fecerit, sed etiam is cujus opere aut consilio furtum factum fuerit, furti actione tenebitur.
17.325
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 326. - Qui sint agnati, et qui sint cognati, cap. 341.
17.325
Agnati sunt, qui per virilem sexum descendunt. Cognati autem per femineum. Et ideo patrui vel patruorum filii agnati sunt, et non cognati; avunculi vero et avunculorum filii, cognati sunt et non agnati.
17.326
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 327. - De his qui domos effregerint, vel villas exspoliaverint, aut expugnaverint, vel rapinas fecerint, quid agendum sit, cap. 343.
17.326
Si qui aedes aliquas villasve exspoliaverint, effregerint, expugnaverint, vel rapinas fecerint, si quidem id turba cum telis coacta fecerint, capite puniantur. Telorum autem appellatione omnia ex quibus saluti hominis noceri possit accipientur.
17.327
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 328. - De his qui latrones vel reliquos malefactores susceperint, cap. 344.
17.327
Receptores aggressorum, itemque latronum, eadem poena afficiuntur qua ipsi latrones. Sublatis enim susceptoribus grassantium cupido conquiescit.
17.328
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 329. - De his qui incendium fecerint, cap. 345.
17.328
Si aliquis malitiae studio incendium miserit, de hoc crimine convictus poenis gravissimis jubetur interfici. Quod si per negligentiam factum incendium comprobatur, damnum quod cuicunque illatum fuerit, resque quae incendio perierit, duplici satisfactione sarciatur.
17.329
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 330. - Quod hi, qui pro injuria mediocri damna subire compeluntur, infames efficiantur, cap. 353.
17.329
Qui pro injuria mediocri aestimatae injuriae damna subire compellitur, quamvis civiliter videatur addictus, tamen infamis efficitur.
17.330
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 331. - De his qui res alienas violenter occupant, quidquid ibi perditum vel alienatum fuerit, eis quibus competebant pleniter restaurent, cap. 345
17.330
Si ex rebus quas violenter aliquis occupavit, quaelibet sub quacunque occasione perierint aut arserint, vel servi violenter occupati mortui fuerint, qualibet fraude illius qui occupavit id quod perit factum non videatur, tamen ab ipso quaecunque perierint reddenda sunt, qui rem juris alieni violenter visus est occupasse.
17.331
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 332. - De familiaribus, vel hominibus tam liberis quam servis dominum accusantibus, vel secreta ejus prodentibus, quid agendum sit, cap. 440.
17.331
Si quis ex familiaribus vel ex servis cujuslibet domus, cujuscunque criminis delator atque accusator emerserit, ejus existimationem, caput atque fortunas petiturus cujus familiaritati vel dominio inhaeserit, ante exhibitionem testium, ante examinatum judicium, in ipsa expositione criminum atque accusationis exordio ultore gladio feriatur. Vocem enim funestam potius intercidi quam audiri oportet. Eorum vero accusandi sacerdotes vel testificandi in eos os obstruimus, quos non humanis, sed divinis vocibus mortuos esse scimus.
17.332
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 333. - De causis definitis minime renovandis, cap. 450.
17.332
Flagitari judicium non debet de causa quae definita, vel judicata est.
17.333
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 334. - De eo qui post veritatem repertam aliquid deinceps discutit, cap. 370.
17.333
Quisquis enim post veritatem repertam aliquid ulterius discutit, mendacium quaerit. Idcirco ab omnibus caute agendum est.
17.334
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 335. - De his qui servorum matrimonia dirimunt, cap. 472.
17.334
Dictum nobis est quod quidam legitima servorum matrimonia potestativa quadam praesumptione dirimant, non attendentes illud evangelicum: Quod Deus conjunxit, homo non separet. Unde nobis visum est ut conjugia servorum non dirimantur, etiamsi diversos dominos habeant, sed in uno conjugio permanentes dominis suis serviant. Et hoc in illis observandum est, ubi legalis conjunctio fuit, et per voluntatem dominorum.
17.335
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 336. - De his qui ex industria peccant, cap. 375.
17.335
Sed nec hoc praetereundum putamus, quod quidam ex industria peccantes propter eleemosynarum largitionem quamdam sibi promittunt impunitatem, Eleemosyna enim exstinguit peccata, juxta illud: Ardentem ignem exstinguit aqua, et eleemosyna exstinguit peccata; sed ea quae aut necessitate, aut casu, aut qualibet fiunt fragilitate. Ea vero quae ex industria ad cujuslibet libidinem explendam idcirco fiunt ut eleemosynis redimantur, nequaquam eis redimi possunt. Quia, qui hoc perpetrant, videntur Deum mercede conducere, ut eis impune peccare liceat. Non ergo idcirco quis peccare debet ut eleemosynam faciat, sed ideo eleemosynam facere debet, quia peccavit. Mentem enim et corpus quae libido traxit ad culpam, afflictio et contritio debet reducere ad veniam.
17.336
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 337. - Ut comites et judices viles personas non admittant ad testimonium, cap. 371
17.336
Summopere admonendi sunt comites et judices ne viles et indignas personas coram se permittant ad testimonium accedere, quoniam multi sunt qui perjurare pro nihilo ducunt, in tantum ut pro unius diei satietate, aut pro quolibet parvo pretio ad juramentum conduci possint, animas suas perjurio perdere minime formidant. Quamobrem tales nequaquam ad quodlibet testimonium admittendi sunt. Et hoc notandum quod non solum illi qui perjurant, sed etiam qui perjuris consentiunt, simili plectendi sunt damnatione.
17.337
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 338. - De eo qui decimam dare neglexerit ecclesiae cujus esse debet, alterique ecclesiae eamdem dederit, cap. 377.
17.337
Quicunque decimam abstrahit de ecclesia ad quam per justitiam dari debet, et eam praesumptuose, vel propter munera aut amicitiam vel aliam quamlibet occasionem ad alteram ecclesiam dederit, a comite vel a misso nostro distringatur, ut ejusdem decimae quantitatem cum sua lege restituat.
17.338
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 339. - De malis scabinis ejiciendis, cap. 378.
17.338
Ut missi nostri ubicunque malos scabinos inveniunt ejiciant, et totius populi consensu in loco eorum bonos eligant, et cum electi fuerint, jurare faciant ut scienter injuste judicare non debeant.
17.339
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 340. - De melioribus et veracioribus eligendis, cap. 379.
17.339
Ut omni comitatu hi qui meliores et veraciores inveniri possunt eligantur a missis nostris ad inquisitiones faciendas et rei veritatem dicendam, et adjutores comitum sint ad justitias faciendas.
17.340
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 341. - De scabinis qui propter munera aut amicitiam injuste judicaverint, cap. 380
17.340
Volumus ut quicunque de scabinis deprehensus fuerit propter munera aut propter amicitiam vel inimicitiam injuste judicasse, per fidejussores missus ad praesentiam nostram veniat. De caetero omnibus scabinis denuntietur, ne quis deinceps etiam justum judicium vendere praesumat.
17.341
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 342. - De eo qui res alienas malo ingenio emptas filio suo aut cuilibet personae legitimos annos non habenti tradiderit, cap. 381.
17.341
Quicunque res alienas cuilibet homini vendiderit, et ipse homo easdem res comparatas habet per malum ingenium, proprio filio aut alteri cuilibet, necdum legitimos annos habenti, justitiae tollendae causa tradiderit, volumus atque firmiter praecipimus ut, si pater ejusdem parvuli vixerit, ipse intret in causam rationem reddendi pro filio suo. Si autem ipse pater mortuus est, tunc legitimus ejus propinquus, qui juste ei tutor, aut defensor esse videtur, pro ipso rationem reddere compellatur. Similiter de aliis omnibus justitiis ad eum pertinentibus, excepta sua legitima haereditate quae ei per successionem parentum suorum legitime evenire debuit. Quod si quis hanc nostram jussionem contempserit vel neglexerit, sicut de caeteris contemptoribus, ita de eo agatur. Is vero qui easdem res primus invasit, nec non et emptores excepta sola persona parvuli, hoc quod fraudulenter admiserunt intra patriam emendare cogantur, et postea sicut contemptores jussionis nostrae sub fidejussoribus ad nostram praesentiam venire compellantur.
17.342
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 343. - De eo qui de objectis se expurgar noluerit, cap. 382.
17.342
Probat illa vera esse, quae adversum se dicta sunt, qui ad ea confutanda minime vult adesse. Unde in saecularibus legibus invenitur scriptum: Injuste victus infra tres menses reparet causam, quod si facere neglexerit, sententia quae adversus eum collata fuerit perseveret. Et ne sit vobis contrarium, vel etiam ne miremini quod de saecularibus legibus locutus sum in nostro judicio, quia ecclesiasticae leges et divinae eas recipiunt.
17.343
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 344. - Ut quos regia potestas in gratiam receperit, his etiam minores potestates communicent, cap. 383.
17.343
Si quos culpatorum regia potestas aut in gratiam benignitatis receperit, aut mensae suae participes effecerit, hos etiam sacerdotum et populorum conventus suscipere in ecclesiastica communione debebit, et quod principalis pietas recipit, nec a sacerdotibus Dei extraneum habeatur.
17.344
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 345. - Ut saeculari potentia compescantur qui monitis sacerdotum obedire contemnunt. Libelli secundi XL, cap. 384.
17.344
Qui sacerdotum admonitionibus nolunt obedire, volentes in suis criminibus perdurare, oportet eos per disciplinam saecularis potentiae a tam prava coerceri consuetudine.
17.345
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 346. - De hominibus impari conditione conjugatis, cap. 16.
17.345
Homines liberi qui uxores fiscalinas regias, et feminae liberae quae fiscalinos regios accipiunt, nec de haereditate parentum, nec de causa quaerenda, nec de testimonio pro hac re abjiciantur.
17.346
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 347. - De eo qui latroni dederit mansionem, cap. 23.
17.346
Quicunque latroni mansionem dederit, si Francus, cum duodecim similibus Francis juret quod ipse latronem eum fuisse non scisset. Si jurare non poterit, quasi latro judicetur.
17.347
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 348. - De rixantibus, si alter eorum quoquomodo percussus lecto decubuerit.
17.347
Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, et jacuerit in lecto, si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum, innocens erit, ita tamen ut operas et impensas ejus in medicis restituat.
17.348
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 349. - Si in apertam negligenter cisternam quoddam ceciderit jumentum, cap. 16.
17.348
Si quis aperuerit cisternam et foderit, et non operuerit eam, cecideritque bos vel asinus in eam, dominus cisternae reddet pretium; quod autem mortuum est, ipsius erit.
17.349
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 350. - Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, domino sciente vitiosum esse bovem suum, cap. 17.
17.349
Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit, vendent bovem vivum, et divident pretium et cadaver. Si vero sciebat dominus ejus quod bos vitiosus erat, et noluit eum custodire, reddat bovem pro bove, et cadaver integrum accipiat
17.350
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 351. - De eo qui furatus fuerit ovem aut bovem, cap. 18.
17.350
Qui furatus fuerit bovem, aut ovem, quinque boves pro uno restituat, et quatuor oves pro una.
17.351
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 352. - De fure, si inter furandum occisus fuerit, cap. 19.
17.351
Si effregerit fur domum, sive suffodiens fuerit inventus, et accepto vulnere mortuus fuerit, percussor non erit reus sanguinis. Quod si orto sole hoc fecerit, homicidium perpetravit.
17.352
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 353. - De eo qui laedit agrum vel vineam, et sinit jumentum suum aliena depascere, cap. 20.
17.352
Si laeserit quispiam agrum vel vineam, et dimiserit jumentum suum ut depascatur aliena, quidquid optimum habuerit in agro vel in vinea, pro damni aestimatione restituat.
17.353
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 354. - De eo qui ignem accendit per quem alicui damnum evenit, cap. 21.
17.353
Si egressus ignis invenerit spicas, et comprehenderit acervos frugum, sive stantes segetes in agris, reddat damnum qui ignem succenderit.
17.354
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 355. - Vindicta in advocatum cupidum, cap. 57.
17.354
Si advocatus in causa suscepta iniqua cupiditate fuerit repertus, a conventu honestorum, judiciorumque communione separetur, et videant ne judicis, et assertoris personam accipiat.
17.355
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 356. - Poena servi delatoris domini sui, cap. 177
17.355
Servus si super dominum suum fuerit delator etiam si objecta probaverit, puniatur.
17.356
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 357. - Omnes qui sunt anathema ne publicam habeant vocem, cap. 215.
17.356
Omnium anathematum vox in accusatione vel testimonio, aut humano judicio plenius non audiatur.
17.357
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 358. - Ut fures et malefactores idoneis testibus convicti secundum legem moriantur, cap. 257.
17.357
De furibus et malefactoribus, decrevimus observari ut si quinque aut septem bonae fidei homines absque inimicitia praeposita criminosum cum sacramenti interpositione esse dixerint, sicut contra legem fecit, sic secundum legem moriatur
17.358
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 359. - Ne quis debitorem teneat contempto fidejussore, cap. 334.
17.358
Si quis contempto fidejussore debitorem suum tenere maluerit, fidejussor ut haeres ejus a fidejussione liberatur.
17.359
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 360. - De consciis alienorum peccatorum. cap. 336.
17.359
Peccatorum alienorum conscii nisi emendationis et salutis causa prodiderint, delinquunt.
17.360
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 361. - Ut contra extraneos parentela aut propinquitas testimonium minime dicat, cap. 348.
17.360
Fratres, sorores, uterini, patrui, avunculi, materterae, seu eorum filii, item nepotes, neptes, consobrini, vel amitini, seu etiam quidam ex propria consanguinitate in judicio adversus extraneos testimonium dicere non permittimus, nisi forsitan parentes ejusdem cognationis inter se litem habuerint, aut in causa de qua agitur aliam omnino ingenuitatem deesse constiterit.
17.361
DECRETI PARS DECIMA SEXTA. De officiis laicorum et causis eorumdem. CAP. 362. - Quod ea quae Domino consecrantur, ad jus ecclesiasticum pertineant, cap. 394.
17.361
Ea quae Domino offeruntur vel consecrantur ad jus pertinent sacerdotum. Et sacrilegi sunt omnes qui ea auferunt, vel in aliud transferunt.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).