Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Ivo Carnotensisc.1040–1115
Decretum
Decr 6.46
Choose a text More by Ivo Carnotensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10721 Decret13
6.1
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 1. - Unde coeperit ordo sacerdotalis. Anacletus in secundo decretali suo (epist. 2. ad episc. Italiae) .
6.1
In Novo Testamento, post Christum Dominum, a Petro sacerdotalis coepit ordo, quia ipsi primo pontificatus in Ecclesia Christi datus est, dicente Domino ad cum: Tu es, inquit, Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam, et tibi dabo claves regni coelorum. Hic ergo ligandi solvendique potestatem primus accepit a Domino, primusque ad fidem populum virtute suae praedicationis adduxit. Caeteri vero apostoli cum eodem pari consortio honorem et potestatem acceperunt. Ipsumque principem eorum esse voluerunt; qui etiam, jubente Domino, in toto orbe terrarum dispersi Evangelium praedicaverunt. Ipsis quoque decedentibus, in loco eorum surrexerunt episcopi, quorum ordinatio praetaxato fieri debet ordine et modo. Quos qui recipit et verba eorum, Dominum recipit; qui autem spernit eos, eum a quo missi sunt, et cujus funguntur legatione, spernit, et ipse indubitanter spernetur a Domino. Videntes autem ipsi apostoli messem esse multam, et operarios paucos, rogaverunt dominum messis, ut mitteret operarios in messem suam. Unde electi ab eis sunt septuaginta discipuli, quorum typum gerunt presbyteri, atque in eorum loco sunt constituti in Ecclesia. De quorum ordinatione et reliquorum ministrorum, supradixisse sufficiat.
6.2
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 2. - Quae sit prima sedes. Anacletus in tertio decretali suo (epist. 3 ad omnes episcopos) .
6.2
Prima sedes est coelesti beneficio Romana Ecclesia, quam, ut memoratum est, beatissimi Petrus et Paulus suo martyrio consecrarunt. Secunda autem sedes apud Alexandriam, quae beati Petri nomine a Marco ejus discipulo atque evangelista consecrata est, quia ipse et in Aegypto primum verbum veritatis directus a Petro, praedicavit, et gloriosum suscepit martyrium; cui successit venerabilis Abilius[ Anianus et post hunc Abilius]. Tertia vero sedes apud Antiochiam ejusdem beati Petri apostoli habetur honorabilis, quia illic priusquam veniret Romam habitavit, et Ignatium episcopum constituit, et illic primum nomen Christianorum novellae gentis exortum est.
6.3
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 3. - De appellatione. Omnibus in Christo dilectis fratribus. Sixtus a Petro sextus in primo decretali suo (epist. 2, c. 2) .
6.3
Si quis vestrum pulsatus fuerit in aliqua adversitate, licenter hanc sanctam apostolicam appellet sedem, et ad eam quasi ad caput suffugium habeat, ne innocens damnetur, aut Ecclesia sua detrimentum patiatur. Si autem necesse ei evenerit, eamque minime appellare voluerit, et vocatus tamen ab hac sede fuerit, non renuat venire, sed confestim ut ei nuntiatum fuerit, venire festinet, et causas pro quibus vocatus est prudenter disponat, atque si necesse aliquid corrigere fuerit, cum his quos hic primum invenerit, corrigat. Ad ecclesiam tamen suam non prius revertatur, quam hinc litteris apostolicis vel formatis pleniter instructus atque purgatus sit, si fuerit unde. Et postquam domum reversus fuerit, cognoscant vicini sui qualiter hic suam aliorumque causam finierit, quatenus eam absque aliqua ambiguitate nuntiare et praedicare omnibus possit. Ab hac enim sancta sede, a sanctis apostolis fueri, defendi et liberari episcopi jussi sunt, ut sicut eorum dispositione, ordinante Domino, primitus sunt constituti: sic hujus sanctae sedis, cujus dispositioni eorum causas et judicia servaverunt, protectione, futuris temporibus sint ab omnibus adversitatibus[ perversitatibus] semper liberi. Unde culpantur hi qui aliter circa fratres egerint, quam hujus sedis rectoribus placere cognoverint. His taliter consideratis, atque cum reliquis episcopis decretis tanquam omnium curam gerentes, propter sedis propriae apicem decernimus, ut nemo pontificum aliquem suis rebus exspoliatum episcopum, aut a sede pulsum excommunicare aut judicare praesumat, quia non est privilegium quo exspoliari possit jam nudatus. Si quis autem aliter praesumpserit agere, sciat censuram hujus sedis cum omnibus membris suis sibi non deesse venturam.
6.4
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 4. - Item de eodem, et quod non licet diffiniri causam accusati episcopi inconsulto Romano pontifice. Victor papa XIII a Petro in primo decretali suo (ep. 1, c. 3) .
6.4
Placuit ut accusatus vel judicatus a comprovincialibus in aliqua causa episcopus licenter appellet et adeat apostolicae sedis pontificem, qui aut per se, aut per vicarios suos ejus retractari negotium procuret. Et dum iterato judicio pontifex causam suam agit, nullus alius in ejus loco ponatur, aut ordinetur episcopus; quoniam quanquam comprovincialibus episcopis accusati causam pontificis scrutari liceat, non tamen diffinire inconsulto Romano pontifice permissum est. Et alibi in statutis apostolicis legitur: Si quis putaverit se a proprio metropolitano gravari, apud patriarcham, vel primatem dioecesis, aut penes universalis apostolicae Ecclesiae judicetur sedem. Nihil aliud est, fratres, talis praesumptio, nisi apostolorum suorumque successorumque terminos transgredi, eorumque decreta violare.
6.5
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 5. - Quod sacedotalis dignitas excellit imperialem. Gregorius Nazianzenus de ipsis imperatoribus loquitur (in oratione ad cives Nazianzenos ).
6.5
Suscipitisne libertatem verbi? Libenter accipitis quod lex Christi sacerdotali vos subjecit potestati, atque istis tribunalibus subdidit? Dedit enim et nobis potestatem, dedit et principatum multo perfectiorem principatibus vestris. Aut nunquid justum vobis videtur, si cedat spiritus carni? si a terrenis coelestia superentur? si divinis praeferantur humana?
6.6
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 6. - Quod Petro Dominus inter discipulos primatum contulit, ut sic ad Ecclesiam diffunderetur. Beatissimus Leo papa I universis Viennensis provinciae episcopis (ep. 87) .
6.6
Ita Dominus noster Jesus Christus humani generis Salvator instituit ut veritas, quae antea legis et prophetarum praeconio continebatur, per apostolicam tubam in salutem universitatis exiret, sicut scriptum est: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbes terrae verba eorum. Sed hujus muneris sacramentum ita Dominus ad omnium apostolorum officium pertinere volunt, et in beatissimo Petro apostolorum omnium summo principaliter collocaret, ut ab ipso quasi quodam capite dona sua velut in corpus omne diffunderet, ut exsortem se ministerii[ mysterii] intelligeret esse divini, qui ausus fuisset a Petri soliditate discedere. Hunc enim in consortium individuae unitatis assumptum, id quod ipse erat voluit nominare dicendo: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, ut aeterni templi aedificatio mirabili munere gratiae Dei in Petri soliditate consisteret. Hanc Ecclesiam suam firmitate corroborans, ut illam nec humana temeritas posset appetere, nec portae inferi contra illam praevalerent. Verum hanc petrae istius sacratissimam firmitatem Domino, ut diximus, aedificante constructam, nimis impia vult praesumptione violare, quisquis ejus potestatem tentat infringere, favendo cupiditatibus suis, et id quod accepit a veteribus, non sequendo.
6.7
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 7. - Quod imperatori non sit obediendum, si aliquid praecepit contra Deum. Augustinus in psalmos (Psal. CXXIV, ad versiculum: Quoniam non aerelinquet virgam).
6.7
Julianus exstitit infidelis imperator, nonne exstitit apostata, iniquus idololatra? Milites Christiani servierunt imperatori infideli. Ubi veniebatur ad causam Christi non agnoscebant, nisi illum qui in coelo erat. Quando volebat ut idola colerent, ut thurificarent, praeponebant illi Deum. Quando autem dicebat: Producite aciem, ite contra illam gentem, statim obtemperabant. Distinguebant Dominum aeternum a domino temporali, et tamen subditi erant propter Dominum aeternum etiam domino temporali.
6.8
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 8. - Non posse quemquam superiorem ab his qui inferioris dignitatis, vel ordinis sunt judiciariis submitti diffinitionibus. Nicolaus dilecto filio Michaeli a Deo dilecto semper Augusto (ep. 2, vol. 8) .
6.8
Nunc autem divina inspiratione non nos pigebit, nec nobis impossibile erit ostendere vobis, si tamen audire velitis, non posse quemquam rite ab his qui inferioris dignitatis vel ordinis sunt, judicialibus submitti diffinitionibus. Si quidem tempore Diocletiani et Maximiani Augustorum, Marcellinus episcopus urbis Romae, qui postea insignis martyr effectus est, adeo compulsus est a paganis, ut templum eorum ingressus grana thuris super prunas imponeret. Cujus rei gratia collecto numerosorum episcoporum concilio, et inquisitione facta, hoc se idem pontifex egisse confessus est, nullus tamen eorum proferre sententiam[ in eum] ausus est, dum ei saepissime omnes perhiberent:« Tuo ore judica causam tuam, non nostro judicio. Noli, aiunt, audiri in nostro judicio, sed collige in sinu tuo causam tuam.» Et rursus:« Quoniam ex te( inquiunt) justificaberis, aut ex ore tuo condemnaberis.» Et iterum dicunt:« Prima sedes non judicabitur a quoquam.» Item in eadem. Sed et cum quidam tempore quodam, contra Sixtum papam tentassent quaedam mali[ non boni] rumoris objicere, et in consilio, cui et Valentinianus Augustus intererat, dictum fuisset non licere adversus pontificem dare sententiam, surrexit idem protinus imperator, et in arbitrio praefati pontificis tribuit judicare judicium suum. Etenim nullus pontificum minorum vel inferiorum urbium subactus judiciis invenitur. Item in eadem. In tantum autem hanc praesumptionem sancti Patres apud Chalcedonem detestati sunt, ut Dioscorum Alexandrinum antistitem inter caetera idcirco potissimum sine ulla restitutione damnaverint; quia ponens in coelum os suum et lingua ejus transeunte super terram, excommunicationem in sanctum papam Leonem dictavit: ita ut in sententia contra ipsum prolata hoc videantur memorare praecipue dicentes, quoniam secundus excessus[ secundis excessibus] priorem iniquitate valde transcendit. Praesumpsit enim excommunicationem dictare adversus sanctissimum et beatissimum archiepiscopum magnae Romae Leonem. Nunquid inquisitionem legimus fuisse factam, utrum juste an injuste, Dioscorus ipsam excommunicationem dictasset? Non plane, sed absque omni controversia hoc in eo multati[ ulti] sunt, quia cum esset inferior, potiorem quibuslibet conatus est lacessere injuriis[ contumeliis], teste Anatolio Constantinopolitano praesule qui dicit: Propter fidem non est damnatus Dioscorus, sed quia excommunicationem fecit domino archiepiscopo Leoni.
6.9
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 9. - Romanam sedem de tota Ecclesia judicare, ipsam vero ad nullius commeare judicium. Gelasius I Fausto magistro fungenti legationis officio Constantinopoli (epist. 4) .
6.9
Nobis opponunt canones, dum nesciunt quid loquantur. Contra quos hoc ipso venire se produnt, quod primae sedi sana rectaque suadenti parere diffugiunt. Ipsi sunt canones, qui appellationes totius Ecclesiae ad hujus sedis examen voluere deferri; ab ipsa vero nusquam prorsus appellari debere sanxerunt, ac per hoc illam de tota Ecclesia judicare, ipsam ad nullius commeare judicium, nec de ejus unquam praeceperunt judicio judicari, sententiamque illius constituerunt oportere dissolvi, cujus potius sequenda decreta mandaverunt. In hac ipsa causa, Timotheus Alexandrinus et Petrus Antiochenus, Petrus, Paulus, Joannes et caeteri non solum unus, sed plures utique nomen sacerdotii praeferentes, sola sedis apostolicae sunt auctoritate dejecti. Post pauca. Qua traditione majorum, apostolicam sedem in judicium vocant? An secundae sedis antistites, et tertiae, caeterique bene conscii sibi sacerdotes depelli debuerunt, et qui religionis exstitit inimicus, depelli non debuit? Viderint ergo si alios habent canones, quibus suas ineptias exsequantur. Caeterum isti qui ecclesiastici, qui legitimi celebrantur, sedem apostolicam ad judicium vocare non possunt. Et Constantinopolitanae episcopus civitatis, quae utique per canones inter sedes nullum nomen accepit, in communionem recidens perfidorum, non debuit submoveri?
6.10
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 10. - De eodem, in quinta synodo Symmachi papae (in libro Ennodii de 4 et 5 synodis Romanis.)
6.10
Aliorum forte hominum causas Deus voluit per omnes terminare, sed sedes istius praesulum suo sine quaestione reservavit arbitrio. Voluit beati Petri apostoli successores coelo tantum debere innocentiam, et subtilissimi discussoris indagini inviolatam exhibere conscientiam.
6.11
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 11. - Quod vicarii Romanae sedis non habeant plenitudinem apostolicae potestatis. Gregorius IV Galliae, Europae, Germaniae episcopis.
6.11
Romana Ecclesia vices suas ita aliis impertivit Ecclesiis, ut in partem sint vocatae sollicitudinis, non in plenitudinem potestatis. Proinde dilectio vestra, quorum devotione gaudemus, jungat curam suam dispositionibus nostris. Et post plura. Nec pigeat forte, aut pudeat nostris obedire mandatis, aut apostolicae sedis obsecundare praeceptis, quia humilibus datur gratia, non superbis.. Nam nulli fas est, vel velle, vel posse[ velleve posse] transgredi apostolicae sedis praecepta, nec nostrae dispositionis ministerium, quod vestram oportet sequi charitatem. Sit ergo ruinae suae dolore prostratus, quisquis apostolicis voluerit contraire decretis, nec locum deinceps inter sacerdotes habeat, sed extorris sit a sancto ministerio; nec de ejus judicio postea quisquam curam habeat, quoniam jam damnatus a sancta et apostolica sede, hac auctoritate pro sua inobedientia atque praesumptione, a quoquam esse non dubitatur; quia majoris excommunicationis dejectione est exigendus cui sanctae Ecclesiae fuerit commissa disciplina, qui non solum praefatae sanctae Ecclesiae jussionibus parere debuit, sed etiam alios ne praeterirent, insinuare. Sitque alienus a divinis et pontificalibus officiis, qui noluit praeceptis obtemperare apostolicis.
6.12
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 12. - Non esse convocandam generalem synodum sine praecepto papae. Pelagius II papa episcopis Constantinopoli congregatis.
6.12
Relatum est enim ad apostolicam sedem, Joannem Constantinopolitanum episcopum universalem se scribere, vosque ex hac praesumptione ad synodum convocasse generalem: cum generales synodos convocandi auctoritas apostolicae beati Petri apostoli sedi singulari privilegio sit tradita, et nulla unquam synodus rata, quae apostolica auctoritate non fuerit fulta. Quapropter quidquid in praedicto vestro conventiculo,( quia synodus taliter praesumpta esse non potuit) statuistis, ex auctoritate sancti Petri apostolorum principis, et Domini Salvatoris voce, qua beato Petro potestatem ligandi et solvendi ipse salvator dedit, quae etiam potestas in successoribus ejus indubitanter transivit, praecipio omnia quae ibi statuistis vana et cassata esse; ita ut deinceps nunquam appareant, nec ventilentur[ sed mutilentur]. Post pauca. Quapropter charitas vestra neminem unquam suis in epistolis universalem nominet, ne sibi debitum subtrahat, cum alteri honorem offert indebitum.
6.13
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 13. - Quod solo Romano pontifici liceat de qualibet Ecclesia, si voluerit, clericum ordinare. Stephanus Walberto patriarchae.
6.13
Miramur prudentiam tuam Cumensi Ecclesiae denegare consecrare pastorem, cum te jam ad hoc provocatum noveris apostolica exhortatione. Sic enim in ejus electione quod[ forte, quid] tibi displicuit sacris canonibus interdictum, apologeticis litteris tuis respondere nobis debueras. Nunc vero iterato tibi scribimus, nolentes alicujus Ecclesiae privilegium infringere, licet apostolica praerogativa possimus de qualibet Ecclesia clericum ordinare. Desine jam cujuspiam zelo electum a clero et expetitum a populo Lintwardum[ Litwardum] Cumensi Ecclesiae antistitem protelare; quia si protelaveris, et eum consecrare toties monitus non maturaveris, cum ad nos venerit, procul dubio consecratus abibit, quia licet apostolica auctoritate id facere valeamus, tuo tamen incitamur exemplo, qui transgressis terminis tibi commissis, in Ecclesia Salonensi episcoporum ordinare ad indecentiam apostolicae sedis praesumpsisti, quod quantae praevaricationis sit ipse perpende.
6.14
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 14. - Quod delectio et consecratio Romani pontificis juste et canonice fieri debeat. Leo IV Lothario et Ludovico Augustis.
6.14
Inter nos et vos pacti serie statutum est et confirmatum quod electio et consecratio futuri Romani pontificis nonnisi juste et canonice fieri debeat.
6.15
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 15. - In potestate papae esse injuste damnatos vel excommunicatos restituere. Anastasius patriarcha Felici papae (inter epist. Felicis I, ep. 1) .
6.15
Fuit semper vestrae apostolicae sedi licentia injuste damnatos vel excommunicatos potestative sua auctoritate restituere, et sua eis omnia reddere, et illos qui eos condemnaverunt aut excommunicaverunt, apostolico punire privilegio, sicut etiam nostris et anterioribus cognovimus actum temporibus. Item. Antiquis regulis censitum[ sancitum] est, ut quidquid quamvis in remotis aut in longinquo positis provinciis, super episcoporum querelis aut accusationibus ageretur, non prius tractandum vel accipiendum esset, quam ad notitiam almae sedis vestrae esset deductum, ut hujus auctoritate juxta quod fuisset pronuntiatio infirmaretur aut firmaretur.
6.16
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 16. - Quod in electione Romam pontificis legati imperatoris non sunt exspectandi. Gregorius II.
6.16
Cum Adrianus secundus ad Romanum pontificatum ab ecclesia Dei Genitricis dominae nostrae, quae dicitur ad Praesepe, traheretur ad Lateranense patriarchium, certatim a clero et proceribus et plebe deportatus est. Quod audientes missi Ludovici imperatoris moleste tulerunt et indignati, scilicet quod dum praesentes essent, non invitati fuerunt, nec optatae a se futuri praesulis electioni interesse meruerunt. Qui accepta ratione, quod non causa contemptus Augusti, sed futuri temporis prospectu omissum hoc fuerit, ne videlicet legatos principum in electionem Romanorum pontificum[ praesulum] exspectandi mos per hujusmodi fomitem inolesceret, omnem indignationem medullitus sedaverunt, et ad salutandum electum etiam ipsi humiliter accesserunt.
6.17
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 17. - Quod semper minor a majore benedictionem petere debeat. Nicolaus papa, Michaeli imperatori (epist. 2, vel 8) .
6.17
Denique si in Epistola ad Hebraeos legimus quod minor a majore benedicatur, restat profecto ut, exigente ratione, etiam maledicatur. Si quidem praenoscentes haec periculosa tempora illi qui ante nos fuerunt, providam in Ecclesiis tradiderunt consuetudinem, hodieque in Romana Ecclesia, quae magistra est omnium Ecclesiarum impraetermisse servatur, ita ut nullus sacerdos majore suo non innuente consacerdote cuilibet rei benedicere nitatur; sed[ si] et anterior stans ad pronuntiandam aliquam lectionem, benedictionem quidem postulat, sed ei quilibet inferior non audet benedicere. Cur hoc? Nunquid benedicere peccatum est? Absit! De maledicis enim, non de benedicis dicit Apostolus, quia regnum Dei non possidebunt. Sed per hoc innuitur quantae censurae freno inferiores quique ad suos judicandos praepositos coercendi sunt, si hi nec etiam benedicendi jus nullum penitus obtineant.
6.18
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 18. - Non esse attendendum quales sacerdotes sint, sed quid de Domino loquantur. Nicolaus papa Michaeli imperatori (ibid.) .
6.18
Non quales sacerdotes Domini, sed quid de Domino loquantur, est vobis magnopere providendum, nec in vicariis beati Petri apostoli vobis est attendendum qui sint, sed quid pro correctione ecclesiarum, quid pro salute vestra satagant. Nec enim illos inferiores dicetis Scribis et Pharisaeis sedentibus super cathedram Moysi, de quibus Dominus praecepit dicens: Quaecunque dixerint vobis facite, secundum opera vero eorum nolite facere. Ergo, imperator, considera si illos dixit audiendos, qui super cathedram Moysi sedebant, quanto potius qui super cathedram Petri resident esse existimas obaudiendos?
6.19
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 19. - Quod apostolicae sedis judicium a nemine sit retractandum. Item Nicolaus eidem.
6.19
Patet profecto sedis apostolicae( cujus auctoritate major non est) judicium a nemine fore retractandum, neque cuiquam de ejus liceat judicare judicio, juxta quod Bonifacius papa Ruffo et caeteris episcopis per Thessaliam constitutis scribens:« Nemo, ait, unquam apostolico culmini( de cujus judicio non licet retractare) manus obvias audacter intulit, nemo in hoc rebellis exstitit, nisi qui de se voluit judicari.» Et beatus papa Gelasius:« Nec de ejus( id est Romanae Ecclesiae) canones unquam praeceperunt judicare judicio, nec sententiam illius constituerunt oportere dissolvi, cujus potius sequenda decreta mandaverunt.» Ergo de judicio Romani praesulis non retractando, quia nec mos exigit quod diximus comprobato, non negamus ejusdem sedis sententiam posse in melius commutari: cum aut subreptum aliquid fuerit, aut ipsa pro consideratione aetatum, et temporum seu gravium necessitatum dispensatione quiddam ordinare decrevit; quoniam et egregium Paulum apostolum quaedam fecisse dispensatorie legimus, quae postea reprobasse legitur. Quod tamen observandum est, quando illa Romana videlicet Ecclesia, discretissima consideratione fieri delegerit, non quando ipsa quae bene sunt definita retractare renuerit[ voluerit].
6.20
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 20. - Quod « Gloria in excelsis, » ab episcopis in Coena Domini dicendum sit. Idem Radulpho Bituricensi archiepiscopo (ep. 19, c. 7) .
6.20
Porro Gloria in excelsis Deo, ab episcopis in Coena Domini inter missarum solemnia more nostro dicenda est. Pallio vero apostolico eadem die uti illis solis est licitum, quibus est ab apostolica sede permissum.
6.21
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 21. - De primatu Romanae Ecclesiae. Leo IV Carolo regi.
6.21
Si fortasse( quod non credimus) apud vos inutiles judicamur, Ecclesia tamen, cui permittente Domino praesidemus, non inutilis; sed caput principiumque omnium merito simul ab omnibus vocatur.
6.22
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 22. - Quod in praesentia legatorum imperatoris Leo papa causam suam examinari voluerit. Idem Nicolaus imperatori.
6.22
Nos si incompetenter aliquid egimus, et in subditis justae legis tramitem non conservavimus, vestro ac missorum vestrorum cuncta volumus emendare judicio; quoniam si nos qui aliena debemus corrigere pejora committimus, certe non veritatis discipuli, sed, quod dolentes dicimus, erimus prae caeteris erroris magistri. Inde magnitudinis vestrae magnopere clementiam imploramus, ut tales ad haec quae diximus perquirenda, missos in his partibus dirigatis, qui Deum per omnia timeant, et cuncta, quemadmodum si vestra praesens fuisset imperialis gloria, diligenter exquirant; et non tantum haec sola, quae superius diximus, quaerimus, ut ex amussim exagitent, sed sive minora, sive etiam majora illis sint de nobis indicata negotia, ita eorum cuncta legitimo terminentur examine, quatenus in posterum nihil sit quod ex his indiscussum vel indefinitum remaneat.
6.23
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 23. - Quod nulli mortalium praesumendum est Romanum pontificem etiam graviter delinquentem redarguere. Ex Gestis Bonifacii martyris legati Romanae Ecclesiae.
6.23
Si papa suae et fraternae salutis negligens, deprehenditur inutilis et remissus in operibus suis, et insuper a bono taciturnus, quod magis officit sibi et omnibus, nihilominus innumerabiles populos catervatim secum ducit, primo mancipio gehennae cum ipso, plagis multis in aeternum vapulaturos. Hujus culpas istic redarguere praesumit mortalium nullus, quia cunctos judicaturus ipse a nemine est judicandus, nisi deprehendatur a fide devius, pro cujus perpetuo statu universitas fidelium tanto instantius orat, quanto suam salutem post Deum, ex illius incolumitate animadvertunt propensius pendere.
6.24
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 24. - Apostolatus principatum omnibus praeferendum. Augustinus, cap. 1 lib. II De unico baptism. contra Donatistas.
6.24
Puto quod sine ulla sui contumelia Cyprianus episcopus Petro apostolo comparatur, quantum attinet ad martyrii coronam. Caeterum magis vereri debeo, ne in Petrum contumeliosus existam. Quis enim nescit illum apostolatus principatu cuilibet episcopatui praeferendum Sed etiamsi distat cathedrarum gratia, una tamen est martyrii gloria. Ibidem paulo inferius. Cum Petrus a Paulo posteriore corrigatur[ corrigitur], et pacis atque unitatis vinculo custodito ad martyrium promovetur, quanto facilius et fortius quod per universae Ecclesiae statuta firmatum est, vel unius episcopi auctoritati, vel unius provinciae concilio praeferendum est.
6.25
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 25. - Nullum se a societate Petri segregare debere. Beda super Matthaeum (homil. de festo Apost. Petri et Pauli ).
6.25
Quicunque ab unitate fidei vel societatis Petri apostoli quolibet modo semetipsos segregant, tales nec vinculis peccatorum absolvi nec januam possunt coelestis regni ingredi.
6.26
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 26. - Praefatio Nicaeni concilii de primatu Romanae sedis.
6.26
Beatissimo Silvestro in urbe Roma apostolicae sedis antistite. Augusto Constantino et Licinio Caesare, consulatu Paulini et Juliani virorum clarissimorum, anno ab Alexandro millesimo trigesimo sexto[ 306], mense Junio XIII Kalendas Julii propter insurgentes haereses fides catholica exposita est apud Nicaenam Bithyniae, quam sancta et reverendissima Romana complectitur et veneratur Ecclesia, quippe quam trecenti decem et octo Patres mediantibus Victore atque Vincentio religiosissimis Romanae sedis presbyteris, inspirante Deo, ad obstruenda[ destruenda] Arii venena protulerunt. Nam et nonnullae regulae subnexae sunt, quas memorata suscipiens confirmavit Ecclesia. Sciendum est sane ab omnibus Catholicis quoniam sancta Romana Ecclesia nullis synodis decretis praelata est, sed evangelica voce Domini et Salvatoris nostri primatum obtinuit, ubi dixit beato Petro apostolo: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam; et tibi dabo claves regni coelorum; et quaecunque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelo, et quaecunque solveris super terram, erunt soluta et in coelo. Adhibita est etiam societas in eadem urbe Romana beatissimi apostoli Pauli, vasis electionis, qui uno die unoque tempore gloriosa morte cum Petro, sub principe Nerone agonizans coronatus est, et ambo pariter sanctam ecclesiam Romanam Christo Domino consecrarunt, aliisque omnibus urbibus in universo mundo eam sua praesentia atque venerando triumpho praetulerunt. Et licet pro omnibus assidua apud Deum sanctorum omnium fundatur oratio, his tamen verbis Paulus beatissimus Romanis proprio chirographo pollicetur dicens: Testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in Evangelio Filii ejus, quod sine intermissione memoriam vestri facio semper in orationibus meis. Prima ergo sedes est coelesti beneficio Romanae Ecclesiae, quam beatissimi apostoli Petrus atque Paulus suo martyrio dedicaverunt. Secunda autem sedes apud Alexandriam, beati Petri nomine a Marco ejus discipulo atque evangelista consecrata est: quia ipse et in Aegypto primus verbum veritatis directus a Petro praedicavit, et gloriosum suscepit martyrium, cui venerabilis successit Abilius[ Anianus, et post hunc Abilius]. Tertia vero sedes apud Antiochiam, ejusdem beati Petri apostoli habetur honorabilis, quia illic priusquam Romam veniret, habitavit, et Ignatium episcopum constituit, et illic primum nomen Christianorum novellae gentis exortum est. Nam et Hierosolymitanus episcopus pro tanti loci reverentia, ab omnibus habetur honorabilis, maxime quoniam illic primus beatissimus Jacobus, qui dicebatur justus, qui etiam secundum carnem frater Domini nuncupatus est, a Petro, Jacobo et Joanne apostolis episcopus est ordinatus. Itaque secundum antiquorum Patrum definitionem, sedes prima in Hierosolymis esse minime dicitur, ne forte ab infidelibus aut idiotis sedes Domini nostri Jesu Christi, quae in coelo est, in terra esse putaretur. Est enim sedes ejus coelum, terra autem scabellum pedum ejus, quoniam ipse est per quem omnia facta sunt, et sine quo factum est nihil, quoniam ex ipso et per ipsum, et in ipso sunt omnia, ipsi gloria in saecula saeculorum. Apud Ephesum vero beatissimus Joannes apostolus et evangelista multo tempore post Domini resurrectionem et ascensionem in coelo[ Domini nostri Jesu Christi commoratus est, ibique etiam] Evangelium divina inspiratione conscripsit, atque requievit, et ob hoc episcopus Ephesinus pro tanti apostoli et evangelistae memoria caeteris episcopis metropolitanis in synodis honorabiliorem obtinet sedem[ locum].
6.27
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 27. - Quod legati Romani pontificis in causis episcoporum examinandis, funguntur auctoritate ejus a quo missi sunt. Ex concilio Sardicensi I, cap. 7.
6.27
Osius episcopus dixit: Et hoc placuit, ut si episcopus accusatus fuerit, et omnes judicaverint episcopi congregati regionis illius, et de gradu suo dejecerint eum, si appellaverit qui dejectus videtur[ est], et confugerit ad beatissimum Romanae Ecclesiae episcopum, et voluerit se audiri, si justum putaverit ut renovetur examen, scribere his episcopis dignetur Romanus episcopus qui in finitima et propinqua[ altera], vel qui in altera provincia sunt, ut ipsi diligenter omnia requirant, et juxta veritatis fidem definiant. Quod si is qui rogat causam suam iterum audiri, deprecatione sua monuerit episcopum Romanum, ut de latere suo presbyteros mittat, erit in potestate ipsius quid velit et quid aestimet. Et si decreverit mittendos esse, qui praesentes cum episcopis judicent, habeant etiam potestatem[ auctoritatem] personae illius, a quo destinati sunt, quod erit in ejus arbitrio. Si vero crediderit sufficere episcopos comprovinciales, ut negotio terminum imponant, faciet quod sapientissimo concilio suo judicaverit.
6.28
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 28. - Item quod legatus vice ejus fungitur a quo missus est. Ex concilio Carthaginensi VI cap. 3.
6.28
Aurelius episcopus dixit: Proferatur commonitorium quod fratres et sacerdotes nostri Actis nuper allegaverunt, et caetera quae acta sunt, vel quae agenda sunt subsequantur. Daniel notarius recitavit commonitorium. Fratri Faustino, et filiis Philippo et Asello presbyteris, Zosimus episcopus: Vobis commissa negotia non latent. Vos ita, ut nostra, imo quia nostra ibi in vobis praesentia est, cuncta peragite, maxime cum et hoc nostrum possitis habere mandatum, et verba canonum quae in pleniorem firmitatem huic commonitorio inscripsimus. Ita enim dixerunt dilectissimi fratres in concilio Nicaeno, cum de episcoporum appellatione decernerent.
6.29
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 29. - Quod episcoporum sententiae apostolica auctoritate roborari debeant. Ex concilio eodem, c. 5.
6.29
Faustinus episcopus, legatus Ecclesiae Romanae dixit: Nec vestra sanctitas praejudicat Ecclesiae Romanae, sive de hoc capitulo, sive de aliis; quia dicere dignatus est frater noster et coepiscopus Alipius, dubios esse canones. Sed haec ipsa ad sanctum ac beatissimum papam nostrum scribere dignemini, ut et ipse integros canones inquirens, cum vestra sanctitate de omnibus constitutis tractare possit. Sufficit autem ut et ipse beatissimus episcopus urbis Romae, sicuti vestra sanctitas apud se tractat, ita et ipse inquirat, ne contentio inter Ecclesias nasci videatur, sed magis charitate fraterna deliberare possitis, ipso rescribente, quid melius observari debeat. Aurelius episcopus dixit: Praeter ista quae praemisimus[ prompsimus: alias promisimus] actis, necesse est ut etiam nostrae parvitatis[ paternitatis] litteris sancto fratri et consacerdoti nostro Bonifacio, singula quae tractamus plenissime intimemus. Ergo si omnibus placet prosecutio nostra, ore omnium condiscamus. Universum concilium dixit: Placet.
6.30
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 30. - Quod dubia ad sedem Romanam perferenda sint. Item, cap. 8.
6.30
Faustinus episcopus legatus Ecclesiae Romanae dixit: Adhuc secundum professionem sanctitatis vestrae, tam sancti Alipii, quam etiam fratris nostri Jocundi, aliqua firmari credo, aliqua vero firmari debeant, cum jam in dubium ipsi canones venerint. Ergo placet et nobis, et beatitudini vestrae ad sanctum et venerabilem Ecclesiae Romanae Bonifacium episcopum vestra dignetur scribere sanctitas, ut et ipse quod sanctus Augustinus statuere dignatus est, deliberare possit, utrum et hoc constituendum sit, an reticendum, hoc est de appellationibus inferioris gradus. Si ergo adhuc in dubium venit de hoc capitulo, justum est ut beatissimae Romanae sedis episcopus informari debeat, si tamen in approbatis canonibus hoc inveniri possit.
6.31
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 31. - Quod Romanae sedis decreta tanquam regulae canonum admittenda sunt. Alexander II Philippo regi Francorum.
6.31
Ignorant miseri quod hujus sanctae sedis decreta, ita pia fide a filiis matris Ecclesiae accipienda sint et veneranda, ut tanquam regulae canonum ab eisdem absque ullo scrupulo admittantur.
6.32
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 32. - De eodem. Hilarius papa Victorino, et caeteris episcopis.
6.32
Christianorum principum lege decretum est, ut quidquid pro Ecclesiis eorumque rectoribus pro quiete omnium Domini sacerdotum, atque ipsius observantia disciplinae in auferendis confusionibus apostolicae sedis antistes suo pronuntiasset examine, veneranter accipi, tenaciterque reservari.
6.33
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 33. - Ut qui in decreta Romanorum pontificum commiserit, veniam sibi deinceps noverit negari. Nicolaus archiepiscopis per Gallias.
6.33
Si Romanorum pontificum[ Romani pontificis] decreto caeterorum opuscula tractatorum approbantur vel reprobantur, ita ut quod sedes apostolica probavit, hodie teneatur acceptum, et quod illa repulit inefficax habeatur; quanto potius quae ipsa pro catholica fide, pro sanis dogmatibus, pro variis et multifariis Ecclesiae necessitatibus, et fidelium moribus diverso tempore scripsit, omni debentur honore praeferri, et ab omnibus prorsus in quibuslibet opportunitatibus dispensatione vel discretione magistra, reverenter assumi; quanquam quidam vestrum scripserint, haud illa decretalia priscorum pontificum in toto canonum codicis corpore descripta, cum ipsi ubi suae intentioni haec suffragari conspiciunt, vel indifferenter utantur, et solum nunc ad imminutionem sedis apostolicae potestatis, et ad suorum augmentum privilegiorum, minus accepta esse perhibeant. Item, ibidem. Si ideo non esse decretales sanctorum pontificum admittendas dicunt, quia in codice canonum non habentur ascriptae, ergo nec Gregorii sancti, nec ullius alterius qui ante ipsum fuit, vel post ipsum est aliquod institutum vel scriptum recipiendum est, eo quod in codice canonum non habetur ascriptum. Ergo doctrinas eorum et sanctiones quae ab omni lingua venerantur, quia in codice canonum non habentur ascriptae, de codicibus suis eradant. Ut quid vel membranas occupant, postquam non habentur acceptae? Scilicet cur multum immoremur, cum nec ipsas divinas Scripturas Novi et Veteris Testamenti jam recipimus, si istos dixerimus non audiendos? Etenim neutrum horum in codice ecclesiasticorum canonum habetur insertum. Sed responsuri sunt isti, qui non ad obediendum potius, quam ad resistendum semper sunt parati, aientes: Quod inter canones inveniatur capitulum sancti papae Innocentii, cujus auctoritate doceatur a nobis utrumque Testamentum esse recipiendum, quanquam in ipsis paternis canonibus nullum eorum ex toto contineatur insertum. Quibus ad haec referendum est, quoniam si Vetus Novumque Testamentum recipienda sunt, non quod codici canonum ex toto habeantur annexa, sed quod de his recipiendum sancti Patris[ papae] Innocentii prolata videatur esse sententia, restat nimirum quod decretales epistolae Romanorum pontificum sunt recipiendae, etsi non sint canonum codici compaginatae; quoniam inter ipsos canones unum beati Leonis capitulum constat esse permistum, quo ita omnia decretalia constituta sedis apostolicae custodiri mandantur, ut si quis in illa commiserit, noverit sibi veniam denegari. Ait enim capitulo quinto suorum decretalium: Ne quid vero sit quod praetermissum forte a nobis credatur, omnia decretalia constituta tam beatae recordationis Innocentii, quam omnium decessorum nostrorum, quae de ecclesiasticis ordinibus, et canonum promulgata sunt disciplinis, ita a vestra dilectione custodiri mandamus, ut si quis in illa commiserit, veniam sibi deinceps noverit denegari. Dicendo vero omnia decretalia constituta, nullum praetermisit quod non mandaverit esse custodiendum: et rursus, asserendo omnium decessorum nostrorum, nullum Romanorum pontificum qui ante se fuerunt excepit, cujus ita non praeceperit decretalia constituta ab omnibus custodiri, ut si quis in illa commiserit, veniam sibi deinceps noverit denegari. Itaque nihil interest utrum sint omnia necne decretalia, scu apostolica constituta inter canones conciliorum immista, cum omnia in uno corpore compaginari non possint, et illa eis intersint quae firmitatem his quae desunt, et vigorem suum assignent, praesertim cum synodalia gesta, inter quae ipsi canones constituti sunt, in codice canonum non habeantur, sed a nobis omni cultu debito venerentur. Consonat autem huic beatissimo papae Leoni et facundissimus in decretis suis papa Gelasius( I, cum 70 episcopis statuit) ita inquiens:« Decretales epistolas quas beatissimi papae diversis temporibus, ab urbe Roma, pro diversorum Patrum consultatione dederunt, constituimus venerabiliter suscipiendas.» In quo notandum quia non dixit:« Decretales epistolas quae inter canones habentur, nec tantum quas moderni pontifices ediderunt; sed quas beatissimi papae diversis temporibus, ab urbe Roma dederunt.» Dietis autem diversis temporibus, et illa tempora vir sanctus comprehendit, quae crebrescentibus paganorum persecutionibus, ad sedem apostolicam deferri causas episcoporum difficillime permittebant. His ita divina favente gratia praelibatis, ostendimus nullam differentiam esse inter illa decreta, quae in codice canonum habentur sedis apostolicae praesulum, et ea quae prae multitudine vix per singula voluminum corpora reperiuntur: cum omnia omniumque suorum decessorum decretalia constituta, atque decretales epistolas, quas beatissimi papae diversis temporibus ab urbe Roma dederunt, venerabiliter fore suscipiendas, et custodiendas, eximios praesules scilicet Leonem et Gelasium mandasse probavimus.
6.34
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 34. - Quod nulli liceat vel addere aliquid vel demere de decretis pontificum. Adrianus papa synodo apud Trecas.
6.34
Si sedis apostolicae praesul, vel ipsius decreta detestationi vel abdicationi habentur, si nullius nostrum[ vestrum] vel nomen vel institutum firmum, aut stabile permanere valebit; quin potius et dogmatibus, quae de sancta et individua Trinitate a praesulibus sedis apostolicae promulgantur, nonnulla fieri possunt detrimenta, si praecedentium quorumque et maxime primae sedis pontificum statuta, vel ulli( quod dici nefas est, quin et ipso auditu prorsus horrendum) a consequentibus quibusque, imo et inferioribus, additioni cuidam vel damnationi subjiciantur, vel impiae temeritatis ausu saltem soli derogationi prodantur.
6.35
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 35. - Quod qui decreta Romanorum pontificum violaverit anathema sit. Ex concilio Leonis papae IV, episcoporum 72, cap. 5.
6.35
Si quis dogmata, sanctiones, interdicta vel decreta pro catholica fide, pro ecclesiastica disciplina, pro correctione fidelium, pro emendatione sceleratorum, vel interdictione imminentium, vel futurorum malorum a sedis apostolicae praesule salubriter promulgata contempserit, anathema sit.
6.36
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 36. - Quod scelus idololatriae incurrit, qui sedi apostolicae obedire noluerit. Ex decretis Gregorii papae VII.
6.36
Qui apostolicae sedis saluberrimo praecepto obedire noluerit, idololatriae peccatum incurrit, teste Samuele, et beato Gregorio astruente. Peccatum enim ariolandi est non obedire, et scelus idololatriae nolle acquiescere. Peccatum igitur paganitatis incurrit quisquis, dum Christianum se asserit, sedi apostolicae obedire contemnit.
6.37
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 37. - Constitutiones contra canones et decreta pontificum, nullius momenti esse. Hilarius papa synodo praesidens ait (in synodo Romana, c. 1) .
6.37
Nulli fas sit sine status sui periculo, vel divinas constitutiones, vel apostolicae sedis decreta temerare.
6.38
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 38. - De eodem. Epistola Adriani papae tradita Ingelranno Mediomatrice urbis episcopo, cap. 38.
6.38
Constitutiones contra canones et decreta praesulum Romanorum, vel bonos mores, nullius sint momenti.
6.39
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 39. - Quod alienus sit a divinis et pontificalibus officiis, qui praeceptis noluerit obedire apostolicis. Hormisda papa dixit.
6.39
Nemo mihi aliena contra canones, contra auctoritatem sedis apostolicae, vel contra trecentorum decem et octo Patrum objiciat, quia quidquid contra illorum definitionem, in quibus Spiritum sanctum locutum fuisse credimus, dictum fuerit, recipere non solum temerarium, sed etiam periculosum esse non dubito.
6.40
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 40. - Quod beati Petri sedes caput est omnium Ecclesiarum, et omnes decretis ejus assentire debent. Adrianus papa ex actione secunda septimae synodi.
6.40
Sanctitas vestra piis et triumphatoribus imperatoribus suggerat, quatenus falsum concilium illud quod factum est sine apostolica sede inordinabiliter contra constitutionem venerabilium Patrum adversus sacras imagines, anathematizetur coram apocrisiariis nostris. Item. Beati Petri sedes per universum orbem principatum tenens refulget, et caput omnium Ecclesiarum Dei existit. Unde ipse beatus apostolus Petrus ex praecepto Domini pascens Ecclesiam nihil defecit, sed tenuit semper et tenet principatum, per quem si adhaeret sanctitas vestra apostolico throno, qui est caput omnium Ecclesiarum Dei, ejusque sacrum et orthodoxum ordinem incorruptibiliter et inviolabiliter servare studet, sicut orthodoxa et Deicola existens, hoc primum sacrificium omnipotenti Deo offerat, et vice mea ante piissimorum vestigia imperatorum procidat, et terribile judicium Dei in conspectu eorum proponat, quatenus venerabiles iconas in antiquum statum restitui praecipiant, observantes traditiones hujus sacrosanctae Romanae Ecclesiae. Item. Apocrisiarii papae dixerunt: Dicat nobis sanctissimus Tharasius patriarcha, si consentit litteris sanctissimi papae. Tharasius patriarcha dixit: Paulus apostolus, quem lux circumfulsit de coelo, qui genuit nos per Evangelium suum, cum Romanis scriberet; dixit de fide illorum: Fides vestra annuntiatur in universo mundo. Tale testimonium sequi necessarium est et contradicere non est consilium. Quid ergo Adrianus Roma senioris antistes, cum sit eorum particeps, quibus Apostolus testimonium perhibet, piis imperatoribus et nostrae mediocritati scripsit? Confessi sumus, et confite mur, et confitebimur, et sentimus, et corrobora mus litteras suas. Item. Apocrisiarii papae dixerunt: Dicat nobis sancta synodus, si recipiat litteras sanctissimi papae. Sancta synodus dixit: Sequimur, et recipimus, et consentimus. Joannes intercessor orientalium dioeceseon dixit: Nunc gaudium magnum factum est, in lectione sanctarum litterarum sanctissimi papae Adriani, ad serenissimos imperatores nostros, et ad beatissimum patriarcham Tharasium. Item. Constantinus episcopus Cypri dixit: Omnibus modis epistolae Adriani papae, quae missa est ad nos et nostros imperatores et illi quae missa est ad patriarcham Tharasium consentio, et ita confiteor, et cum fide hac ante tribunal Christi assistam.
6.41
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 41. - De damnatione septimae synodi, quia sine Romana auctoritate acta est. Actione sexta tomo primo, contra falsam synodum septimam.
6.41
Quomodo magna et universalis est synodus, quam nec receperunt, neque consonaverunt caeterarum Ecclesiarum antistites, sed et anathemati tradiderunt? Non habuit cooperatorem Romanum pontificem, aut sacerdotes qui cum eo sunt, neque per canonicam epistolam sicut lex est in synodis; sed neque consentientes habuit orientales patriarchas, id est Alexandrinum, Antiochenum, Hierosolymitanum et archiepiscopos qui cum eis sunt.
6.42
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 42. - Quod apostolica sedes a via apostolicae praedicationis non deviaverit, nec haereticorum novitatibus deciderit. Ex actione quarta sextae synodi.
6.42
Agatho papa Constantino, Heraclio, Tiberio Augustis. Apostolica Ecclesia haec per gratiam Omnipotentis, a via apostolicae traditionis nullatenus deviasse ostenditur, neque haereticorum novitatibus adversata decidit, sed sicut a principio Christianae fidei accepit a dominis et principibus suis, sine mutatione usque in finem manebit, juxta Domini et Salvatoris nostri divinam promissionem, dicentis: Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum, ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua. Intelligat ergo serenitas vestra, quoniam Dominus, qui fidem Petri non defecturam promisit ipsum fratres confirmaturum praedixit. Quod apostolicos sacerdotes parvitatis meae praedecessores confidenter semper fecisse omnibus notum est, quos et humilitas mea quamvis inaequalis et minima propter assumptum ex divina virtute ministerium sequi desiderat,
6.43
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 43. - Quod litteris Romani pontificis concilia auctorizentur. Ex actione secundae synodi Ephesinae.
6.43
Cyrillus episcopus Alexandriae dixit: Suscepta epistola sanctissimi et per omnia beatissimi sanctae sedis et apostolicae Ecclesiae Romanorum episcopi Coelestini, cum competenti honore relegatur sancto concilio. Siricius notarius sanctae catholicae urbis Romae Latine legit. Item. Omnes reverendissimi episcopi petierunt interpretari epistolam et legi. Philippus presbyter apostolicae sedis legatus dixit: Satisfactum est consuetudini, ut litterae Apostolicae sedis in primis Latine legerentur, nunc vero similiter quoniam vestra expetit beatitudo, ut etiam Graece legantur, necessarium est desiderio vestrae satisfieri sanctitatis, quam agere curavimus, ut Latina locutio Graece transferatur.
6.44
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 44. - Quod sicut cardine totum regitur ostium, ita a Petro et successoribus ejus totius Ecclesiae disponitur emolumentum. Leo IX Michaeli patriarchae Constantinopolitano (epist. 1, c. 10) .
6.44
A sede principis apostolorum Petri, Romana videlicet Ecclesia, tam per eumdem Petrum, quam per successores suos, reprobata et convicta atque expugnata sunt omnium haereticorum commenta, et fratrum corda in fide Petri, quae hactenus nec defecit, nec usque in finem deficiet, sunt confirmata Item. Romanae Ecclesiae facitis praejudicium, de quo nec vobis, nec cuilibet mortalium licet facere judicium: beatissimo et apostolico pontifice Silvestro divinitus decernente, spiritualique ejus filio Constantino religiosissimo Augusto, cum universa synodo Nicaena approbante ac subscribente, ut summa sedes a nemine judicetur, inviolabiliter et inconcusse sibi conservato illo privilegio, quod idem princeps quarto baptismatis sui die devotus contulit pontifici Romano scilicet, ut in toto orbe terrarum sacerdotes ita hunc caput habeant, sicut omnes judices[ judicem] regem. Quam sanctorum Patrum reverendam omni mundo sententiam, sicut veraciter divina inspiratione, non humana aestimatione promulgatam, amplexae reliquae universales synodi, id est Constantinopolitana prima, consensu pii Augusti et religiosi majoris Theodosii; Ephesina prior, sub juniore Theodosio filio Arcadii; Chalcedonensis, sub imperio divae memoriae Martiani: secunda Constantinopolitana, in praesentia Augusti Justiniani; item tertia Constantinopolitana, rogatu et consensu junioris Constantini, unanimi voluntate concordique verbo et scripto confirmavere sanctam Romanam et apostolicam sedem post Dominum Jesum caput esse omnium ecclesiarum Dei, et hoc debere credi, confiteri et scribi ab omnibus veneratoribus Nicaeni concilii. Cujus statutorum usque ad unum iota contemptoribus, districtum anathema cautum est a quinque praefatis et cunctis sanctorum Patrum synodis subsequentibus. Item. Dolemus quia praejudicium faciendo summae sedi, de qua nec judicium facere licet cuiquam hominum, anathema accepistis ab universis Patribus sanctorum omnium conciliorum. Item. Apicem coelestis dignitatis in beato Petro et in ejus vicariis prudentissimus terrenae monarchiae princeps Constantinus intima consideratione reveritus, cunctos usque in finem saeculi successores eidem apostolo in Romana sede pontifices per beatum Silvestrum, non solum imperiali potestate et dignitate, verum etiam insulis et ministris adornavit imperialibus, valde indignum fore arbitratus, terreno imperio subdi, quos divina majestas praefecit coelesti. Item. Recordamini illius nefandae synodi, quam voluerunt vocari septimam vestri haeresiarchae, quorum conspiratione ipsius Domini nostri Jesu Christi, et sanctorum reverendae imagines aut flammis traditae sunt, aut aquis submersae, picturae vero ex parietibus basilicarum deletae. Quibus quamvis semper restiterit Romanorum pontificum auctoritas, prae cunctis tamen sanctissimi papae Nicolai ubivis praedicanda libertas, qui per legatos suos, tam pro sacris imaginibus, quam pro depositione beati antistitis Ignatii, et substitutione Photii neophyti ecclesiam Sanctae Sophiae clausit, donec sedis apostolicae acquiesceret decretis. Item. Cum nullo divino vel humano privilegio honorabilior seu clarior aliis Ecclesiis Constantinopolitana existat ecclesia, et Antiochena atque Alexandrina ob reverentiam principis apostolorum inter alias retentent dignitatis jura; tamen pia mater, Romana scilicet Ecclesia, nolens dilectam filiam dote honorificentiae ex toto carere, per beatos praedecessores nostros in aliquot synodis curavit decernere, ut salva principalium et apostolicarum sedium antiqua dignitate, Constantinopolitanus antistes honoraretur sicut civitates regiae, quamvis Justinianus religiosus Augustus legibus humanis voluisset astruere, ut post Romanum papam sedeat Constantinopolitanae praesul Ecclesiae. Item. Scit sancta Romana Ecclesia, quia nihil obsunt saluti credentium diversae pro loco et tempore consuetudines, quando una fides per dilectionem operans uni Deo commendet omnes. Item. Absit, ut religiosi principes et orthodoxi atque Christianissima et Deo devota civitas vos in errore vestro audiendos putent, quos potius ad unitatis bonum terrore potestatis cogere debent. Item. Romanae Ecclesiae sedes per Petrum super petram aedificata, nec hactenus deficiet in saecula, Christo Domino rogante pro ea, sicut ipse testatur: Ego pro te rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Quo dicto demonstravit fidem fratrum vario defectu periclitandam, sed inconcussa et indeficiente fide Petri, velut firmae anchorae subsidio regendam, et in fundamento universalis Ecclesiae confirmandam. Quod nemo negat, nisi qui evidenter haec ipsa veritatis verba impugnat; quia sicut cardine totum regitur ostium, ita et a Petro et successoribus ejus totius Ecclesiae disponitur emolumentum; et sicut cardo immobilis permanens ducit ostium, sic Petrus et successores ejus liberum de omni Ecclesia habent judicium; cum nemo eorum debeat movere statum. Unde clerici ejus dicuntur cardinales, cardini utique illi, quo caetera moventur, vicinius adhaerentes. Item. Quicunque sacerdotes, etsi dispares sunt merito, pares sunt tamen officio. Non potest denegari merito quod debetur officio. Alioquin non staret sacerdotium, si majus aut minus fieret, seu variaretur secundum humanorum varietatem meritorum. Qua de re, fratres, utinam non ad judicium nostrum dicamus. Tales profecto sumus, qualis Petrus, et non sumus qualis Petrus, quia et idem sumus officio, et non idem merito; et quotiescunque lac et lanam, stipendium scilicet et honorificentiam ab ovibus Dei exigimus, nulla meriti nostri ibi fit commemoratio, sed officio nostro debita recompensatio quaeritur, ac sic meritum Petri non habentes, officium autem Petri exsequentes officio nostro debitos reposcimus honores. Item. Beatissimus praedecessor noster Gregorius dixit: Nemo nos propter nos in loco Petri despiciat, quia ex cathedra ejus, cui auctore Deo qualescunque praesidemus, debita sibi jura nostrum officium reclamat. Frequenter enim solet evenire quod dicimus, ut persona potens despectum suum habeat. Cumque per eum suis vel extraneis aliqua mandat, non despicitur persona servi missi, quia in corde servatur reverentia Domini mittentis, Item. Quisquis Romanae Ecclesiae auctoritatem, vel privilegia evacuare, seu imminuere nititur, non hic unius Ecclesiae, sed totius Christianitatis submersionem et interitum machinatur.
6.45
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 45. - Quod Romana Ecclesia inter omnes primum locum obtinet, Alexandrina vero et Antiochena secundum. Nicolaus pava I Michaeli Augusto (epist. 2, vel 8) .
6.45
Non ergo dicatis non eguisse vos in causa pietatis Romanae Ecclesiae, quae collecta concilia sua auctoritate firmat, sua moderatione custodit. Unde quaedam eorum quia consensum Romani pontificis non habuerunt, valitudinem perdiderunt. Item, paulo post. Alexandrinam ecclesiam suam fecerunt sancti apostoli Petrus et Paulus, per beatum scilicet Marcum unius horum filium et discipulum. Haereditas quippe filii in postestate parentis existit, et gloria discipuli ad magistrum sine cunctatione refertur. Fecerat autem beatissimus Petrus praesentia corporali et Ecclesiam Antiochenam jam suam, quae sicut beatus papa dicit Innocentius, urbis Romae sedi non cederet, nisi quod illa in transitu meruit, ista suscepit quae[ quin] beatum Petrum apud se consummatum gauderet. Per has igitur tres praecipuas Ecclesias omnium Ecclesiarum sollicitudo beatorum principum apostolorum Petri et Pauli procul dubio moderamen exspectat. Pro quibus Patribus nos divinitus incremento gratiae ministrato nati sumus filii, et constituti( licet indigni, licet eis longe meritis impares) principes super omnem terram, et super universam Ecclesiam. Item, post multa. Porro ne dicatis nos praeter Ecclesiae legem Ignatium vel Photium Romam venire sanxisse, scitote nos antiqui Patris, et praedecessoris nostri Julii in hoc esse secutos exemplum; qui, juxta quod in epistola sua reperitur, his qui convenerant Antiochiae hoc praecepisse dignoscitur, et Theodoretus historiographus his hoc ipsum verbis ostendit: Verum, inquiens, Eusebius ejusque consortes, calumnias in Athanasium factas, Julio Romano pontifici destinaverunt. Qui ecclesiasticam sequens legem, etiam ipsos Romam venire praecepit, et venerabilem Athanasium ad judicium regulariter evocavit. Ille continuo vocatione facta[ evocatione suscepta] venit. Quod si ad hoc dicitis: Ille quidem vocavit, sed ipsi venire contempserunt; audite sequentia, et videbitis utrum in laudem aut vituperium ista sit illis reputata contentio[ forte, contemptio]. Subjunxit enim idem historiographus, dicens: Calumniarum vero sarcinatores Romam quidem profecti non sunt, scientes facile posse suum capi mendacium. Ne ergo dicatis nos praeter Ecclesiae legem praefatos Romam venire sanxisse, quoniam sicut ab historiographo ecce audistis, beatus Julius et accusatum et accusatores Romam venire praecepit, et venerabilem Athanasium ad judicium regulariter evocavit. Sed ille, qui bonam conscientiam gerebat, nihil reluctans venit; illi vero qui malam, contempserunt, scientes procul dubio, sicut ibi legitur, facile suum capi posse mendacium.
6.46
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 46. - Quod sicut Petro concessum est a Domino ut aliis apostolis praeemineret, ita ejus sedi. Ex decretis Melchiadis papae, cap. 2, Hispaniae episcopis directis.
6.46
Atque hoc privilegium Dominus beato clavigero Petro sua vice solummodo commisit, quod ejus juste praerogativum successit sedi futuris haereditandum atque tenendum temporibus, quoniam et inter beatissimos apostolos fuit quaedam discretio potestatis. Et licet cunctorum par electio foret, beato tamen Petro concessum est ut aliis praeemineret, et eorum quae ad querelam venirent, causas et interrogationes prudenter disponeret. Quod Dei ordinatione taliter ordinatum esse credimus, ne omnes posteri eorum cuncta sibi vindicarent, sed semper causae majores, sicut sunt episcoporum, et potiorum curae negotiorum, ad unam beati Petri principis apostolorum sedem confluerent, ut inde suscipiant finem judiciorum, unde acceperunt initium institutionum, ne quandoque a suo discreparent capite.
6.47
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 47. - De potestate et discretione doctorum. In prima epistola Clementis papae, verba Petri de Clemente.
6.47
Trado ipsi Clementi a Domino traditam mihi potestatem ligandi et solvendi, ut de omnibus quibuscunque decreverit in terris, hoc decretum sit in coelis. Ligabit enim quod oportet ligari, et solvet quod oportet[ expedit] solvi, tanquam qui ad liquidum Ecclesiae regulam noverit. Ipsum ergo audite, scientes quia quicunque contristaverit doctorem veritatis, peccat in Christum, et Patrem omnium exacerbat Deum.
6.48
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 48. - Quod apud Dominum non sententia sacerdotum, sed vita requiratur. Hieronymus lib. III, in XVI cap. Matthaei.
6.48
Quaecunque ligaveritis super terram, etc. Istum locum episcopi et presbyteri non intelligentes, aliquid sibi de Pharisaeorum assumunt supercilio, ut vel damnent innocentes, vel solvere se noxios arbitrentur: cum apud Dominum non sententia sacerdotum, sed reorum vita quaeratur.
6.49
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 49. - Exemplum constituti Constantini imperatoris de insignibus imperialibus Ecclesiae concessis.
6.49
Ex testamento constituti nostri concedimus ipsis sanctis apostolis dominis meis beatissimis Petro et Paulo, et per eos etiam beato Silvestro patri nostro, summo pontifici et universali urbis Romae papae, et omnibus ejus successoribus pontificibus, qui usque in finem mundi in sede beati Petri erunt sessuri, atque de praesenti contradimus palatium imperii nostri Lateranense, quod omnibus in toto orbe terrarum praefertur, atque praecellit palatiis. Deinde diadema, videlicet coronam capitis nostri, simulque phrygium, nec non et superhumerale, videlicet lorum quo imperiale circumdari assolet collum, verum etiam chlamydem purpuream atque tunicam coccineam, et omnia imperialia indumenta: sed et dignitatem imperialium praesidentium, equum conferentes etiam, et imperialia[ Gratianus sic habet imperialem praesidentium equitum, conferentes ei etiam imperialia, etc.] sceptra, simulque cuncta signa, atque banda et diversa ornamenta imperialia, et omnem processionem imperialis culminis, et gloriam potestatis nostrae. Viris etiam reverendissimis clericis, in diversis ordinibus eidem sacrosanctae Romanae Ecclesiae servientibus, illud culmen singularis potentiae et praecellentiae habere sancimus, cujus amplissimus noster senatus videtur gloria adornari, id est, patricios atque consules effici, nec non et caeteris dignitatibus imperialibus eos promulgamus decorari, et sicut imperialis exstat decorata militia, ita et clerum sanctae Romanae Ecclesiae ornari decernimus. Et paulo post. Ipse beatissimus papa super coronam clericatus quam gerit, ad gloriam beati Petri omnino ipsa ex auro non est passus uti corona. Phrygium vero candido nitore splendidum, resurrectionem Dominicam designans, ejus sacratissimo vertici manibus nostris imposuimus, et tenentes frenum equi ipsius, pro reverentia beati Petri, stratoris officium illi exhibuimus, statuentes eodem phrygio omnes ejus successores singulariter uti in processionibus, ad imitationem imperii nostri. Unde ut non pontificalis apex vilescat, sed magis amplius quam terreni imperii dignitas gloriae potentia[ gloria et potentia] decoretur, ecce tam palatium nostrum( ut praelatum est) quam Romae urbis et omnes Italiae seu occidentalium regionum provincias, loca et civitates saepe fato beatissimo pontifici Patri nostro Silvestro universali papae contradentes, atque relinquentes ei, vel successoribus suis pontificum potestati, et ditioni firma imperialis censura[ Successorum ipsius pontificum potestati et ditioni firma imperiali censura. Isidoras in conciliis ms.], per hanc nostram divalem sacram et pragmaticum constitutum, decernimus disponendum, atque juri sanctae Ecclesiae Romanae concedimus permanendum[ permansurum]. Unde congruum perspeximus nostrum imperium et regni potestatem orientalibus transferri ac transmutari regionibus, et in Byzantii provincia, in loco optimo[ Byzantiae provinciae optimo, etc.] nomini nostro civitatem aedificari, et nostrum illic constitui imperium, quoniam ubi principatus sacerdotum, et Christianae religionis caput ab imperatore coelesti constitutum est, justum non est, ut illic terrenus imperator habeat potestatem.
6.50
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 50. - De eo si quis ab apostolico falsam detulerit epistolam. Ex capitulis Caroli Magni imperatoris (conc. Tribur., cap. 3) .
6.50
In memoriam beati Petri apostoli honoremus sanctam Romanam et apostolicam sedem, ut quae nobis sacerdotalis mater est dignitatis, esse debeat magistra ecclesiasticae rationis. Quare servanda est cum mansuetudine humanitas, et licet vix ferendum ab illa sancta sede imponatur jugum, feramus et pia devotione toleremus. Si vero( quod non decet) quilibet, sive sit presbyter, sive diaconus aliquam perturbationem machinando, et nostro ministerio insidiando, redarguatur falsam ab apostolica sede detulisse epistolam, vel aliud quod inde non venerit; salva fide, et integra circa apostolicum humilitate, penes episcopum sit potestas, utrum eum in carcerem aut in aliam detrudat custodiam, usquequo per epistolam aut per idoneos suae partis legatos apostolicam interpellet sublimitatem, ut potissimum sua sancta legatione dignetur decernere, quid de talibus justo ordine lex nomana statuat definire, ut et is corrigatur, et caeteris modus imponatur.
6.51
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 51. - Pactum constitutionis imperatoris Ludovici primi cum Romanis pontificibus.
6.51
Ego Ludovicus imperator Augustus, statuo et concedo per hoc pactum confirmationis nostrae tibi beato Petro principi apostolorum, et per te vicario tuo domino Paschali summo pontifici, et successoribus ejus in perpetuum, sicut a praedecessoribus vestris usque nunc in vestra potestate, et ditione tenuistis et disposuistis civitatem Romanam, cum ducatu suo, et suburbanis atque viculis omnibus, et territoriis ejus, montanis et maritimis littoribus et portubus, seu cunctis civitatibus, castellis, oppidis ac viculis[ villis legit Gratianus] in Tusciae partibus. Item. Quando divina vocatione hujus sacratissimae sedis pontifex de hoc mundo migraverit, nullus ex regno nostro aut Francus, aut Longobardus, aut de qualibet gente homo sub nostra potestate constitutus, licentiam habeat contra Romam aut publice aut privatim veniendi, vel electionem faciendi, nullusque in civitatibus vel territoriis ad Ecclesiae beati Petri apostoli potestatem pertinentibus aliquod malum propter hoc facere praesumat; sed liceat Romanis cum omni veneratione, et sine qualibet perturbatione, honorificam suo pontifici exhibere sepulturam, et eum quem divina inspiratione, et beati Petri intercessione omnes Romani uno consilio atque concordia, sine aliqua promissione ad pontificatus ordinem elegerint, sine qualibet ambiguitate vel contradictione more canonico consecrare. Et dum consecratus fuerit, legati ad nos, vel ad successores nostros reges Francorum dirigantur, qui inter nos et illum amicitiam, et charitatem ac pacem socient.
6.52
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 52. - Constitutum primi Henrici, et primi Ottonis cum Romanis pont.
6.52
Ut nullus missorum nostrorum, cujuscunque impeditionis argumentum componere, in electione Romani pontificis audeat, omnino prohibemus. Item, Ibidem. In electione Romanorum pontificum neque liber neque servus ad hoc venire praesumat, ut illis Romanis quos ad hanc electionem, per constitutionem sanctorum Patrum antiqua admisit consuetudo, aliquod faciat impedimentum. Quod si quis contra hanc nostram constitutionem praesumpserit, exsilio tradatur.
6.53
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 53. - In quibus civitatibus sint primates vel patriarchae. Anacletus papa in secundo decretali suo.
6.53
Provinciae autem multo ante Christi adventum tempore divisae sunt maxima ex parte, et postea ab apostolis et beato Clemente praedecessore nostro ipsa divisio est renovata. Et in capite provinciarum[ renovata est in capite provinciarum, etc.], ubi dudum primates leges erant saeculi, ac prima judiciaria potestas, ad quos qui per reliquas commorabantur, quando eis necesse erat, qui ad aulam imperatorum vel regum confugere non poterant, vel quibus permissum non erat, confugiebant pro oppressionibus vel injustitiis suis, ipsosque appellabant quotiescunque opus erat, sicut in lege eorum praeceptum[ scriptum] erat. Ipsis quoque in civitatibus vel locis nostris patriarchas, vel primates qui unam formam tenent, licet diversa sint nomina, leges divinae et ecclesiasticae poni, et esse jusserunt, ad quos episcopi( si necesse fuerit) confugerent, eosque appellarent: et ipsi primatum nomine fruerentur, et non alii. Reliquae vero metropolitanae civitates quae minores judices habebant( licet majores comitibus[ comitatibus] essent) haberent metropolitanos suos, qui praedictis juste obedirent primatibus, sicut et in legibus saeculi ordinatum erat, qui non primatum, sed aut metropolitanorum aut archiepiscoporum nomine fruerentur. Et licet singulae metropoles civitates, suas provincias habeant, et suos metropolitanos habere debeant episcopos, sicut prius metropolitanos habebant judices saeculares, primates tamen ut praefixum est, et tunc et nunc habere jussae sunt, ad quos post sedem apostolicam summa negotia conveniant, ut ibidem quibus necesse fuerit releventur, et juste restituantur, et hi qui injuste opprimuntur juste reformentur atque fulciantur, episcoporumque causae et summorum negotiorum judicia, salva apostolicae sedis auctoritate, justissime terminentur.
6.54
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 54. - Qui sint primates. Anitius (Anicetus) papa episcopis Galliae.
6.54
Nulli archiepiscopi primates vocentur, nisi illi qui primas tenent civitates, quarum episcopos apostoli, et successores apostolorum, regulariter patriarchas et primates esse constituerunt, nisi aliqua gens deinceps ad fidem convertatur, cui necesse sit, propter eorum multitudinem primatem constitui. Reliqui vero qui alias metropolitanas sedes adepti sunt, non primates, sed metropolitani nominentur. Si autem aliquis metropolitanorum inflatus fuerit, et sine omnium provincialium praesentia vel consilio episcoporum aut eorum, aut alias causas nisi eas tantum, quae ad propriam suam pertinent parochiam agere aut eos gravare voluerit, ab omnibus districte corrigatur, ne talia deinceps praesumere audeat. Si vero incorrigibilis eisque inobediens apparuerit, ad hanc apostolicam sedem, cui omnium episcoporum judicia terminare praecepta sunt, ejus contumacia referatur, ut vindicta de eo fiat, ut caeteri timorem habeant. Si autem propter nimiam longinquitatem, aut temporis incommoditatem, vel itineris asperitatem grave ad hanc apostolicam sedem ejus causam deferre fuerit, tunc ad ejus primatem causa deferatur, et penes ipsum hujus sanctae sedis auctoritate judicetur. Similiter, si aliquis episcoporum proprium metropolitanum suspectum habuerit, apud primatem dioeceseos, aut apud hanc apostolicam sedem audiatur.
6.55
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 55. - Quod inimici accusatores esse non possunt. Nicolaus papa Michaeli Augusto (epist. 2, vel. 8) .
6.55
Placuit sanctae synodo episcoporum qui Constantinopolim concurrerunt, ne sine discussione admittantur accusatores, nec omnibus praecipiatur accusationes facere, contra dispensatores Ecclesiarum. Veniamus ad sanctam Chalcedonensem synodum, et quid nobis de Athanasio Perrenorum referat episcopo audiamus. Is enim antistes tertio evocatus ad synodum, quia non occurrit, a patriarcha suo canonice condemnatus exstiterat. Sed solum, quia cum vocaretur ad synodum, quod inimicus esset ipse qui judicabat, clamavit a sancta Chalcedonensi synodo ad causas illatas sibi examinandus reservatur et, nisi denuo convinceretur, recipere ecclesiam propriam judicatur. Quod si Athanasius a patriarcha suo depositus, quia de inimicitia ejus conquestus est, iterato ad judicium renovandum dirigitur, et nisi manifesta sibi officiant crimina, suae reddi Ecclesiae praecipitur: quanto magis Ignatius, qui non a patriarcha, sed ipse potius existens patriarcha, minime debuit Ecclesia propria inimicis et suspectis judicibus decernentibus exspoliari? Quod quamvis factum sit, multo magis quam Athanasius, inimicorum soluto judicio, sua debuerat ab Ecclesia recipi. Veniat et facundissimus noster papa Gelasius, haereticorum expugnator fortissimus, et quod de Constantinopolitanis episcopis, more solito tunc aegrotantibus dixit, etiam nobis nunc edisserat. Quaero, inquit, ab his, judicium quod praetendunt, ubi possit agitari? an apud ipsos, ut iidem inimici testes sint et judices? Sed tali judicio nec humana debent committi negotia. Quod si judicio, ubi iidem sunt inimici qui judices, nec humana debent committi negotia[ judicia]; quanto minus divina, id est ecclesiastica? Qui sapiens est intelligat. Et revera hinc Justinianus imperator piis[ pius] legibus suis promulgasse dignoscitur, dicens: Liceat ei qui suspectum judicem habet[ putat], antequam lis inchoetur, eum recusare, ut ad alium recurratur. Nam quodammodo naturale est suspectorum judicum insidias declinare et inimicorum judicium velle fugere. Hinc sanctus Joannes os aureum concilii contra se congregati renuit intrare collegium.
6.56
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 56. - De jure primatum. Nicolaus Radulpho Bituricensi archiepiscopo.
6.56
Conquestus est apostolatui nostro frater Sigebodus archiepiscopus Narbonensis, quod clericos suos eo invito ad judicium tuum venire compellas, et de rebus ad Ecclesiam suam pertinentibus, eo inconsulto, quasi jure patriarchatus tui disponas, cum hoc neque antiquitas( cui Patres sanxere reverentiam) habeat, et auctoritas sanctorum canonum penitus interdicat, nisi forte pro causis quas apud se terminare non possunt, ad te quasi ad patriarcham suum provocaverint, vel si episcopus suus decesserit, res Ecclesiae suae judicio tuo dispensari voluerint. Primates enim vel patriarchas- nihil privilegii habere prae caeteris episcopis, nisi quantum sacri canones concedunt, et prisca consuetudo illis antiquitus contulit, definimus; ita ut secundum Nicaenas regulas sua privilegia serventur Ecclesiis, praeterquam si apostolica sedes aliquam Ecclesiam, vel rectorem ipsius quolibet speciali privilegio decreverit honorare.
6.57
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 57. - Quod papa primae sedis episcopus vocandus est. Ex conc. Africano, cap. 5 (conc. Carth. III, cap. 26) .
6.57
Ut primae sedis episcopus non appelletur princeps sacerdotum, aut summus sacerdos, aut aliquid hujusmodi, sed tantum primae sedis episcopus.
6.58
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 58. - Quod bipertitus sit ordo sacerdotum. Ex epist. Anacleti papae tertia, missa omnibus episcopis et caeteris sacerdotibus (cap. 1) .
6.58
Sacerdotum, fratres, ordo bipertitus est, et sicut Dominus illum constituit, a nullo debet perturbari. Scitis autem apostolos a Domino esse electos et constitutos, et postea per diversas provincias ad praedicandum dispersos. Cum vero messis coepit crescere, videns paucos esse operarios, ad eorum adjumentum septuaginta eligi praecepit discipulos. Episcopi vero apostolorum, presbyteri quoque septuaginta discipulorum locum tenent. Episcopi autem non in castellis aut in modicis civitatibus debent constitui, sed presbyteri per castella, et per modicas civitates atque villas debent ab episcopis ordinari et poni, singuli tamen per singulos titulos suos. Amplius quam isti duo ordines sacerdotum, nec nobis a Deo collati sunt, nec apostoli docuerunt.
6.59
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 59. - Ut non laici, nec neophyti, nec bigami, nec viduarum mariti, sed irreprehensibiles ordinentur episcopi. Ex decretis Leonis papae I (ep. 82, c. 3) .
6.59
In civitatibus, quarum pastores obierint, de substituendis episcopis haec forma servetur, ut is qui ordinandus est, etiam si bonae vitae testimonio fulciatur, non laicus, non neophytus, nec secundae conjugis sit maritus, sed aut qui unam quidem habeat vel habuerit, et quam sibi virginem copulaverit. Sacerdotum enim tam excellens est electio, ut haec quae in aliis membris Ecclesiae non vocantur ad culpam, in illis tamen habeantur illicita.
6.60
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 60. - Ut dum episcopus eligitur, si contradictores habuerit, quinque episcopi ad examinandos eos conveniant. Ex concilio Africano, cap. 17 (et in conc. Carth. III, c. 40).
6.60
Sed et illud est statuendum, ut quando ad eligendum episcopum convenerimus, si qua contradictio fuerit oborta( quia talia facta sunt apud nos) non praesumant ad purgandum eum qui ordinandus est, tres episcopi, sed postulentur ad numerum supra dictorum( si haberi possint) unus vel duo in eadem plebe cui ordinandus est, et discutiantur[ duo vel tres: et in eadem plebe, cui ordinandus est, discutiantur, etc.] primo personae contradicentium; postremo etiam illa quae objiciuntur pertractentur. Et cum purgatus fuerit, sub conspectu publico ita demum ordinetur. Si hoc cum vestrae sanctitatis animo concordat, roboretur vestrae dignitatis responsione. Ab universis episcopis dictum est: Satis placet.
6.61
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 61. - Ut nemo episcopus ordinetur nolente clero et populo. Ex decretis Coelestini papae, cap. 18 (epist. 2 ad episc. Galliae, cap. 5).
6.61
Nullus invitis detur episcopus; cleri, plebis et ordinis consensus et desiderium requiratur. Tunc alter de altera eligatur Ecclesia, si de civitatis ipsius clericis, cui est episcopus ordinandus, nullus dignus( quod evenire non credimus) poterit inveniri. Primum enim illi reprobandi sunt, ut aliqui de Ecclesiis alienis merito praeferantur. Habeat ergo unusquisque suae fructum militiae in Ecclesia, in qua suam per omnia officia peregit aetatem. In aliena stipendia alius minime obrepat, nec alii debitam, alter sibi audeat vindicare mercedem. Sit facultas clericis renitendi, si se viderint praegravari, et quos sibi ingeri ex transverso cognoverint, non timeant refutare: qui etsi non debitum episcopatus praemium, vel liberum de eo, qui eos recturus est, debent habere judicium.
6.62
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 62. - Quod prius examinari debeant qui episcopi sunt ordinandi. Ex concilio Carthaginensi IV, cap. 1.
6.62
Qui episcopus ordinandus est, ante examinetur si natura prudens est, si docilis[ docibilis], si moribus temperatus, si vita castus, si sobrius, si semper sui negotii cavens, si humilis, si affabilis, si misericors, si litteratus, si in lege Domini instructus, si in Scripturarum sensibus cautus, si in dogmatibus ecclesiasticis exercitatus. Et ante omnia fidei documenta verbis simplicibus asserat, id est Patrem et Filium et Spiritum sanctum unum esse Deum confirmans, totamque in Trinitate Deitatem coessentialem, et consubstantialem, et coaeternam, et coomnipotentem praedicans, singulamque in Trinitate personam[ si singulas quasque in Trinitate personas] plenum Deum, et totas tres personas unum Deum, si incarnationem divinam, non in Patre neque in Spiritu sancto factam, sed in Filio tantum credat, ut qui erat in divinitate Dei Patris Filius, ipse fieret in homine hominis matris filius, Deus verus ex Patre, homo verus ex matre, carnem ex matris visceribus habens, et animam humanam rationabilem, simul in eo utramque naturam, id est hominis et Dei: una persona, unus filius, unus Christus, unus Dominus creator omnium[ creaturarum], quae sunt, et auctor, et rector, et Deus cum Patre et Spiritu sancto: qui passus sit vera[ sit pro salute nostra vera, etc.] carnis passione, mortuus vera corporis sui morte, resurrexit vera carnis suae resurrectione, et vera animae resumptione, in qua veniet judicare vivos et mortuos. Quaerendum est etiam ab eo, si Novi et Veteris Testamenti, id est legis, et prophetarum, et apostolorum unum eumdemque credat auctorem Deum; si diabolus non per conditionem, sed per arbitrium suum factus sit malus. Quaerendum etiam ab eo, si credat hujus quam gestamus, et non alterius carnis resurrectionem; si credat judicium futurum, et recepturos singulos pro his quae in carne[ hac carne] gesserunt, vel poenas vel praemia; si nuptias improbet; si secunda matrimonia non condemnet; si carnium perceptionem non culpet, si poenitentibus reconciliatis communicet; si in baptismo omnia peccata, id est tam illud originale contractum, quam illa quae voluntarie admissa sunt, dimittantur; si extra Ecclesiam catholicam nullus salvetur. Cum in omnibus his examinatus, pleniterque instructus repertus fuerit, tunc ordinetur episcopus.
6.63
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 63. - Ut episcopi diligentissime probentur priusquam ordinentur. Ex conc. Aurelianensi, cap. 7 [12].
6.63
Ut episcopi, judicio metropolitanorum, et eorum episcoporum, qui circumcirca sunt, provehantur ad ecclesiasticam potestatem, ii videlicet, qui plurimo tempore probantur tam verbo fidei quam rectae conversationis exemplo.
6.64
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 64. - Quod populo non liceat sacerdotum electiones per se facere. Ex concilio Bracar. cap. 1.
6.64
Non licet populo electionem facere per se eorum qui ad sacerdotium provehantur[ promoventur], sed in judicio episcoporum esse debet, ut ipsi cum qui ordinandus est probent, si in sermone, et fide, et spirituali vita edoctus sit.
6.65
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 65. - Quod non habeantur episcopi, quos nec clerus, nec populus elegerit, nec comprovinciales episcopi consecrarint. Leo Rustico Narbonensi episcopo, epistola 90.
6.65
Nulla ratio sinit, ut inter episcopos habeantur qui nec a clericis sunt electi, nec a plebibus expetiti, nec a comprovincialibus episcopis cum metropolitani judicio consecrati. Unde, cum saepe quaestio de male accepto honore nascatur, quis ambigat nequaquam istis esse tribuendum quod non docetur fuisse collatum? Si qui autem clerici ab istis pseudoepiscopis in eis Ecclesiis ordinati sunt, quae ad proprios episcopos pertinebant, et ordinatio eorum cum consensu et judicio praesidentium facta est, potest rata haberi, ita ut in ipsis Ecclesiis perseverent, aliter autem vana habenda est consecratio, quia nec loco fundata est, nec auctoritate munita.
6.66
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 66. - Quod nullus ordinandus est episcopus nisi ex conventione. Ex Aurelianensi concilio, cap. 2.
6.66
Nullus ordinandus est episcopus, nisi convocatis clericis et paroecianis, et in unum consentientibus.
6.67
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 67. - Quod canes magis, quam principes nominentur, qui assumpto regimine superbiunt. Origenes.
6.67
Quidam assumpta Ecclesia et rebus divinis, elevantur, et cunctos fastu superbiae parvipendunt, hi canes magis, quam principes nominantur.
6.68
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 68. - Item de superbientibus episcopis. Ex dictis Gregorii et Pauli apostoli.
6.68
Humilis debet episcopus esse, gradum enim mansuetudinis accepit, non superbiae, Paulus dicit: Decet hujusmodi hominem mansuetum esse, non elatum, non superbum.
6.69
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 69. - Quod ordinationes episcoporum apostolica auctoritate a cunctis comprovincialibus fieri debeant. Ex epistola secunda Anacleti papae scripta episcopis Italiae.
6.69
Ordinationes episcoporum auctoritate apostolica ab omnibus qui in eadem fuerint provincia, sunt celebrandae. Qui simul convenientes scrutinium diligenter agant, jejuniumque convenientibus precibus celebrent, et manus cum sanctis Evangeliis quae praedicaturi sunt imponantes, Dominica die hora tertia orantes, sacraque unctione exemplo prophetarum et regum, capita eorum( more apostolorum et Mosis) ungentes, quia omnis sanctificatio constat in Spiritu sancto, cujus virtus invisibilis sancto est chrismati permista, hoc ritu solemnem celebrent ordinationem. Quod si omnes simul convenire minime potuerint, assensum tamen suis precibus et scriptis praebeant, ut ab ipsa ordinatione animo non desint. Porro et Hierosolymitanorum primus archiepiscopus, beatus Jacobus, qui justus dicebatur, et secundum carnem Domini nuncupatus est frater a Petro, Jacobo et Joanne apostolis est ordinatus, successoribus videlicet formam dantes eorum, ut minus quam a tribus episcopis, reliquisque omnibus assensum praebentibus, nullatenus ordinetur, et cum communi voto ordinatio celebretur.
6.70
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 70. - Ne laicus fiat episcopus ante 30 annos, vel ante anni conversionem. Ex concilio Arelatensi III, sub finem cap. 1.
6.70
Episcopatus vero vel presbyterii honorem nullus laicus ante anni conversionem, vel ante triginta annos accipiat.
6.71
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 71. - De laicis non temere faciendos episcopos. Ex concilio Sardicensi, cap. 13.
6.71
Osius episcopus dixit: Et hoc necessarium arbitror ut diligentissime tractetis, si forte aut dives, aut scholasticus de foro, aut ex administratione episcopus fuerit postulatus, ut non prius ordinetur, nisi ante lectoris munere, et officio diaconi aut presbyteri fuerit perfunctus, et ita per singulos gradus( si dignus fuerit) ascendat ad culmen episcopatus. Potest enim per has promotiones, quae habebunt ubique prolixum tempus, probari qua fide sit, qua modestia, qua gravitate et verecundia. Et si dignus fuerit probatus, divino sacerdotio illustretur; quia conveniens non est, nec ratio vel disciplina patitur, ut temere et leviter ordinetur, aut episcopus, aut presbyter, aut diaconus, qui neophytus est, maxime cum et magister gentium beatus Apostolus, ne hoc fieret denuntiasse et prohibuisse videatur; sed hi quorum per longum tempus, examinata sit vita, et merita fuerint comprobata.
6.72
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 72. - Quod per gradus ecclesiasticos ad episcopatus debeat officium perveniri. Ex decretis Caelestini papae Galliarum episcopis missis (epist. 2 ad epist. Galliae, cap. 3) .
6.72
Ordinatos vero quosdam, fratres charissimi, episcopos qui nullis ecclesiasticis ordinibus ad tantae dignitatis fastigium fuerint instituti, contra Patrum decreta, hujus usurpatione, qui se haec recognoscit fecisse, didicimus: cum ad episcopatum his gradibus, quibus frequentissime cautum est, debeat perveniri, ut minoribus initiati officiis ad majora firmentur. Debet enim ante esse discipulus, quisquis doctor esse desiderat, ut possit docere quod didicit. Omnis vitae institutio, hac ad id quo tendit, se ratione confirmat. Qui minime litteris operam dederit, praeceptor esse non potest litterarum. Qui non per singula stipendia creverit, ad meritum stipendii ordinem non potest pervenire. Solum sacerdotium inter ista, rogo, vilius est, quod facilius tribuitur, cum difficilius impleatur. Item de eodem. Ex Beneventana synodo Urbani papae, capitulo primo. Nullus in episcopatum eligatur, nisi in sacris ordinibus religiose vivens inventus est. Sacros autem ordines dicimus diaconatus et presbyteratus: hos siquidem solos primitiva legitur Ecclesia habuisse; super his solis praeceptum apostoli habemus. Subdiacones vero, quia et ipsi altaribus administrant, opportunitate exigente concedimus, sed rarissime, si tamen spectatae sint religionis et scientiae, quod ipsum sine Rom. pontificum vel metropolitani licentia non fiat.
6.73
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 73. - Ut laicam communionem non accipiat qui per ambitionem episcopatum acceperit. Ex conc. Sardicensi, cap. 2.
6.73
Osius episcopus dixit: etiam si talis aliquis exstiterit temerarius, ut fortassis talem excusationem afferens, asseveret quia litteras populi acceperit, eam manifestum sit potius potuisse plures praemio et mercede corrumpi eorum, qui sinceram fidem non habent, ut clamarent in Ecclesia, et ipsum petere viderentur episcopum, omnino has fraudes damnandas esse arbitror, ita ut ne laicam in fine communionem talis accipiat. Si vobis omnibus placet, statuite. Synodus respondit: Placet.
6.74
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 74. - Quod episcopus esse non possit qui nesciente metropolitano consecratus fuerit. Ex concilio Arelatensi. II, cap. 6.
6.74
Illud autem ante omnia claret, quod eum qui sine conscientia metropolitani constitutus fuerit episcodus, juxta magnam synodum esse episcopum non debere.
6.75
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 75. - Ne episcopi per Simoniacam heresim regiminis locum obtineant. Ex Meldensi concilio, cap. 43.
6.75
Cavendum, et summopere est praecavendum, ac per virtutem sanguinis Christi interdicendum episcopis, et regibus, et omnibus sublimioribus potestatibus atque cunctis fautoribus et electoribus quorumcunque, atque consensoribus seu ordinatoribus in gradu ecclesiastico, ut nemo per Simoniacam haeresim regiminis locum obtineat, quacunque fautione, calliditate, promissione, seu commoditate, aut donatione per se, aut per submissam personam, cum Spiritus sanctus inter caetera documenta per os dicat Gregorii: Cur non videtur, cur non perpenditur, quia benedictio illi in maledictionem convertitur qui ad hoc ut fiat haereticus ordinatur? Item. Quisquis contra hanc Simoniacam et neophytorum haeresim vehementer pro officii sui consideratione non arserit, cum Simone mago se non dubitet habere portionem, qui primus commisit hoc piaculare flagitium. Et alibi: Quisquis hoc pretio studet accipere, non esse sacerdos, sed dici tantummodo inaniter concupiscit. Et alibi: Dolens, inquit, dico, gemens denuntio, quia sacerdotium quod apud vos intus cecidit, foris diu stare non potuit.
6.76
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 76. - De his qui pretio sacram mercati sunt dignitatem. Ex epistola Gelasii papae (ep. 9, c. 26) .
6.76
Quos constiterit indignos meritos, sacram mercatos esse pretio dignitatem, convictos oportet arceri, quia dantem pariter et accipientem damnatio Simonis, quam sacra lectio testatur, involvit.
6.77
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 77. - De eadem re. Ex epistola Hormisdae papae (cap. 25, c. 2) .
6.77
Hoc itaque ad priora conjungimus, ne benedictio per impositionem manus, quae a Deo esse creditur, pretio comparetur, quia Simon Magus Spiritum sanctum volens pretio mercari apostoli Petri fuit detestatione percussus.
6.78
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 78. - Item de eadem re. Ex canone Apostolorum, cap. 30 [29].
6.78
Si quis episcopus aut presbyter, aut abbas[ diaconus] per pecuniam hanc obtinuerit dignitatem, dejiciatur ipse et ordinator ejus, et a communione sancta modis omnibus abscidatur, et sit anathema, sicut Simon Magus a Petro.
6.79
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 79. - Erga Simoniacos nullam misericordiam servandam. Nicolaus junior synodos praesidens in Constantinopolitana ecclesia dixit.
6.79
Erga Simoniacos nullam misericordiam in dignitate servanda habendam esse decernimus, sed juxta canonum sanctiones, et sanctorum Patrum decreta eos omnino damnamus, ac deponendos eos apostolica auctoritate sancimus. Item. De caetero, si quis in posterum ab eo quem Simoniacum esse non dubitat, se consecrari permiserit, et consecrator et consecratus non disparem damnationis sententiam subeat, sed et uterque depositus poenitentiam agat, et privatus a propria dignitate persistat.
6.80
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 80. - Quod si Romanus pontifex Simoniace, et sine consensu cardinalium intrusus fuerit, ab eis excommunicandus, et humano etiam judicio a sede pellendus sit. Ibid, cap. 2.
6.80
Si quis pecunia aut gratia humana, aut populari seu militari tumultu, sine concordi et canonica electione et benedictione cardinalium, episcoporum ac deinde sequentium ordinum religiosorum, apostolicae sedi fuerit inthronizatus, non papa vel apostolicus, sed apostaticus habeatur: liceat que cardinalibus, episcopis cum religiosis et Deum timentibus clericis et laicis invasorem, etiam cum anathemate et humano auxilio et studio a sede apostolica repellere, et quem dignum judicaverint praeponere. Quod si hoc intra urbem perficere nequiverint, nostra auctoritate extra urbem congregati in loco quo eis placuerit, eligant quem digniorem et utiliorem apostolicae sedi perspexerint, concessa ei auctoritate regendi et disponendi res ad utilitatem sanctae Romanae Ecclesiae, secundum quod ei melius videbitur, juxta qualitatem temporis, quasi jam omnino inthronizatus sit.
6.81
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 81. - Qualiter judicandi sint qui Simoniace ordines acceperint. Ex decretis Gregorii papae VII, cap. 11.
6.81
Ordinationes quae intervenient pretio vel precibus, vel obsequio ea intentione impenso alicui personae, vel quae non communi consensu cleri et populi secundum canonicas sanctiones fiunt, et ab his ad quos consecratio pertinet, non comprobantur, falsas esse dijudicamus; quoniam qui taliter ordinantur, non per ostium intrant, id est per Christum, sed ut ipsa Veritas testatur, fures sunt et latrones.
6.82
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 82. - Quod ordinatores Simoniacorum simul cum ipsis damnandi sunt. Ex Toletano conc. VI, cap. 4.
6.82
Quicunque Simonis imitator, Simoniacae quoque haeresis exstiterit sectator, ut ecclesiasticorum ordinum gradus non dignitate morum obtineat, sed munerum impensione conquirat, et per oblata munera capiat, quibus hanc nec rationis ordo, nec dignitas morum ulla commendat: talis inventus, sacrorum apices ordinum nullo modo adipisci permittatur; sed et si adeptus fuerit, communione privatus cum ordina oribus suis propriorum bonorum amissione damnetur.
6.83
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 83. - Ut qui Simoniace a Simoniacis munera acceperint, si clerici fuerint honoris amissione multentur, si laici anathemate damnentur. Ex Tolet. concilio VIII, cap. 3.
6.83
Quicunque propter accipiendam sacerdotii dignitatem quodlibet praemium fuerit detectus obtulisse, ex eodem tempore se noverit anathematis opprobrio condemnatum, atque a participatione Christi corporis et sanguinis alienum, ex quo illum constat exsecrabile Christo perpetrasse flagitium. Quod si aliquis exstiterit qui accuset, ille qui hunc ordinem munerum fuerit datione lucratus, et suscepti honoris gradu privetur, et in monasterio sub perenni poenitentia religetur; illi vero qui pro causa hac munerum acceptores extiterint, si clerici fuerint, honoris amissione multentur, si vero laici, anathemate perpetuo condemnentur.
6.84
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 84. - Quid episcopus vovere debeat ordines accepturus. Ex Tolet. concilio IX, cap. 10.
6.84
Unusquisque qui ad ecclesiasticos gradus est accessurus, non ante honoris consecrationem accipiat, quam placiti sui innodatione promittat, ut fidem catholicam sinceri cordis devotione custodiens, juste et pie vivere debeat, et in nullis operibus suis canonicis regulis contradicat, atque ut debitum per omnia honorem atque obsequii reverentiam praeeminenti sibi unicuique dependat.
6.85
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 85. - Ut nullus pro gradu sacerdotii conferendo, nec antea, nec post munus sine periculo exigat. Ex Bracarensi concilio III, cap. 7.
6.85
Quicunque pro conferendo cuiquam sacerdotii gradu, aut munus quodcunque, aut promissiones muneris antequam ordinetur acceperit, vel etiam postquam ordinatus fuerit, in aliquo se pro hoc ipso praesumpserit munerari, sive ille qui dederit, sive qui acceperit, juxta sententiam Chalcedonensis concilii gradus sui periculum sustinebit.
6.86
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 86. - Quod Simonia alia ab obsequio, alia a manu, alia a lingua sit. Gregorius in codice quadraginta homiliarum., hom. 4.
6.86
Columbas vendere, est impositionem manus, qua Spiritus sanctus datur, non ad vitae meritum, sed ad praemium dare. Sed sunt nonnulli, qui quidem nummorum praemia ex ordinatione non accipiunt, sed tamen sacros ordines pro humana gratia largiuntur, atque de largitate eadem laudis solummodo retributionem quaerunt. Hi nimirum quod gratis acceptum est, gratis non tribuunt, quia de impenso officio sanctitatis, nummum favoris expetunt. Unde bene cum virum justum describeret propheta, ait: Qui excutit manus suas ab omni munere: Neque enim dicit: Qui excutit manus suas a munere, sed adjunxit, ab omni. Quia aliud est munus ab obsequio, aliud munus a manu, aliud munus a lingua. Munus quippe ab obsequio est subjectio indebite impensa; munus a manu, pecunia; munus a lingua, favor. Qui ergo sacros ordines tribuit, tunc ab omni munere manus excutit, quando in divinis rebus non solum nullam pecuniam, sed etiam humanam gratiam non requirit.
6.87
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 87. - Quod columbas vendunt, qui manus impositionem ad pretium distribuunt. Ibidem homilia.
6.87
Nonnullos vestrum cum praemiis ordinationes facere cognovimus, spiritualem gratiam vendere, et de alienis iniquitatibus cum peccati damno temporalia lucra cumulare. Cur ergo ad memoriam vestram non redit, quod vox Dominica praecipiens dicit: Gratis accepistis, gratis date? Cur non ante mentis oculos revocatis quod templum Redemptor noster ingressus, cathedras vendentium columbas evertit, et nummulariorum effudit aes? Qui namque sunt in templo Dei hodie, qui columbas vendunt, nisi qui in Ecclesia pretium de impositione manus accipiunt, per quam videlicet impositionem Spiritus sanctus coelitus datur? Columba igitur venditur, quia manus impositio, per quam Spiritus sanctus accipitur, ad pretium datar. Sed Redemptor noster cathedras vendentium columbas evertit, quia talium negotiatorum sacerdotium destruit. Hinc est enim quod sacri canones Simoniacam haeresim damnant, et eos a sacerdotio privari praecipiunt, qui de largiendis ordinibus pretium quaerunt. Cathedra ergo vendentium columbas evertitur, quando hi qui spiritualem gratiam vendunt, vel ante humanos, vel ante Dei oculos sacerdotio privantur.
6.88
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 88. - De eadem re. Homilia 39.
6.88
Vendentes et ementes de templo eliminat Christus, quia vel eos qui pro munere impositionem manuum tribuunt, vel eos qui donum Dei emere nituntur, damnat. Item, ibidem In templo vendentes sunt, qui hoc quod quibusdam jure competit, ad praemium largiuntur. Justitiam enim vendere est, hanc pro praemii acceptione servare. Ementes vero in templo sunt, qui dum hoc quod justum est proximo persolvere nolunt, dumque rem jure debitam facere contemnunt, dato patronis pretio[ praemio] emunt peccatum.
6.89
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 89. - De episcopo Simoniace ordinato. Gregorius Maximino [Maximo] praesumptori Ecclesiae Salonitanae (lib. V regist., epist. 3).
6.89
Pervenit ad nos, quod per Simoniacam haeresim fueris ordinatus, sed et alia de te multa hic dicta sunt, de quibus unum quam maxime fuit, propter quod necesse habuimus, summopere per scripta nostra prohibere, ne missarum solemnia celebrare debuisses.
6.90
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 90. - Ut dignus vita et moribus ad sacros ordines eligatur Gregorius Brunichildae reginae Francorum (lib. VII regist., epist. 5) .
6.90
Christianitatis vestrae sollicitudo diligenter invigilet, ut nullum qui sub vestro regno est, ad sacrum ordinem ex datione pecuniae, vel quarumlibet patrocinio personarum, seu proximitatis jure patiatur accedere, sed ille ad episcopatus vel alterius sacri ordinis officium eligatur, quem dignum vita et mores ostenderint.
6.91
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 91. - Ut nullus sacros ordines emat, nec aliquis ex laico habitu ad regimen Ecclesiae perveniat. Gregorius Syagrio, Betherio, Virgilio, et Desiderio episcopis aparibus (lib. VII regist., epist. 3) .
6.91
Fraternitatem vestram( auctore Deo) volumus synodum congregare, atque in ea reverendissimo fratre nostro Aregio[ Syagrio] coepiscopo, et dilectissimo filio nostro Cyriaco abbate mediantibus, omnia quae sanctis canonibus( sicut praediximus) sunt adversa, districte sub anathematis interpositione damnentur, id est ut nullus pro adipiscendis ordinibus ecclesiasticis dare aliquod commodum praesumat, vel pro datis accipere; neque ex laico habitu quisquam repente audeat ad locum sacri regiminis pervenire; neque ut aliae mulieres cum sacerdotibus habitent, nisi quae sacris canonibus sunt permissae.
6.92
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 92. - De Simoniaca pravitate exstirpanda. Gregorius Theodorico regi Francorum (lib. IX registri, epist. 53) .
6.92
Iterata vos pro vestra mercede adhortatione pulsamus, ut congregari synodum jubeatis, et sicut dudum scripsimus, corporalia in sacerdotibus vitia, et Simoniacae haereseos pravitatem, episcoporum omnium definitione damnari, atque a vestri regni amputari finibus faciatis.
6.93
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 93. - De eodem. Gregorius Brunichildae reginae Francorum (lib. IX registri, epist. 57) .
6.93
Synodum congregari praecipite, et peccatum Simoniacae haereseos de regno vestro inter alia quae supra scripsimus, definitione concilii studiosius prohibete.
6.94
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 94. - Item de eodem. Gregorius Clothario regi Francorum (lib. IX regist., epist. 55) .
6.94
Quia Simoniaca haeresis prima in Ecclesia surgens apostolorum est auctoritate damnata, petimus ut pro mercede vestra synodum congregari faciatis, quatenus omnium sacerdotum definitione compressa et radicitus amputata, nullas illic vires de caetero in periculum animarum inveniat, nec ulterius sub qualibet occasione permittatur exsurgere.
6.95
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 95. - Quod episcopus Simoniace ordinatus aurum dedit, et animam perdidit; ordinans autem pecuniam accepit, lepram dedit. Ambrosius in pastorali suo (lib. De dignit. sacerdotali, cap. 5) .
6.95
Quod dedit episcopus cum ordinaretur aurum fuit; et quod perdidit, anima fuit. Cum alium ordinaret, quod accepit, pecunia fuit; quod dedit, lepra fuit. Haec sunt mercimonia iniquorum in perniciem eorum. Interrogo tamen fratrem et coepiscopum nostrum, quia et ego episcopus sum, et cum episcopo loquor. Dic ergo mihi paulisper, frater episcope, cum dares pecuniam, quid accepisti? Gratiam episcopalem accepi. Ergo interrogo te. Haec gratia cui tali vocabulo nuncupatur? Respondit: Cur, inquis? Ut reor, quod gratis datur, ideo gratia vocatur. Ergo si gratis gratia datur, et auro non aestimatur, a te cur gratia pecuniis comparatur? Respondit: Non, inquit, mihi daretur, si pecunia non emeretur; nec episcopus fuissem ordinatus, si pecunias non dedissem. Ergo, ut apparet ex responsionibus tuis, gratiam cum ordinareris non accepisti, quia gratuito eam non meruisti. Et ideo, frater, si gratiam non accepisti, quomodo episcopus effici potuisti? Nam et ad discipulos suos Dominus ait: Gratis accepistis, gratis date. Cur ergo gratuitam gratiam aestimasti te pretio possidere? Nam, ut video, aurum dans perdidisti, et sanctam gratiam non acquisisti.
6.96
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 96. - De eodem. Ambrosius officiorum libro primo (de dignitate sacerdotali, cap. 5) .
6.96
Si percunctari fideliter velis Simoniacos, quis eos fecerit sacerdotes, respondebunt mox et dicent: Ab archiepiscopo sum nuper episcopus ordinatus, centumque ei solidos dedi, ut episcopalem gratiam consequi meruissem. Quos si minime dedissem episcopus hodie non essem. Unde melius volui, mi domine, aurum de sacello minuere[ invehere], quam tantum[ totum] sacerdotium perdere. Aurum dedi, et episcopatum comparavi: quos tamen solidos, si vixero, recepturum me illico iterum non diffido. Ordino presbyterum, consecro diaconum, et aurum accipio. Nam et de aliis nihilominus ordinibus pecuniae quaestum flagitare confido. Ecce et aurum quod dedi, in meo sacello recepi, et episcopatum gratis accepi. Nempe hoc est quod doleo, quia archiepiscopus carnaliter episcopum fecit: nam propter pecunias spiritualiter leprosum ordinavit. Pecunia, inquit, tua tecum sit in perditionem, quia donum Spiritus sancti gratiae pretio comparasti, et commercium miserabile in animarum exitium peregisti. Et nescii homines, et indocti inordinationibus eorum clamant, et dicunt: Dignus est, justus est, conscientia misera, indignus, injustus est dicit[ Dignus es, et justus es, et conscientia misera. Indignus es, et injustus es, dicit, etc.]. Pronuntiat enim episcopus hic[ hujusmodi] ad populum, dicens: Pax vobis. Oculis quidem carnalibus videtur magnus episcopus, et divinis obtutibus inspicitur magnus leprosus.
6.97
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 97. - Item de eodem. Beda in libro homiliarum 70 (ad cap. 2 Joannis).
6.97
Non solum venditores sunt columbarum, et domum Dei faciunt domum negotiationis, qui sacros ordines largiendo pretium pecuniae, vel laudis, vel etiam honoris inquirunt, verum hi quoque qui gradum vel gratiam in Ecclesia spiritualem, quam Domino largiente percepere, non simplici intentione, sed cujuslibet humanae causa retributionis exercent, contra illud apostoli Petri, qui loquitur, quasi sermones Dei: Qui ministrat, tanquam ex virtute quam administrat Deus, ut in omnibus honorificetur Deus per Jesum Christum. Quicunque ergo tales sunt, si nolunt veniente Domino de Ecclesia auferri, auferant ista de suis actibus, ne faciant domum Dei domum negotiationis.
6.98
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 98. - Quibus in locis episcopi, quibus presbyteri esse debeant. Anacletus in tertio decretali suo omnibus episcopis (supra c. 58) .
6.98
Episcopi apostolorum, presbyteri vero 72 discipulorum locum tenent. Episcopi autem non in castellis, neque in modicis civitatibus debent constitui, sed presbyteri per castella et modicas civitates atque villas debent ab episcopis ordinari et poni, singuli tamen per singulos titulos suos. Et episcopus non ab uno, sed a pluribus debet episcopis ordinari et, ut dictum est, non ad modicam civitatem, ne vilescat nomen episcopi, sed ad honorabilem urbem titulandus et denominandus est. Presbyter vero ad qualemcunque locum ecclesiae in eo constitutae est praeficiendus.
6.99
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 99. - Irritam esse sententiam archiepiscopi sine assensu coepiscoporum. Higinius papa a Petro apostolo octavus in 1 decretali suo, omnibus episcopis (cap. 2) .
6.99
Salvo in omnibus Romanae Ecclesiae privilegio, nullus metropolitanus absque caeterorum omnium comprovincialium episcoporum instantia aliquorum audiat causas reorum, quia irritae erunt aliter actae quam in conspectu eorum omnium ventilatae, et ipse, si fecerit, coerceatur a fratribus. Criminationes majorum natu per alios non fiant, nisi per ipsos qui crimina intendunt, si tamen ipsi digni et irreprehensibiles apparuerint, et actis publicis docuerint omni se suspicione carere et inimicitia, atque irreprehensibilem fidem ac conversationem ducere.
6.100
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 100. - Ut nullus metropolitanus alterius diaecesani parochianum praesumat excommunicare, vel aliquid de eo agere sine concilio vel judicio episcopi sui. Calixtus papa a Petro XV, Benedicto fratri et coepiscopo (epist. 2 episc. Galliae, c. 3) .
6.100
Nullus primas vel metropolitanus dioecesani ecclesiam vel parochiam, vel aliquem de ejus parochia praesumat excommunicare, vel judicare, aliquidve agere absque ejus concilio vel judicio, sed hoc observet, quod ab apostolis ac Patribus, et praedecessoribus nostris est statutum et a nobis confirmatum.
6.101
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 101. - Irritum esse quod facit archiepiscopus de alterius parochia sine ejus voluntate. Idem, ibidem.
6.101
Si quis vero metropolitanus episcopus, nisi quod ad suam solummodo propriam pertinet parochiam, sine consensu[ consilio] et voluntate omnium comprovincialium episcoporum, extra aliquid agere tentaverit, gradus sui periculo subjacebit, et quod egerit irritum habeatur, et vacuum; sed si quid[ quidquid] de comprovincialium causis episcoporum, eorumque ecclesiarum et clericorum atque saecularium necessitatibus agere aut disponere necesse fuerit, hoc cum omnium consensu comprovincialium agatur pontificum, non aliquo dominationis fastu, sed humillima et concordi administratione, sicut Dominus ait: Non veni ministrari, sed ministrare. Et alibi: Qui major est vestrum, erit minister vester, et reliqua. Similiter et ipsi comprovinciales episcopi cum ejus consilio( nisi quantum ad proprias pertinet parochias) agant juxta sanctorum constituta Patrum, ut uno animo, uno ore concorditer sancta glorificetur Trinitas in saecula. Nullus primas, nullus metropolitanus, nullusque reliquorum episcoporum alterius adeat civitatem, aut ad possessionem accedat, quae ad eum non pertinet, et alterius episcopi parochiam super cujusquam[ ejus] dispositione, nisi vocatus ab eo cujus juris esse dignoscitur, ut quidquam ibi disponat vel ordinet, aut judicet, si sui gradus honore potiri voluerit. Sin aliter praesumpserit damnabitur, et non solum ille, sed et cooperantes, et consentientes illi, quia sicut ordinatio, ita ejus[ eis] et judicatio, et aliarum rerum dispositio, prohibetur. Nam qui ordinare non poterit, quomodo judicabit? Nullatenus procul dubio judicabit, aut judicare poterit. Quoniam sicut alterius uxor nec adulterari ab aliquo, vel judicari, aut disponi nisi a proprio viro eo vivente permittitur, sicut nec uxor episcopi( quae ejus Ecclesia vel parochia indubitanter intelligitur) eo vivente, absque ejus judicio et voluntate, alteri judicari[ judicio et voluntate alterius judicari, etc.] vel disponi, aut ejus concubitu frui, id est, ordinatione ullatenus conceditur.
6.102
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 102. - Quod nullus nisi per gradus ecclesiasticos ad summum sacerdotium pervenire debeat. Zosimus episcopus urbis Romae Hesychio episcopo Salonitano, cap. 1 (ep. 1, c. 1).
6.102
Hoc autem specialiter, et sub praedecessoribusn ostris, et nuper a nobis interdictum constat litteris ad Gallias, Hispaniasque transmissis, in quibus regionibus familiarior est ista praesumptio, quamvis nec Africa super hac[ hoc] admonitione nostra habeatur aliena, ne quis penitus contra Patrum praecepta, quia ecclesiasticis disciplinis per ordinem non fuisset imbutus, et temporum approbatione divinis stipendiis eruditus, nequaquam ad summum Ecclesiae sacerdotium, aspirare praesumeret, et non solum in eo ambitio inefficax haberetur, verum etiam ordinatores ejus carerent eo ordine, quem contra praecepta Patrum crediderant praesumendum.
6.103
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 103. - Ut si quis episcopus majorem sedem ambierit, et suam perdat, et illam non obtineat. Leo Anastasio Thessalonicensi episcopo (epist. 84, cap. 2) .
6.103
Si quis episcopus civitatis suae mediocritate despecta, administrationem loci celebrioris ambierit, et ad majorem se plebem quacunque ratione[ occasione] transtulerit, a cathedra quidem pellatur aliena, sed carebit et propria, ut nec illis praesideat, quos per avaritiam concupivit, nec illis quos per superbiam sprevit. Suis ergo terminis quisque contentus sit, nec supra mensuram juris sui affectet augeri.
6.104
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 104. - Ut nullus episcopus sibi eligat successorem. Hilarius papa synodo praesidens dixit, cap. 3 (in concilio Romano ).
6.104
Praeterea, fratres, nova et inaulita( sicut ad nos missis de Hispaniis epistolis sub certa relatione pervenit) in quibusdam locis perversitatum semina subinde nascuntur. Denique nonnulli episcopatum, qui nonnisi meritis praecedentibus datur, non divinum munus, sed haereditarium putant esse compendium, et credunt sicut res caducas atque mortales, ita sacerdotium velut legatorio aut testamentario jure posse dimitti. Nam plerique sacerdotes in mortis confinio constituti, locum suum feruntur alios designatis nominibus subrogare, scilicet ut non legi tima exspectetur electio, sed defuncti gratificatio pro populi habeatur assensu. Quod quam grave sit existimatis[ aestimate]. Atque ideo, si placet, etiam hanc licentiam generaliter Ecclesiis auferamus.
6.105
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 105. - Quod non sit principatus per ambitum vel seditionem occupandus, et quod non sit episcopo manus imponenda, nisi diligenter examinato. Leo papa universis episcopis per Africam constitutis (epist. 87, cap. 1) .
6.105
Necessarium fuit ut dolorem cordis nostri, quo pro Dominicorum gregum periculis aestuamus, datis nunc ad vos litteris promeremus, mirantes tantum apud vos, per occasionem temporis impacati, aut ambientium praesumptionem, aut tumultum valuisse popularem, ut indignis quibusque, et longe extra sacerdotale meritum constitutis, pastorale fastigium et gubernatio Ecclesiae crederetur. Non est hoc consulere populo, sed nocere; nec praestare regimen, sed augere discrimen. Integritas enim praesidentium salus est subditorum; et ubi est incolumitas obedientiae, ibi sana est forma doctrinae. Principatus autem quem aut seditio extorsit, aut ambitus occupavit, etiamsi moribus atque actibus non offendit, ipso tamen initii sui est perniciosus exemplo, et difficile est ut bono peragantur exitu quae malo sunt inchoata principio. Quod si in quibuslibet Ecclesiae gradibus providenter scienterque curandum est ut in domo Domini nihil sit inordinatum, nihilque praeposterum, quanto magis elaborandum est ut, in electione ejus qui supra omnes gradus constituitur, non erretur? Nam totius familiae Domini status et ordo nutabit, si quod requiritur in corpore, non invenitur in capite. Ubi est illa beati Pauli apostoli per Spiritum Dei emissa praeceptio, qua in persona Timothei omnium sacerdotum Christi numerus eruditur, et inde[ proinde] unicuique nostrum dicitur: Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis. Quid est cito manus imponere, nisi ante aetatem maturitatis, ante tempus examinis, ante meritum laboris, ante experientiam disciplinae, sacerdotalem honorem tribuere non probatis? Et quid est communicare peccatis alienis, nisi talem effici ordinantem, qualis ille est, qui non meruit ordinari? Sicut enim boni operis sibi comparat fructum qui rectum tenet[ sectatur] in eligendo sacerdote judicium, ita gravi semetipsum afficit damno qui ad suae dignitatis collegium sublimat indignum. Non enim in cujusquam persona praetermittendum est quod institutis generalibus continetur, nec putandus est honor ille legitimus qui fuerit contra divinae praecepta legis collatus.( Paulo post) Merito Patrum beatorum venerabiles sanctiones, cum de sacerdotum electione loquerentur, eos demum idoneos sacris administrationibus censuerunt, quorum omnis aetas a puerilibus exordiis, usque ad perfectiores annos, per disciplinae ecclesiasticae stipendia cucurrisset, ut unicuique testimonium prior vita perhiberet. Nec potest de ejus provectione dubitari, cui pro laboribus multis, pro moribus castis, pro actibus strenuis celsioris loci praemium debetur. Si enim ad honores mundi sine suffragio temporis, sine merito laboris indignum est pervenire, et notari ambitus solent, quos probitatis documenta non adjuvant, quam diligens, et quam prudens habenda est dispensatio divinorum munerum, et coelestium dignitatum, ne in aliquo apostolica et canonica decreta violentur, et his Ecclesia Domini regenda credatur, qui legitimarum institutionum nescii, et totius humilitatis ignari, non ab infimis sumere incrementum, sed a summis volunt accipere[ habere] principium, cum valde iniquum sit, et absurdum, ut imperiti magistris, novi antiquis, et rudes praeferantur emeritis!
6.106
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 106. - Ne in ordinandis episcopis sanctorum Patrum statuta negligantur. De superiori epistola ad episcopos Africae (cap. 2)
6.106
Superest, fratres, ut concorditer[ concordi obedientia] salubres suscipiatis hortatus, et nihil per contentionem agentes, sed ad omne studium devotionis unanimes, divinis et apostolicis constitutionibus pareatis, et in nullo patiamini providentissima canonum decreta violari. Quae enim certarum remisimus consideratione causarum, antiquis deinceps custodienda sunt regulis, ne quod ad tempus pia lenitate concessimus, justa post ultione plectamus, in eos specialius et propensius commovendi, qui in episcopis ordinandis sanctorum Patrum statuta neglexerint, et quos refutare debuerint, consecrarint.
6.107
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 107. - Quod qui indignos ordinant, jus debeant amittere consecrandi, ibidem (eodem cap.) .
6.107
Unde episcopi qui talem consecraverint sacerdotem, qualem esse non liceat, etiam si aliquomodo damnum proprii honoris evaserint, ordinationis tamen jus ulterius non habebunt, nec unquam ei sacramento intererunt, quod neglecto divino judicio, immerito praestiterunt. Illud sane quod ad sacerdotalem pertinet dignitatem, inter omnia volumus canonum statuta servari, ut non quibuslibet locis, neque quibuscunque castellis, et ubi ante non fuerunt episcopi consecrentur, cum ubi minores sunt plebes, minoresque conventus, presbyterorum cura sufficiat. Episcopalia autem gubernacula nonnisi majoribus populis, et frequentioribus civitatibus oporteat praesidere, ne quod sanctorum Patrum divinitus inspirata decreta vetuerunt, viculis, et possessionibus, vel obscuris et solitariis municipiis tribuatur sacerdotale fastigium.
6.108
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 108. - De Simoniaca haeresi eradicanda, et de episcopo alterius gratia non faciendo. Gregorius universis episcopis per Helladiam provinciam constitutis (lib. IV regist., epistola 56) .
6.108
Quibusdam narrantibus agnovi quod in illis partibus nullus ad sacrum ordinem sine commodi datione perveniat. Quod si ita est, flens dico, gemens denuntio, quia cum sacerdotalis ordo intus cecidit, foris quoque diu stare non poterit. Scimus quippe ex Evangelio, quid Redemptor noster per semetipsum fecerit, quia ingressus templum, cathedras vendentium columbas evertit. Columbas enim vendere est, de Spiritu sancto quem Deus omnipotens consubstantialem per impositionem manuum hominibus tribuit, commodum temporale percipere. Ex quo( ut praedixi) malo jam innuitur, quia qui in templo Dei columbas vendere praesumpserunt, eorum Deo judice cathedrae ceciderunt. Qui videlicet error in subditis propagatur cum augmento, nam ipse quoque cum ad sacrum ordinem praemiis perducatur jam in ipsa provectus sui radice vitiatus, paratior est aliis venundare, quod emit. Et ubi est quod scriptum est: Gratis accepistis, gratis date? Et cum prima contra sanctam Ecclesiam Simoniaca haeresis sit exorta, cur non perpenditur, cur non videtur, quia eum quem pretio quis ordinat, provehendo agit, ut haereticus fiat? Ideoque hortamur ut vestrum nullus denuo hoc fieri patiatur. Sed neque gratia alicujus, neque supplicatione aliquos ad sacros ordines audeat promovere, nisi eum quem vitae et actionis qualitas ad hoc dignum esse monstraverit; nam, si aliter factum denuo senserimus, districta et canonica illud noveritis ultione compesci.
6.109
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 109. - Ut nihil accipiatur pro ordinatione vel pallio vel chartis, cujus supra.
6.109
Antiquam Patrum regulam sequens, nihil unquam de ordinationibus accipiendum esse constituo, neque ex datione pallii, neque ex traditione chartarum, neque ex ea, quam nova per ambitionem invenit simulatio, appellatione pastelli. Quia enim ordinando episcopo pontifex manum imponit, evangelicam vero lectionem minister legit, confirmationis vero hujus epistolam notarius scribit, sicut episcopum non decet manum quam imponit vendere, ita minister vel notarius non debet in ordinatione ejus vocem suam, vel calamum vendere. Pro ordinatione ergo, et pro pallio, chartis atque pastello, eumdem qui ordinandus est, vel qui ordinatus est, aliqua dare prohibeo. Ex quibus praedictis rebus, si quis aliquid commodi appellatione exigere, vel petere forte praesumpserit, in districto omnipotentis Dei examine, reatui subjacebit. Is autem qui ordinatus fuerit, si non ex placito, neque exactus ac petitus, post acceptas chartas et pallium, offerre aliquid cuilibet ex clero, gratiae tantummodo causa voluerit, hoc accipi nullo modo prohibemus, quia ejus oblatio nullam culpae maculam gerit, quae ex ambientis petitione non processit.
6.110
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 110. - De eodem. Greg. Theodorico et Theodeberto regibus Francorum (lib. VII regist., epist. 116.)
6.110
Qua de re ut magnum omnipotenti Deo munus valeatis offerre, synodum congregari praecipite, in qua sicut fratribus coepiscopis nostris mandavimus, praesente dilectissimo filio nostro Cyriaco abbate, sub anathematis debeat obligatione constitui, nullum pro ecclesiastico ordine aliquid unquam dare, vel aliquid accipere.
6.111
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 111. - Quod nullum opus Simoniaci valeat, et quod iram Dei super populum potius provocat quam placat. Ibidem paulo post initium.
6.111
Fertur Simoniaca haeresis( quae prima contra Dei ecclesiam diabolica supplantatione subrepsit, et in ipso ortu suo zelo apostolicae ultionis percussa, atque damnata est) in regni vestri finibus dominari, cum in sacerdotio fides sit eligenda cum vita. Si enim vita deest, fides meritum non habet, beato Jacobo attestante, qui ait: Fides sine operibus mortua est. Quae enim opera esse valeant sacerdotis, qui honores tanti sacramenti convincitur obtinere per praemium? Et post pauca. Hinc igitur non solum in ordinatoris et ordinati animam lethale vulnus infligitur, verum etiam excellentiae vestrae regnum vestrorum episcoporum culpa( quorum magis intercessionibus juvari debuerat) praegravatur. Si enim dignus is sacerdotio creditur, cui non actionis merita, sed praemiorum copia suffragatur, restat ut nihil sibi in honores ecclesiasticos gravitas, nihil sibi defendat industria, sed totum auri profanus amor obtineat, et dum vitia honor remunerat, in locum ultoris is fortasse qui fuerat ulciscendus adducitur, atque hinc sacerdotes non proficere, sed perire potius judicantur. Vulnerato namque pastore, quis curandis ovibus adhibeat medicinam? Aut quando populum orationis clypeo tueatur, qui jaculis se hostium feriendum exposuit? Aut qualem fructum producturus est, cui gravi peste radix infecta est: Major ergo calamitas metuenda est forte locis illis, ubi tales intercessores adducuntur ad locum regiminis, qui iram Dei provocant, quam per semetipsos populis placare debuerant.
6.112
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 112. - Item de Simoniacis. Gregorius Etherio [Betherio], Siagrio, Virgilio et Desiderio, episcopis Galliarum (lib. VII regist., epist. 110.)
6.112
Dum non attenditur, quod divina voce dicitur[ praecipitur]. Gratis accepistis, gratis date, agitur ut crescat et geminata fiat in uno eodemque delicti contagio, ementis scilicet et vendentis. Et cum liqueat hanc haeresim ante omnes radice pestifera subrepsisse, atque in ipsa sua origine apostolica esse detestatione damnatam, cur non perpenditur, cur non cavetur, quia illi benedictio in maledictionem convertitur, quia ad hoc ut fiat haereticus promovetur? Item, ibidem. Neque enim eleemosyna reputanda est, si pauperibus dispensetur, quod ex illicitis rebus accipitur, quia qui hac intentione male accipit, ut bene dispenset, gravatur potius, quam adjuvetur.
6.113
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 113. - Non esse ordinandum episcopum sine consensu metropolitani. Innocentius Victricio Rothomagensi episcopo (epist. 2, c. 1,)
6.113
Primum, ut extra conscientiam metropolitani episcopi, nullus audeat ordinare episcopum. Integrum enim est judicium quod plurimorum sententiis confirmatur. Nec unus episcopus ordinare praesumat episcopum, ne furtivum praestitum beneficium videatur. Hoc enim et synodus Nicaena constituit atque definivit.
6.114
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 114. - De eodem. Hilarius papa Ascanio, et aliis episcopis Tarraconensis provinciae (cap. 4.)
6.114
Hoc autem primum juxta eorumdem regulas Patrum volumus custodiri, ut nullus praeter notitiam atque consensum fratris nostri Ascanii aliquatenus consecretur antistes; quia hoc vetus ordo tenuit, hoc trecentorum decem et octo sanctorum Patrum definivit auctoritas. Cui quisquis obvias tetenderit manus, eorum se consortio fatetur indignum, quorum praeceptionibus resultarit.
6.115
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 115. - De Simoniacis cunctis ab ordine et dignitate removendis. Leo IV episcopis Britanniae (ep. 2, c. 1.)
6.115
, Requiritis de his qui turpissimo lucro columbas in templo Domini vendere non pertimescunt, et sui acta improba temeritate Simonis haeresi conjungentes: utrum possint in ordine poenitentiam agere, aut tantummodo extra ordinem et sacerdotalem fieri gradum. Quibus nos quidem convictis, et qui tam detestabile nefas( quod jam multis est damnatum conciliis) peregisse noscuntur, nulla poenitentia possumus subvenire, et tot spiritualibus Patribus obviare, sed in illorum Patrum me sententia convenire omnibus certum sit.
6.116
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 116. - Quomodo, aut quot testibus damnandus sit episcopus. Idem.
6.116
Nullam damnationem episcoporum esse unquam censemus, nisi aut ante legitimum numerum episcoporum, qui fit per duodecim episcopos, aut certe probata sententia per 72 idoneos testes, qui tales sint, qui et accusare possint, et prius ad sacra Christi quatuor Evangelia sacramenta praestent, quod nil falsum depromant, sicut nobis beatus Silvester tradidit et Romana sancta tenere videtur Ecclesia. Et si inter eos quos damnandos esse dixerint homines, fuerit episcopus qui suam causam in praesentia Romanae sedis episcopi petierit audiri, nullus super illum finitivam praesumat dare sententiam, sed omnino eum audire decernimus.
6.117
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 117. - Qualiter episcopi debeant ordinari. Ex conc. Nicaeno, cap. 4.
6.117
Episcopum oportet ab omnibus episcopis, si fieri potest, qui sunt in provincia ejus, ordinari. Si vero hoc difficile fuerit, vel aliqua urgente necessitate, vel itineris longitudine certe tres episcopi debent in unum esse congregari, ita ut etiam caeterorum qui absentes sunt, consensum litteris teneant, et ita facient ordinationem: potestas sane vel confirmatio pertinebit per singulas provincias ad metropolitanum episcopum.
6.118
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 118. - Cui periculo subjaceat episcopus vel aliquis de clero per pecuniam ordinatus, vel ad aliquos honores promotus. Ex Chalcedonensi conc. cap. 2.
6.118
Si quis episcoporum accepta pecunia ordinationem fecerit, et sub pretium deduxerit impretiabilem gratia, atque ordinaverit per pecuniam episcopum, sive chorepiscopum, sive presbyterum, sive diaconum, aut quemcunque alium qui connumeratur inter clericos, aut accepta pecunia ordinaverit oeconomum, id est defensorem, sive paramonarium: quicunque hoc meditatus fuerit, si convictus fuerit, ipse quidem subeat gradus sui periculum, et qui sic ordinatus fuerit, nullum habeat ex hujusmodi mercimonio et creatione probrosa profectum, sed sit alienus et dignitatis et sollicitudinis ejus, quam per pecunias intravit; sed et ille qui tam turpibus et illicitis intercessor apparuit, siquidem clericus fuerit, de proprio gradu decidat; si vero laicus sive monachus fuerit, anathema sit.
6.119
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 119. - Quid agendum sit de episcopo, qui ecclesiam per saecularem potestatem obtinuerit. Ex canone apostolorum, cap. 31.
6.119
Si quis episcopus saecularibus potestatibus usus Ecclesiam per ipsas obtineat, deponatur, et segregentur omnes qui illi communicant.
6.120
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 120. - De eodem. Septima synodus, cap. 3.
6.120
Omnis electio episcopi vel presbyteri, aut diaconi a principibus facta, irrita maneat, secundum regulam quae dicit: Si quis episcopus saecularibus potestatibus usus ecclesiam per ipsas obtineat, deponatur, et segregentur omnes qui illi communicant.
6.121
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 121. - De eo qui per pecuniam manus impositionem dedit vel accepit. Synodus septima, cap. 20.
6.121
Omnis episcopus, vel presbyter, aut diaconus convictus quod per pecuniam manus impositionem dederit vel acceperit, a sacerdotio et gradu decidat. Fortassis autem dicunt aliqui, quia poenitentiam agimus de peccato, et Deus ignoscit illud. Ita est, quia omnes agentes poenitentiam Deus suscipit, et indulget per poenitentiam peccata quaeque patrata. Item. Qui per pecunias quemquam consecraverit, vel consecratus est, alienus est a sacerdotio.
6.122
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 122. - Nullum principum, vel potestatum laicorum, electioni episcoporum se inserere violenter debere, et si fecerint quid de eis agendum sit. Octava synodus cap. 11.
6.122
Promotiones et consecrationes episcoporum concordans prioribus conciliis, clericorum electione ac decreto, et episcoporum collegio fieri haec sancta et universalis synodus definivit, et statuit atque jure promulgavit neminem laicorum principum vel potentium semet ingerere[ inserere] electioni vel promotioni patriarchae, vel metropolitani, aut cujuslibet episcopi, ne videlicet inordinata et incongrua hinc fiat contentio vel confusio, praesertim cum nullam in talibus potestatem, quemquam potestativorum, vel caeterorum laicorum habere conveniat. Sed silere et attendere sibi, usquequo regulariter a collegio Ecclesiae suscipiat finem electio futuri pontificis. Si vero quis laicorum ad concertandum et cooperandum invitatur ab Ecclesia, licet hujusmodi, cum reverentia, si forte voluerit, obtemperare se asciscentibus. Taliter enim dignum pastorem sibi regulariter ad suam Ecclesia salutem promovet. Quisquis autem saecularium principum, vel potentum, vel alterius dignitatis laicus, adversus communem ac consonantem, atque canonicam electionem ecclesiastici ordinis agere tentaverit, anathema sit, donec obediat et consentiat, quod Ecclesia de electione et ordinatione proprii praesulis se velle monstraverit.
6.123
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 123. - De eodem. Canones apud Parisios sub Ludovico rege.
6.123
Quia in aliquibus consuetudo prisca negligitur, ac decreta canonum violantur, placuit juxta antiquam consuetudinem, ut decreta canonum serventur. Nullus civibus invitis ordinetur episcopus, nisi quem populi et clericorum electio plenissima quaesierit voluntate. Non principis imperio, neque per quamlibet conditionem, contra metropolis voluntatem vel episcoporum comprovincialium ingeratur. Quod si per ordinationem regiam honoris istius culmen pervadere aliquis nimia temeritate praesumpserit, a comprovincialibus loci ipsius episcopis recipi nullatenus mereatur, quem indebite ordinatum agnoscunt. Si quis de comprovincialibus recipere eum contra interdicta praesumpserit, sit a fratribus omnibus segregatus, et ab ipsorum omnium charitate semotus. Nam de ante actis ordinationibus pontificum ita convenit observari, ut metropolitanus[ metropolis] cum suis comprovincialibus episcopis, vel quos vicinos episcopos eligere voluerit, in loco ubi convenerit, juxta antiqua statuta canonum, omnia communi consilio et sententia decernant[ decernantur].
6.124
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 124. - Qualiter consecrentur episcopi. Ex quarto Carthaginensi concilio, cap. 2.
6.124
Episcopus cum ordinatur, duo episcopi ponant et teneant Evangeliorum codicem super caput et super cervicem ejus, et uno super eum fundente benedictionem, reliqui omnes qui adsunt episcopi, manibus suis caput ejus tangant.
6.125
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 125. - De episcopo vel clero in alium locum non transferendo. Ex eodem concilio, cap. 27.
6.125
Ut episcopus de loco ignobili ad nobilem per ambitionem non transeat, nec quisquam inferioris ordinis clericus. Sane si id utilitas Ecclesiae faciendum poposcerit, decreto pro eo clericorum et laicorum episcopis porrecto( per sententiam) in praesentia synodi transferatur, nihilominus alio in locum ejus episcopo subrogato. Inferioris vero gradus sacerdotes vel alii clerici concessione suorum episcoporum possunt ad alias ecclesias transmigrare.
6.126
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 126. - Ne quidquam praemii pro divinis sacramentis accipiatur. Ex Toletano concilio XI, cap. 8.
6.126
Quidquid invisibilis gratiae collatione tribuitur, nunquam quaestu, vel quibuslibet praemiis venundari penitus debet, dicente Domino: Quod gratis accepistis, gratis date. Et ideo quicunque deinceps in ecclesiastico ordine constitutus, aut pro baptizandis consignandisque fidelibus, aut collatione chrismatis, vel promotionibus graduum pretia quaelibet, vel praemia, nisi voluntarie oblata, pro hujusmodi oblatione[ ambitione] susceperit, equidem si, sciente loci episcopo, tale quidquam a subditis perpetratur, idem episcopus duobus mensibus excommunicationi subjaceat, pro eo quod in scientia mala conticuit, et correctionem necessariam non adhibuit. Sin autem suorum quispiam eodem nesciente, quodcunque do supradictis capitulis accipiendum sibi esse crediderit, si presbyter est, trium mensium excommunicationi plectatur; si diaconus, duobus, subdiaconus vero vel clericus his cupiditatibus serviens, et competenti poena et debita excommunicatione plectendus est.
6.127
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 127. - Qua sententia feriendi sint qui Simoniace ad episcopatum eliguntur, vel electi Simoniace ordinantur. Ex eodem conc. cap. 9.
6.127
Multae super hoc capitulo Patrum sententiae manaverunt, scilicet ne impretiabilem sancti Spiritus gratiam donis vel muneribus quis aestimet comparandam. Sed( quod non sine gravi dolore dicendum est) quanto haec frequenti decretorum est praeceptione prohibita, tanto a nobis fraudibus cognoscitur iterata, dum hi qui tali pretio mercari nituntur gratiam, suae ordinationis tempora praeveniunt munere, aut post acceptum honorem, promissis suis conferunt apparitoribus turpis lucri mercedem. Et ideo ut horum et similium argumentorum deinceps amputetur occasio, haec sancta synodus definivit ut, cum quisque pontificale culmen ante Domini altare percepturus accesserit, et actione astringatur, quod pro conferenda sibi consecratione honoris, nulli personae cujuslibet praemii collationem, vel aliquando dedisset, vel aliquando in futurum dare procuret. Sicque aut mundus ab hoc contagio, praelationis consecrationem accipiat, aut publicato hoc scelere manifeste denudatus, coram Ecclesia ad honorem quem mercari voluit, non accedat. Illos tamen, quos deinceps post praelationem per praemium ordinatos fuisse patuerit, sub definitis poenitentiae legibus, ut vere Simoniacos ab Ecclesia separandos esse censemus, id est, ut duorum annorum spatio exsilio relegati, et digna satisfactione vel excommunicationis sententia coerciti, honoris gradum quem praemiis emerant, lacrymis conquirere et reparare intendant; ut si digna eos satisfactio poenitentiae tempore invenerit, non tantum communioni[ commendaverit, peracto indictae poenitentiae tempore, non tantum, etc,] sed et loco et totius ordinis officiis, a quibus separati fuerant, restaurandi sunt.
6.128
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 128. - Ne episcopus per pecuniam aliquem ordinet. Ex II Bracarensi concilio, cap. 3.
6.128
Placuit ut de ordinatione clericorum episcopi munera nulla suscipiant, sed sicut scriptum est: Quod gratis Deo donante acceperint, gratis dent Non aliquo pretio gratia, et impositio manuum venundetur, quia antiqua definitio Patrum ita de ecclesiasticis ordinationibus statuit dicens: Anathema sit danti et accipienti, propterea quia multi aliquando multis sceleribus obruti, et sancto altari indigne ministrantes non ob testimonium bonorum actuum, sed profusione munerum obtinent. Oportet ergo non per gratiam munerum, sed per diligentem prius discussionem, deinde per multorum testimonium clericos ordinare.
6.129
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 129. - Non esse faciendum episcopum praemio, vel personarum patrocinio. Gregorius Antonio subdiacono, registri lib. II, epist. 22, sive cap. 61.
6.129
Illud quidem prae omnibus curae tibi sit ut, in hac electione, nec datio quibuscunque modis interveniat praemiorum, nec quarumlibet personarum patrocinia convalescant. Nam si quorumdam patrocinio quisquam fuerit electus, voluntatibus eorum, cum fuerit ordinatus, obedire reverentia exigente compellitur, sicque fit ut et res illius minuantur ecclesiae, et ordo ecclesiasticus non servetur. Talem ergo te imminente[ admonente], debent personam eligere, quae nullius incongruae voluntati deserviat, sed vita et moribus decorata tanto ordine digna valeat inveniri.
6.130
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 130. - Ut nullus privatum commodum, sed commune quaerat in electione episcopi. Idem ad clerum Mediolanensem (epist. 29, sive c. 68) .
6.130
Dilectissimi filii, officii nostri censura commoniti, suademus, ut in suscipiendi antistitis causa, nullus vestrum neglecta utilitate communi, suo lucro proficiat, ne si quisquam propria commoda appetit, frivola aestimatione fallatur, quia nec libero judicio praeferendam sibi personam examinat mens, quam cupiditas ligat. Pensantes ergo quae cunctis expediunt ei quem vobis divina gratia praetulerit, integerrimam semper in omnibus obedientiam praebete. Judicari namque a vobis ultra non debet semel praelatus, sed tanto nunc subtiliter judicandus est, quanto postmodum judicandus non est
6.131
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 131. - Quid in primitiva Ecclesia, et quid nunc, neophytus vocetur. Idem Virgilio Arelatensi episcopo (lib. IV regist., epist. 50) .
6.131
Cum ad sacros ordines Paulus apostolus neophytum venire prohibeat, sciendum nobis est quia, sicut tunc neophytus vocabatur qui adhuc noviter erat plantatus in fide, ita nunc inter neophytos deputamus, qui adhuc novus est in sancta conversatione. Scimus autem quod aedificati parietes non prius tignorum pondus accipiant, nisi a novitatis suae humore siccentur; ne si ante pondera quam solidentur accipiant, cunctam simul fabricam ad terram deponant.
6.132
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 132. - Quod inexpiabilis sit culpa venditi mysterii. Ambrosius (l. IV. In IV, c. Lucae, titulo. De confirmatione ejusdem, exemplo Elisoei et Naaman.)
6.132
Accepisti pecuniam, et possidebis ex ea agrum, et vineas, et oliveta, et greges, et lepra Naaman applicabit se in te[ adhaerebit tibi], et semini tuo usque in aeternum. Vides quia facto auctoris successio damnatur haeredis. Inexpiabilis est enim venditi culpa mysterii, et gratiae vindicta coelestis transit ad posteros Denique Moabitae, et caeteri non intrabunt in Ecclesiam Dei usque in tertiam et quartam progeniem, tandiu videlicet( ut simplicius interpretemur) donec culpam auctorum multiplicis successio generationis aboleret. Sed cum illi, qui in Deum idololatriae errore deliquerunt, in quartam generationem videantur esse multati, profecto durior videtur esse sententia, qua Giezi semen usque in aeternum pro cupiditate habendi prophetica auctoritate damnatur, praesertim cum Dominus noster Jesus Christus per lavacri regenerationem omnibus remissionem dederit peccatorum, nisi ut vitiorum magis quam generis semen intelligas. Sicut enim qui filii promissionis sunt, existimantur in semen bonum, ita etiam qui filii erroris sunt, existimantur in semen malum. Nam et Judaei ex patre diabolo sunt, non utique carnis successione, sed criminis. Ergo omnes cupidi, omnes avari, Giezi lepram cum divitiis suis possident, et male quaesita mercede non tam patrimonium facultatum, quam thesaurum criminum congregarunt, aeterno supplicio et brevi fructu.
6.133
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 133. - Quod solius nefas ambitus severissime damnetur. Gregorius ad Maximum [Maximianum] praesumptorem in Salona, cap. 20.
6.133
Licet caetera cujuspiam talia vitae sint merita, ut nihil sit quod ex his sacerdotalibus valeat ordinationibus obviare, tamen solius nefas ambitus severissima canonum districtione damnatur.
6.134
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 134. - Quod non sit consecratio ab excommunicatis celebranda. Idem in eodem cap.
6.134
Cognoscimus[ Cognovimus] itaque quod, vel subrepta vel simulata piissimorum principum jussione, dum vita dignus non fueris, te ad sacerdotii ordinem cunctis venerabilem proripuisse. Quod nos ideo sine ulla haesitatione credimus, quia vitam aetatemque tuam non habemus incognitam, ac deinde quia serenissimi Domini imperatoris animum non ignoramus, quod se in causis sacerdotalibus miscere non soleat, ne nostris in aliquo peccatis gravetur. Additur inauditum nefas, quod post interdictionem quoque nostram, quae sub excommunicatione tua ordinantiumque te facta est, caesis presbyteris, diaconibus caeteroque clero, manu militari diceris ad medium deductus. Quam rem nos consecrationem dicere nullomodo possumus, quia ab excommunicatis est celebrata. Quia igitur sine ullius exempli forma violasti talem tantamque sacerdotii dignitatem, ut usque dum Dominicis vel responsalis nostri cognoverimus apicibus, quod non subreptitia, sed vera fueris jussione ordinatus, nullatenus tu ordinatoresque tui attrectare quidquam praesumatis sacerdotalis officii, nec usque ad rescriptum nostrum, ad cultum vos sacri altaris accedere.
6.135
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 135. - Quod non oporteat ordinationes episcoporum diu differri. Ex Chalcedonensi concilio cap. 25.
6.135
Quoniam quidam metropolitanorum( quantum comperimus[ sicut ad nos perlatum est]) negligunt commissos sibi greges, et ordinationes episcoporum facere differunt, placuit sanctae synodo, intra tres menses ordinationes episcoporum celebrari, nisi forte necessitas inexcusabilis coegerit tempus dilationis extendi[ protelari]. Quod si hoc minime fecerit, correctioni ecclesiasticae subjacebit. Verumtamen reditus Ecclesiae viduatae penes oeconomum ejusdem ecclesiae integri reserventur.
6.136
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 136. - Ut archiepiscopus infra tres menses pallium suum ab apostolica sede accipiat, vel dignitate sua careat. Ex decretis Pelagii papae, cap. 1.
6.136
Quoniam quidam metropolitanorum fidem suam, secundum priscam consuetudinem, sanctae sedi apostolicae exponere detrectantes, usum pallii neque expetunt, neque percipiunt, ac per hoc episcoporum consecratio viduatis Ecclesiis non sine periculo protelatur, placuit ut quisquis metropolitanus ultra tres menses consecrationis suae ad fidem suam exponendam, palliumque suscipiendum, ad apostolicam sedem non miserit, commissa sibi careat dignitate, sitque licentia metropolitanis aliis, post secundam et tertiam commonitionem, viduatis Ecclesiis, cum consilio Romani pontificis ordinando episcopo subvenire. Si vero consecrandi episcopi negligentia provenerit, ut ultra tres menses Ecclesia viduata consistat, communione privetur, quousque aut loco cedat, aut se consecrandum praebere non differat. Quod si ultra quinque menses per suam negligentiam retinuerit viduatam Ecclesiam, neque ibi, neque alicubi consecrationis donum percipiat, imo metropolitani sui judicio cedat.
6.137
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 137. - Quomodo quis debeat a vicinis provincia episcopis ordinari. Ex concilio Sardicensi, cap. 5.
6.137
Osius episcopus dixit: Si contigerit in una provincia, in qua plurimi fuerint episcopi caeteris necessariis rebus occupati, extra provinciam unum forte remanere episcopum, et populi convenerint, episcopi vicinae provinciae debent illum prius convenire episcopum, qui in ea provincia moratur, et ostendere quod populi petant sibi rectorem, et hoc justum esse, ut et ipsi veniant, et cum ipso ordinent episcopum. Quod si conventus litteris tacuerit et dissimulaverit, nihilque rescripserit satisfaciendum esse populis, veniant ex vicina provincia episcopi, et ordinent episcopum.
6.138
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 138. - Ut episcopus non consecretur sine tribus episcopis. Ex concilio Arelatensi II, cap. 5.
6.138
Nullus episcopus sine metropolitani permissu, nec metropolitanus sine tribus episcopis comprovincialibus praesumat episcopum ordinare, ita ut alii comprovinciales episcopi admoneantur, ut se suo responso consensisse significent. Quod si inter partes aliqua fuerit dubitatio, majori numero metropolitanus in electione consentiat.
6.139
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 139. - De eodem, et ut archiepiscopus ab omnibus comprovincialibus ordinetur, si fieri potest. Ex epist. Aniceti papae Ecclesiis Galliae directa.
6.139
De ordinationibus episcoporum, super quibus nos consulere voluistis, olim aliis in scriptis praedecessoris nostri Anacleti quaedam jam decreta reperimus[ Volumen conciliorum sic habet: Olim in sancti praedecessoris nostri Anacleti ordinationibus quaedam jam, etc.]. Scimus enim beatissimum Jacobum, qui dicebatur justus, qui etiam secundum carnem frater Domini nuncupatus est, a Petro, Jacobo, et Joanne apostolis Hierosolymis episcopum esse ordinatum. Si autem non minus quam a tribus apostolis tantus vir fuit ordinatus, patet profecto eos formam, instituente Domino, tradidisse non minus quam a tribus episcopis, episcopum ordinari debere. Sed crescente numero episcoporum, nisi intervenerit necessitas, debent etiam plures augeri. Si autem archiepiscopus obierit, et alter ordinandus archiepiscopus fuerit, omnes ejusdem provinciae episcopi ad sedem metropolitanam veniant, ut ab omnibus episcopis eligatur et ordinetur. Oportet autem ut ipse qui illis omnibus praeesse debet, ab illis omnibus eligatur et ordinetur. Reliqui vero comprovinciales episcopi, si necesse fuerit, caeteris consentientibus a tribus, jussu archiepiscopi, consecrari possunt episcopis. Sed melius est, si ipse cum omnibus cum qui dignus est elegerit, et cuncti pariter consecraverint pontificem[ pontifices]. Et licet istud, necessitate cogente, concessum sit, illud tamen quod de archiepiscopi consecratione praedictum est atque praeceptum, ut omnes videlicet suffraganci eum ordinent, nullatenus immutari licet, quia qui illis praeest, ab omnibus episcopis quibus praeest, debet constitui. Sin aliter praesumptum fuerit, viribus carere non dubium est, quia irrita erit ejus secus acta ordinatio.
6.140
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 140. - De episcopo qui alium violenter ordinavit episcopum. Ex epistola Simplicii papae missa Joanni Ravennati episcopo.
6.140
Si quid esses intuitus ad normam ecclesiasticae disciplinae, vel si quid apud te sacerdotalis modestiae teneretur, nunquam plectibiles perpetrarentur excessus. A quibus si nullo te paternarum regularum poteras continere praecepto, saltem sanctae memoriae praedecessoris tui fueras revocandus exemplo, qui cum faciendo presbyterum minus deliquisset, invitum, senserat tamen dignum pro tali usurpatione judicium. Ubi ista didicisti quae in fratrem, et coepiscopum nostrum Gregorium, non electione, sed invidia perpetrasti? Quem inexcusabili violentia pertram ad te passus es atque vexari, ut ei honorem tantum non pro animi tranquillitate, sed pro amentia sicut dicendum est, irrogares. Neque enim talia fieri potuissent sanitate consilii. Nolumus exaggerare quod gestum est, ne cogamur judicare quod dignum est. Nam privilegium meretur amittere, qui permissa sibi abutitur potestate
6.141
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 141. - De abjectione ejus quem duo praesumpserint ordinare episcopi. Ex concilio Arausico I, cap. 21.
6.141
De abjectione ejus, quem duo praesumpserint ordinare episcopi, in nostris provinciis placuit de praesumptoribus, ut sicubi contigerit duos episcopos tertium consecrare, et ipse et auctores damnabuntur, quo cautius ea quae sunt antiquitus statuta, serventur.
6.142
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 142. - De non ordinandis episcopis per vicos et modicas civitates. Ex concilio Sardicensi, cap. 6.
6.142
Licentia vero danda non est ordinandi episcopum, aut in vico aliquo, aut in modica civitate, cui sufficit unus presbyter, quia non est necesse ibi fieri episcopum, ne vilescat nomen episcopi et auctoritas. Non debent ex alia provincia invitati facere episcopum, nisi aut in his civitatibus quae episcopos habuerunt, aut si qua talis, aut tam populosa est civitas, quae mereatur habere episcopum. Si omnibus placet? Synodus respondit: Placet.
6.143
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 143. - De eadem re. Leonis papae (cap. 2, epist, 87 ad episc. Africanos.)
6.143
Illud sane quod ad sacerdotalem pertinet dignitatem, inter omnia volumus canonum statuta servari, ut non in quibuslibet locis, neque quibuscunque castellis, et ubi antea non fuerunt episcopi consecrentur, cum ubi minores sunt plebes, minoresque conventus, presbyterorum cura sufficiat; episcopalia autem gubernacula, non nisi majoribus civitatibus oportet praesidere. Namque sanctorum Patrum divinitus inspirata decreta vetuerunt ne viculis et possessionibus vel obscuris, vel solitariis municipiis tribuatur sacerdotale fastigium, et honor cui debent excellentiora committi, ipse sui numerositate vilescat.
6.144
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 144. - De Wamba rege Hispanorum, qui contra canones in quadam villula episcopatum fecerat, quomodo anullatum sit. Ex XII concilio Toletano, cap. 4.
6.144
Majoribus institutis contraire, et sanctorum Patrum decreta convellere, quid aliud est quam vinculum societatis Christi abrumpere, et usurpatae praeceptionis[ praesumptionis] licentia, statum Ecclesiae dissipare? Prosequente igitur venerabili et sanctissimo viro fratre nostro Stephano, Emeritensis sedis episcopo, res novellae praesumptionis usurpatione sese intulit pertractanda, tanto communionis nostrae judicio convellenda, quanto et pravitatis vestrae noscitur ausu perpetrata. Dixit enim violentia principali se impulsum fuisse, ut in monasterio villulae, in qua venerabile corpus sanctissimi Pigmenii[ Pinevii] confessoris debito quiescit honore, novam episcopalis honoris ordinationem efficeret. Et ideo quia indiscreto et facillimo assensu, injustis Wambae principis jussionibus parens novam et injustam illic pontificalis sedis praelationem induxit, ubi canonica institutio id fieri omnimoda ratione refellit, praedictus idem vir prostratus humi, medicamine nostri praecepti, et sibi dari veniam petit, et quid potissimum fieri oporteat de persona ejus qui illic ordinatus fuerat, nostri oris sententia decerni poposcit. Sed quia veraciter, imo communiter noveramus praedictum principem consilio levitatis agentem, non solum praecepisse, ut in praedicto loco aliquis episcopus fieret, sed etiam ita eum obstinationibus definisse, ut in suburbio Toletano in ecclesia Praetoriensi sanctorum Petri et Pauli episcopum ordinaret, nec non et in aliis vicis vel villulis similiter faceret, ideo pro tam insolenti hujusmodi exstirpationis licentia, quidquid de hac re canonum instituta haberent, in medium proferri praecepimus. Tunc haec ordine constituto[ in ordine constituta] perlecta sunt. In primis ex Epistola Pauli, ubi Tito discipulo suo, ut episcopos per civitates constituere deberet praecepit. Item ex concilio Nicaeno titulo octavo[ 26, si ut fere fit, capita Sardicensis concilii addantur Nicaeno], ubi inter caetera praecipitur, ut in civitate una non videantur duo episcopi esse. Item ex concilio Laodiceno titulo 7, ubi dicitur: Non oportet in vicis, et in viculis, vel in villulis episcopos ordinari, etc.. Item ex concilio Africae secundo, titulo 5, ubi Felix episcopus Solensitanus[ Selemselitanus, alias Selambinitanus] dixit: Etiam, si hoc placet sanctitati vestrae, insinuo, ut dioeceses quae nunquam episcopos habuerunt, non habeant, dioecesis vero quae aliquando habuerit, habeat proprium. Secundum hanc autem prosecutionem, sanctitatis vestrae est aestimare quae fieri debeant. Genedius episcopus dixit: Si placet insinuatio fratris, et coepiscopi nostri Felicis ab omnibus confirmetur. Ab omnibus episcopis dictum est: Placet. Item ex concilio Africae tertio, titulo 42, ubi dicitur ut non accipiat alterum episcopum plebs, quae in dioecesi semper subjacuit. Epigonius enim episcopus inter caetera sic dixit: Hoc dico, non debere rectorem accipere eam plebem quae in dioecesi semper subjacuit, nec unquam proprium episcopum habuit. Quapropter si universo sanctissimo coetui placet, hoc quod praefatus[ prosecutus] sum, confirmetur. Aurelius episcopus dixit: Fratris et consacerdotis nostri prosecutioni non obsisto, sed hoc me et fecisse et facturum esse profiteor. Item ex concilio Sardicensi, ubi inter caetera praecipitur: Licentia passim danda non est. Si enim subito aut vicus aliquis, aut modica civitas, cui satis est unus presbyter, voluerit sibi episcopum ordinari, ad hoc ut vilescat nomen episcopi, et auctoritas, non debent illi ex alia provincia invitati, facere episcopum in quibus locis antea non fuit. Item de sententia eorum qui hujusmodi ordinationes faciunt, vel de his qui contra haec canonum instituta ordinantur, ex concilio Tauritano titulo secundo, ubi dicit: Gestorum quoque seriem[ serie] conscribi placuit ad perpetem disciplinam, quae circa Octavium, Ursionem, Remigium, ad Trefae[ ac Triferium] episcopum synodus sancta decrevit, qui in usurpationem quamdam de ordinatione sacerdotum ad invidiam vocabantur, quod ita his videtur indultum ut de caetero hac auctoritate commoniti nihil usurpare conentur. Siquidem se ab hac causa tali excusatione defenderint, qua dicerent prius se non esse conventos. Proinde judicavit synodus sancta, ut si quis ex hoc fecerit contra instituta majorum, sciat is qui ordinatus fuerit sacerdotis se honore privandum, et ille qui ordinaverit auctoritatem se in ordinationibus, vel in conciliis minime retenturum. Non solum autem circa memoratum episcopum haec sententia praevalebit, sed et circa omnes simili errore deceptos, qui ordinationes hujusmodi perpetrarunt. His ergo fortissimis regulis effectum pii opponentes in communi definitione elegimus, ut in loco villulae supradictae deinceps sedes episcopalis non maneat, neque illic episcopus ultra constituendus existat. Hic tamen Convildus qui contra majorum decreta illic videtur institutus fuisse episcopus, nulla canonum erit ad condemnationem sui sententia ulciscendus, quia non ambitione, sed principis impulsione constitit ordinatus. Ideo hoc illi remedium humanitatis concedimus, ut in sedem aliam decedentis cujuslibet episcopi traducatur[ transferatur], et praedictus locus sub monastica deinceps institutione mansurus, non episcopali ultra privilegio fretus, sed sub abbatis regimine sicut hucusque fuit, erit modis omnibus mancipandus. Jam vero[ de caetero] decreto generale ponentes[ ponamus] edictum: Si quis contra canonum interdicta venire conatus fuerit, ut in locis illis episcopum eligat fieri, ubi episcopus nunquam fuit, anathema in conspectu Dei omnipotentis[ anathema sit in conspectu Dei omnipotentis] incurrat. Et insuper tam ordinator quam ordinatus gradum sui honoris perdat, qui non solum antiquorum Patrum decreta, sed apostolica ausus est convellere instituta.
6.145
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 145. - Ut plebs quae nunquam habuit episcopum, nisi ex consensu non habeat. Ex concilio Africano, cap. 61 (sub Bonifac. et Caelest., c. 65).
6.145
Placuit et illud, ut plebes quae nunquam habuerunt proprios episcopos, nisi ex concilio plenario uniuscujusque provinciae et primati[ primatus], atque consensu ejus ad cujus dioecesim eadem Ecclesia pertinebat, decretum fuerit, minime accipiant.
6.146
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 146. - Ut nequaquam in duos metropolitanos provincia dividatur. Ex Chalcedonensi conc., cap. 12.
6.146
Pervenit ad nos quod quidam praeter ecclesiastica statuta facientes convolarunt ad potestates, et per pragmaticam formam in duo unam provinciam diviserunt, ita ut ex hoc facto duo metropolitani esse videantur in una provincia. Statuit sancta synodus de reliquo nihil ab episcopis tale tentari, alioquin qui hoc adnisus fuerit, amissioni gradus proprii subjacebit. Quaecunque vero civitates litteris imperialibus metropolitani nominis honore subnixae sunt, honore tantummodo perfruantur, et qui Ecclesiam ejus gubernat episcopus, salvis scilicet verae metropoli privilegiis suis[ Editio secunda sic habet: Privilegio metropolitani episcopi jure proprio reservato].
6.147
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 147. - De illis qui non sunt recepti ab his ad quos sunt ordinati. Ex Ancyrano concilio, c. 17.
6.147
Si qui episcopi ordinati sunt, nec recepti ab illa paroecia in qua fuerant denominati, voluerintque alias occupare paroecias, et vim praesulibus earum inferre, seditiones adversus eos excitando, hos abjici placuit. Quod si voluerint in presbyterii ordine, ubi prius fuerant, ut presbyteri residere, non abjiciantur propria dignitate. Si autem seditiones commoverint ibidem constitutis episcopis, presbyterii quoque honor talibus auferatur, fiantque damnatione notabiles[ nobiles].
6.148
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 148. - De episcopo qui Ecclesiam ad quam ordinatus est adire neglexerit. Ex conc. Antioch., cap. 17.
6.148
Si quis episcopus per manus impositionem episcopatum acceperit, et sibi commissum ministerium subire neglexerit, neo acquieverit ire ad Ecclesiam sibi commissam, hunc oportet communione privari, donec acceperit coactus officium, aut certe de eo aliquid integra decreverit ejusdem provinciae synodus sacerdotum.
6.149
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 149. - De episcopo qui non susceperit officium sibi commissum. Ex concilio Arelatensi, c. 16.
6.149
Si quis episcopus non susceperit officium sibi commissum, hic communione privetur, quoadusque consentiat, obedientiae se commendans. Si vero perrexerit, nec receptus fuerit, non pro malitia populi, ipse quidem maneat episcopus, clerici vero civitatis communione priventur, quod in erudiendo inobedientes populos diligentes non fuerint[ quod erudiendis inobedientes populis non fuerint].
6.150
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 150. - De episcopo vacante qui ecclesiam vacantem invaserit. Ex concilio Antiocheno, cap. 16.
6.150
Si quis episcopus vacans in Ecclesiam non habentem episcopum subripiens populos, sine consilio integri ordinis irruerit, etiamsi populus quem seduxit desideret illum, alienum eum ab Ecclesia esse oportet. Integrum autem et perfectum concilium dicimus illud, cui metropolitanus episcopus interfuerit.
6.151
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 151. - De episcopo ordinato per contentionem populi. Ex concilio Aurelianensi, cap. 10 (cap. 10 lib. Martini Brach. ex synodis Graecorum).
6.151
Si quis ordinatus episcopus, per contentionem populi, aut pro aliqua ratione, et non pro sua culpa in paroecia, quae ei data fuerat, receptus non fuerit, hunc oportet honorem sacerdotii tantummodo contingere, ita ut de rebus Ecclesiae, in quam venit, sibi nihil praesumat. Sustineat autem quidquid de eo sanctum concilium judicaverit.
6.152
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 152. - De his qui promoventur ad episcopatum et non recipiuntur. Ex Antiocheno conc., cap. 18.
6.152
Si quis episcopus ordinatus ad paroeciam minime, cui electus est, accesserit, non suo vitio, sed quod eum aut populus vetet, aut propter aliam causam, non tamen ejus vitio perpetratam: hic et honoris sit et ministerii particeps, dummodo nihil molestus Ecclesiae rebus assistat, ubi ministrare cognoscitur; quem etiam observare conveniet quidquid synodus perfecta provinciae judicando decreverit.
6.153
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 153. - Quod auctoritas generalium conciliorum congregandorum apostolicae sedi privata potestate commissa sit. Isidorus cap. 8.
6.153
Synodorum vero congregandarum auctoritas apostolicae sedi privata commissa est potestate, nec ullam synodum generalem ratam esse legimus, quae ejus non fuerit auctoritate congregata, vel fulta. Haec auctoritas testatur canonica, haec historia ecclesiastica roborat, haec sancti Patres confirmant.
6.154
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 154. - De synodis, quo tempore sint habendae. Ex concilio Antiocheno, cap. 20.
6.154
Propter utilitates ecclesiasticas et absolutiones earum rerum quae dubitationem controversiamque recipiunt, optime placuit ut per singulas quasque provincias, bis in anno episcoporum concilia celebrentur. Semel quidem, post tertiam septimanam festi paschalis, ita ut in quarta septimana quae consequitur, id est medio temporis inter Pascha et Pentecosten conveniat synodus, metropolitano comprovinciales episcopos admonente. Secunda vero synodus fiat Idibus Octobris, id est quinto decimo die mensis Octobris, quem Hyperberetaeum Graeci nominant. In ipsis autem conciliis adsint presbyteri et diaconi, et omnes qui se laesos existimant, et synodi experiantur examen. Nullis licet celebrare apud se concilia, praeter eos, quibus metropolitana jura videntur esse commissa.
6.155
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 155. - De synodo congreganda. Ex concilio Arvernensi, cap. 21 [16].
6.155
Peractis omnibus quae ad correptionem nostri ordinis in hoc concilio promulgata sunt, placuit definire, ut omni anno ad peragendum celebritatem concilii in metropolitana sede, tempore quo principis vel metropolitani electio definierit, devotis semper animorum studiis conferamus; nec quibuslibet requisitis occasionibus dissentiamus, sed in praeparato die quo indictum fuerit, adunatis in metropolitana sede omnibus provinciae pontificibus, concilium Deo praesule celebretur. Quisquis autem episcoporum( excepta inevitabili causa, vel necessitate) de peragendo se concilio absentaverit, per unius anni spatium erit communione plectendus. Quod si deinceps absque celebratione concilii unius anni metas transierit, omnium in communione pontificum ejusdem provinciae sententiam obnoxius retinebit, id est ut si nulla se impediente principis potestate, vel infirmitate, aut inevitabili causa, sed solius propriae voluntatis libitu, sese ad celebrandum concilium non collegerit.
6.156
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 156. - De archiepiscopo qui tempore pacis ultra biennium synodum annuntiare neglexerit. Ex concilio Meldensi, cap. 3.
6.156
Quod si intra biennium divinitus temporum tranquillitate concessa, monentibus[ admonitis] comprovincialibus, a metropolitano synodus indicta non fuerit, et metropolitanus ipse provocationes tardaverit, anno integro missam facere non praesumat. Quod si et vocati et non corporali infirmitate detenti, adesse sua abusione despexerint, simili sententiae, subjacebunt.
6.157
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 157. - De episcopis ad synodum vocatis, si venire contemnant. Ex concilio Laodicensi, cap. 40.
6.157
Quod non oporteat episcopos ad synodum vocatos omnino contemnere, sed protinus ire, et docere vel discere ea quae ad correctionem Ecclesiae vel reliquarum pertinent rerum. Seipsum vero accusabit, qui contempserit, nisi forte per aegritudinem ire non possit.
6.158
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 158. - Quales epistolae a metropolitano sint dirigendae. Ex concilio Tarraconensi, cap. 13.
6.158
Epistolae tales per fratres sunt a metropolitano dirigendae, ut non solum de cathedralibus ecclesiae presbyteris, verum etiam de dioecesanis ad concilium trahant, et aliquos de filiis Ecclesiae saecularium secum adducere studeant.
6.159
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 159. - Quibus ex causis episcopi ad synodum vocati abesse possint. Ex concilio Agathensi, cap. 35.
6.159
Si metropolitanus episcopus ad comprovinciales episcopos epistolas direxerit, in quibus eos aut ad ordinationem alicujus fratris, aut ad synodum invitet, postpositis omnibus, excepta gravi infirmitate corporis, aut praeceptione regia, ad constitutam diem adesse non differant. Quod si defuerint, sicut prisca canonum praecepit auctoritas, usque ad proximam synodum charitate fratrum, et Ecclesiae communioxe priventur.
6.160
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 160. - De episcopo qui in synodo adesse neglexerit. Ex conc. Spalensi, cap. 10 (cap. 19, conc. Arelaten. II).
6.160
Si quis autem episcoporum synodo adesse neglexerit, aut coetum fratrum, antequam concilium dissolvatur crediderit deserendum, alienum se a fratrum communione agnoscat, nec eum recipi liceat, nisi in sequenti synodo fuerit absolutus.
6.161
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 161. - De episcopis, qui per infirmitatem ad synodum venire non poterunt. Ex decretis Felicis papae, capitulo 11.
6.161
Quod si aegrotans fuerit episcopus, aut aliqua eum gravis necessitas detinuerit, pro se legatum ad synodum mittat, suscepturus salva fidei veritate quidquid synodus statuerit.
6.162
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 162. - De episcopis ad synodum vocatis, et venire, vel missos suos mittere dedignantibus. De synodo ad Altheim habito, cap. 11.
6.162
Placuit sanctae synodo episcopos, qui vocati de Saxonia ad sanctum concilium non venerunt, nec secundum canones sacros missos suos vel vicarios direxerunt, gravi increpatione objurgare, et pro culpa inobedientiae increpare. Unde iterum eos fraterna charitate ad condictum concilium invitamus et vocamus. Quod si et hoc( quod non optamus) pro nihilo duxerint, justamque rationem inobedientiae suae detrectaverint; apostolica auctoritate interdicit eis sanctus Petrus, et sancti Petri papae missus, una cum sancta synodo missas celebrare, quoadusque Romam veniant, et coram papa[ et] sancta Ecclesia dignam reddiderint rationem.
6.163
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 163. - Concilium universale nonnisi necessitate faciendum. Ex concilio Africano, cap. 42 (cap. 62).
6.163
Placuit ut non sit ultra fatigandis fratribus universalis necessitas, sed quoties exegerit causa communis, id est si totius Africae undecunque ad hanc sedem de hac re datae litterae fuerint, congregandam esse synodum in ea provincia, ubi opportunitas persuaserit. Causae autem quae communes non sunt, in suis provinciis judicentur.
6.164
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 164. - Ut episcopi posteriores se prioribus suis non praeferant. Ex epistola Lucii papae occidentalibus missa.
6.164
Episcopi vero per singulas provincias observent, ne posteriores se prioribus suis praeferant, nec eis inconsultis, nisi quantum ad propriam pertinet parochiam, aliquid agant, sed omnes de communibus eorum causis consonam sententiam proferant et determinent, quoniam aliter actae nullas vires habebunt, nec ecclesiasticae reputabuntur.
6.165
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 165. - Ut episcopi sui ordinis tempus observent, alter alteri honorem praebens. Ex concilio Cabilonensi, cap. 6.
6.165
Item placuit ut conservato metropolitani episcopi primatu, caeteri episcoporum secundum suae ordinationis tempus alius alii sedendi[ sedenti] deferat locum, qui posterius ordinati sunt prioribus se non audeant anteferre.
6.166
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 166. - Ut episcopi posterius ordinati prioribus suis anteferre se non audeant. Ex concilio Africano, cap. 53 (et conc. Milevit., cap. 13).
6.166
Valentinianus episcopus dixit: Si permittit bonum patientiae vestrae, prosequor ea quae praeterito tempore in Ecclesia Carthaginensi gesta sunt, et subscriptionibus fratrum firmata claruerunt, etiam nos servaturos esse profiteor. Sed illic scimus inviolate semper mansisse ecclesiasticam disciplinam, ita ut nullus fratrum prioribus suis se aliquando auderet anteponere, sed officiis charitatis id semper exhibitum est prioribus, quod ab insequentibus gratanter semper acciperetur.
6.167
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 167. - De rebus dubiis in conciliis episcoporum emergentibus. Ex epistola Bonifacii papae ad episcopos Galliae.
6.167
Si inter episcopos ejusdem concilii dubitatio emerserit de ecclesiastico jure vel de aliis negotiis, primum metropolitanus eorum cum aliis quibusdam in concilio considerans rem videlicet dijudicet, et si non acquiescat utraque pars judicatis, tunc primas regionis inter ipsos audiatur, et quod ecclesiasticis canonibus et legibus nostris consentaneum sit, hoc definiat; et nulla pars calculo ejus contradicere valeat.
6.168
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 168. - Ut episcopi in synodo residentes quae ad commendationem [emendationem] vitae pertinent primum emendent. Ex concilio Avernensi, cap. 1.
6.168
In primis placuit ut quoties secundum statuta Patrum sancta synodus congregatur, nullus episcoporum aliquam prius causam suggerere audeat, quam ea quae ad emendationem vitae, ad severitatem regulae, ad animae remedia, pertinent, fiant.
6.169
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 169. - De metropolitano, si comprovincialem episcopum in sua causa audire distulerit. Ex decretis Alexandri papae.
6.169
Si metropolitanus a quocunque comprovinciali episcopo[ bis] fuerit in causa propria appellatus, et cum audire distulerit, in proxima synodo negotii sui habebit licentiam exercendi, et quidquid propter justitiam a comprovincialibus suis fuerit statutum, debet custodiri.
6.170
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 170. - Ut episcopi justa judicia semper dijudicent. Ex conc. Remensi, cap. 19.
6.170
Ut episcopi et judices discernant judicia, quia sunt quaedam judicanda modo, quaedam Dei judicio reservanda. Scriptum est: Nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium, et tunc laus erit unicuique a Deo. Et illius memores sint: In quo judicio judicaveritis, judicabimini et vos.
6.171
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 171. - Ut canonum statuta ab omnibus rite custodiantur, et nullus ex suo sensu judicare praesumat. Ex concilio Meldensi, cap. 11.
6.171
Canonum statuta sine praejudicio ab omnibus rite custodiantur, et nemo in actionibus vel in judiciis ecclesiasticis suo sensu, sed eorum auctoritate ducatur. In exponendis etiam vel praedicandis divinis Scripturis, sanctorum catholicorum Patrum et probatissimorum sensum quisque sequatur, in quorum scriptis, ut dicit beatus Hieronymus, fidei veritas non vacillat.
6.172
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 172. - De dissidentibus episcopis. Ex Carthaginensi conc. IV, c. 25.
6.172
Dissidentes episcopos, si non timor Dei, vel synodus reconciliet.
6.173
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 173. - Ut nullus episcopus plebes alienas usurpet. Ex concilio Carthaginensi, cap. 19.
6.173
Placuit ut a nullo episcopo usurpentur plebes alienae, nec aliquis episcoporum supergrediatur in dioecesim collegam suum.
6.174
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 174. - Ut nullus metropolitanus vel primas aliquid agat de clericis vel paraeciis comprovincialium episcoporum, nec de causis eorum, sine eorum consilio omnium. Ex epistola Calixti papae episcopis per Gallias constitutis missa.
6.174
De caetero, fratres, salvo in omnibus Romanae Ecclesiae privilegio, nullus metropolitanus absque caeterorum omnium comprovincialium episcoporum instantia, aliquorum audiat causas, quia irritae erunt aliter actae quam in conspectu eorum omnium ventilatae. Et si ipse fecerit, coerceatur a fratribus.
6.175
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 175. - De diaecesi per triginta annos possessa. Ex concilio Wormatiensi, cap. 23 (conc. Tolet. IV, cap. 33).
6.175
Quicunque episcopus alterius episcopi dioecesim per triginta annos sine aliqua interpellatione possederit, quamvis[ quia], secundum jus legis, ejus judicatur[ videtur] esse dioecesis, admittenda non est contra eum actio reposcendi, sed hoc intra unam parochiam[ provinciam], extra vero nullo modo, ne dum dioecesis defenditur, provinciarum termini confundantur.
6.176
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 176. - Ut episcopi qui negligunt loca sua, a vicinis episcopis ut se corrigant, admoneantur. Ex concilio Africano, cap. 75 (con. Afric. can. 88, et Milev. c. 24).
6.176
Item placuit ut quicunque episcopi negligunt loca ad suam cathedram pertinentia in catholicam unitatem lucrari, conveniantur a diligentibus Deum vicinis episcopis, ut id agere non morentur. Quod si intra sex menses a die conventionis non effecerint, qui potuerit ea lucrari, ad ipsum pertineant, et ita sane, ut si ille ad quem pertinuisse videbantur probare potuerit, magis illius electam negligentiam ab haereticis, ut impune ibi sint, et diligentiam suam praeventam, ut eo modo ejus cura sollicitior vetaretur, cum hoc judices episcopi cognoverint, suae cathedrae loca restituant. Sane si episcopi inter quos causa versatur diversarum sunt provinciarum, ille primus dijudicet in cujus provincia est locus de quo contenditur. Si autem ex communi placito vicinos judices elegerint, aut unus eligatur aut tres, et si tres elegerint, aut omnium sententiam sequantur, aut duorum.
6.177
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 177. - De episcopis qui contendunt de parochiis. Ex eodem cap. 71 (c. 87, et Milev. c. 21).
6.177
Placuit, ut quincunque episcopi plebes quas ad suam cathedra aestimant pertinere non ita repetunt, ut causas suas episcopis judicantibus agant, sed si alio renitente[ retinente] irruerint, sive volentibus sine nolentibus plebibus, causae suae detrimentum patiantur. Et quicunque hoc jam fecerunt, si nondum est inter episcopos finita contentio, sed adhuc inde contendunt, inde ille discedat, quem constiterit praetermissis judiciis ecclesiasticis irruisse. Nec sibi quisquam blandiatur, si a primate, ut retineat, litteras impetrarit. Sed sive habeat litteras, sive non habeat, conveniat eam qui tenet, et ejus litteras accipiat, ut eum appareat pacifice tenuisse Ecclesiam ad se pertinentem. Si autem ille aliquam quaestionem retulerit, per episcopos judices causa finiatur, sive quos ipsi vicinos ex consensu delegerint.
6.178
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 178. - Ut in altera parochia clericus alterius diaecesis nullatenus ordinetur. Ex concilio Antiocheno, cap. 22.
6.178
Episcopus alienam civitatem, quae non est illi subjecta, non adeat; nec ad possessionem accedat quae ad cum non pertinet, nec ordinationem ibi facere praesumat, nisi forte cum concilio et voluntate regionis episcopi. Si quis autem tale aliquid facere tentaverit, irrita ejus sit ordinatio, et ipse coerceatur a synodo.
6.179
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 179. - Ut nullo modo de una paroecia ad aliam episcopus transeat. Ex eodem cap. 21.
6.179
Episcopus ab alia paroecia nequaquam migret ad aliam, nec sponte sua prorsus insiliens, nec vi coactus a populis, nec ab episcopis necessitate compulsus. Maneat autem in Ecclesia quam primitus a Deo sortitus est, nec inde transmigret, secundum pristinum terminum de hac re constitutum.
6.180
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 180. - De praesumptione alienae diaecesis. Ex epistola Bonifacii papae.
6.180
Si quis episcopus non rogatus de alia provincia in aliam venerit, praesumptione irruens ad ordinationem et constitutionem clericorum, et ad ea quae ad illum non pertinent importunus existat, vacua sint et inania omnia quae ab eo fuerint constituta. Ipse autem increpatione digna excommunicetur, et abominetur a sancto concilio.
6.181
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 181. - Ut ab episcopis aliena paroecia minime pervadatur. Ex canonibus apostolorum, titulo 14 (et Nicaeni conc. cap. 15, et Antioch., cap. 21.)
6.181
Episcopo non licere alienam paroeciam propria relicta pervadere, licet cogatur a plurimis, nisi forte quaevis eum rationabilis causa compellat, tanquam qui possit ibidem constitutis plus lucri conferre, et in causa religionis aliquid profecto prospicere, et hoc non a semetipso pertentet, sed multorum episcoporum judicio, et maxima supplicatione perficiat.
6.182
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 182. - De eadem re, et causa ejus. Ex epistola II Evaristi papae fratribus per Egyptum directa, cap. 4.
6.182
Sacerdotes vero vice Christi legatione funguntur in Ecclesia, et sicut ei sua conjuncta est sponsa, id est, Ecclesia, sic episcopis junguntur Ecclesiae, unicuique pro portione sua. Et sicut vir non debet uxorem suam negligere, sed diligere, et caste custodire, et amare atque prudenter regere, ita et episcopus debet Ecclesiam suam. Et velut uxor quae sub manu est viri obedire debet viro suo, eumque amare et diligere, potius etiam Ecclesia episcopo suo in omnibus obedire, eumque amare et diligere ut animam suam debet, quia illud fit carnaliter, istud spiritualiter. Et sicut vir non debet adulterare uxorem suam, ita nec episcopus Ecclesiam suam, id est, ut illam dimittat ad quam consecratus est, absque inevitabili necessitate, et apostolica vel regulari immutatione, et alteri se ambitus causa conjungat. Et sicut uxori non licet dimittere virum suum, ut alteri( vivente eo) se matrimonio societ, et eum adulteret, licet fornicatus sit vir ejus, sed, juxta Apostolum, aut viro suo debet reconciliari, aut manere innupta, ita Ecclesiae non licet dimittere virum[ episcopum] suum, aut ab eo segregari, ut alterum eo vivente accipiat, sed aut ipsum habeat, aut innupta mancat, id est, ne alterum episcopo suo vivente accipiat, ut fornicationis aut adulterii crimen incurrat. Nam si adulterata fuerit, id est, si se alteri episcopo junxerit, aut super se alterum episcopum addiderit, aut esse fecerit vel desideraverit, per acerrimam poenitentiam, aut suo reconcilietur episcopo, aut innupta permaneat.
6.183
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 183. - De licita mutatione episcoporum causa communis utilitatis. Ex epistola Anteri papae episcopis per Beticam atque Toletanam provincias constitutis missa, cap. 14.
6.183
De mutatione ergo episcoporum, unde sanctam sedem apostolicam consulere voluistis, scitote etiam communi utilitate atque necessitate fieri licere, sed non libitu cujusquam aut dominatione. Petrus sanctus magister[ noster] et princeps apostolorum de Antiochia, utilitatis causa, translatus est Romam, ut ibidem potius proficere posset. Eusebius quoque de quadam parva civitate apostolica auctoritate translatus est Alexandriam. Similiter Felix de civitate in qua ordinatus erat electione civium, propter doctrinam et bonam vitam quam habebat, communi episcoporum et reliquorum sacerdotum ac populorum consilio, translatus est Ephesum. Non enim transit de civitate ad civitatem, qui non suo libitu aut ambitu hoc facit, sed utilitate quadam, aut necessitate aliorum, hortatu et consilio potiorum; nec transfertur de minori civitate ad majorem, qui hoc non ambitu vel propriae voluntate facit; sed aut vi propria sede pulsus, aut necessitate coactus, aut utilitate loci vel populi non superbe, sed humiliter, ab aliis translatus, et inthronizatus est, quia homo videt in facie, Deus autem in corde. Et Dominus per Prophetam loquitur dicens: Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt. Non ergo mutat sedem, qui non mutat mentem. Non mutat civitatem, qui non sua sponte, sed consilio et electione aliorum mutat. Non ergo migrat de civitate ad civitatem, qui non avaritiae causa sponte dimittit suam: sed( ut jam dictum est) aut pulsus a sua, aut necessitate coactus, vel electione vel exhortatione sacerdotum et populorum translatus est ad alteram civitatem. Nam sicut episcopi habent potestatem ordinare regulariter episcopos et reliquos sacerdotes, sic quoties utilitas aut necessitas exposcerit, supradicto modo et mutare, et inthronizare potestatem habent.
6.184
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 184. - Quod non licet episcopo relicta sua civitate ad aliam transire. Ex canone 6 apostolorum.
6.184
Episcopus autem uxorem propriam nequaquam sub obtenu religionis abjiciat; si vero rejecerit, excommunicetur; sed si perseveraverit, dejiciatur.
6.185
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 185. - De eadem re. Ex concilio Sardicensi, cap. 1.
6.185
Osius episcopus dixit: Non minus mala consuetudo, quam perniciosa corruptela funditus eradicanda est, ne cui liceat episcopo de civitate sua ad aliam transire civitatem. Manifesta enim est causa, pro qua re hoc facere tentat, cum nullus in hac re inventus est episcopus qui de majori civitate ad minorem transiret. Unde apparet avaritiae ardore eos inflammari, et ambitioni servire, ut dominationes agant. Si omnibus placet, hujusmodi pernicies severius et austerius judicetur, ut nec laicam communionem habeat, qui talis est. Responderunt universi: Placet.
6.186
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 186. - Quod liceat episcopo, si in Ecclesia persecutionem sustinuerit, ad aliam confugere. Ex decretis Calixti papae per Galliam episcopis missis.
6.186
Si quis episcopus persecutus in sua fuerit Ecclesia, fugiendum est illi ad alteram, eique sociandum[ solatiandum, alias associandus], dicente Domino: Si persecuti vos fuerint in una civitate, fugite in aliam. Si autem utilitatis causa fuerit mutandum, non per se hoc agat, sed fratribus invitantibus, et auctoritate hujus sanctae sedis faciat, non ambitus causa, sed utilitatis.
6.187
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 187. - De episcopo qui principalem ecclesiae suae cathedram neglexerit. Ex concilio Rothomagensi, cap. 6.
6.187
Ut non liceat episcopo principalem cathedram suae paroeciae negligere, et aliam ecclesiam in sua dioecesi magis frequentare.
6.188
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 188. - De eadem re diligentius. Ex concilio Sardicensi, cap. 15.
6.188
Osius episcopus dixit quia nihil praetermitti oportet. Sunt quidam fratres et coepiscopi qui non in ea civitate resident, in qua videntur esse episcopi constituti, quo vel parvam rem illic habeant, alibi autem idonea praedia habere noscuntur, vel affectione proximorum, quibus indulgeant. Hactenus permitti eis oportet ut accedant ad possessiones suas, et disponant, vel ordinent fructum laboris sui, ut post quatuor dominicos dies, id est, post tres hebdomadas, si morari necesse est, in suis potius fundis morentur, aut si est proxima civitas in qua est presbyter, nisi ad ecclesiam videantur facere diem Dominicum, illuc accedant, ut neque res domesticae per absentiam eorum detrimentum sustineant, et ut non frequenter veniendo ad civitatem in qua episcopus moratur, suspicionem jactantiae et ambitionis evadant. Universi dixerunt placere sibi.
6.189
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 189. - Ut episcopus singulis annis paroeciam suam circumeat. Ex concilio Spalensi, cap. 4.
6.189
Ut singulis annis quisque episcopus paroeciam suam circumeat, populumque confirmet ac doceat, et ea quae vitanda sunt prohibeat, et ea quae agenda sunt utiliter agere studeat.
6.190
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 190. - De episcopis qui raro aut nunquam per se plebes sibi commissas visitant. Ex concilio Meldensi, cap. 5.
6.190
Ut episcopi, qui plebes sibi creditas aut raro aut nunquam per seipsos visitant, juxta ordinem evangelicum, et apostolicum atque ecclesiasticum, cum Dominus Ezechieli dicat: Speculatorem dedi te domui Israel, et audies ex ore meo verbum, et annunties eis ex me, etc., a comprovincialibus episcopis acrius coerceantur[ corripiantur].
6.191
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 191. - Ut episcopi presbyteros suos de ministeriis eorum diligenter discutiant. Ex concilio Bracarensi, cap. 2 (conc. Brac. II, cap. 1).
6.191
Placuit nobis atque convenit ut episcopi per singulas ecclesias et dioeceses euntes, primum discutiant clericos quomodo ordinem teneant baptismi, vel missarum, et qualiter quaeque officia in ecclesia peragant, et si recte quidem invenerint, Deo gratias; si vero minime, docere debent ignaros.
6.192
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 192. - Ut episcopi cum paucis paraecias suas circumeant. Ex concilio Toletano, cap. 5.
6.192
Cum episcopus suam dioecesim visitat, nulli prae multitudine onerosus existat, nec unquam quinquagenarium numerum evectionis excedat, nec amplius quam una die per unamquamque basilicam remorandi licentiam habeat.
6.193
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 193. - Si episcopus paraeciam suam visitare nequiverit, viros probabilis vitae pro se mittat. Ex eodem, cap. 6.
6.193
Quod si episcopus languore detentus, aut aliis occupationibus implicatus, visitationem dioeceseos explere nequiverit, presbyteros probabilis vitae, aut diaconos mittat, qui redditus basilicarum et reparationes, et ministrantium vitam inquirant.
6.194
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 194. - Qualem ministrum juxta se episcopus habere debeat. Ex concilio Meldensi, cap. 3.
6.194
Ut quisquis[ forte, quisque] episcopus talem juxta se pro viribus habere decertet, qui juxta sincerissimum et purissimum sensum catholicorum Patrum, fide et observatione mandatorum Dei, seu et praedicationis doctrina, presbyteros plebium assidue instruat, et informet, ne domus Dei vivi( quae est ecclesia) sine lucerna verbi divini remaneat. Sed et eisdem talis existat, quem amor pecuniae non vexet, aut reprobi mores et conversatio reprehensibilis contemptibilem reddat. Hinc est quod cum Moyses, querelam in conspectu Dei poneret, non se posse portare tantum onus quod ei fuerat impositum, audivit a Domino: Congrega mihi septuaginta viros de senioribus Israel, quos tu nosti quod senes populi sint, ac magistri; et auferam de spiritu tuo, tradamque eis ut sustentent tecum onus populi, et non tu solus graveris. Quid in Moyse nisi summum sacerdotium? quid in septuaginta viris, nisi presbyteros accipimus? Quod autem Dominus aufert de spiritu Moysi, traditque eis, patenter ostendit quia hi qui ab episcopo in conspectu Dei vocati sunt, ut secum onus populi sustentent, eadem velle et impertito sibi honore totis viribus cooperari debent. Hoc enim significat, quod non alium, sed ejusdem Moysi spiritum accipiunt.
6.195
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 195. - Ne episcopus laicum sibi ponat vicarium. Ex concilio Bracarensi, cap. 9.
6.195
Nova actione didicimus quosdam ex nostro collegio, contra mores ecclesiasticos, laicos habere in rebus divinis constitutos oeconomos. Proinde pariter tractantes, elegimus ut unusquisque nostrum, secundum Chalcedonensium Patrum decreta, oeconomum ex proprio clero sibi constituat. Indecorum est namque laicum esse vicarium episcopi, et saeculares in ecclesia judicare. In uno enim eodemque officio non debet dispar esse professio. Quod etiam in lege divina prohibetur, dicente Moyse: Non arabis in bove simul et asino, quod est, homines diversae professionis officio uno non sociabis. Unde oportet nos et divinis libris, et sanctorum Patrum obedire praeceptis, constituentes ut hi qui administrationibus ecclesiae pontificibus sociantur, discrepare non debeant nec professione, nec habitu, nec cohaerere et conjungi possunt, quibus studia et vota diversa sunt. Si quis autem episcopus[ post] ecclesiasticam rem ad laicalem procurationem administrandam elegerit, aut sine testimonio oeconomi gubernandam crediderit, verum et contemptor canonum et fraudator ecclesiasticarum rerum, non solum Christo de rebus pauperum judicabitur reus, sed etiam ex concilio manebit obnoxius.
6.196
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 196. - Ut in circuitione episcopi omnes qui sunt in paraecia matricum ecclesiarum, exceptis infirmis, ad synodum ejus venire debeant. Ex concilio Rothomagensi, cap. 11.
6.196
Cum episcopus suam dioecesim circuit; archidiaconus vel archipresbyter cum praeire debet, uno aut duobus diebus ad[ per] paroecias quas visitaturus est, et convocata plebe, annuntiare debet proprii passoris adventum, et ut omnes exceptis infirmis ad ejus synodum die denominata impraetermisse occurrant, et omnimodis ex auctoritate sanctorum canonum praecipere, et minaciter denuntiare debet, quod si quis absque gravi necessitate defuerit, procul dubio a communione Christiana sit repellendus. Deinde adscitis secum presbyteris qui in illo loco servitium debent exhibere episcopo, quidquid de minoribus et levioribus causis corrigere potest, emendare satagat, ut pontifex veniens nequaquam in facilioribus negotiis fatigetur, aut sibi immorari amplius necesse sit ibi, quam expensa sufficiat. Ait enim dominus ad Moysen de hujusmodi cooperatoribus: Ut tecum, inquit, sustentent onus populi, et non tu solus graveris. Et beatus Joannes Baptista adventum Domini praecucurrit praedicando dicens: Poenitentiam agite, etc.; et idem: Parate viam Domini. Siquidem episcopus vicem Christi agere videtur, et ideo cum gaudio et timore, et summa reverentia, a plebibus sibi subjectis suscipiendus est, ut illis cum laude dicatur, quod Apostolus discipulis dicit: Testimonium, inquit, vobis perhibeo, quod ita suscepistis me, sicut angelum Dei, sicut Dominum nostrum Jesum.
6.197
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 197. - Ut episcopi libros gentilium non legant. Ex conc. Carth. IV, cap. 16.
6.197
Ut episcopi libros gentilium non legant, haereticorum autem pro necessitate et tempore.
6.198
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 198. - Ut episcopi prout vulgus intelligere possit, secundum proprietatem communis linguae illorum praedicationem temperent. Ex concilio Remensi, cap. 11 (cap. 15).
6.198
Ut episcopi sermones et homilias sanctorum Patrum, prout omnes intelligere possint, secundum proprietatem communis linguae, praedicare studeant.
6.199
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 199. - Reprehensio episcopi in pulpito paganos libros exponentis. Ex registro Gregorii ad Desiderium episcopum, cap. 180 (Lib. IX, epist. 48).
6.199
Cum multa nobis bona de vestris fuissent studiis nuntiata, ita cordi nostro est nata laetitia, ut negare ea quae sibi fraternitas vestra concedenda poposcerat minime pateremur. Sed post haec venit ad nos, quod sine verecundia memorare non possumus, fraternitatem tuam grammaticam, et illa difficiliora quibusdam exponere. Quam rem ita moleste suscepimus, ac sumus vehementius aspernati, ut ea quae prius dicta fuerant in gemitum et tristitiam verteremus, quia in uno ore cum Jovis laudibus Christi laudes esse non possunt. Et quam grave nefandumque sit episcopos canere quod nec laico religioso conveniat, considera. Et quamvis dilectissimus filius noster Candidus presbyter postmodum veniens, hac de re subtiliter requisitus, negaverit atque vos conatus fuerit excusare, de nostro tamen adhuc animo non recessit, quia quantum exsecrabile est hoc de sacerdote narrari, tanto utrum ita necne sit, districta et veraci oportet satisfactione cognosci. Unde, si fieri potest, haec evidenter quae ad nos perlata sunt inquirere satagemus, ut si falsa esse claruerit, neque nugis et saecularibus litteris studere constiterit, et Deo nostro gratias agamus, qui cor vestrum maculari blasphemiis nefandorum laudibus non permisit, et de concedendis quae poscitis securi jam et sine aliqua dubitatione tractemus.
6.200
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 200. - Quantum discrimen immineat pastoribus qui veritatem Christi praedicare negligunt. Ex decretis Marci papae episc. Aegyp. missis.
6.200
Vae enim erit nobis, qui hujus ministerii onus susceptum habemus, si veritatem Salvatoris nostri Jesu Christi, quam apostoli praedicaverunt, praedicare neglexerimus. Vae erit nobis, si silentio veritatem oppresserimus, qui erogare nummulariis jubemur, id est Christianos populos imbuere et docere. Quid in ipsius Christi futuro dicturi sumus examine, si sermonis ejus veritatem confundimur praedicare? Quid erit de nobis, cum de commissis nobis animabus, et de officio suscepto, rationem justus judex Christus Deus noster districtam exegerit?
6.201
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 201. - Quod episcopum sine intermissione oporteat Ecclesiam suam docere et amare. Ex decretis Evaristi papae fratribus per Aegyptum missis.
6.201
Episcopum vero oportet opportune atque sine intermissione Ecclesiam suam docere, eamque prudenter regere et amare, ut a vitiis se abstineat, ut salutem consequi possit aeternam: et illa cum tanta reverentia ejus doctrinam possit suscipere, eumque et diligere, ut legatum Dei et praeconem veritatis; quia, testante Veritate, Quodcunque ligaverit super terram, erit ligatum et in coelis; et quodcunque solverit super terram erit solutum et in coelis.
6.202
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 202. - De ignorantia omnibus maxime sacerdotibus vitanda. Ex concilio Toletano, cap. 5 (Tol. IV, c. 24).
6.202
Ignorantia mater cunctorum errorum, maxime in sacerdotibus Dei vitanda est, qui docendi officium in populis susceperunt. Sacerdotes enim legere sancta Scriptura admonet, Paulo apostolo dicente ad Timotheum: Intende lectioni et exhortationi. Doctores enim semper se in his permanere sciant. Igitur sacerdotes Scripturas sanctas et canones meditentur, ut omne opus in praedicatione et doctrina consistat, atque aedificent cunctos tam fidei scientia, quam operum disciplina.
6.203
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 203. - Ut episcopus dissidentes concordare compellat. Ex concilio Carthaginensi IV, cap. 26.
6.203
Studendum est episcopo ut dissidentes fratres, sive clericos, sive laicos, ad pacem magis quam ad judicium hortetur.
6.204
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 204. - Ut in die Dominico rerum dijudicationes non fiant ab episcopo. Ex concil. Spalensi, cap. 2.
6.204
Ut nullus episcopus, vel infra positus, die Dominico causas judicare praesumat.
6.205
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 205. - De domestica et interiori conversatione episcoporum. Ex concilio Aurel. cap. 5.
6.205
Decrevit sancta synodus domesticam et interiorem episcopi conversationem totius reprehensionis atque suspicionis impenetrabilem fieri debere ut, juxta Apostolum, provideamus bona non solum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus. Oportet igitur ut in cubiculo episcopi et secretioribus quibuslibet obsequiis sincerae opinionis sacerdotes et clerici assistant, qui vigilantem, orantem, sacra eloquia scrutantem episcopum suum jugiter attendant, ejusque sanctae conversationis testes, imitatores et ad Dei gloriam praedicationis existant.
6.206
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 206. - Ut episcopus quasi hospes se continere debeat. Ex dictis Augustini
6.206
Episcopus quasi hospes fieri debet, et privatam domum non habeat, sed quasi hospes fieri debet, ut Christus ait: Filius hominis non habet ubi caput suum reclinet.
6.207
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 207. - Ut episcopi frequenter missas celebrent. Ex conc. Arausic., cap. 3
6.207
Statuimus ut non tantum Dominicis diebus, et praecipuis festivitatibus episcopi missas celebrent, sed, cum possibile fuerit, quotidiana quaeque sacramenta[ sacrificia] frequentent, nec fastidiant.
6.208
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 208. - Ne episcopus pretio corruptus alterius clericum ordinare praesumat. Ex concilio Nannetensi, c. 1.
6.208
Omnibus ministris ecclesiasticae dignitatis interdicimus, ut nullus, cujuscunque munere aut favore corruptus, clericum alterius paroeciae latenter ac furtive ad ordinationem subintroducere praesumat. Quod si fecerit, juxta Chalcedonense decretum, is qui mediator exstitit, si clericus, proprio gradu decidat, si laicus aut monachus, anathematizetur.
6.209
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 209. - De eadem re. Ex concilio Parisiensi, cap. 22.
6.209
Episcopus non constituat presbyteros aut diaconos alteri subjectos episcopo, nisi forte consilio et voluntate ipsius. Si quis autem tale aliquid agere tentaverit, irrita sit ejus ordinatio, et ipse coerceatur a synodo.
6.210
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 210. - Ut nullus episcopus in alterius episcopi paraecia ad promotionem ministerii accedere praesumat. Ex concilio Antiocheno, cap. 13.
6.210
Nullus episcopus ex alia provincia audeat ad aliam transgredi, et ad promotionem ministerii aliquos in Ecclesiis ordinare, licet consensum praebere videantur nonnulli, nisi litteris tam metropolitani, quam caeterorum episcoporum, qui cum eo sunt, rogatus adveniat, et sic ad actionem ordinationis accedat. Si vero, nullo vocante, inordinato more deproperet super aliquibus ordinationibus et ecclesiasticis negotiis, ad eum non pertinentibus, componendis, irrita quidem quae ab eo geruntur existant, ipse vero incompositi motus sui et irrationabilis audaciae subeat ultionem, ex hoc jam damnatus a sancto concilio.
6.211
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 211. - Ne episcopus alterius Ecclesiae clericum audacter invadere audeat. Ex concilio Nicaeno, cap. 17.
6.211
Si quis episcopus clericum ad alium locum pertinentem audacter invadere et in sua Ecclesia ordinare tentaverit, non consentiente episcopo a quo discessit, ordinatio hujusmodi irrita comprobetur.
6.212
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 212. - De non praesumendis illicitis ordinationibus. Ex epistola Simplicii papae missa Equitio, Florentino et Severo episcopis, cap. 1.
6.212
Relatio nos vestrae dilectionis instruxit, et gestorum series plenius intimavit, Gaudentium Osiniensis Ecclesiae sacerdotem, contra statuta canonum ac nostra praecepta, ordinationes illicitas perpetrasse, quarum illi totam penitus auferri praecipimus potestatem. Scripsimus enim ad Severum fratrem et coepiscopum nostrum, ut, si necesse fuerit, ipse in supradicta Ecclesia, consideratis Patrum regulis, hoc fungatur officio, quo ille abusus esse convictus est, ut hi qui illicite ab eodem sint provecti, ab ecclesiasticis ministeriis sint remoti.
6.213
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 213. - De depositione eorum qui ab episcopo suo solum manus impositionem, et ab alio presbytero reliquam ordinum benedictionem susceperunt. Ex concilio Carthaginensi, cap. 5.
6.213
Ad cognitionem nostri examinis Gabrenensis diaconi relatu pervenit, de quibusdam[ tribus] ipsius Ecclesiae clericis, quod dum unus ad presbyterii, duo ad levitarum ministerium consecrarentur, episcopus eorum, oculorum dolore detentus, fertur manum suam super hos tantum posuisse, et presbyterum quemdam illis contra ecclesiasticum ordinem benedictionem dedisse. Qui licet propter tantam praesumptionis audaciam poterat accusatus judicio praesenti damnari si adhuc in corpore positus, non fuisset mortis vocatione praeventus. Sed quia ille examini divino relictus est, humano judicio accusari non potest; his qui supersunt, et ab eo non consecrationis titulum, sed ignominiae potius elogium perceperunt, ne sibi licentiam talis usurpatio faciat, decrevimus ut gradu sacerdotis, vel levitici ordinis quem perverse adepti sunt, depositi, aequo judicio abjiciantur. Tales enim merito judicati sunt removendi, quia prave inventi sunt constituti.
6.214
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 214. - Ut non valeat sententia episcopi, nisi clericorum suorum praesentia firmetur. Ex eodem conc. cap. 23 (conc. Carth. IV, cap. 32).
6.214
Irrita erit sententia episcopi, nisi clericorum suorum praesentia confirmetur.
6.215
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 215. - Ut episcopus secundum redditus ecclesiarum numerum clericorum faciat. Et concilio Spalensi, cap. 1.
6.215
Ne passim episcopus multitudinem clericorum faciat, sed secundum meritum vel redditus ecclesiarum numerum moderetur.
6.216
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 216. - De episcopis peregrinis. Ex conc. Arelatensi. I, cap. 20.
6.216
De episcopis peregrinis qui in urbem solent venire, quos veraciter episcopos scimus esse, placuit eis locum dari ut offerant.
6.217
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 217. - Ut episcopi levitate vagantes, ad propria redire cogantur. Ex Registro Gregorii ad Syagrium episcopum Augustodunensem, cap. 122. (Lib. VII, ep. 119, seu cap. 117.)
6.217
Cum sacerdotis dignitas eminere videatur, ita quisquis ea ordinatus[ ornatus] est, cunctis se imitandum debet ostendere, ut exemplo sui nulli nocere, sed vitam potius valeat componere subjectorum. Nam si actus dissentiant a nomine, quanto pontificatus ipse plus erigit, tanto magis abjicit[ addicit]. Itaque Mennatem episcopum quemdam, qui illuc de dioecesi nostrae ordinationis[ dioecesi Romanae Ecclesiae nostra ordinatione, etc.,] profectus est, in tanta se levitate didicimus exhibere, ut et nobis de eo major sit verecundia, et illi episcopatus nomen non sit honori, sed oneri. Quod quia pudoris nobis est de eo illa cognoscere, quae in aliarum provinciarum omnino reprehendimus sacerdotibus, fraternitas vestra eum illic immorari amplius non permittat, sed ad nos quantocius reverti compellat, ac magis inventa per omnia occasione transmittat, ut sub ea qua dignum est observantia refrenatus, saeculares mores ad sacerdotalem studeat convertere gravitatem. Nam satis noxium atque perniciosum est ut imitatione ipsius qui aedificari debuerant destruantur, in qua re non solum ille culpabilis, sed etiam qui non restiterit invenitur. Nam consentire videtur erranti, qui corrigenda, ut resecari debeant, non occurrit. Quia vero quidam Theodorus episcopus de dioecesi reverendissimi fratris nostri Constantii Mediolanensis Ecclesiae episcopi, disciplinam( ut dicitur) evitans, illuc venisse firmatur, hortamur, ut et isto diligentius requisito, ad episcopum suum vestra fraternitas transmittat. Et quia sicut legitur, Qui abjicit disciplinam, infelix est, nulla cum illic excusatione patiamini retinere, quatenus ex his qui levitatis eorum vitio possunt decipi, liberentur, et de ipsis habere mercedem, ne hac stultitia pereant, valeatis.
6.218
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 218. - Quandiu episcopus in aliena civitate morari debeat. Ex concilio Sardicensi, cap. 14.
6.218
Osius episcopus dixit: Et hoc quoque statuere debetis, ut ex alia civitate cum venerit episcopus ad aliam civitatem, et, ambitioni magis quam devotioni serviens, voluerit in alia civitate multo tempore residere, forte enim evenit episcopum loci non esse tam instructum neque tam doctum, is vero qui advenit incipiat contemnere eum, et frequenter facere sermonem, ut dehonestet et infirmet ejus personam, ita ut hac occasione non dubitet relinquere assignatam sibi Ecclesiam et transeat ad alienam... Diffinite igitur tempora, quia et non recipi episcopum inhumanum est, et si diutius resideat, perniciosum est. Hoc ergo ne fiat, providendum est. Memini autem superiori concilio fratres nostros constituisse, ut si quis laicus in ea in qua commoratur civitate, quatuor Dominicos dies, id est, per tres septimanas non celebrasset conventum, communione privaretur. Si haec circa laicos constituta sunt, multo magis episcopum nec licet, nec decet, si nulla sit tam gravis necessitas quae detineat, ut amplius a supradicto tempore absens sit ab Ecclesia sua. Universi dixerunt placere sibi.
6.219
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 219. - De suscipiendis episcopis qui persecutionem patiuntur. Ex eodem cap. 21.
6.219
Osius episcopus dixit: Suggerente fratre et coepiscopo nostro Olympio, etiam hoc placuit, ut si aliquis vim perpessus est, et inique expulsus; pro disciplina et catholica confessione, vel pro defensione veritatis effugiens pericula, innocens et devotus ad aliam venerit civitatem, non prohibeatur immorari, quandiu redire possit, aut injuria ejus remedium acceperit, quia durum est eum qui persecutionem patitur non recipi, etiam et larga benevolentia, et humanitas ei est exhibenda. Omnis synodus dixit: Universa quae constituta sunt, catholica Ecclesia universo orbe diffusa custodiat. Et subscripserunt omnes qui convenerant.
6.220
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 220. - De illis qui se dicunt episcopos esse. Conc. Remensi, cap. 43 (concil. Cabillonensi, cap. 43).
6.220
Sunt in quibusdam locis Scoti, et alii erronei qui se dicunt episcopos esse, et multos negligentes absque licentia dominorum suorum sive magistrorum suorum presbyteros et diaconos ordinant. Quorum ordinationem, quia plerumque incidit haeresim[ forte haeresis] et multis erroribus subjacet, modis omnibus irritam fieri debere, omnes uno consensu decrevimus.
6.221
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 221. - Qualiter peregrini episcopi suscipiendi sunt. Ex Registro Gregorii, universis episcopis per Illyricum dilectis, cap. 42 (l. I, ep. 43.)
6.221
Jovinus excellentissimus vir, filius noster, per Illyricum scriptis suis nobis indicasse dignoscitur, a se, sacris apicibus destinatis, jussum fuisse episcopos, quos e propriis locis hostilis furor expulerat, ad eos episcopos qui nunc quoque in locis propriis degunt, pro sustentatione ac stipendiis praesentis vitae esse jungendos, et licet ad haec fraternitatem vestram jussio principalis admoneat, habemus tamen majus horum mandatum aeterni Principis, quo ad haec terribilius peragenda compellimur, ut non dico fratres et coepiscopos nostros, sed etiam ipsos quos nobis contrarios patimur, cum opportunitas postulat, in conferendis subsidiis necessitatum carnalium diligamus. Oportet ergo vos ad hanc rem et coelesti primitus Principi obedientes existere, et imperialibus etiam jussionibus consentire, quatenus fratres coepiscoposque nostros, quos et captivitatis et diversarum necessitatum angustiae comprimunt, debeatis consolandos conveniendosque vobiscum in ecclesiasticis sustentationibus libenter suscipere, non quidem ad communionem episcopalis throni et dignitatem, sed ut ab Ecclesia juxta possibilitatem sufficientia debeant alimenta percipere. Sic enim et proximum in Deo et Deum in proximo diligere comprobamur. Nullam quippe eis in vestris Ecclesiis auctoritatem tribuimus, sed tantum eos vestris solatiis continere summopere hortamur.
6.222
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 222. - Episcopos vel presbyteros ignotos ante probationem in ministerium non admittendos. Ex concilio Rothomagensi, cap. 23 [68].
6.222
Statuimus secundum canonicam cautelam omnes undecunque supervenientes ignotos episcopos vel presbyteros, ante probationem synodalem in ecclesiasticum ministerium non admittere.
6.223
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 223. - Ut episcopus hostilitate compulsus, ad aliam vacantem transeat Ecclesiam. Ex registro Gregorii ad Angelum episcopum (lib. II, c. 25, ad Joannem Squilatinum episc.) .
6.223
Pastoralis officii cura nos admonet destitutis Ecclesiis proprios constituere sacerdotes, qui gregem Dominicum sollicitudine pastorali debeant gubernare. Propterea te Joannem ab hostibus captivatum Lisitanae civitatis episcopum, in Squilatina Ecclesia cardinalem necesse duximus constituere sacerdotem, ut et susceptam semel animarum curam intuitu futurae retributionis impleas, et licet a tua hoste imminente depulsus sis, alienam, quae pastore vacat, Ecclesiam debes gubernare, ita tamen, ut si civitatem illam ab hostibus liberam effectam, Domino protegente, ad priorem statum contigerit revocari, in eam in qua prius ordinatus es Ecclesiam revertaris. Sin autem praedicta civitas continua captivitatis calamitate premitur, in hac in qua et a nobis incardinatus es Ecclesia debeas permanere.
6.224
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 224. - De episcopis, quod omnes homines jure eis obedire debeant. Ex decretis Clementis papae, cap. 15 (ep. 1, longe ante finem).
6.224
Omnes principes terrae, et cunctos homines episcopis obedire, et capita sua submittere, eorumque adjutores existere Petrus praecipiebat, ut omnes pariter fideles et cooperatores legis Dei monstrarentur, ne de eis dicatur: Confundentur et erubescent omnes, qui pugnant adversum te, et erunt quasi non sint, et peribunt viri qui contradicunt tibi. Quaeres eos et non invenies, viros rebelles tuos. Erunt quasi non sint, et veluti consumptio hominis bellantis adversum te... Omnes ergo qui eis contraeunt, ita damnatos et infames usque ad satisfactionem monstrabat, et nisi converterentur, a liminibus ecclesiae alienos esse praecipiebat.
6.225
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 225. - Quod episcopi claves sint Ecclesiae. Ex ejusdem decretis, cap. 37 (ibid., post medium).
6.225
Sanctam ergo Ecclesiam immaculatam omnes servare debere evangelizabat, cujus claves episcopos esse dicebat. Ipsi enim habent potestatem claudere coelum, et aperire portas ejus, quia claves coeli facti sunt. Admonebat autem eos neminem nocere debere, quia oculi Domini sunt, et qui eos tangit, quasi qui tangit pupillam oculi ejus. Et quanta poena dignus sit qui eos scandalizat, ipsum Dominum docuisse dicebat ubi ait: Qui scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris.
6.226
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 226. - Quod episcopos Dominus ad glorificandum se elegerit. Ex eodem, cap. 29 (ibid., longe ante finem).
6.226
Ad glorificandum se, et divina mandata seminanda et evangelizanda, episcopos Dominus elegit, et non ut prohibeantur aut perturbentur aiebat, quoniam qui eos laedit eum laedit cujus legatione funguntur. Praedicare eos assidue et mandata Domini sine intermissione annuntiare rogabat. Opera eorum bona coram hominibus demonstrare, et conscientiam bonam coram Deo habere insinuabat.
6.227
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 227. - De episcopis quod se invicem diligere debeant. Ex eodem cap. 30 (ibid., post medium).
6.227
Episcopos ergo vice apostolorum regere, Dominum docuisse dicebat, et reliquorum discipulorum vicem tenere presbyteros debere insinuabat, et si quis aliquem ex his scandalizaret, gravissimam poenam inferri debere praedicabat. Cunctos se invicem diligere et adjuvare debere, et neminem ab adjutorio fratris se subtrahere instruebat.
6.228
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 228. - Nec episcopus alium episcopum conculcet. Ex concilio Arelatensi primo, cap. 17.
6.228
Ut nullus episcopus alium conculcet, eumque calumniare vel injuriare praesumat. Quod si fecerit gradus sui periculo subjacebit.
6.229
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 229. - De episcopis qui se a fratrum adjutorio subtraxerint. Ex decretis Alexandri papae omnibus episcopis missis, cap. 22 (epist. 2).
6.229
Qui autem ex vestro collegio fugerit[ fuerit], et ab auxilio vestro se subtraxerit, magis schismaticus quam sacerdos esse probabitur. Ecce, inquit Propheta, quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum! Illi vero non in unum habitant, qui a fratrum se solatio subtrahunt, et, quod deterius est, qui fratribus insidias ponunt, aut laqueos praeparant. Item post pauca. Nos ergo qui discipuli Domini et dici esse cupimus, portare crucem Domini et compati fratribus debemus, et non quascunque eis insidias aut foveas praeparare, quia talionem recipiet[ meretur], qui fratribus foveam parat. Nolite errare, fratres, quia Deus non irridetur. Hujus rei gratia Dominus vobis commisit Ecclesiam suam, ut pro omnibus laboretis et cunctis oppressis opem ferre non negligatis. Unde et Dominus per prophetam loquitur, dicens: Haec dicit Dominus: Judicate mane judicium, et eruite vi oppressos de manu calumniantis, ne forte egrediatur, quasi ignis, indignatio mea et succendatur, et non sit qui exstinguat. Vos ergo qui in summa specula a Domino constituti estis, attendere eos et opprimere oportet qui inter fratres seditiones et scandala excitant, ne simul cum eis pereatis.
6.230
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 230. - De episcopis qui se canino dente corroserint. Ex ejusdem ad eosdem, cap. 13 (eadem epistola, paulo ante).
6.230
Si vero( quod absit!) discordes fueritis, et canino dente vos derodere coeperitis, non solum eos non superabitis, sed et vebis ipsis nocebitis, atque ab eis superabimini, et nocenter forte peribitis.
6.231
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 231. - De episcopis qui fratribus nocere desiderant. Ex decretis Bonifacii papae.
6.231
Sicut omnis qui diligit fratrem suum, ex Deo est, ita omnis qui odit proximum suum ex diabolo est; dilectione enim sola discernitur quis ex quo genitus approbetur, dicente Joanne: In hoc manifesti sunt filii Dei et filii diaboli. Omnis qui non facit justitiam et non diligit fratrem suum, non est ex Deo. Quoniam haec est annuntiatio quam ab initio audistis: Ut diligamus alterutrum. Et post paululum: Omnis qui odit fratrem suum homicida est. Et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem. Ecce homicida esse probabiliter declaratur, qui a fraterna societate dividitur. Nam et si manus non moveat ad occidendum, pro eo tamen quia munitus est[ immitis, al., nititur] ad nocendum, jam a Deo homicida tenetur. Vivit ille, et iste jam interfector convincitur. Cum his igitur praeceptis beatus apostolus Paulus consona praedicatione concordat dicens: Non occidat sol super iracundiam vestram: et Nolite locum dare diabolo( Ibid). Item. Relatae nobis sunt quorumdam sacerdotum personae in tantam obstinationis efferbuisse discordiam, ut non solum illos ab ira occasus solis non revocet, sed ne annosa quidem transactio temporum, ad bonum charitatis inclinet; quippe in quorum cordibus idem sol justitiae Christus occubuit, ut ad lumen charitatis[ veritatis] redire vix possint. Horum igitur et similium discordantium fratrum oblationes, juxta antiquam canonum definitionem, nullo modo recipiendas esse censemus, persenis tamen discordantium in speciali definitione praecipimus, ut antequam eos reconciliatio vera innectat, nullus eorum accedere ad altare Dei audeat, vel gratiam sanctae communionis percipiat, sed geminato tempore per poenitentiam compensabunt, quo discordiae servierunt. Quod si unus eorum alio contemnente, ad satisfactionem charitatis cucurrerit, ex eo tempore jam pacificus intra ecclesiam recipietur, ex quo ad concordiam festinasse convincitur, sententia tamen superiori servata, ut tempus quod in ira expendit, geminatum in poenitentiae satisfactione persolvat.
6.232
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 232. - Ut episcopi a solo Domino sint judicandi. Ex decretis Clementis papae, cap. 38.
6.232
Episcopos autem a solo Domino judicandos aut removendos, et non ab aliis esse dicebat, quia sui sunt, et non alterius. Et quis est qui alterius judicet servum: Nam si ista non patiuntur homines, nec Deus coelorum[ deorum], et Dominus dominantium haec ullatenus patitur. Unde et prophetas sibi testes esse dicebat, per quos Dominus loquitur dicens: Ecce excoxi te, sed non quasi argentum elegi te in camino paupertatis. Propter me faciam, ut non blasphemer, et gloriam meam alteri non dabo.
6.233
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 233. - Nimis timendum esse et praevidendum, me offendantur episcopi. Ex decretis Evaristi papae fratribus per Aegyptum missis, cap. 6.
6.233
Nimis timenda est, fratres, haec sententia, et praevidendum est vobis, ne offendatis eos qui tantam a Domino habent potestatem, et ideo potius obediendi, diligendi, et non detrahendi vel lacerandi aut ejiciendi sunt, sed portandi et amandi, ipso dicente Domino: Qui vos audit, me audit, et qui vos spernit, me spernit. Ideo haec vobis, et omnibus fidelibus scribimus, fratres, ut ab his caveatis, et posteris vestris non malum, sed bonum exemplum relinquatis, quoniam injuria episcoporum ad Christum pertinet, cujus vice funguntur.
6.234
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 234. - Ne criminatio ovium contra episcopum suum recipiatur. Ex prima epistola Calixti papae.
6.234
Calixtus episcopus Ecclesiae catholicae urbis Romae, Benedicto fratri et coepiscopo, salutem in Christo. Criminationes contra doctorem nemo suscipiat, quia non oportet filios patres reprehendere, nec servos dominos lacerare. Filii ergo doctorum sunt omnes quos instruunt, et sicut filii patres carnales, sic et hi patres debent diligere spirituales. Non enim bene vivunt qui non recte credunt, aut patres reprehendunt, vel detrahunt suis. Doctores ergo qui et Patres vocantur, magis portandi quam reprehendendi sunt, nisi in recta fide erraverint. Nullus ergo doctorum per scripta accusetur, nec nisi fideli et legitimo qui etiam irreprehensibilem vitam ac conversationem ducat, accusatori respondeat, quia indignum est ut doctor stulto et indocto atque reprehensibiliter viventi, respondeat, juxta stultitiam suam, dicente Scriptura: Non respondeas stulto juxta stultitiam suam. Non bene vivit qui non recte credit. Nihil mali vult, qui fidelis est. Si quis fidelis est, videat ne falsa loquatur, aut cuiquam insidias ponat. Fidelis homo semper fideliter agit, et infidelis callide insidiatur, atque fideles et pie ac juste viventes perdere nititur, quia similis similem sibi quaerit. Infidelis vero homo mortuus est in corpore vivente, econtra sermones fidelis hominis vitam custodiunt auditorum. Doctorem enim catholicum, et praecipue Domini sacerdotem, sicut nullo errori implicari, ita nulla oportet machinatione aut cupiditate violari, dicente Scriptura sancta: Post concupiscentias tuas ne eas, et a voluntate tua avertaris.
6.235
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 235. - Quod injustum judicium jussu regis vel episcopi, vel alicujus potentis factum, irritum habeatur. Item idem ( paulo post ).
6.235
Quidquid irreprehensibile est catholica defendit Ecclesia. Nulli imperatori, vel cuiquam pietatem custodienti licet aliquid contra mandata divina praesumere. Injustum ergo judicium et definitio injusta, regio metu aut jussu, aut cujuscunque episcopi aut potentis, a judicibus ordinata vel acta, non valeat. Homini religioso parum esse debet inimicitias aliorum non exercere vel augere, male loquendo, nisi etiam eas exstinguere bene loquendo studuerit. Melior est in malis factis humilis confessio quam in bonis superba gloriatio.
6.236
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 236. - Ne aliquis alterius terminos usurpet, nec alterius paraecianum judicet aut excommunicet. Item in secundo decretali suo.
6.236
Nemo alterius terminos usurpet, nec alterius paroecianum judicare aut excommunicare praesumat, quia talis dijudicatio aut excommunicatio vel damnatio nec rata erit, nec vires ullas habebit, quoniam nullus alterius judicis nisi sui, sententia tenebitur aut damnabitur. Unde Dominus loquitur dicens Ne transgrediaris terminos antiquos quos posuerunt patres tui.
6.237
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 237. - Qui non debeant recipi ad accusationem, et testimonium contra episcopos. Anacletus papa tertius a Petro, in primo decretali suo, omnibus episcopis.
6.237
Beatus praedecessor noster Clemens, vir apostolicus, et Spiritu Dei plenus, una cum reliquis sanctis collegis suis statuit, dicens: Accusandi vel testificandi licentia denegetur his, qui Christianae religionis et nominis dignitatem, et suae legis vel sui propositi normam aut regulariter prohibita neglexerint. Transgressor enim sponte legis suae, ejusque violatores apostatae nominantur. Omnis enim apostata refutandus est ante reversionem suam, nec in accusationem recte agentium, aut testimonium recipiendus[ suscipiendus]. Scimus autem multos ob id infestare doctores, ut eos perdant et propriae voluntatis placita adimpleant, non propterea tamen doctores, in quantum vires suppetunt, a recta aemulatione et bona intentione recedere debent, scientes quia Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam. Nihil est autem illo pastore miserius qui luporum laudibus gloriatur; quibus si placere voluerit atque ab his amari delegerit, erit hinc ovibus magna pernicies. Nullus ergo pastorum placere lupis et gregibus ovium potest. Deo enim perfecte sacrificantes non debent vexari, sed portari, consolari atque ab omnibus venerari.
6.238
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 238. - De eodem expressius. Idem, in secundo decretali suo, episcopis Italiae.
6.238
Accusatio eorum quoque, super qua nos consulere voluistis, non nisi ab idoneis et probatissimis viris, qui et suspicionibus et sceleribus careant, fieri debet, quia Dominus sacri sui corporis tractatores a vilibus et reprobis, ac non idoneis personis infamari noluit, nec calumniari, sed ipse proprio flagello peccantes sacerdotes a templo ejecit. Unde liquet quod summi sacerdotes, id est episcopi, a Deo sunt judicandi, non ab humanis aut pravae vitae hominibus lacerandi, sed potius ab hominibus fidelibus portandi, ipso Domino exemplum dante, quando per seipsum, et non per alium vendentes et ementes ejecit de templo sacerdotes. Nullus enim, ut reor, inter nos invenitur qui velit servum suum ab alio quam a se judicari. Quod si praesumptum fuerit, aut multo indignatione ipse irascitur, aut potius vindictam quaerit super eum. Unde et Dominus ait per propheram: Qui vos tangit, tangit pupillam oculi mei Et paulo post. Si detractores quorumcunque graviter judicantur, et in perditionis laqueum cadunt, multo magis laceratores et detractores atque accusatores famulorum Dei damnantur, et in barathrum, nisi se correxerint et per eorum satisfactionem condignam egerint poenitentiam, indubitanter vadunt et vindicibus flammis exuruntur. Haec et alia periculosa considerantes apostoli statuerunt ne facile commoverentur, aut lacerarentur, vel accusarentur columnae sanctae Dei Ecclesiae, quae apostoli et successores eorum non immerito dicuntur. Sed si quis adversus eos vel Ecclesias eorum commotus fuerit aut causas habuerit, prius ad eos recurrat charitatis studio, aut familiari colloquio, ea sanent commoti quae sananda sunt, et charitative emendent quae juste emendenda cognoverint. Si autem aliqui eos prius quam hoc egerint lacerare, accusare, aut infestare praesumpserint, excommunicentur, et minime absolvantur antequam per satisfactionem, ut jam dictum est, condignam egerint poenitentiam, quoniam injuria eorum ad Christum pertinet, cujus legatione funguntur. Item. Ejectionem quoque, ut supra memoratum est, summorum sacerdotum sibi Dominus reservavit; licet electionem eorum bonis sacerdotibus et spiritualibus populis concessisset.
6.239
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 239. - Quod accusatores et testes esse non possunt, qui ante hesternum diem, aut nudiustertius inimici fuerunt. Idem in tertio decretali suo.
6.239
Accusatores et testes esse non possunt, qui ante hesternum diem aut nudiustertius inimici fuerunt, ne irati nocere cupiant, vel laesi se ulcisci velint. Inoffensus ergo accusatorum et testium affectus quaerendus est, et non suspectus. Et paulo inferius. Deteriores quippe sunt qui praepositorum vitam moresque corrumpunt, his qui substantias aliorum praediaque corrumpunt. Sententia quippe Cham filii Noe damnantur, qui suorum praepositorum culpam produnt, ceu Cham qui verenda patris non operuit, sed deridenda monstravit. Pastor Ecclesiae si a fide exorbitaverit, erit a fidelibus corrigendus, sed pro reprobis moribus magis est tolerandus quam distringendus; quia rectores Ecclesiae a Deo judicandi sunt, sicut ait Propheta: Deus stetit in Synagoga deorum, in medio autem deos dijudicat. Item. Tam sacerdotes quam reliqui fideles omnes summam debent habere curam de his qui pereunt, quatenus eorum redargutione aut corrigantur a peccatis, aut si incorrigibiles sunt[ apparuerint], ab ecclesia separentur.
6.240
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 240. - Quod a plebe vel a vulgaribus hominibus non sit arguendus vel accusandus episcopus. Evaristus papa episcopis Africae (epist. 2) .
6.240
Non est itaque a plebe aut a vulgaribus hominibus arguendus vel accusandus episcopus, licet sit inordinatus; quia pro meritis subditorum disponitur vita rectorum. Unde, si qui sunt vituperatores aut accusatores episcoporum, vel reliquorum sacerdotum, non oportet eos a judicibus Ecclesiae audiri, antequam eorum discutiatur aestimationis suspicio vel opinio, qua intentione, qua fide, qua temeritate, qua vita, qua conscientia, quove merito, si pro Deo, aut pro vana gloria, aut inimicitia vel odio, vel cupiditate ista praesumpserint. Et paulo post. Deus omnipotens ut nos a praecipitante sententiae prolatione compesceret, cum omnia nuda et aperta sint oculis ejus, mala tamen Sodomorum noluit audita judicare, priusquam manifeste agnosceret quae dicebantur. Unde ipse ait: Descendam et videbo utrum clamorem, qui venit ad me, opere compleverint, an non est ita, ut sciam. Deus omnipotens cui nihil absconditum est, sed omnia ei manifesta sunt, etiam antequam fiant, non ob aliud haec et alia multa quae hic prolixitatem vitantes non inseruimus, per se inquirere dignatus est, nisi ut nobis exemplum daret, nec praecipites in discutiendis et judicandis negotiis essemus.
6.241
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 241. - De extorta confessione. Alexander papa quintus a Petro in primo decretali suo omnibus episcopis misso.
6.241
Si sacerdotibus vel actoribus Ecclesiae quaedam scripturae quoquomodo per metum, aut fraudem, aut per vim extortae fuerint, vel ut[ velut] se liberare possent quocunque ab eis conscriptae vel laboratae fuerint ingenio, ad nullum eis praejudicium vel nocumentum valere censemus, neque ullam eis infamiam aut calumniam, aut a suis sequestrationem bonis unquam auctore Deo, et sanctis apostolis eorumque successoribus sustinere permittimus. Paulo post. Confessio enim in talibus non compulsa, sed spontanea fieri debet: omnis enim confessio quae fit ex necessitate, fides non est. Confessio ergo in talibus non extorqueri, sed debet sponte proferri[ profiteri]: pessimum est enim de suspicione aut extorta confessione quemquam judicare, cum magis inspector cordis sit Dominus quam operis. Paulo post. Non potest autem humano condemnari examine, quem Dominus suo reservavit judicio. Si omnia namque in hoc saeculo vindicata essent, locum divina judicia non haberent. Et paulo post. Pejus malum non esse existimo, quam Christianos suis invidere sacerdotibus.
6.242
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 242. - Quo ordine adeundi sint primates vel alii judices. Idem.
6.242
Si quis erga episcopum vel actores Ecclesiae quamlibet querelam justam habere crediderit, non prius primates aut alios adeat judices, quam ipsos a quibus se laesum existimat conveniat familiariter, non semel, sed saepissime ut ab eis aut justitiam suam accipiat, aut excusationem. Si autem secus egerit, ab ipsis et ab aliis communione privetur, tanquam apostolorum Patrumque aliorum contemptor.
6.243
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 243. - Quod nec oves pastorem suum reprehendere, nec plebs episcopum accusare, nec vulgus eum debeat arguere. Pius papa ( I ) IX a Petro omnibus Ecclesiis.
6.243
Oves pastorem suum non reprehendant, plebs episcopum non accuset, nec vulgus eum arguat, quia non est discipulus super magistrum. Episcopi a Deo sunt judicandi, qui eos sibi oculos elegit. Nam a subditis aut a pravae vitae hominibus non sunt arguendi, aut accusandi, aut lacerandi. Et in sequentibus. Nemo bonum faciens alteri verbo aut facto nocere vult. Quanto minus in suspicionem debet venire fidelis homo, ut dicat aut faciat ea quae pati non vult? Quia omnis suspicio est potius repellenda, quam approbanda vel recipienda. Item idem in secundo decretali suo. Sicut qui Ecclesiam Dei vastat, ejusque praedia et donaria exspoliat et invadit, fit sacrilegus; sic et ille qui ejus sacerdotes insequitur, sacrilegii reus existit, et sacrilegus judicatur. Et sicut peccatum quod in Deum committitur gravius est quam quod in hominem, sic gravius est sacrilegium agere quam fornicari. Paulo post. Si quis sacerdotum vel reliquorum clericorum suo episcopo inobediens fuerit, aut ei insidias paraverit, aut contumeliam aut calumniam, et convinci potuerit, mox curiae tradatur, et recipiat quod inique gessit.
6.244
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 244. - De incertis judiciis vitandis, et quod nec vera sint credenda, nisi certis indiciis probata, et judiciario ordine publicata. Victor papa fratribus Alexandriae positis (ep. 1, c. 2) .
6.244
Audivimus apud vos vestrosque diversa judicia fieri, et incerta judicari. Incerta, charissimi, nullatenus judicemus, quoadusque veniat Dominus qui latentia producet in lucem et illuminabit abscondita genebrarum, et manifestabit consilia cordium. Quia quamvis vera sint, non tamen credenda sunt, nisi quae manifestis indiciis comprobantur, nisi quae manifesto judicio convincuntur, nisi quae judiciario ordine publicantur. Item. Paulo post. Placuit ut accusatus vel judicatus a comprovincialibus in aliqua causa episcopus licenter appellet, et adeat apostolicae sedis pontificem, qui aut per se aut per vicarios suos ejus retractari negotium procuret, et dum iterato judicio pontifex causam suam agit, nullus alius in ejus loco ponatur aut ordinetur episcopus, quoniam quanquam comprovincialibus episcopis accusati causam pontificis scrutari liceat, non tamen definire inconsulto Romano pontifice permissum est. Et alibi in statutis legitur Apostolicis: Si quis putaverit se a proprio metropolitano gravari apud patriarcham vel primatem dioeceseos, aut penes universalis apostolicae Ecclesiae judicetur sedem. Nihil aliud est, fratres, talis praesumptio, nisi apostolorum suorumque decessorum[ successorum] terminos transgredi, eorumque decreta violari.
6.245
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 245. - Quomodo judicandus sit episcopus, et quot testibus convincendus. Zephyrinus XIV a Petro, in primo decretali suo, omnibus episcopis per Siciliam.
6.245
Patriarchae vel primates accusatum discutientes episcopum, non ante sententiam proferant finitivam quam apostolica fulti auctoritate, aut reum se ipse confiteatur, aut per innocentes et regulariter examinatos convincatur testes. Qui minori non sint numero quam illi discipuli fuerunt, quos Dominus in adjumentum apostolorum eligere praecepit, id est 72. Detractores quoque qui divina auctoritate eradicandi sunt, et auctores inimicorum ab episcopali submovemus accusatione vel testimonio. Nec summorum quispiam minorum accusationibus impetatur aut dispereat, neque in re dubia certa judicetur sententia, nec ullum judicium nisi ordinabiliter habitum teneatur. Absens vero nemo judicetur, quia et divinae et humanae hoc prohibent leges. Accusatores autem eorum omni careant suspicione, quia columnas suas Dominus firmiter stare voluit, non a quibuslibet agitari. Nullum namque eorum sententia a suo judice non dicta constringat, quia et leges saeculi idipsum fieri praecipiunt. Duodecim enim judices quilibet episcopus accusatus si necesse fuerit eligat, a quibus ejus causa juste judicetur. Nec prius audiatur, aut excommunicetur vel judicetur, quam ipsi per se eligantur, et regulariter vocato ad suorum primo conventum episcoporum, per eos ejus causa juste audiatur et rationabiliter discernatur. Finis vero ejus causae ad sedem apostolicam deferatur, ut ibidem determinetur.
6.246
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 246. - Quod spoliati episcopi respondere non debeant, nisi res ablatae prius eis restituantur. Idem in secundo decretali suo fratribus per Aegyptum.
6.246
Nuntiatum est sedi apostolicae per apocrisiarios vestros, quosdam fratrum nostrorum episcoporum videlicet ab ecclesiis et sedibus propriis pelli, suaque eis auferri supellectilia, et sic nudos et exspoliatos ad judicia vocari. Quod omni ratione caret: cum constituta apostolorum eorumque successorum, et praecepta imperatorum, ac constitutiones legum idipsum prohibeant, ac apostolicae sedis auctoritas idipsum fieri vetet. Praeceptum est ergo in antiquis statutis, episcopos ejectos, atque suis rebus exspoliatos ecclesias proprias recipere, et primo sua omnia eis reddi, et tum demum si quis eos juste accusare voluerit, aequo periculo facere, judices esse decernentes, episcopos recta facientes[ sapientes] et in ecclesia convenientes, ubi testes essent singulorum qui oppressi videbantur, nec prius eos respondere debere, quam omnia sua eis et ecclesiis eorum legibus integerrime restituantur.
6.247
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 247. - Injuste condemnatos oportere restitui. Sixtus papa XXIII a Petro, in secundo decretali suo fratribus per Hispaniam.
6.247
Fratres quos timore terreno injuste damnastis, scitote a nobis juste esse restitutos. Quibus ex auctoritate sancti Petri, apostolica auctoritate omnia quae eis ablata sunt integerrime reddi praecipimus, si non vultis et vos et principes vestri a collegio nostro et membris ecclesiae separari. Justo enim judicio Dei plerumque peccatoribus potestas, qua sanctos ipsius persequuntur, conceditur, ut qui Spiritu Dei juvantur et aguntur fiant per laborum exercitia clariores. Illi tamen qui hoc agunt nullatenus evadunt poenam; quia, ut ait Dominus: Vae illi per quem scandalum venit. Item. Paulo post. Incerta non judicemus quoadusque veniat. Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium. Et quamvis vera sint, non tamen credenda sunt, nisi quae certis indiciis comprobantur, nisi quae manifesto judicio convincuntur, nisi quae judiciario ordine publicantur. Nullus ergo humano potest condemnari examine, quem Deus suo judicio reservavit. Haec omnia summopere sunt praecavenda, ne praesumptores esse videamur. Et accusatio episcoporum non est facile recipienda, dicente Domino: Non suscipias vocem mendacii; et Apostolus inquit: Adversus presbyterum inscriptionem non esse recipiandam, absque duobus vel tribus idoneis testibus. Si haec de presbyteris vel caeteris fidelibus sunt praecavenda, quanto magis de episcopis.
6.248
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 248. - Quod episcopus accusantium propositionibus non respondeat, nec ad concilium veniat, nisi res ablatae prius restituantur, et quales esse debeant accusatores. Felix episcopus, episcopis Galliae in secundo decretali suo.
6.248
Si suis fuerit episcopus aut Ecclesiae rebus sibi commissae exspoliatus aut, quod absit! quod alienum ab omnibus esse debet fidelibus! a sede propria ejectus, aut in detentione aliqua a suis ovibus fuerit sequestratus, tunc canonice ante in pristino statu restituatur, cum omni privilegio sui honoris, et sua omnia quae insidiis inimicorum suorum ei ablata fuerunt, legibus redintegrentur, nec convocari nec judicari poterit, nisi ipse pro sua necessitate minime tamen judicandus, advenire sponte elegerit. Nullatenus ergo a quoquam cogatur antequam integerrime omnia, quae per suggestiones inimicorum suorum amiserat, potestati ejus ab honorabili concilio legali ordine redintegrentur: Praesul vero cum omni honore statui pristino reddatur, et ipse dispositis ordinatisque libere ac secure diu suis rebus, tunc regulariter infra quatuor aut quinque, aut septem menses, juxta quod possibilitas ei fuerit, et non ante convocatus, ad tempus, in concilio legitimo, et canonico, veniat ad causam, et, si ita juste videtur, accusantium propositionibus respondeat. Item. Quod si ex utraque parte ad causam dicendam convenerint( quia unus absque altero audiri non debet) quaerendum est in judicio cujus sint conversationis et fidei, atque suspicionis accusatores, aut qua intentione hoc faciant, quia ad hoc admitti non debent, nisi bonae conversationis et rectae fidei viri, hi videlicet qui omni suspicione careant, et bonae vitae aestimatione clareant, neque infames existant. Quod si accusatorum personae in judicio episcoporum culpabiles apparuerint, ad arguendum non admittantur, nisi proprias causas asserere, non tamen criminales vel ecclesiasticas voluerint. Infamis enim persona, nec procurator potest esse, nec cognitor. Absente vero adversario non audiatur accusator, nec sententia absente parte alia a judice dicta, ullam obtinebit firmitatem. Neque absens per alium accusare vel accusari poterit, nec affinis testis admittatur. Neminem ergo exhiberi de provincia ad provinciam, vel ad comitatum oportet, nisi ad relationem judicis, ad quem fuerit appellatum, id est ut actor semper rei forum sequatur. Si quis autem judicem adversum sibi senserit, vocem appellationis exhibeat, quam nulli oportet negari. Peregrina vero judicia generali actione prohibemus, quia indignum est ut ab externis judicetur, qui comprovinciales et a se electos debet habere judices.
6.249
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 249. - Quod episcopi ad concilium vocati non debeant venire, nisi tanto tempore super sederint, quanto tempore vel ecclesiis vel rebus suis spoliati sunt. Eusebius papa in secundo decretali suo, fratribus per Alexandriam et Aegyptum.
6.249
In scripturis vestris reperimus quosdam episcopos vestris in partibus a propriis ovibus accusatos, aliquos videlicet ex suspicione, et aliquos ex certa ratione, et idcirco quosdam suis esse rebus exspoliatos, quosdam vero a propria sede pulsos; quos sciatis nec ad synodum comprovincialem, nec ad generalem posse convocari, nec in aliquo judicari, antequam cuncta quae eis sublata sunt, legibus potestati eorum redintegrentur. Prius ergo oportet omnia illis legibus redintegrari, et ecclesias quae sibi sublatae sunt, cum omni privilegio suo restitui, et postmodum non sub angusti temporis spatio, sed tantum temporis spatium eis indulgeatur, quantum exspoliati vel pulsi esse videntur, antequam ad synodum convocentur, et ab omnibus quisque suae provinciae episcopis audiatur. Nam nec convocari ad causam, nec judicari potest exspoliatus, vel expulsus, quia non est privilegium quo exspoliari possit jam nudatus, unde et antiquitus decretum est omnes possessiones, et omnia sibi sublata, atque fructus cunctos, ante litem contestatam perceptor vel primas possessori restituat. Item. Est in antiquis Ecclesiae statutis decretum ut qui aliena invadit, non exeat impunitus, sed cum multiplicatione omnia restituat. Unde et in Evangelio scriptum est: Quod si aliquid defraudavi, reddo quadruplum. Et in legibus saecularibus cautum habetur: Qui rem subripit alienam, illi cujus res direpta est in undecuplum quae sublata sunt restituat.
6.250
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 250. - Episcopos ab ovibus suis non reprehendendos, nisi in fide erraverint. Ex epist. Anacleti papae scripta omnibus sacerdotibus Christi, cap. 1 (epist. 3).
6.250
Doctor autem vel pastor Ecclesiae, si a fide exorbitaverit, erit a fidelibus corrigendus; sed pro reprobis moribus magis est tolerandus quam distringendus, quia rectores Ecclesiarum a Domino sunt judicandi, sicut ait Propheta: Deus stetit in synagoga deorum, in medio autem deos dijudicat( Psal. LXXXI). Unde oportet unumquemque fidelem, si viderit aut cognoverit plebes suas adversus pastorem suum tumescere, aut cleri[ clerum, al., contra clerum] detractionibus vacare, hoc vitium pro viribus exstirpare, prudenterque corrigere satagat, nec eis in quibuscunque negotiis misceri, si incorrigibiles apparuerint, antequam suo reconcilientur doctori, praesumat, quoniam tam sacerdotes quam reliqui fideles omnes, summam debent habere curam, de his qui pereunt, quatenus eorum redargutione aut corrigantur a peccatis, aut, si incorrigibiles apparuerint, ab Ecclesia separentur.
6.251
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 251. - De eadem re. Ex decretis Clementis papae (epist. 1) .
6.251
Ipsi autem episcopi si exorbitaverint, ab istis non sunt reprehendendi vel arguendi, sed portandi, nisi in fide erraverint. Hi ergo super hos sunt, non illi super istos, quoniam major a minore non argui nec judicari potest. Nullus se extollat erga doctores ac magistros suos, quia discipulus super magistrum esse non potest, nec debet; nullus velit dici sanctus antequam sit; sed prius sit, ut verius dicatur. Praecepta Domini doctorumque ac magistrorum facta quotidie adimplere, et in Christi nomine pro inimicis orare oportet.
6.252
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 252. - De eadem re. Ex epistola Eusebii papae, cap. 20 (Anacletus, ep. 3, c. 5).
6.252
Necesse enim est ut rectores a subditis timeantur, et ab ipsis corrigantur, ut humana formidine peccare metuant, qui divina judicia non formidant. Deteriores quippe sunt qui doctorum vitam moresque corrumpunt his qui substantias aliorum praediaque diripiunt. Ipsi quidem ea quae extra nos, licet nostra sint, auferunt; nostri vero detractores, et morum nostrorum corruptores, sive qui adversum nos armantur, proprie nos ipsos decipiunt, et ideo juste infames sunt, et merito ab ecclesia extorres fiunt.
6.253
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 253. - Quod infames sunt qui praelatorum vitam corripiunt, et conversationi detrahunt. Ex decretis Caii papae, cap. 7 (Euseb. epist. 2 ad episc. Alexandriae.)
6.253
Oves vero quae pastori suo commissae fuerint, eum nec reprehendere, nisi a recta fide exorbitaverit, debent, nec ullatenus accusare possunt, quia facta pastorum oris gladio ferienda non sunt, quanquam recte reprehendenda videantur.
6.254
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 254. - De non reprehendendis episcopis. Ex decretis Evaristi papae omnibus per Aegyptum fratribus missis, cap. 18.
6.254
Audivimus enim quosdam a vobis infamatos et dilaceratos episcopos et a civitatibus propriis pulsos,( quia[ qui] alibi episcopi constitui non possunt, nisi in civitatibus non minimis) et alios in eis ipsis viventibus constitutos. Ideo haec vobis scribimus, ut sciatis haec fieri non licere, sed proprios revocari, et integerrime restitui debere. Illos vero qui adulterina foeditate suas sponsas( quas et uxores eorum praefixo tenore esse intelligimus) tenent, ejici, ut adulteros atque infames fieri, eosque ab ecclesiasticis honoribus arceri jubemus. Si autem adversus eos aliquam querelam habueritis, his peractis inquirendum erit, et auctoritate hujus sanctae sedis terminandum.
6.255
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 255. - De infamatis et dilaceratis episcopis, et a civitatibus propriis expulsis, sine Romana auctoritate. Ex decretis Stephani papae omnibus episcopis, cap. 65 (ep. 2, c. 1).
6.255
Nullus enim episcoporum, dum suis fuerit rebus exspoliatus, aut a sede propria pro qualibet occasione pulsus, debet accusari, aut a quoquam ei potest crimen objici, priusquam integerrime restauretur, et omnia, quae ei ablata quocunque sunt ingenio, legibus redintegrentur, et ipse sedi propriae et pristino statui regulariter reddatur, ita ut omnes possessiones, et cuncta sibi praedia injuste sublata, atque fructus omnes ante conceptam accusationem primates, et synodus episcopo de quo agitur, funditus restituant, quia hoc non solum ecclesiasticae, sed etiam saeculi leges fieri prohibent. Neque aliquis eorum aut ecclesiarum actor[ auctor] vel defensor ad aliquos prius accusari debet, quam ipse charitative bis aut ter ab eis, qui se laesos aestimant, vel eos pro aliquibus erratibus corripere cupiunt, conveniatur, ut ab eis aut familiarem emendationem, aut justam percipiat excusationem. Quod qui praesumpserit, liminibus arceatur Ecclesiae, usque ad condignam satisfactionem.
6.256
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 256. - Ut episcopus non dijudicetur qui suis rebus est spoliatus. Ex decretis Felicis papae episcopis per Aegyptum missis, cap. 10.
6.256
Nullus enim episcopus qui suis est rebus exspoliatus, aut a sede propria vi aut terrore pulsus, antequam omnia sibi ablata legibus restituantur, et ipse pacifice annum vel plus suis fruatur honoribus, sedique propriae sit regulariter restitutus, juxta canonicam institutionem accusari, vocari, judicari, aut damnari potest.
6.257
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 257. - Ut episcopi criminati libere apostolicam sedem appellent, et quod non possunt sine Romano pontifice vel ejus vicario judicari. Ex decretis Julii papae orientalibus episcopis missis, cap. 18. (Sixtus II, id habet, ep. 1.)
6.257
Ut omnes episcopi qui in quibusdam gravioribus pulsantur vel criminantur causis, quoties necesse fuerit, libere apostolicam appellent sedem, atque ad eam, quasi ad matrem, confugiant, ut ab ea( sicut semper fuit) pie fulciantur, defendantur et liberentur. Cujus dispositioni omnes majores et ecclesiasticas causas, et episcoporum judicia, antiqua apostolorum eorumque successorum atque canonum auctoritas reservavit, quoniam culpantur episcopi qui aliter erga fratres egerint quam ejusdem sedis papae fieri placuerit. Placuit ut accusatus vel judicatus a comprovincialibus in aliqua causa episcopus, licenter appellet et adeat apostolicae sedis pontificem, qui aut per se aut per vicarios suos, ejus negotium retractari procuret. Et dum iterato judicio pontifex suam causam agit, nullus alius in ejus loco subrogetur, ponatur aut ordinetur episcopus, quoniam quanquam comprovincialibus episcopis, accusati causam pontificis liceat scrutari, non tamen definiri inconsulto Romano pontifice permissum est, cum beato Petro apostolo, non ab alio aliquo quam ab ipso dictum sit Domino: Quodcunque ligaveris super terram erit ligatum et in coelis; et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis. Si quis putaverit se a proprio metropolitano gravari, apud primatem dioeceseos aut penes apostolicae universalis Ecclesiae papam[ sedem] judicetur. Accusationes quas leges saeculi non asciscunt, et nos unanimiter submovemus, ne fiat indistricta probatione impietas, cum recta sit judicii in lectione sententia. Si quis erga episcopum vel actores[ auctores] Ecclesiae se proprium habere crediderit negotium, non prius adeat judices quam ad eos recurrat charitatis studio, ut familiari colloquio moniti ea sanare debeant quae in querimoniam deducuntur. Quod si aliter egerit communione privetur. Nemo pontificum deinceps aliquem episcopum suis exspoliatum rebus, aut a sede pulsum excommunicare praesumat, quia non est privilegium quo spoliari possit jam nudatus. Pari tenore decernimus non credi accusatori, qui absente adversario causam suggerit, ante utriusque partis discussionem, nec accusatores vel testes suscipi, qui non sunt idonei. Placuit, si accusatus vel damnatus episcopus appellaverit Romanum pontificem, id statuendum, quod ipse juste censuerit. Et omnes qui adversus Patres armantur infames esse censemus, neque eos qui cum inimicis morantur ad accusationem vel testimonium recipiendos. Placuit ut semper in accusationem clericorum primo persona, fides, vita et conversatio blasphemantium perscrutetur. Nam fides omnes actus hominis praecedere debet, quia dubius in fide infidelis est, nec eis omnino est credendum qui veritatis fidem ignorant, nec rectae conversationis vitam ducunt, quoniam tales facile et indifferenter lacerant et criminantur recte et pie viventes. Ideo suspicio eorum discutienda est primo et corrigenda, neque accusationibus suspectis, vel de inimicorum domibus prodeuntibus credendum.
6.258
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 258. - Quod causa pulsati episcopi per episcopos judices judicanda sit. Ex concilio Spalensi, cap. 8 (Spal. I).
6.258
Si quis episcopus a quoquam impetitur, vel ille aliquam quaestionem retulerit, per episcopos judices causa judicetur[ finiatur], sive quos eis primates dederint, sive quos ipsi vicinos ex consensu elegerint.
6.259
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 259. - Quod episcopos judices non liceat quemquam provocare. Item ex eodem concilio, cap. 9.
6.259
Judices autem episcopos, quos communi consensu elegerint, non liceat quemquam provocare. Et quisquis probatus fuerit pro contumacia nolle obtemperare judicibus, cum hoc primae sedis episcopo fuerit probatum, det litteras ut nullus ei communicet episcoporum donec obtemperet.
6.260
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 260. - Ut episcopi comprovinciales peregrina judicia non patiantur. Ex decretis Fabiani papae Hilario episcopo missis, cap. 26 (epist. 3, c. 2).
6.260
Peregrina vero judicia salva in omnibus apostolica auctoritate generali sanctione prohibemus, quia indignum est ut ab exteris judicetur qui provinciales et a se lectos debet habere judices, nisi fuerit appellatum. Unde oportet si aliquis episcoporum super certis accusetur criminibus, ut ab omnibus audiatur qui sunt in provincia, episcopis, quia non oportet accusatum, alibi quam in suo foro audiri.
6.261
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 261. - Ut episcopus criminatus, si judicem suspectum habuerit, libere sedem apostolicam appellet. Ex decretis ejusdem, ad eumdem episcopum.
6.261
Si quis vero episcopus judicem suspectum habuerit, et viderit se gravari, libere sedem appellet apostolicam: appellantem autem non habeat afflictio ulla aut detentionis[ deceptionis] injuriosae custodia, sed liceat appellatori vitiatam causam, appellationis remedio sublevare; liceat etiam in causis criminalibus appellare, nec appellandi vox denegetur ei quem in supplicium sententia destinarit.
6.262
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 262. - A quot episcopis episcopus vel presbyter vel diaconus sint audiendi. Ex concilio Carthaginensi, cap. 12 (Carth. II sub Siricio, c. 10).
6.262
Felix episcopus dixit: Suggero secundum statuta veterum conciliorum, ut si quis episcopus( quod non optamus) in reatum aliquem incurrerit, et fuerit ei nimia necessitas, non posse plurimos congregare, ne in crimine maneat, a duodecim episcopis, et presbyter a septem episcopis, cum proprio suo episcopo audiatur, et diaconus a tribus.
6.263
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 263. - De episcopo, si comprovinciales in ejus examinatione dissenserint. Ex concilio Antiocheno, cap. 14 (Ant. I sub Julio I).
6.263
Si quis episcopus de certis criminibus dijudicatur, et contingat de eo comprovinciales episcopos dissidere, cum judicatus ab aliis innocens creditur, reus ab aliis aestimatur: propter hujus ambiguitatis absolutionem, sanctae synodo placuit ut metropolitanus episcopus a vicina provincia judices alios convocet qui controversiam tollant, et ut per eos simul et comprovinciales episcopos quod justum visum fuerit approbetur.
6.264
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 264. - Ut episcopis, vel alicui in ordinibus posito, nullus laicus crimen imponere [intendere] audeat. Ex decretis Silvestri papae, cap. 1 (in epilogo conc. Rom. II sub Silvestro).
6.264
In consensu et subscriptione omnium constitutum est ut nullus laicus episcopo vel alicui in ordinibus posito, crimen aliquod possit inferre. Et ut presbyter non adversus episcopum, non diaconus adversus presbyterum, non subdiaconus adversus diaconum, non acolythus adversus subdiaconum, non exorcista adversus acolythum, nec lector adversus exorcistam, nec ostiarius adversus lectorem det accusationem aliquam. Et non damnetur praesul nisi in septuaginta duobus idoneis testibus.
6.265
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 265. - Quod episcopi accusatorum episcoporum judices esse debeant. Ex decretis Damasi papae, cap. 3.
6.265
Accusatorum episcoporum judices esse decernimus episcopos sapientes juste et recte viventes.
6.266
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 266. - De legitima vocatione episcopi accusati. Ex epistola ejusdem ad Stephanum et ad concilium Africae (ep. 4, c. 4) .
6.266
Vocatio ad synodum juxta decreta Patrum canonica, ejus qui impetitur, rationabilibus scriptis per spatium fieri debet congruum, atque canonicum; quia nisi canonice vocatus fuerit et suo tempore et canonica ordinatione, licet ad conventum quacunque necessitate venerit, nisi sponte voluerit, nullatenus suis respondebit insidiatoribus, quoniam nec saeculi leges hoc permittunt fieri, quanto magis divinae?
6.267
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 267. - Ut primates de accusato episcopo, non ante sententiam proferant damnationis, quam aut reum se ipse confiteatur, aut canonice per innocentes testes convincatur. Ex epistola Felicis papae Paterno episcopo missa, cap. 4 (Felix I, epist. 1).
6.267
Primates quoque accusatum discutientes episcopum, non ante sententiam proferant damnationis, quam apostolica freti auctoritate, aut reum se ipse confiteatur, aut per innocentes et canonice examinatos testes regulariter convincatur: aliter censemus irritam esse et injustam episcoporum damnationem, et idcirco a synodo retractandam, ita ut oppressis ab omnibus in cunctis subveniatur causis.
6.268
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 268. - Qualiter primas, et ubi sit faciendus. Ex registro Gregorii ad Gennadium patricium et exarchum Africae (l. I, ep. 73) .
6.268
Concilium vero catholicorum episcoporum admoneri praecipitur, ut primatem non ex ordine loci postpositis vitae meritis faciat, quoniam apud Dominum non gradus elegantior, sed vitae melioris actio comprobatur. Ipse vero primas non passim sicut moris est, per villas, sed in una, juxta eorum electionem, civitate resideat.
6.269
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 269. - Ut episcopi singularum gentium sciant quis inter eos sit primus. Ex epistola Anacleti papae omnibus episcopis (ep. 3, c. 3) .
6.269
Beati etiam apostoli inter se statuerunt, ut episcopi singularum scirent gentium quis eos primus esset, quatenus ad eum potior eorum sollicitudo pertineret. Nam inter beatos apostolos quaedam fuit discretio. Et licet omnes essent apostoli, Petro tamen a Domino concessus est primatus. Et ipsi inter se voluerunt, ut reliquis omnibus praeesset apostolis Cephas, id est, ut Petrus principatum teneret apostolatus, quia et eamdem formam suis successoribus et reliquis episcopis tenendam tradiderunt. Et non solum hoc in Novo Testamento constitutum, sed etiam in Veteri Testamento fuit. Unde scriptum est: Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, id est, primi inter eos fuerunt. Et quamvis ita sit ordinatum, nemo tamen quod suum est quaerat, sed quod alterius, unde ait beatus Paulus apostolus: Unusquisque placeat proximo suo in bonum, ad aedificationem. Et sicut ipse Salvator suis ait apostolis: Qui major est vestrum, erit minister vester: et reliqua.
6.270
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 270. - Ut episcopus accusatus communione non privetur, nisi statuta die venire noluerit. Ex concilio Carthaginensi, cap. 8 (Carth. III, c. 7).
6.270
Aurelius episcopus dixit: Quisquis episcoporum accusatur, ad primatem provinciae ipsius causam deferat accusator, nec a communione suspendatur, cui crimen intenditur, nisi ad causam suam dicendam, electorum judicio, die statuta, litteris evocatus, minime occurrerit, hoc est infra spatium mensis ex ea die, qua eum litteras accepisse constiterit. Quod si aliquas verae[ veras] necessitatis causas probaverit, quibus eum occurrere non potuisse manifestum sit, causae suae dicendae intra alterum mensem, integram habeat facultatem. Verum post mensem secundum[ tandiu] non communicet, donec examinetur[ purgetur]. Si autem ad concilium universale infra anni spatium occurrere noluerit, ut vel ibi causa ejus terminetur, ipse in sedamnationis sententiam dixisse judicetur. Tempore sane quo non communicat, nec in sua ecclesia vel paroecia communicet: accusator autem ejus, si nunquam diebus causae dicendae defuerit, a communione non removeatur; si vero aliquando defuerit subtrahens se, restituto in communione episcopo, ipse removeatur a communione accusator; ita tamen, ut nec ipsi adimatur facultas causae peragendae, si se ad diem constitutum occurrere non voluisse, sed non potuisse probaverit. Illud vero placuit, ut cum agere coeperit in episcoporum judicio, si fuerit accusatoris persona culpabilis, ad arguendum non admittatur, nisi proprias causas, non tamen ecclesiasticas, asserere voluerit.
6.271
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 271. - De Maximo episcopo variis criminibus infamato, et ad synodum saepius vocato, qui venire et se excusare neglexerat. Ex secunda epist. Bonifacii papae, ad episcopos Galliae.
6.271
Bonifacius episcopus, Patroclo, Remigio, Maximo, Hilario, Severo, Valerio, Juliano, Castorio, Leontio, Constantino, Joanni, Montano, Marino[ Mauritio], et caeteris episcopis per Gallias, et per septem provincias constitutis. Valentinae nos clerici civitatis adierunt, proponentes libellum et crimina, quae Maximum, teste tota provincia, asserunt commisisse. Delegata toties cognitione illum constituta semper subterfugisse judicia, nec confisum conscientia festinasse, ut si esset innocens examinatis omnibus purgaretur, quae toties decreta ex vestrarum[ nostrarum] quoque chartarum instructione cognovimus. Qui econtrario probavit de se illa quae dicta sunt, quia[ cui] ad ea confutanda, cum essent innumera, a decessoribus meis provincialis est delegata cognitio. Conventus etiam dicitur evitasse, et adesse minime voluisse. Et nullus dubitat quod ita judicium nocens subterfugit, quemadmodum ut absolvatur, qui est innocens, quaerit. Sed astuta cavillatio eorum, qui versutis agendum credunt esse consiliis, nunquam innocentiae nomen accipiet. Confitetur enim de omnibus, quisquis se subterfugere judicium dilationibus putat. Veniet tamen aliquando ille, qui talis perhibetur, in medium: nec prodest[ proderit] illi toties latuisse, toties subterfugisse, quem sui actus et commissa, quocunque fugerit, ea quae objiciuntur illi, si vera sunt, crimina persequuntur. Debueram quidem jam dignam pro ejus accusatis in nostro judicio actibus, qui cognitionem et decretum judicium saepe declinando credidit illudendum, dare sententiam. Quam ne aliquis praecoquam forsitan judicaret, et sibi( qui absens est, licet sit quaesitus) a nobis reservatum esse nihil diceret, maluimus intercapedine temporis data, differri, cum hoc etiam ejus accusatores assererent, de cujus[ quorum] intentionibus et moribus sit decretum[ securum], Maximum tanto magis damnanda committere, quanto tardius se constituto judicio praesentaret. Quem Manichaeorum involutum caligine, arguunt turpi secta olim ita eum ne possit abluere, animum sordidasse: in probationem objectae rei gesta synodalia proferentes, et commissis involutum undique flagitiis, nullum eum sanitatis habuisse respectum quem furore suo et insana temeritate ad saecularium quoque judicum tribunalia subditum quaestioni, quod in vili persona turpissimum est, objiciunt pervenisse, et homicidii damnatum asserunt, gestis prolatis in medium. Et hunc talem post tanta taliaque commissa episcopatus adhuc sibi nomen in suis latibulis vindicare, inpropriae civitatis infamiam nimiis doloribus conqueruntur, et sanctum nomen vindicando sibi velle polluere. Ideoque, fratres charissimi, quia hic audiendus praesentare se noluit, ne convictus forsitan ab accusantibus se clericis, possit digna tandem aliquando, praesentatus episcopali judicio, pronuntiationis congruae feriri sententia( quanquam illi, cum haec docta fuerint, sciamus hujus nominis esse jacturam, qui podorem nunquam habuisse sacerdotii perhibetur, et locum suum ne modico quidem tempore custodisse) dilationem dedimus, et decrevimus, vestrum[ vestram] debere intra provinciam esse judicium, et congregari synodum ante diem Kalendarum Novembrium, ut si adesse voluerit, praesens si confidit, ad objecta respondeat: si adesse neglexerit, dilationem sententiae de absentia non lucretur. Nam manifestum est eum confiteri de crimine, qui indulto et toties delegato judicio purgandi se occasione non utitur. Nihil enim interest, utrum in praesenti examine omnia quae dicta sunt comprobentur, cum ipsa quoque professione[ pro confess.] procurata toties constet absentia. Nos autem per omnes provinciales litteras dirigemus, ne excusationem sibi ignorationis obtendat, ut ad provinciam venire cogatur, et illic se constituto praesentare judicio. Quidquid autem vestra charitas de hac causa duxerit decernendum, cum ad nos relatum fuerit, nostra( ut condecet) necesse est auctoritate firmetur.
6.272
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 272. - De episcopo criminato qui ad synodum vocatus, venire contempserit. De synodo apud Altheim [Alcheum] habita, cap. 10.
6.272
Richuvinum episcopum, qui contra sanctorum canonum sanctiones Strazburgensem Ecclesiam invasit, quem ad sanctam synodum per litteras nostras invitavimus, et venire contemnens nec vicarium suum misit, auctoritate sancti Petri ego Joannes vicarius apostolici, ex praecepto sanctae synodi injungendo vocamus iterum et praecipimus quatenus ad concilium, id est, Moguntiae indictum a metropolitano suo episcopo ad praesentiam venerabilis Herigeri archiepiscopi et confratrum suorum veniat, suae inobedientiae et perversitatis ibidem justam rationem redditurus. Sin autem negligenter et hoc agere parvipenderit, abstineat se a proprio gradu, donce Romam veniens coram domino papa et sancta Ecclesia reddat rationem.
6.273
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 273. - Qui sint primates, qui metropolitani. Ex cap. Nicaeni concilii, quae addita sunt a Felice papa.
6.273
Primates illi et non alii sunt quam qui in Nicaena synodo sunt constituti. Reliqui vero qui metropoles tenent sedes, archiepiscopi vocantur et non primates, salva in omnibus apostolicae sedis dignitate, quae ei ab ipso Domino est concessa, et postea a sanctis Patribus roborata.
6.274
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 274. - Quod neganda sit accusatis criminandi licentia priusquam se crimine quo premuntur, exuerint. Ex decretis Stephani papae, omnibus episcopis missis, cap. 11 (Steph. I, ep. 2, c. 7).
6.274
Quod neganda est accusatis licentia criminandi, priusquam se crimine quo premuntur exuerint; quia non est credendum contra alios eorum confessioni, qui criminibus implicati sunt, nisi se prius probaverint innocentes, quoniam periculosa est, et admitti non debet rei adversus quemcunque professio. Familiares vero et sponte confessi atque sceleribus irretiti non debent admitti; nec hi qui hesterna die, aut perendie[ pridie], aut ante fuerunt inimici.
6.275
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 275. - De criminationibus adversus doctores non suscipiendis. Ex decretis Eusebii papae, cap. 17.
6.275
Et licet haec possint generaliter dicta sufficere ut vel declinemus errata, vel custodiamus catholica, ab apostolis tamen eorumque successoribus novimus constitutum, criminationes adversus doctores non debere suscipi, nec peregrina judicia fieri, nec quemquam alterius judicis quam sui sententia debere constringi.
6.276
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 276. - De eadem re. Ex concilio Spalensi, cap. 3.
6.276
Accusatores adversus doctorem nemo suscipiat, quia non potest humano condemnari examine, quem Dominus suo judicio reservavit.
6.277
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 277. - Ut nemo accuset episcopum apud saeculares. Ex epistola Felicis papae ad Aegyptios missa, c. 1.
6.277
Ut nemo episcopum penes saeculares arbitros accuset, sed apud summos primates.
6.278
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 278. - De eadem re. Ex epistola Bonifacii papae ad episcopos Galliae.
6.278
Nullus episcopus neque pro civili, neque pro criminali causa apud quemvis judicem sive civilem sive militarem producatur, vel exhibeatur. Magistratus enim qui hoc jubere ausus fuerit, amissionis cinguli condemnatione plectetur.
6.279
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 279. - Ut non accusetur episcopus a criminosis. Ex epistola Felicis papae supradictis episcopis missa, cap. 18.
6.279
Quoties episcopus super certis accusatur criminibus, si tales fuerint accusatores qui juste et canonice recipi debeant, synodo legitima in suo tempore congregata, ab omnibus canonice audiatur qui sunt in provincia episcopis. Quod si legitimi non fuerint accusatores qui juste et canonice recipi debeant, non fatigetur episcopus, quia sacerdotes ad sacrificandum vacare debent, non ad litigandum, nec illi qui throni Dei vocantur, pravorum hominum insidiis turbari, sed libere Christo Domino famulari.
6.280
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 280. - Ut nullus episcopus extra suam provinciam ad judicium invitetur. Ex decretis Julii papae, orientalibus episcopis missis, c. 18 (cp. 3, c. 17).
6.280
Nullus episcopus extra suam provinciam ad judicium devocetur, sed vocato eo canonice in loco omnibus congruo, tempore synodali ab omnibus comprovincialibus episcopis audiatur, qui concordem super cum canonicamque proferre debent sententiam. Quia si hoc minoribus tam de clericis quam de laicis concessum est, quanto magis de episcopis servari convenit? Nam si ipse metropolitanum aut judices suspectos habuerit, aut infestos senserit, apud primatem dioeceseos, aut apud Romanae sedis pontificem judicetur.
6.281
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 281. - Infra quot dies appellandus est. Excerpta de legibus Theodosianis, quas interpretatur Paulus, cap. 35.
6.281
Propter superfluam appellatorum licentiam, ne in retractandis vel revocandis sententiis liberum habere arbitrium viderentur, et tempora appellationis, et poenae constitutae sunt, ut quicunque apud judicem qui causam ejus audivit, appellaverit, et ad alium judicem provocare voluerit, infra[ intra] quinque dies appellet, et in his ipsis quinque diebus, ad judicem ad quem provocaverit, sine aliqua dissimulatione perveniat, et ipse dies quo accepit litteras, in his quinque diebus specialiter computetur. Quod si longius iter sit, exceptis his quinque diebus, spatium dierum quo iter agi possit, computetur.
6.282
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 282. - De accipiendis litteris appellationis, cap. 36.
6.282
Ab eo autem a quo appellatum est ad eum qui de appellatione cogniturus est, litterae dimissoriae dirigantur, quae vulgo epistola appellatur, quarum postulatio et acceptatio intra quintum diem ex officio facienda est. Ista jam superius sub titulo de cautionibus et poenis appellationum interpretata est, qui intra tempora praestituta dimissorias non postulaverint, vel acceperint, vel reddiderint, rescriptione ab agendo submoveantur, et poenam appellationis ferre cogantur.
6.283
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 283. - Quae appellatio sit accipienda, quae non, cap. 37.
6.283
Quicunque non confidentia justae causae, sed causa afferendae morae, ne contra cum sententia proferatur, appellaverit, vel si de facto suo confessus ne addicatur, appellare voluerit, hujusmodi appellationes non recipiuntur.
6.284
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 284. - Quid agendum sit de possessione appellantis, cap. 38.
6.284
Quoties post auditam causam judicii possessor appellat, fructus possessionis de qua agitur, dum secundae audientiae eventus dubius est, merito sequestrantur. Nam, si petitor appellaverit, hoc ab eo non potest postulari, quia non potest sequestrari quod non habet. Si propter praedia urbana, vel mancipia appellatur, pensiones eorum, vel mercedes vecturarum[ vecturae] etiam si de navi agatur, deponi solent.
6.285
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 285. - Ut injuste appellans adversario sumptus quos sibi expenderit, quadrupliciter restituat, cap. 39.
6.285
Omnimodo puniendum[ probandum] est, ut quoties injusta appellatio pronuntiatur, sumptus quos dum sequeretur adversarius impendit, reddere cogatur non simplos, sed quadruplos.
6.286
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 286. Quod ante inscriptionem nemo criminosus inveniatur, de libro nono earumdem legum.
6.286
Ante inscriptionem nemo efficiatur criminosus. Nam, inscriptione per ordinem facta, tunc a judice suscipiendus est reus, et custodiae cum accusatore tradendus est: ea tamen ratione, ut tam accusati quam accusatoris dignitas aestimetur, et unumquemque ante discussionem ita judex faciat custodiri, ut eorum natalis aut dignitas patiuntur. Sane hi qui crimina sua in quaestione confessi sunt, de aliis si dicere voluerint a judice non credantur; quia jure et legibus constitutum est, ut spontanea professione reus eum non faciat, neque illi de altero credatur, qui se criminosum esse confessus est.
6.287
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 287. - Quae induciae accusatis episcopis sint dandae. Ex epist. decretali Damasi (ep. 4, c. 8) .
6.287
Induciae accusatis in criminalibus episcopis sex mensium, vel eo amplius concedendae sunt; quoniam et laicis hoc permissum nullus saecularibus disciplinis imbutus ignorat, quanto magis sacerdotibus, qui superiores eis esse non dubitantur?
6.288
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 288. - Quod de se confesso in alieno crimine non sit credendum. Dionysius Severo coeviscopo (epist. 2) .
6.288
Nemini de se confesso credi potest super crimen alienum, quoniam ejus omnisque rei professio periculosa est, et admitti non debet. Similiter alieni erroris socium, vel a sui voluntarie propositi tramite recedentem, aut sacris Patrum regulis et constitutionibus inobedientem, suscipere non possumus, nec debemus.
6.289
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 289. - De accusatoribus et testibus episcoporum qui sint recipiendi, qui non. Ex dec. Calixti papae episcopis per Galliam constitutis, cap. 17 (ep. 2, c. 5).
6.289
Omnes ergo qui in recta fide suspecti sunt, in accusatione sacerdotum et eorum super quorum fide non haesitatur minime recipiantur, et in testimonio dubii habeantur. Infirmari ergo oportet eorum vocem de quorum fide dubitatur, nec eis omnimodo esse credendum qui rectam fidem ignorant. Quaerendum est ergo in judicio cujus sit conversationis, ac fidei is qui accusat et is qui accusatur, quoniam hi qui non sunt rectae fidei ac conversationis, quorum vita est accusabilis, non permittuntur eos accusare, quorum fides, vita et libertas noscitur, neque viles personae in eorum recipiantur accusationem. Rimandae sunt accusatorum enucleatim personae, quae sine scripto difficile, per scriptum autem nunquam recipiantur; quia per scripturam nullus accusare, vel accusari potest, sed propria voce, et praesente eo quem accusare voluerit, suam quisque agat accusationem, nec absente eo quem accusare voluerit, quisquam accusator credatur. Similiter testes per quamcunque scripturam testimonium non dicant, nec de aliis causis vel negotiis testimonium dicant, nisi de his quae sub praesentia eorum acta esse noscuntur. Accusatores vero consanguinei adversus eos testimonium non dicant, nec eorum familiares, vel de domibus eorum prodeuntes, sed si voluerint et invicem consenserint, inter se parentes tantum testificentur, et non in alios. Nec accusatores vel testes suspecti recipiantur, quia propinquatis et familiaritatis ac dominationis affectio, veritatem impedire solet.
6.290
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 290. - De eadem re. Ex decretis Damasi papae Stephano, et universis episcopis Africae missis, cap. 17 [10] (ep. 4, c. 3).
6.290
Accusatores autem episcoporum, et testes super quibus rogitastis, absque ulla infamia, aut suspicione, vel manifesta macula, et vera fide pleniter instructi esse debent, et tales quales ad sacerdotium eligere jubet divina auctoritas, quoniam sacerdotes ut antiquorum tradit auctoritas, criminari non possunt, nec in eos testificari, qui ad eumdem non debent, nec possunt provehi honorem.
6.291
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 291. - Quae sint infames personae. Ex epistola Stephani papae ad Hilarium (ep. 1, c. 1) .
6.291
Infames autem eas esse dicimus personas, quae pro aliqua culpa notantur infamia, id est omnes qui Christianae legis normam abjiciunt, et statuta ecclesiastica contemnunt. Similiter fures, sacrilegos et omnes capitalibus criminibus irretitos, sepulcrorum quoque violatores, et apostolorum atque successorum eorum atque sanctorum Patrum religiosa statuta libenter violantes, et omnes qui adversus patres armantur, qui in omni mundo infamia notantur, similiter et incestuosos, homicidas, perjuros, raptores, maleficos, veneficos, adulteros, de bellis publicis fugientes, et qui indigna sibi petunt loca tenere, aut facultates ecclesiae abstrahunt injuste, et qui fratres calumniantur aut accusant et non probant, vel qui contra innocentes principum animos ad iracundiam provocant, et omnes anathematizatos, vel pro suis sceleribus ab ecclesia expulsos, et omnes quos ecclesiasticae vel saeculi leges infames pronuntiant; hos vero non ad sacros ordines licet promovere, nec servos ante legitimam libertatem, nec poenitentes, nec bigamos, nec eos qui curiae deserviunt, vel qui non sunt integri corpore, aut sanam non habent mentem, vel intellectum, aut inobedientes sanctorum decretis existunt, aut furiosi manifestantur. Hi omnes nec ad sacros gradus debent provehi; nec isti, nec liberti, nec suspecti, neque rectam fidem, vel dignam conversationem non habentes summos possunt accusare sacerdotes.
6.292
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 292. - Quod absque auctoritate Romani pontificis nullus episcopus damnari possit. Ex decretis Felicis papae episcopis per Galliam missis, cap. 9 (Felix I, epist. 2).
6.292
Si quis episcopus ab illis accusatoribus qui recipiendi sunt fuerit accusatus, postquam ipse ab eis charitative conventus fuerit, ut ipsam causam emendet, et eam corrigere noluerit, non olim, sed tunc ad summos primates causa ejus canonice deferatur, qui in congruo loco infra ipsam provinciam tempore congruo, id est, aut vernali[ autumnali], aut aestivo, concilium regulariter convocare debebunt, ita ut ab omnibus ejusdem provinciae episcopis inibi audiatur, quo et ipse regulariter convocatus, si eum, aut infirmitas, aut alia gravis necessitas non detinuerit, adesse debet, quia ultra provinciae terminos accusandi ante licentia non est quam audientia rogetur. Quod, si quomodo praesumptum fuerit, statuerunt ut antequam proprius locus et sua omnia ei legibus redintegrentur, nullatenus a quoquam accusetur aut criminetur, et nisi sponte elegerit, cuiquam pro talibus respondeat. Sed postquam, ut praefixum est, restitutus fuerit, et sua omnia ei legibus redintegrata sunt, dispositis ordinatisque suis, magnum spatium tractandi causam ei concedatur, et postea si necesse fuerit, regulariter vocatus veniat ad causam, et si juste visum fuerit, accusantium propositionibus, sustentatione fratrum, respondeat. Nulla enim permittit ratio, dum ad tempus ejus bona, vel ecclesiae res ab aemulis, aut a quibuscunque detinentur, ut aliquid illi objici debeat, nec quidquam potest ei quolibet modo majorum vel minorum objici, dum ecclesiis vel rebus aut potestatibus caret suis. Item ex epistola Julii papae orientalibus episcopis missa. Si quis ab hodierna die et deinceps episcopum praeter hujus sanctae sedis sententiam damnare aut propria pellere sede praesumpserit, sciat se irrecuperabiliter esse damnatum, et proprio carere perpetim honore, eosque qui absque hujus sanctae sedis sententia sunt damnati vel ejecti, hujus sanctae sedis auctoritate scitote pristinam recipere communionem, et in propriis restitui sedibus, quoniam et prius a tempore scilicet apostolorum haec sanctae huic sedi concessa sunt, et postea in memorata Nicaena synodo, propter pravorum hominum infestationes, atque haereticorum persecutiones et insidiantium molimina fratrum, sunt concorditer ab omnibus roborata, ut magis singuli provideant ne talia audeant perpetrare.
6.293
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 293. - Ut per scripta nullius accusatio suscipiatur eo absente qui accusatur. Ex epistola 2 Stephani papae cunctis episcopis missa, cap. 4.
6.293
Per scripta enim nullius accusatio accusatoris, eo qui accusatur absente, suscipiatur, sed propria voce( si legitima et condigna accusatoris persona fuerit), praesente videlicet eo quem accusare desiderat, quia nullus absens aut accusari potest aut accusare. Nullus tamen praefati ordinis vir aut accusari potest, aut respondere suis accusatoribus debet, priusquam regulariter a suo primate vocatus sit, locumque defendendi aut inquirendi accipiat ad abluenda crimina.
6.294
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 294. - Ut difficiliores causae ad apicem Romanae sedis referantur, ut apostolico judicio terminentur. Ex epistola Anacleti papae omnibus episcopis missa.
6.294
Si quae vero causae difficiliores inter vos ortae fuerint, ad hujus sedis sanctae apicem, quasi ad caput referte, ut apostolico terminentur judicio, quia sic Deum velle, et ab eo ita esse constitutum ante dictis terminis declaratur. Haec vero apostolica sedes, cardo et caput facta est a Domino, et non ab alio constituta, et sicut cardine ostium regitur. sic hujus sanctae sedis auctoritate omnes Ecclesiae, Domino disponente, reguntur.
6.295
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 295. - Quod omnes episcopi possint appellare Romanam sedem in necessitatibus. Ex decretis Calixti papae, Stephano Africae missis.
6.295
Quam omnes appellare si necesse fuerit, et ejus fulciri auxilio oportet. Nam( ut nostis) synodum sine ejus auctoritate fieri non est canonicum, nec episcopus nisi in canonica[ legitima] synodo, et suo tempore apostolica vocatione congregata definite damnari potest, neque ulla unquam concilia rata leguntur, quae non fulta fuerint apostolica auctoritate.
6.296
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 296. - De induciis criminatorum episcoporum quales esse debeant. Ex epist. Felicis papae fratribus per Aegyptum missa, c. 15 (Felix, ep. 2, 1, c. 20).
6.296
De induciis vero episcoporum super quibus consuluistis, diversas a Patribus regulas invenimus constitutas. Quidam enim ad repellenda imperitorum machinamenta, et suas praeparandas responsiones, et testes confirmandos, et consilia episcoporum atque amicorum quaerenda, annum et sex menses mandaverunt concedi; quidam autem annum, in quo plurimi concordant; minus vero quam sex menses non reperi, quia et laicis haec indulta sunt, quanto magis Domini sacerdotibus! Nam et a nostris antecessoribus atque reliquis sanctis Patribus, multoties inhibitum est ne quis Domini sacerdotes detractionibus, non ex radice charitatis prolatis, vexet. Quiescite, inquiunt, et nolite persequi eos qui Deo perfecte ministrant, quorum orationibus et terrena bella sedantur, et recedentium a Deo angelorum pelluntur incursus, quique omnes daemones corruptores[ al. qui corrupti sunt] precum assiduitate, confundunt. Induciae namque non sub angusto tempore, sed sub longo spatio concedendae sunt, ut accusati se praeparare, universosque communicatores in provinciis positos convenire, et testes praeparare atque contra insidiatores se pleniter armare possint. Judices enim et accusatores tales esse debent, qui omni careant suspicione, et ex charitatis radice suam desiderent promere sententiam.
6.297
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 297. - Quid agendum sit de episcopo qui causam suam in synodo agere renuerit. Ex concilio Africae, cap. 54 (sub Coelestino et Bonifacio ).
6.297
De Quodvultdeo etiam Centuriensi, quoniam adversarius illius cum se petisset introduci ad concilium nostrum, interrogatus utrum cum eo vellet apud episcopos experiri, primo promiserat et alia die respondit hoc sibi non placere, atque discessit, placuit omnibus episcopis ut nullus eidem Quodvultdeo communicet, donec causa ejus qualem potuerit terminum sumat. Nam adimi ei episcopatus antequam causae ejus exitus appareret, nulli Christiano videri jure potuit.
6.298
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 298. - Judicium episcopi qui pro crimine depositus ab officio, postea episcopium more praedonis invadit. Ex registro Gregorii ad Joannem episcopum primae Justinianae (lib. X registr., ep. 33) .
6.298
Quando mala quae poenitentiae fletu purganda sunt, augentur excessibus, ita major est delinquentibus adhibenda correptio, ut et ipsi facinus suum poena saltem vindicante cognoscant, et alios ab illicitis ecclesiasticae tuitionis timor inhibeat. Dilectissimus itaque lator praesentium Nemesion ad nos veniens, indicavit( sicut et gestorum exemplaria, quae haec detulit, continebant) Paulum Declanenae[ Deaclinae, alias Doclevenae] civitatis episcopum inter alia mala, in corporali crimine[ corporale crimen] lapsum, a suis fuisse clericis accusatum: atque habita cognitione, ita( quod sine dolore dicere non possumus) claruisse, atque insuper postquam convictus est, etiam libellum illum in quo ea, de quibus accusatus fuerat, vera esse confessus est obtulisse. Qua de re sententia illum episcopali depositum, et se ejus loco cum fraternitatis vestrae consensu esse episcopum judicavimus ordinatum. Sed nunc eumdem Paulum cum auxilio saecularium judicum venientem episcopum more praedonis ingressum, ablatisque violenter rebus ecclesiae ab eo se projectum, et ad summam injuriam, ac necem pene perductum cognovimus. Et quoniam tantae nequitiae pravitas, nec dissimulanda, nec leviter arguenda est, fraternitas vestra haec omnia diligenter curet addicere. Et si ita se( ut docti sumus) veritas habet, praedictum Paulum districta faciat exsecutione[ excusatione] compelli, ut quodcunque abstulit omni mora vel excusatione cessante restituat. Si vero nihil ecclesiae, sed proprium se dixerit abstulisse, quamvis grave et iniquum fuit, ut non a vobis, vel a metropolitano ejus hoc petierit, sed ausu temerario manu praesumeret agere, verumtamen si quid proprium tulit, sub fraternitatis vestrae debet examinatione constare, si verum est. Sed et illud diligenter quaerendum est, si quid male de rebus dilapidavit ecclesiae, ut ex eo quod nunc abstulit, hoc reformare, ac satisfacere modis omnibus compellatur. Si autem differre tentaverit, quousque omne quod dilapidavit, vel de substantia tulit ecclesiae, restituat, in monasterium mittendus est, ut saltem coactus reddat quod male auferre non timuit. Quod si forte( quod non credimus) post depositionem suam inverecunda, ac insana mente[ inverecunde ac mente perversa] aliquid de episcopatu loqui, atque rursum ad hoc per quaslibet personas aspirare praesumptive tentaverit[ qualibet aspirare praesumptione tentaverit, etc.], fraternitatis vestrae se contra improbitatem ipsius omnimodo vigor accendat, atque Dominici corporis et sanguinis communione privatum in monasterium cum usque ad diem obitus sui, ad agendam poenitentiam, curet retrudendum, quatenus perpetrati sceleris maculas dignis discat fletibus emendare, quas magis ad interitum animae suae nequiter augere desiderat. Supra scriptus autem dilectissimus frater noster Nemesion in suo loco et episcopatus officio procul dubio reformetur, et ne denuo hac de re inquietudinem ac molestiam patiatur, sollicitos vos esse necesse est, quia hoc non solum ad hujus munitionem, verum ad aliorum constat emendationem proficere, ut pravorum hominum praesumptio nil de caetero contra sacrorum canonum statuta vel ecclesiasticam disciplinam, nullo modo audeat attentare.
6.299
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 299. - Cur sancti apostoli eorumque successores difficilem esse voluerint accusationem episcoporum [sacerdotum]. Ex decretis Fabiani papae orientalibus fratribus missis, cap. 19 (ep. 2, c. 2).
6.299
Talia cogitantes sancti apostoli eorumque successores Spiritu Dei repleti, homines malos praevidentes, et simplices considerantes, difficile aut nunquam voluerunt esse accusationem sacerdotum, ne a malis potuissent averti, aut submoveri, quia si hoc facile concederetur, saecularibus et malis hominibus, aut nullus aut vix perpauci remanerent, quoniam semper fuit, et est, et( quod pejus est) nimis viget, ut mali bonos persequantur, et carnales spirituales infestent. Idcirco, ut praedictum est, statuerunt ne accusarentur, aut si aliter fieri non posset, perdifficilis fieret eorum accusatio, et a quibus, ut praedictum est, non praesumeretur, neque a propriis sedibus aut ecclesiis episcopi ejicerentur.
6.300
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 300. - De episcopo expulso, si ausus fuerit ingredi civitatem. Ex epistola Bonifacii papae ad episcopos Galliae (l. in decretis, c. 6) .
6.300
Si episcopus expulsus ausus fuerit ingredi civitatem qua expulsus est, vel exire de loco in quo degere jussus est, jubemus eum in monasterium in alia provincia constitutum tradi, ut qui in sacerdotio peccavit, degens in monasterio corrigatur.
6.301
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 301. - Ut episcopis, qui se viventibus successores eligere desiderant. Ex concilio Antiocheno, c. 23 (sub Julio ).
6.301
Episcopo non licere per se successorem sibi constituere, licet ad exitum vitae perveniat. Quod si tale aliquid factum fuerit, irritum esse hujusmodi constitutum. Servetur autem jus ecclesiasticum, id continens oportere non aliter fieri, nisi cum synodo et judicio episcoporum, qui post obitum quiescentis potestatem habent cum qui dignus exstiterit, promovere.
6.302
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 302. - Ut episcopo vivente nullus superordinetur. Ex concilio Arvernensi, c. 13 (in fragmentis conc. Arver. II, sub Vigilio, capitulo 2).
6.302
Ut nullus vivente episcopo alius superponatur, aut superordinetur episcopus, nisi forsitan in ejus loco, quem capitalis culpa dejecerit.
6.303
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 303. - Quod non liceat episcopo successorem eligere. Ex concilio Spalensi, c. 9 (Spal. I, in fragmentis, c. 8).
6.303
Episcopo non licet ante finem vitae alium in loco suo constituere successorem. Si quis autem usurpare tentaverit, constitutio illa irrita erit. Non ergo aliter fieri oportet, nisi cum consilio et judicio episcoporum, qui post exitum praedecessoris potestatem habent dignum eligere.
6.304
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 304. - Ut pro aegritudine episcopi nullus alius succedat. Ex Registro Gregorii papae ad Anatolium Constantinopolitanum diaconum (lib. IX Regist., epist. 41) .
6.304
Scripsit mihi dilectio tua, reverendissimo[ piissimum dominum nostrum reverentissimo, etc.] fratri meo Joanni primae Justinianae episcopo pro aegritudine capitis quam patitur, episcopum praecipere succedi, ne fortasse dum episcopi jura eadem civitas non habeat, quod absit! ab hoste depereat. Haec quidem canones nusquam praecipiunt, ut pro aegritudine episcopi episcopus succedat et omnino injustum est ut, si molestia corporis irruit, honore suo privetur aegrotus. Sed suggerendum est ut, si quis[ is qui est] in regimine aegrotat, dispensator illi talis requiratur qui possit ejus curam agere omnem, et locum illius in regimine Ecclesiae ipso non disposito conservare, ut neque Deus omnipotens offendatur, neque civitas neglecta esse inveniatur.
6.305
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 305. - Ut episcopo assidua infirmitate capitis laborante, et diu gravato alter subrogetur. Ex registro Gregorii, c. 239 (l. VII, indict. 2, c. 50).
6.305
Qualiter ordinati a nobis sacerdotibus corporali( quia notum est) impediente molestia, Ariminensis Ecclesia pastorali hactenus ac sacerdotali sit regimine destituta, dudum fraternitas vestra cognovit. Quem dudum habitatorem loci illius permoti praeorbus, saepius hortati sumus, ut si de eadem capitis, qua detinebatur, molestia melioratum se esse sentiret, ad suam, auxiliante Deo, reverteretur Ecclesiam. Qui datis induciis in hoc quadriennio exspectatur. Quem dum vos clerici vel cives illic venientes, nos quoque precibus arguentes[ urgentes], instantius hortaremur ut, si valeret, cum eis auxiliante Domino, remearet, datis scriptis nos supplicatione petiit ut, quia ad ejusdem Ecclesiae regimen vel susceptum officium pro eadem qua detinetur molestia assurgere nullatenus possit, Ecclesiae ipsi ordinare deberemus episcopum. Unde quia cunctarum Ecclesiarum injuncta nos sollicitudinis cura constringit, ne diutius gregi fidelium desit custodia pastoralis, illorum precibus, et hujus ex suae impossibilitatis renuntiatione compulsi, jussum est a nobis eidem Ariminensi Ecclesiae debere episcopum ordinari, et datis ex more praeceptis clerum plebemque ejusdem Ecclesiae non destitimus adn onere, quatenus ad eligendum sibi antistitem concordi provisione concurrant. Hortamur ergo ut fraternitas vestra eum quem in uno consensu omnes elegerint( sicut et ipsi a nobis poposcisse noscuntur) ad se faciat evocari. Quem cauta ex omnibus examinatione discutite, et si ea in eo quae in textu eptatici morte multata sunt, minime[ heptateuchi continentur, minime, etc.] fuerint Domino opitulante reperta, atque fidelium personarum relatione, ejus quoque vobis vita placuerit, ad nos eum cum decreta pagina vestra[ decreti vestri pagina], addita quoque testificationis epistola, destinate, quatenus ejusdem a nobis Ecclesiae, disponente Domino consecretur antistes.
6.306
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 306. - De episcopo, qui per infirmitatem in hebetudinem mentis inciderit. Ex concilio Aurasic., c. 2.
6.306
Ut si quis episcopus in infirmitatem aut aliquam hebetudinem sensus inciderit, aut officium oris amiserit, ea quae episcopis operari conveniunt, presbyterum agere non permittat, sed episcopum qui vicinus est vocet, cui quae in Ecclesia agenda fuerint, imponat.
6.307
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 307. - Item de episcopo qui propter dolorem capitis saepe amentiam incurrit, quod alter ei subrogandus et ipse de rebus Ecclesiae sit procurandus. Ex registro Gregorii ad Eleuterium [Etherium] episcopum (lib. II Regist., ep. 7) .
6.307
Quamvis triste sit nobis valde quod loquimur, atque fraterna nos compassio potius arguat[ aggravat], quam aliquid de auditis definire permittat, suscepti tamen sollicitudo regiminis cor nostrum instanti pulsat aculeo, magna nos Ecclesiis cura prospicere, et ne qua earum possit utilitas deperire, quid fieri debeat, Deo auctore disponere. Pervenit ergo ad nos, quibusdam referentibus, quemdam episcopum ita passionem capitis incurrisse ut quod mente alienata agero soleat, gemitus et fletus audire sit. Ne ergo languente pastore, grex( quod absit!) insidiatoris laniandus dentibus exponatur, vel Ecclesiae ipsius utilitates depereant, cauta nos necesse est provisione tractare. Et ideo quia viventem episcopum ab officio suo necessitas infirmitatis, non crimen abducit, alium loco ejus nisi[ deest in origin. nisi] recusante eo nulla sinit ratio ordinari. Sed si intervalla aegritudinis habere est solitus, ipse data petitione, non se ulterius ad hoc ministerium intellectum habere, nec ad alia officia subvertente infirmitate, posse fateatur assurgere, alium suo loco expetat ordinandum. Quo facto omnium solemniter electione alter qui dignus fuerit, episcopus ordinetur, sic tamen ut quousque eumdem episcopum in hoc saeculo vita detinuerit, sumptus ei debiti de eadem Ecclesia ministrentur. Enimvero si nullo tempore ad sanae mentis redit officium, persona fidelis ac vitae probabilis est eligenda, quae ad regimen Ecclesiae idonea possit existere, atque de animarum utilitate cogitare, inquietos sub disciplinae vinculo restringere, ecclesiasticarum rerum curam gerere, et maturum atque efficacem se in omnibus exhibere; qui etiam episcopo, qui nunc aegrotat, superstes, loco ejus debeat consecrari.
6.308
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 308. - Ut sacerdotes Domini, sicut vulgus facere solet, jurare non praesumant, nec compellantur. Ex decretis Cornelii papae (epist. 2) .
6.308
Sacramentum hactenus ab episcopis et reliquis ordinibus exigi, nisi pro recta fide, minime cognovimus, nec sponte eos jurasse reperimus. Summopere ergo sanctus Jacobus apostolus prohibens sacramentum, loquitur dicens: Ante omnia, fratres mei, nolite jurare neque per coelum, neque per terram, neque aliud quodcunque juramentum. Sit autem sermo vester: Est, est: Non, non, ut non sub judicium decidatis.
6.309
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 309. - De episcopo sinistro rumore asperso, per sacramentum purgato et absoluto. Ex registro Gregorii papae ad Justinum imperat. [praetorem apud Gratianum, presbyterum habet Gregorius ] (lib. II, indict. X, ep. 23, 2).
6.309
Habet hoc proprium antiqui hostis invidia, ut quos in pravorum actuum perpetratione sibi resistentes[ Deo sibi resistente] decipere non valet, opinionem eorum, falsa ad praesens simulando, dilaceret. Quoniam igitur quaedam contra sacerdotale propositum de Leone fratre et coepiscopo nostro, sinister rumor asperserat, utrum vera essent, districta diutius fecimus inquisitione perquiri: et nullam in eo, de his quae fuerant dicta, culpam invenimus. Sed, ne quid videretur omissum nostro potuisse[ quod nostro potuisset] cordi dubium remanere, ad B. Petri sacratissimum corpus districta eum ex abundanti fecimus sacramenta praebere. Quibus praestistis magna sumus exsultatione gavisi, quod hujuscemodi innocentia[ hujusmodi experimento innocentia, etc.] ejus evidenter enituit. Pro qua re gloria vestra praedictum virum cum omni charitate suscipiat, et reverentiam ei qualem sacerdoti decet, exhibeat, ne ulla remaneat[ ne qua in cordibus remaneat] de his quem jam sunt purgata dubietas. Sed ita suprascripto vos episcopo devotissime oportet in omnibus adhaerere, ut congrue decenterque Deum in ejus persona( cujus minister est) videamini honorare.
6.310
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 310. - Correptio episcopi qui concubinam habuerit. Ex registro Gregorii ad Andream episcopum Tarentinum (lib. II, Regist., indict. II epist. 44) .
6.310
Tribunal aeterni judicis securus aspiciet, quisquis reatus sui conscius, digna eum modo poenitentia placare contendit. Habuisse te siquidem concubinam manifesta veritate comperimus, de qua etiam contraria est quibusdam nata suspicio. Sed quia in rebus ambiguis absolutum non debet esse judicium, hoc tuae conscientiae eligimus committendum. Qua de re, si in sacro ordine constitutus, ejus te permistione recolis esse maculatum, sacerdotii honore deposito ad administrandum nullo modo praesumas accedere, sciturus in animae tuae periculo te ministrare, et Deo nostro te sine dubio reddere rationem, si hujusmodi sceleris conscius, in eo quo es ordine celans veritatem, permanere volueris. Unde iterum adhortamur, ut si te deceptum hostis antiqui calliditate cognoscis, competenti eum dum licet poenitentia superare festines, ne cum eo particeps( quod non optamus) in die judicii deputeris. Si vero hujus reatus tibi conscius non es, in eo te necesse est quo es, ordine permanere. Praeterea quoniam mulierem de matriculis contra ordinem sacerdotii caedi crudeliter fustibus deputasti, quam licet post octo menses exinde minime arbitremur fuisse defunctam, tamen quia ordinis tui habere noluisti respectum, propterea duobus te mensibus ab administratione missarum statuimus abstinere, in quibus ab officio te suspensum flere convenit, quod fecisti. Nam valde dignum est ut, postquam te ad vitae istius tranquillam rectitudinem laudabilium sacerdotum exempla non provocant, saltem correctionis medicina compellat.
6.311
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 311. - De episcopo per sacramenta purgato et absoluto. Ex registro Gregorii ad Brunichildum reginam Francorum (lib. II Regist., ep. 8) .
6.311
Mennam vero reverendissimum fratrem coepiscopumque nostrum, postquam ea quae de eo dicta fuerant requirentes, in nullo invenimus eum esse culpabilem, qui insuper ad sacratissimum corpus beati Petri apostoli sub jurejurando satisfaciens, ab his quae objecta ejus opinioni fuerant se monstravit alienum; reverti illum purgatum absolutumque permisimus, quia sicut dignum erat, ut si in aliquo reus existeret, culpam in eo canonice puniremus, ita dignum non fuit, ut eum adjuvante innocentia, diutius retinere vel affligere in aliquo deberemus.
6.312
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 312. - Qualiter senex episcopus corripiendus sit, et mali consiliarii ejus excommunicandi. Ex eodem registro ad Januarium episcopum Caralitanum (lib. VII Regist., indict. II, epist. 1) .
6.312
Praedicator omnipotentis Dei Paulus apostolus dicit: Seniorem ne increpaveris. Sed haec ejus regula tunc in eo servanda est, cum culpa senioris exemplo suo non trahit ad interitum corda juniorum. Ubi autem senior juvenibus exemplum ad interitum praebet, ibi districta increpatione feriendus est. Nam scriptum est: Laqueus juvenum omnes vos. Et rursum propheta dicit: Peccator centum annorum maledictus est. Tanta autem nequitia ad aures meas de tua senectute pervenit, ut eam nisi adhuc humanitus pensaremus, fixa jam maledictione feriremus. Dictum quippe mihi est, quod Dominico die priusquam missarum solemnia celebrares, ad exarandam messem latoris praesentium perrexisti, et post exarationem ejus missarum solemnia celebrasti; et post missarum solemnia etiam terminos possessionis illius eradicare minime timuisti. Quod factum quae poena debuit insequi, omnes qui audiunt sciunt. Dubii autem de tanta hac perversitate fueramus, sed filius noster Cyriacus abbas a nobis requisitus, dum esset choralis, id est regionarius, ita se cognovisse perhibuit. Et quia adhuc canis tuis parcimus, hortamur aliquando, resipisce senex( ἀπὸ τῆς Χωρᾶς), atque a tanta levitate morum et operum perversitate compescere. Quanto enim morti vicinior efficeris, tanto fieri sollicitior atque timidior debes. Et quidem poenae sententia in te fuerat jaculanda, sed quia simplicitatem tuam cum senectute novimus, interim tacemus. Eos vero quorum consiliis haec egisti, in duobus mensibus excommunicatos esse decernimus, ita ut si quid eis intra duorum mensium spatium humanitus evenerit, benedictione viatici non priventur. Deinceps autem ab eorum consiliis cautus existe. Te quoque sollicite custodi, ne si eis in malo discipulus fueris, quibus magister in bono esse debuisti, nec simplicitati tuae ulterius, nec senectuti parcamus.
6.313
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 313. - De purgationis Leonis papae III.
6.313
Auditum est, fratres charissimi, et divulgatum per multa loca qualiter homines mali adversus me insurrexerunt, et debilitare voluerunt, et posuerunt super me gravia crimina, propter quam causam iste clementissimus ac serenissimus dominus rex Carolus una cum sacerdotibus et optimatibus suis istam pervenit ad urbem. Quam ob rem ego[ Leo] pontifex sanctae Romanae Ecclesiae a nemine judicatus, neque coactus, sed spontanea mea voluntate purifico me in conspectu vestro coram Deo, et angelis ejus, qui conscientiam meam novit, et beato Petro principe apostolorum, in cujus conspectu consistimus, quia istas criminosas et sceleratas res, quas illi mihi objiciunt, neque perpetravi, neque perpetrare jussi. Testis est mihi Deus in cujus judicium venturi sumus, et in cujus conspectu consistimus. Et hoc propter suspiciones malas tollendas mea spontanea voluntate facio, non quasi in canonibus inventum sit, aut quasi ego hanc consuetudinem, aut decretum in sancta Ecclesia successoribus meis, nec non et fratribus et coepiscopis nostris imponam, sed ut melius a vobis abscidatis rebelles cogitationes.
6.314
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 314. - Quod seipsum damnat quisquis ecclesiastico ordine excommunicatus fuerit, et communicare praesumpserit. Ex Africano concilio, c. 29.
6.314
Item placuit universo concilio, ut qui excommunicatus fuerit pro suo neglectu, sive episcopus quilibet, sive clericus, et tempore excommunicationis suae ante audientiam communicare praesumpserit, ipse in se damnationis judicetur protulisse sententiam.
6.315
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 315. - De ordinatis si aliquis illorum percussor exstiterit. Ex Toletano concilio, cap. 6.
6.315
His a quibus Domini sacramenta tractantur, judicium sanguinis agitare non licet, et ideo magnopere talis excessus prohibendus est, ne indiscretae praesumptionis motibus agitari, aut quod morte plectendum est sententia propria judicare praesumant, aut truncationes quibuslibet personis aut per se inferant, aut inferendas praecipiant. Quod si quisquam horum immemor praeceptorum, aut in Ecclesiae suae familiis, aut in quibuslibet personis tale aliquid perpetraverit, et concessi ordinis honore privetur et loco, et sub per perpetuae damnationis religetur ergastulo: cui tamen communio exeunti de hac vita, non est neganda propter Domini misericordiam.
6.316
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 316. - Ne episcopus sua manu aliquem caedat. Ex decretis Bonifacii papae ( id legitur post conc. Agath. ex Gratia ).
6.316
Non liceat episcopo manibus suis aliquem caedere, hoc enim alienum a sacerdote esse debet.
6.317
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 317. - De episcopo qui seipsum et sibi commissos corrigere neglexerit. Gregorius ( Augustin. ).
6.317
Qui nec regiminis in se rationem habuit, nec sua delicta detersit, nec crimen filiorum correxit, canis impudicus magis dicendus est quam episcopus.
6.318
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 318. - Quod bonus pastor subditos lavat a crimine. Hieronymus.
6.318
Ut lixivia per cinerem humidum fluens lavat, et non lavatur; ita bona doctrina per malum doctorem animas credentium lavat sorde peccatorum.
6.319
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 319. - Quod malum pastorem oves fugiunt. Ex dictis Augustini.
6.319
Sicut fugiunt oves vocem pastoris, quem non cognoscunt, et deserta petunt, ita malos pastores ovilia.
6.320
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 320. - De eo qui nobilitatem Dei a se ejicit. Gregorius (Hom. 9 in Ezech., lib. I) .
6.320
Adam primus homo pro peccato de paradiso ejectus est, hoc est, qui nobilitatem Dei a se projecit nobilitate loci privetur
6.321
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 321. - Quod non sint omnes filii sanctorum qui tenent loca sanctorum. Ex dictis Hieronymi (epistola ad Heliodorum ).
6.321
Non facile est stare in loco Petri et Pauli, et tenere cathedram regentium cum Christo, quia hinc dicitur, noa sanctorum filii sunt, qui tenent loca sanctorum, sed qui exercent opera eorum.
6.322
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 322. - Quod nullus ex genere, vel ex loco gloriari debet. Gregorius.
6.322
Nos qui praesumus, non ex locorum nec generis dignitate, sed morum nobilitate innotescere debemus, nec urbium claritate, sed fidei puritate.
6.323
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 323. De sacerdotibus qui ovibus suis mala praebent exempla. Augustinus.
6.323
Nemo quippe amplius in ecclesia nocet, quam qui perverse agens nomen vel ordinem sanctitatis et sacerdotii habet. Delinquentem hunc namque redarguere nullus praesumit, et in exemplum culpa vehementer extenditur, cum pro reverentia ordinis peccator honoratur.
6.324
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 324. - Ut tantum curam ecclesiasticarum rerum episcopi habeant. Ex canonibus apostolorum, cap. 39.
6.324
Omnium negotiorum ecclesiasticorum curam gerat episcopus, et ea, velut Deo contemplante, dispenset, nec ei liceat ex his aliquid omnino contingere, aut parentibus propriis, quae Dei sunt condonare. Quod si pauperes sunt, tanquam pauperibus subministret, nec eorum occasione ecclesiae negotia depraedentur.
6.325
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 325. - Ne usu pallii metropolitanus praesumptive utatur. Ex decretis Honorii papae, cap. 3.
6.325
Quicunque metropolitanorum per plateas, vel in litaniis uti pallio praesumpserit, et non tantum in praecipuis festivitatibus et ab apostolica sede indictis temporibus ad missarum solummodo solemnia careat illo honore, et ut beatus papa Gregorius ad Joannem Panormi episcopum ait, quia grave jugum atque vinculum cervicis, non pro ecclesiastica, sed pro quadam saeculari dignitate defendat, permissa qua abutitur careat dignitate, quia jure privilegium meretur amittere, qui audacter usurpat illicita.
6.326
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 326. - Quod episcopus de rebus ecclesiae suae nisi prius commutet, testamentare non possit. Ex concilio Agathensi, cap. 6 (cap. 51).
6.326
Si quis episcopus condito testamento aliquid de ecclesiastici juris proprietate legaverit, aliter non valebit, nisi tantum de juris proprii facultatibus suppleverit.
6.327
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 327. - Ne episcopus res ecclesiae parentibus suis indiscrete tribunt. Ex Spalensi concilio, cap. 10.
6.327
Ut episcopi in rebus ecclesiae circa propinquos suos exponendam reprehensionem caveant, et ut discretionis modum teneant.
6.328
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 328. - De eadem re. Ex eodem concilio, cap. 5.
6.328
Quoniam multi episcoporum amore propinquorum suorum, de rebus sibi commendatis, suo aut quolibet amicorum nomine, praedia et mancipia emunt, et ut propinquorum suorum jus cedant statuunt, et ob hoc jura ecclesiastica convelluntur, et ministerium sacerdotale fuscatur, imo a subditis detrahitur et contemnitur, placuit omnibus ut deinceps hoc genus avaritiae caveatur, fixumque abhinc et perpetuo mansurum esse decrevimus, ut episcopus res sui juris, quas ante episcopatum aut certe in episcopatu haereditaria successione acquisivit, secundum canonicam auctoritatem quidquid vult faciat, et cui vult conferat: postquam autem episcopus factus est, quascunque res de facultatibus ecclesiae, aut suo aut alterius nomine qualibet conditione comparaverit, decrevimus ut non in propinquorum suorum, sed in ecclesiae cui praeest jura deveniant.
6.329
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 329. - Ne episcopus de rebus viduatae Ecclesiae quidquam alienare praesumat. Ex decretis Martini papae, cap. 20.
6.329
Si quis episcopus nulla ecclesiasticae rationis necessitate compulsus, in suo clero, aut ubi forte non est presbyter, de rebus ecclesiasticis aliquid praesumpserit vendere, res ipsas ecclesiae restaurare cogatur, et in judicio episcoporum dejiciatur, et tanquam furti et latrocinii reus suo privetur honore.
6.330
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 330. - De sacerdotibus qui ad exsequias episcopi venire contemnunt. Ex concilio Toletano VIII, cap. 2 (Tolet. VII, cap. 3).
6.330
Ea quae competunt honestati, contigit saepe quorumdam desidia non impleri. Proinde quia notum est quae dignitas in exsequiis morientis episcopi ex canonibus conservetur, traditione moris antiqui hoc tantum adjicimus, ut si quis sacerdotum secundum statuta Valentini concilii ad humanda defuncti episcopi membra venire commonitus, pigra voluntate distulerit, appellantibus clericis obeuntis episcopi apud synodum, sive metropolitanum episcopum, tempore anni unius nec faciendi missam nec communicandi habeat omnimodo licentiam. Presbyteri autem sive caeteri clerici, quibus major honoris locus apud eamdem ecclesiam fuerit, cujus sacerdos obierit, si omni sollicitudine pro exsequiis jam mortui, aut continuo antistitis morituri, ad commovendum vicinum episcopum tardi inveniantur, aut per quamcunque molestiam animi id negligere videantur[ comprobentur], totius anni spatio ad poenitentiam monasteriis deputentur.
6.331
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 331. - Ut quod episcopo pro redemptione animarum datur, ecclesiae relinquatur. Ex concilio Agathensi, cap. 6.
6.331
Pontificibus vero, quibus in summo sacerdotio constitutis ab extraneis duntaxat donatur aliquid, vel cum ecclesia[ extraneis aliquid, aut cum ecclesia, etc.], aut sequestratim dimittitur aut donatur, quia hoc ille qui donat pro redemptione animae suae, non pro commodo sacerdotis probatur offerre, non quasi suum, sed quasi dimissum in facultates ecclesiae computetur; quia justum est, ut sicut sacerdos habet, quod ecclesiae dimissum est, ita et ecclesia habeat quod relinquitur a sacerdote.
6.332
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 332. - Ut nullus episcopus sine concilio aliorum episcoporum et principis, in hostem ire debeat. Capitulum Caroli imperatoris.
6.332
Carolus Dei gratia rex Francorum, et devotus sanctae Ecclesiae defensor atque adjutor in omnibus apostolicae sedis. Hortatu omnium fidelium nostrorum, maxime episcoporum ac reliquorum sacerdotum consulto, servis Dei omnibus per omnia armaturam portare vel pugnare, aut in exercitum, et in hostem pergere omnino prohibemus, nisi illis tantummodo qui propter divinum ministerium, missarum solemnia scilicet adimplenda, et sanctorum patrocinia portanda allecti sunt, id est unum vel duos episcopos cum capellanis presbyteris, et unusquisque princeps unum presbyterum secum habeat, qui peccata confitentibus, indicere possit poenitentiam.
6.333
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 333. - De eodem. Item ejusdem.
6.333
Secunda vice propter ampliorem observantiam apostolica auctoritate et multorum episcoporum admonitione instructi, sanctorum quoque canonum regulis edocti, consultu videlicet omnium nostrum nosmetipsos corrigentes, posterisque nostris exemplum dantes, volumus ut nullus sacerdos in hostem pergat, nisi duo vel tres episcopi tantum, electione cunctorum propter benedictionem, praedicationem populique reconciliationem, et cum illis electi sacerdotes, qui bene populis poenitentiam dare, missas celebrare, et infirmorum curam gerere, sacratique olei cum sacris precibus unctionem impendere sciant: et hoc maxime providere, ne sine viatico quis de saeculo recedat.
6.334
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 334. - Item de eadem re. Nicolaus ad Carolum imperatorem.
6.334
Reprehensibile valde esse constat, quod subintulisti, dicendo majorem partem omnium episcoporum die noctuque eum aliis fidelibus tuis contra piratas maritimos invigilare, ob idque episcopi impediantur venire; cum militibus[ militum] Christi sit Christo servire: militibus vero saeculi saeculo[ milites vero saeculi serviant saecule], sicut scriptum est: Nemo militans Deo, implicat se negotiis saecularibus. Quod si saeculi milites militiae student, quid ad episcopos, et milites Christi, nisi ut vacent orationibus?
6.335
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 335. - De accusatis episcopis, qualiter ad concilium vocari debeant. Ex dec. Fel. P., cap. 3.
6.335
Si primates accusatores episcoporum cum eis pacificari familiariter minime potuerint, tunc tempore legitimo eos ad synodum canonice convocatam, non infra angusta tempora, canonice convocent, priusquam eis per scripta significent quod eis opponitur, ut ad responsionem praeparati adveniant. Nam si aut vi, aut timore ejecti, aut suis rebus exspoliati fuerint, nec canonice ad synodum vocari possunt, nec respondere aemulis debent, antequam canonice restituantur, et sua omnia eis legaliter reddantur.
6.336
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 336. - Quod papa vivente, nulli alium eo inconsulto eligere liceat. Ex decretis Symmachi papae, c. 3 (ex syn. Symm. pap.).
6.336
Si quis presbyter, aut diaconus, aut clericus, papa incolumi et eo inconsulto, subscriptionem pro Romano pontificatu commendare, aut pitacia promittere, aut sacramentum praebere tentaverit, aut aliquod suffragium polliceri, vel de hac causa privatis conventiculis factis deliberare atque decernere, loci sui dignitate et communione privetur.
6.337
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 337. - De sessione episcopi. Ex concilio Carthaginensi (Carth. IV, cap. 35) .
6.337
In ecclesia in consessu presbyterorum episcopus sublimior sedeat.
6.338
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 338. - De ordinatione episcopi. Ex dictis Theodoti archiepiscopi.
6.338
In ordinatione episcopi, ipse qui ordinat missam celebrare debet, et qui ordinatur similiter.
6.339
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 339. - Quae sacerdotes Domini declinare debeant. Ex conc. Turonensi, cap. 7.
6.339
Quaecunque ad aurium et ad oculorum pertinent illecebras, unde vigor animi emolliri posse credatur, ut de aliquibus generibus musicorum aliisque nonnullis rebus, omnes sacerdotes Domini se abstinere debent; quia per aurium oculorumque illecebras vitiorum turba ad animum ingredi solet: histrionum quoque turpium et obscenorum insolentias jocorum, ipsi animo effugere caeterisque sacerdotibus effugienda praedicare debent.
6.340
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 340. - Ne episcopi propter suam quietem a civitatibus suis diu absint. Ex concilio apud sanctum Medardum, praesente Carolo imp., cap. 5.
6.340
Providendum est ne episcopi propter suam quietem ad remotiora loca secedentes et suum ministerium negligentes, proprias deserant civitates, sed aut paroechias suas cum officii efficacia circumeant, aut cum religione in suis civitatibus canonice cum filiis degant. Presbyteros etiam sibi commissos doctrina, castitate et sobrietate, atque hospitalitate secundum suum ministerium ordinari compellant.
6.341
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 341. - De episcopis, qui non visitatis paraechiis pretium servitutis requirunt. Ex conc. apud Triburias habito, praesente Arnulfo rege, cap. 26.
6.341
Relata est coram sancta synodo querimonia plebium, eo quod sint quidam episcopi, nolentes ad praedicandum vel ad confirmandum suas per annum paroechias circuire, qui tamen exigant ut mansiones quibus in profectione uti debuerant, alio pretio redimant qui parare debent: quae duplex infamia et negligentia, et avaritia sanctae synodo horrori fuit magno, et statuerunt ne quis ultra exerceat id cupiditatis ingenium, et ut sollicitiores sint episcopi de suis gregibus visitandis.
6.342
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 342. - De purgatione episcoporum. Ex concilio apud Altheim, praesente Conrardo rege, cap. 16.
6.342
Statuimus propter Dei dilectionem, et proximi, et fidelium honorem catholicorum, et praecipue ob multitudinum scandala eruenda et funditus exstirpanda, et perturbationes quae noviter exortae sunt et oriuntur, nec non ut omnes sciant, nos episcopos tales Dei misericordia nequaquam fuisse quales dicimur, exemplum S. Leonis papae, qui super quatuor Evangelia jurans coram populo se purgavit, sequi et imitari, salva tamen auctoritate canonica.
6.343
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 343. - De eo qui ex monacho factus fuerit episcopus. Ex eodem comm., c. 36.
6.343
Statutum et rationabiliter secundum sanctos Patres a synodo est confirmatum, ut monachus, quem canonica electio a jugo regulari[ regulae] monasticae professionis absolvit, et sacra ordinatio de monacho episcopum facit, velut legitimus haeres paternam sibi haereditatem postea jure vindicandi potestatem habeat. Sed quidquid acquisierat, vel habere jussus fuerat monasterio relinquat, et abbatis sui qui fuerat, secundum regulam Sancti Benedicti, arbitrio. Postquam enim episcopus ordinatur, ad altare ad quod sanctificatur et titulatur secundum sanctos canones, quod acquirere poterit, restituat.
6.344
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 344. - De illo qui de aliqua haeresi infamatur, quod in sacro conventu formulam istius libelli recitare debeat. Ex epistola Cyrilli ad Joannem Antiochenum.
6.344
Ego nomine N. hac scriptura quam manu mea perscripsi, profiteor, sequens sanctum judicium Patrum Nicaenae synodi trecentorum decem et octo, vel Chalcedonensis synodi universale concilium, cujus definitionem sedes apostolica confirmavit, quod etiam beatissimi papae Leonis epistola ad sanctae memoriae Flavianum Constantinopolitanae urbis episcopum data, praedicatione lucidissimae veritatis exposuit: confiteor unum eumdemque Dominum nostrum Jesum Christum, unigenitum Dei Patris, perfectum, eumdem in divinitate[ deitate], eumdem in humanitate, Deum verum et hominem verum, ipsum eumdemque ex anima rationali e, carne, consubstantialem Patri secundum divinitatem, consubstantialem nobis secundum humanam rationem, in omnibus similem nobis absque peccato: ante saecula quidem de Patre genitum secundum divinitatem, in novissimis vero diebus eumdem propter nos, et propter nostram salutem de Virgine Maria natum, quae eumdem Deum peperit secundum humanitatem unum eumdemque Christum, Filium Dei Dominum unigenitum in duabus naturis, inconfuse, inconvertibiliter, individue et inseparabiliter cognitum, nequaquam naturarum differentia sublata propter unitionem, sed potius salva manente proprietate utriusque naturae, in unam non in duas concurrisse personas, sed unum eumdemque Filium unigenitum Deum verum Dominum Jesum Christum, sicut olim prophetae de eo, vel ipse nos Christus per semetipsum Dominus erudivit. Qui autem ita non sentiunt, cum Nestorio et Eutiche, vel eorum sectatoribus aeterno anathemate dignos esse pronuntio.
6.345
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 345. - Quales debeant ad sacerdotii officium venire. Ex decretis Damasi papae, cap. 8.
6.345
Didicimus etiam licenter et libere inexploratae vitae homines, quibus etiam fuerint numerosa conjugia, ad praefatas dignitates, prout cuique libuerit, aspirare: quod non tantum illis qui ad haec immoderata ambitione perveniunt, quantum metropolitanis specialiter pontificibus imputamus, qui dum inhibitis ausibus non obsistunt, Dei nostri, quantum in se est, praecepta contemnunt. Et ut taceamus quod altius suspicamur, ubi illud est quod Deus noster data per Moysen lege constituit, dicens: Sacerdotes mei semel nubant. Et alio loco: Sacerdos uxorem virginem accipiat, non viduam, non repudiatam, non meretricem. Quod secutus Apostolus ex persecutore praedicator, unius uxoris virum, tam sacerdotem quam diaconum fieri debere mandavit.
6.346
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 346. - Ut metropolitani sua jura servent. Leo Anast. Thessalonic. episc., cap. 2 (epist. 84).
6.346
Igitur secundum sanctorum Patrum canones spiritu Dei conditos, et totius mundi reverentia consecratos, metropolitanos singularum provinciarum episcopos, quibus ex delegatione nostra fraternitatis tuae cura praetenditur, jus traditae sibi antiquitus dignitatis intemeratum habere decernimus; ita ut a regulis praestitutis, nulla aut negligentia, aut praesumptione discedant.
6.347
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 347. - Ut nullus invitus ordinetur episcopus. Ibidem, cap. 5.
6.347
Cum ergo de summi sacerdotis electione tractabitur, ille modis omnibus praeponatur, quem cleri plebisque consensus concorditer postularint, ita ut si in aliam fortasse personam partium se vota diviserint, metropolitani judicio is alteri praeferatur, qui majoribus et studiis juvatur et meritis tantum ut nullus invitis et non petentibus ordinetur, ne plebs invita episcopum non optatum aut contemnat, aut oderit, et fiat minus religiosa quam convenit, cui non licuit habere, quem voluit.
6.348
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 348. - Ut personam consecrandi episcopi primas quoque sua auctoritate confirmet. Ibidem, cap. 6.
6.348
De persona igitur consecrandi episcopi, et de cleri plebisque consensu, metropolitanus episcopus ad fraternitatem tuam referat, quodque in provincia bene placuit scire te faciat, ut ordinationem rite celebrandam tua quoque firmet auctoritas, quae rectis dispositionibus nihil morae aut difficultatis debebit afferre, ne gregibus Domini sui diu desit cura pastorum. Metropolitano vero defuncto, cum in loco ejus alius fuerit subrogandus, provinciales episcopi ad civitatem metropolim convenire debebunt, ut omnium clericorum atque omnium civium voluntate discussa, ex presbyteris ejusdem ecclesiae, vel ex diaconibus optimus eligatur. De cujus nomine ad tuam notitiam provinciales referant sacerdotes, impleturi vota poscentium, cum quod ipsis placuit, tibi quoque placuisse cognoverint. Sicut enim justas electiones nullis dilationibus volumus fatigari, ita nihil permittimus te ignorante praesumi.
6.349
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 349. - Quod primates et metropolitani, a Romana Ecclesia sint vocati in partem sollicitudinis, non in plenitudinem potestatis. Greg.
6.349
Dilectissimis fratribus universis episcopis per Galliam, Europam, Germaniam et per universas provincias constitutis, Gregorius servus servorum Dei. Decreto nostro mandamus, ut si aliquis( quod non optamus) suorum aemulorum Aedricum Cenomanicae Ecclesia episcopum accusare damnabiliter attentaverit, liceat illi post auditionem primatum dioeceseos( si necesse fuerit) nos appellare, et nostra auctoritate, aut ante nos, aut ante legatos nostros e latere missos juxta Patrum decreta suas exsequi[ exercere] atque finire actiones, nullusque illum ante haec judicet aut damnare praesumat. Sed si quid, quod absit! grave intolerandumque ei objectum fuerit, nostra erit exspectanda censura, ut nihil prius de eo, qui ad sinum sanctae Romanae confugit Ecclesiae, ejusque implorat auxilium, decernatur, quam ab ejus Ecclesiae fuerit praeceptum auctoritate, quae vices suas ita aliis impertivit Ecclesiis ut in partem sint vocatae sollicitudinis, non in plenitudinem potestatis. Proinde dilectio vestra quorum devotione gaudemus, jungat curam suam dispositionibus nostris, et det operam ut non cujusquam praesumptione circa memoratum fratrem nostrum, vestra provisione vel successorum vestrorum, si ipse superstes fuerit, aliter quam hic insertum est, fiat ullo modo. Nam nulli fas est vel velle, vel posse transgredi apostolicae sedis praecepta, nec nostrae dispositionis ministerium, quod vestram sequi oportet charitatem. Sit ergo ruinae suae dolore prostratus, quisquis apostolicis voluerit contraire mandatis[ decretis], nec locum deinceps inter sacerdotes habeat, sed extorris a sancto fiat ministerio. Non de ejus judicio quisquam postea curam habeat; quoniam jam damnatus a sancta et apostolica Ecclesia, ac auctoritate, sua de inobedientia atque praesumptione a quoquam esse non dubitatur; quia majoris excommunicationis dejectione est exigendus, cui sanctae Ecclesiae commissa fuerit disciplina, qui non solum praelatae sanctae Ecclesiae jussionibus parere debuit, sed etiam aliis ne praeterirent insinuare. Sitque alienus a divinis et pontificalibus officiis, qui noluit praeceptis obtemperare apostolicis.
6.350
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 350. - Quod pro quiete contemplationis non est fugiendus locus regiminis. Idem ad Syriacum episcopum Constantinopolitanum (lib. VI regist., c. 169, ep. 5) .
6.350
In scriptis autem vestris requiem vos magnopere quaesisse narratis. Sed per hoc ad pastoralem sollicitudinem venisse congrue ostenditis, quia sicut locus regiminis desiderantibus negandus est, ita fugientibus offerendus, et sicut scriptum est: Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo tanquam Aaron. Et rursum idem egregius praedicator dicit: Si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt, et pro omnibus mortuus est Christus, ut qui vivunt jam non sibi vivant, sed ei[ al. Deo], qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. Et pastori sanctae Ecclesiae dicitur: Simon Joannis, amas me? Pasce oves meas. Ex quibus verbis colligitur, quia si is qui valet, omnipotentis Dei oves renuit pascere, ostendit Pastorem summum se minime amare. Si enim Unigenitus Patris pro explenda utilitate omnium, de secreto Patris egressus est ad publicum nostrum; nos quid dicturi sumus, si secretum praeponimus utilitati proximorum? Quies itaque nobis et ex corde appetenda est, et tamen pro multorum lucro aliquando postponenda. Nam, sicut toto desiderio debemus occupationem fugere, ita, si desit qui praedicet, occupationis onus libenti necesse est animo subire.
6.351
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 351. - Ut episcopus pro propria injuria non excommunicet. Gregorius Januario episcopo Calaritano (lib. II regist., cap. 34) .
6.351
Isidorus a fraternitate tua frustra se excommunicatum anathematizatumque conquestus est. Quod quamobrem factum fuerit, dum a clerico tuo qui praesens erat, voluissemus addiscere, pro nulla alia causa, nisi quod te injuriaverat, factum cognovimus. Quae res nos vehementer afflixit; quia si ita est, nil te ostendis de coelestibus cogitare, sed terrenam mentem te habere[ te habere conversationem] significas, dum pro vindicta propriae injuriae( quod sacris regulis prohibetur) maledictionem anathematis invexisti. Unde de caetero esto circumspectus atque sollicitus, et talia cuiquam pro defensione injuriae tuae inferre denuo non praesumas.
6.352
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 352. - Episcopo infirmante, nisi de hac vita migraverit, alter non substituatur, ne commissi talenti pulchritudo deleatur. Nicolaus Alvino Jovanensi [ Januensi ] episcopo.
6.352
Pontifices, qui aliqua occupantur infirmitate vel aegritudine, abjiciendi non sunt, nec alios in loco eorum consecrari oportet, nisi ex hac fuerint luce subtracti. Quod si de ministerio sibi concesso conqueruntur, quae licita sunt sacerdotes expleant. In his vero quae eis praesumere non licet, vicinorum usque ad recuperandam sanitatem episcoporum, auxilia subrogentur; et hoc cum cautelae studio peragatur, ne per necessitatis occasionem praesumptionis pullulet ambitio. Episcopi vero qui Dominici gregis susceperunt curam atque sollicitudinem, ab administratione eorum discedere non oportet, ut accepti talenti pulchritudo non deleatur, sed certamine eorum salubriter augeatur et triplicetur.
6.353
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 353. - Quod episcopus vel clericus nullo modo venationi debeat insistere. Idem ad eumdem.
6.353
Quorumdam relatione fidelium auribus nostris intimatum est quod Lanfredus episcopus, qui et juvenis esse dicitur, venationi sit deditus. Quod vitium plurimos etiam de clericali catalogo genere duntaxat Germanos et Gallos irreverentes[ reverentes] implicat, Verum iste si ita est, ut audivimus, merito juvenis dicitur, qui juvenilibus desideriis occupatus, nulla senum gravitate constringitur. Item. O miseram vitam hominum, et maxime sacerdotum! qui, dum lucrandis fidelibus debent insistere, venandis feris incumbunt, et quos capere oportet homines, capiunt aves et bestias; qui, dum mortibus student animantium, vitam suarum amittunt animarum. O infelicem vitam super omnem vitam! Nam, in quo magis quisque carnalis apparet, quam in tali vita? Venatorum enim vita nil praeter carnes capit, in qua dum quisque permansit nunquam probatus est. Nam, ut beatus dixit Hieronymus, venatorem nunquam legimus sanctum. Vae hujusmodi praesulibus, qui, dum debent Petrum, Andream, Jacobum et Joannem, quibus a Domino dictum est: Venite post me, faciam vos piscatores hominum, ad imitationem suam eligere, quorum et discipuli sunt, magis Nemrod et Ismaelem, atque Esan reprobos imitantur, qui hujusmodi adinventionibus incubuisse referuntur. Nihilominus autem de hoc episcopo relatum est apostolatui nostro quod cum quadam filia sua immoderatam teneat familiaritatem, et ob id mala fama ei orta sit. Pro qua re a sanctitate sua caeterisque coepiscopis suis commonitus ac correptus est, sed nullatenus emendatus. Quae res in hoc maxime displicet, et magis ac magis de se deteriorem reddit opinionem. In quo beatitudini tuae et coepiscoporum suorum rationibus non obedit, et per inobedientiam in culpam protoplasti relabitur. Oportet ergo fraternitatem tuam, synodale cum episcopis et suffraganeis tuis convocare concilium, et hunc salutaribus eloquiis episcopum convenire, atque illi pastorali auctoritate praecipere quatenus et ab omnium bestiarum et volucrum venatione penitus alienus existat, atque immoderata filiae suae familiaritate semetipsum omnimodo coerceat. Quod si parere contempserit, et tam pro venationis declinatione quam pro immoderata filiae suae vitanda conversatione, vobis admonentibus obedire distulerit, a vestro collegio excommunicatus abscedat. Quod si in hoc contumax adhuc apparuerit, a ministerio cessare debebit.
6.354
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 354. - Quod omnis metropolitanus infra tres menses consecrationis suae pro pallio debet Romam mittere, vel ire. Joannes VIII, ex concilio III, apud Ravennam.
6.354
Quisquis metropolitanus intra tres menses consecrationis suae, ad fidem suam exponendam, palliumque suscipiendum ab apostolica sede, nulla inevitabili necessitate imminente, non miserit, commissa sibi careat dignitate, ita ut tandiu episcopali illi sedi cedat, omnique consecrandi licentia careat, quandiu in exponenda fide, et in expetendo pallio priscum morem contempserit.
6.355
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 355. - Qualiter honorandi sunt veri sacerdotes, cum Dominus falsos honoraverit. Cyprianus Rogatiano (lib. III, cap. 9) .
6.355
Dominus noster Jesus Christus rex, et judex, et sacerdos servavit honorem malis sacerdotibus usque ad suam passionem, in qua sacerdotem appellavit, quem sciebat esse sacrilegum, et cum alapam accepisset, et ei diceretur: Sic respondes pontifici? nihil contumeliose locutus est in personam pontificis, sed magis innocentiam suam tuitus est, dicens: Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo, ut nos ejus humilitatis haberemus exemplum, et docuit sacerdotes veros legitime et plene honorari, dum circa falsos sacerdotes ipse talis exstitit.
6.356
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 356. - Quod singulae Ecclesiae singulos debent habere praelatos. Hieronymus Rustico monacho.
6.356
In apibus princeps unus est; grues unum sequuntur ordine litterato. Imperator unus, judex unus provinciae. Roma, ut condita est, duos fratres simul reges habere non potuit, et parricidio dedicatur. In Rebeccae utero Esau et Jacob bella gesserunt. Singuli Ecclesiarum episcopi, singuli archiepiscopi, singuli archidiaconi, et omnis ordo ecclesiasticus suis rectoribus nititur.
6.357
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 357. - Ut in Treverensi urbe et Coloniensi nullus inconsulto Romano pontifice eligatur. Nicolaus Lothario regi.
6.357
Porro quia relatum est nobis quod quicunque ad episcopatum in regno tuo promovendus est, non nisi faventem tibi permittas eligi, idcirco apostolica auctoritate sub divini judicii obtestatione injungimus tibi, ut in Treverensi urbe, et in Agrippina Colonia nullum eligi patiaris, antequam relatum super hoc nostro fiat apostolatui.
6.358
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 358. - De professione fidei. Pelagius Childeberto regi.
6.358
Satagendum est ut pro auferendo suspicionis scandalo obsequium confessionis nostrae regibus ministremus, quibus nos etiam subditos esse Scripturae sanctae praecipiunt. Veniens autem Ruffinus vir magnificus excellentiae vestrae legatus, confidenter a nobis( ut decuit) postulavit, quatenus vobis aut beatae recordationis papae Leonis domum a nobis per omnia conservari significare debuissemus, aut propriis verbis nostrae confessionem fidei destinare; et primam quidem petitionis ejus partem quia facilior fuit, mox ut dixit, implevimus, neque in omnibus praesulis tomum pro catholicae fidei assertione conscriptum Deo propitio custodire, manus nostrae ad vos professione signavimus. Ut autem nullius deinceps( quod absit!) suspicionis resideret occasio, etiam illam aliam partem quam memoratus vir illustris Ruffinus admonuit facere, scilicet propriis verbis confessionem fidei quam tenemus, exponens[ exposui].
6.359
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 359. - Quod post primum per electionem consecratum episcopum, secundus esse non possit. Cyprianus in epistola sua ad Romanos (l. IV, epist. 2, ad Antonianum) .
6.359
Factus est Cornelius episcopus de Dei et Christi ejus judicio, de clericorum omnium testimonio, de plebeio suffragio, de sacerdotum antiquorum et bonorum virorum consensu, cum nemo episcopus inibi factus esset, cum gradus cathedrae vacaret. Quo occupato et omnium vestrum consensu firmato, quisquis jam episcopus fieri voluerit, omnimodis necesse est ut ecclesiasticam non habeat ordinationem, qui Ecclesiae non tenet per consensum, unitatem. Post primum secundus esse non potest. Quisquis enim post unum, qui per electionem consecratus est, esse voluerit, tam non secundus ille, sed nullus est.
6.360
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 360. - Quod Ecclesiae contradicit qui episcopo contradicit. Cyprianus ad Papianum (l. IV, epist. 9, ad Florentium Papianum) .
6.360
Scire debes episcopum in Ecclesia esse, et Ecclesiam in episcopo, et si quis eum episcopo non sit, in Ecclesia non esse, et frustra sibi blandiri eos, qui pacem cum sacerdotibus Dei non habentes, obrepunt et latenter apud quosdam communicare se credunt, quando Ecclesia, quae catholica una est, scissa non sit, neque divisa.
6.361
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 361. - De unitate Ecclesiae. Cyprianus.
6.361
Petri unitatem qui non tenet, tenere se fidem credit? Qui cathedram Petri, super quam fundata est Ecclesia, deserit, in Ecclesia se esse confidit?
6.362
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 362. - Quid agendum sit de episcopo, vel quocunque clerico, qui post depositionem communicare praesumpserit. Ex concilio Antiocheno, cap. 4.
6.362
Si quis episcopus a synodo fuerit depositus, vel presbyter, vel diaconus a proprio episcopo condemnatus, et praesumpserit sacerdotii seu sacri ministerii quidpiam, non ei amplius liceat, neque in alia synodo spem restitutionis habere, neque assertionis alicujus locum, sed et communicantes ei abjici omnes ab ecclesia, et maxime si postquam cognoverunt sententiam adversus eum fuisse prolatam, ei contumaciter communicaverint.
6.363
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 363. - Ne episcopus in aliquem, etiam sibi confessum, dicat quod probare non possit. Ex concilio Carthaginensi VI, cap. 5
6.363
Item placuit, ut si quando episcopus dicit aliquem sibi soli proprium crimen fuisse confessum atque ille neget, non putet ad injuriam suam episcopus pertinere, quod illi soli non creditur, et si scrupulo propriae conscientiae se dicit neganti nolle communicare, quandiu excommunicato non communicaverit suus episcopus, eidem episcopo ab aliis non communicetur episcopis, ut magis caveat episcopus ne dicat in quemquam, quod aliis documentis convincere non potest.
6.364
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 364. - Deo eodem. Ex concilio Vasensi I, cap. 8.
6.364
Quod si tantum episcopus alieni sceleris se conscium novit, quandiu probare non potest, nihil proferat, sed cum ipso ad compunctionem ejus secretis correptionibus elaboret. Qui, si correptus, pertinacior fuerit, et se communioni publicae ingresserit, etiam si episcopus in redarguendo illo, quem reum judicat, probatione deficiat, indemnatus, licet ab his qui nihil sciunt, secedere ad tempus pro persona majoris auctoritatis, jubeatur, illo, quandiu probari nihil potest in commune omnium praeterquam ejus qui cum reum judicat, permanente.
6.365
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 365. - Qua aetate diaconi consecrandi sint. Ex eodem concilio, cap. 16 (conc. Agat.).
6.365
Episcopus benedictionem diaconatus minoribus quam viginti et quinque annorum penitus non committat. Sane si conjugati juvenes consenserint ordinari, etiam uxorum voluntas ita requirenda est, ut sequestrato mansionis cubiculo, religione promissa, postea quam pariter conversi fuerint ordinentur.
6.366
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 366. - Ut episcopi, presbyteri et levitae canes ad venandum et accipitres non habeant, ex concilio Agathensi, cap. 55.
6.366
Episcopis, presbyteris, diaconibus, canes ad venandum, aut accipitres habere non liceat. Quod si quis talium personarum in hac voluntate[ voluptate] repertus[ detectus al., detentus] fuerit: si episcopus est, tribus mensibus se a communione suspendat; presbyter, duobus mensibus se abstineat; diaconus vero ab omni officio et communione cessabit.
6.367
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 367. - Quid agendum sit de episcopo vel cujuscunque ordinis clerico a gradibus suis injuste dejecto. Ex Toletano concilio (IV), cap. 28 (25).
6.367
Episcopus, presbyter, aut diaconus, si a gradu suo injuste dejectus in sancta[ secunda] synodo innocens reperiatur, non potest esse quod fuerat, nisi gradus amissos recipiat coram altario, de manu episcoporum. Si episcopus est, orarium, annulum et baculum; si presbyter, orarium et planetam; si diaconus, orarium et albam, si subdiaconus, patenam et calicem; sic et reliqui gradus, eam reparationem sui accipiant, quam, cum ordinarentur, perceperant.
6.368
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 368. - Quod rectores Ecclesiarum magis sint exspectandi et corrigendi quam statim judicandi. Gregorius universis episcopis per Galliam, Europam, Germaniam constitutis (1).
6.368
Licet plerumque accidant sacerdotibus quae sunt reprehendenda, plus tamen erga corrigendos agat benevolentia quam severitas, plus exhortatio quam commotio, plus charitas quam potestas, cum nemo nostrum sine reprehensione aut sine peccato vivat. Nam si Dominus statim post trinam negationem, beatum Petrum praeceptorem nostrum apostolum judicasset, non tantum ex eo fructum, sicut fecit, recepisset. Exspectandi ergo magis sunt atque corrigendi rectores Ecclesiae quam statim absque nostro consulto judicandi, cum majora negotia et difficiliores causarum exitus sanctorum Patrum canones Spiritu Dei conditi, et totius mundi reverentia consecrati, jubeant sub nostrae sententiae exspectatione suspendere nostroque moderamine finiri. Unde necesse est haec et alia quaeque negotia ecclesiastica post multarum experimenta causarum, sollicitius perspici, et diligentius praecaveri, quatenus per spiritum charitatis et pacis omnis materies scandalorum, et praesumptio invidorum, atque oppressio simplicium fratrum de ecclesiis Domini auferantur. Et sicut non vult quisquam fratrum se aliorum judicio praegravari, ita non audeat alii inferre quod sibi non vult fieri.
6.369
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 369. - Ut nullus episcopus cogatur ad saeculare judicium venire, et de poena ejus qui episcopum ad judicium saeculare venire coegerit. De libro constitutionum, cap. 6.
6.369
Nullus episcoporum cogatur ad judicium venire dicendi causa, sed judex apud episcopum mittat suos ministros, ut propositis sanctis Evangeliis quod scit episcopus dicat secundum quod sacerdotibus honestum est. Ex eodem cap. 7.( 11, q. 1, c. Nullus episcopus, sed sub titulo Marcelli papae.) Nullus episcopus neque pro civili neque pro criminali causa apud quemvis judicem sive civilem, sive militarem producatur, vel exhibeatur, nisi imperialis jussio processerit. Magistratus enim qui hoc jubere ausus fuerit, amissione cinguli et XX librarum auri condemnatione plectatur, ut istae viginti librae ecclesiae addicantur, cujus episcopus produci vel exhiberi jussus est. Litis autem exsecutor post cinguli amissionem tormentis subjiciatur et in equuleo mittatur.
6.370
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 370. - Ne episcopus aleator, nec aliquis clericus, nec ludorum spectator fiat. Ibidem, cap. 9.
6.370
Neque episcopus, neque presbyter, neque diaconus, neque subdiaconus, neque lector, neque alius cujuscunque religiosi consortii vel habitus constitutus, tabolizare audeat, vel socius ludentium fieri, vel spectator, vel in quocunque spectaculo spectandi causa venire. Ac si quis contra haec fecerit, per tres annos a sacro ministerio prohibeatur.
6.371
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 371. - Ut nullus excommunicetur, antequam causa excommunicationis ejus probetur. Ibid., c. 11.
6.371
Nemo episcopus, nemo presbyter excommunicet aliquem, antequam causa probetur propter quam ecclesiastici canones hoc fieri jubent. Si quis autem adversus eam excommunicaverit aliquem, ille qui excommunicatus est, majoris sacerdotis auctoritate ad gratiam sanctae communionis redeat; is autem qui non legitime excommunicavit, in tantum abstineat tempus quantum majori sacerdoti visum fuerit, ut quod injuste fecit, ipse juste patiatur.
6.372
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 372. - Ut episcopus omni scientia legis divinae sit instructus. Synodi VII cap. 2.
6.372
Quoniam psallentes repromittimus Deo: In justificationibus meditabor, non obliviscar sermones tuos: omnes quidem christianos observare saluberrimum est, sed praecipue hos qui ecclesiasticam consecuti fuerint dignitatem. Unde diffinimus, omnem qui ad episcopatus provehendus est gradum, modis omnibus psalterium nosse: ut ex hoc etiam omnis clerus qui sub eo fuerit ita moveatur et imbuatur. Inquiratur autem diligenter a metropolitano, si in promptu habeat legem legere, scrutabiliter et non transitorie, tam sacros canones et sanctum Evangelium, quam divini apostoli librum, et omnem divinam Scripturam; atque secundum mandata conversari, et docere populum sibi commissum: substantia enim summi sacerdotii nostri sunt eloquia divinitus tradita, id est, vera divinarum Scripturarum disciplina, quemadmodum magnus perhibet Dionysius. Quod si disceptaverit, et ita libenter facere et docere minime spoponderit, nullatenus consecretur. Ait enim per prophetam Deus: Tu scientiam repulisti, et ego repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi.
6.373
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 373. - Quod semel in anno concilia episcoporum debeant celebrari, et non bis. Ibid., cap. 6.
6.373
Quandoquidem regula est quae dicit bis in anno per singulas provincias oportere fieri per conventum episcoporum regulares inquisitiones, propter fatigationem, et ut opportune habeantur, ad iter agendum, hi qui congregandi sunt, diffinierunt sextae synodi sancti Patres, omni excusatione remota, modis omnibus semel in anno fieri et depravata corrigi. Hunc canonem et nos renovamus, et si quisquam princeps inventus fuerit hoc prohibere, communione privetur. Si quis vero metropolitanorum hoc neglexerit agere absque necessitate, vel vi, seu aliqua rationabili causa, occasione, canonicis poenis subjaceat. Dum autem synodus agitur super canonicis et evangelicis negotiis, oportet congregatos episcopos in meditatione et sollicitudine fieri custodiendorum divinorum et vivificorum Domini mandatorum. In custodiendis enim illis retributio multa; quia et lucerna mandatum; lex autem lux, et via vitae argatio, et disciplina est; et: Mandatum Domini lucidum, illuminans oculos. Porro non habeat metropolitanus licentiam ex his, quae defert episcopus secum, sive jumentum, sive aliquam speciem expetendi. Quod si hoc egisse conjunctus fuerit, solvat quadruplum.
6.374
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 374. - De oeconomis per singulas ecclesias constituendis. Ibid., cap. 11.
6.374
Cum simus debitores omnes sacras regulas custodire, eam quae dixit in una quaque ecclesia oeconomus esse, modis omnibus inviolabilem conservare debemus, et siquidem unusquisque metropolitanus in sua ecclesia constituerit oeconomum, bene utique; sin autem ex auctoritate propria Constantinopoleos episcopis licentia est praeponendi oeconomos in ejus ecclesia, similiter et metropolitanis, si episcopi qui sub ipsis sunt non sategerint oeconomos statuere in suis ecclesiis. Idipsum autem servandum est etiam in monasteriis.
6.375
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 375. - Ne episcopus vel abbas alicui principum, vel parentibus suis fundum ecclesiae largiatur. Ibid., cap. 12.
6.375
Si quis episcopus vel abbas inventus fuerit, de salariis episcopi, sive monasteriis transferre quidquam in principum manus, vel etiam aliquid personae alicui conferre, irritum sit quod datum esse constiterit, secundum canonem sanctorum apostolorum qui dicit: Omnium ecclesiasticarum rerum episcopus habeat sollicitudinem, ut dispenset eas tanquam Deo contemplante. Non licere autem fraudare ei quidquam ex illis, vel cognatis propriis donare quae Dei sunt. Quod si pauperes fuerint, ut pauperibus largiatur, sed non sub horum occasione quae sunt ecclesiae defraudentur. Quod si excusationem praetenderint, damnum facere, et nihil ad profectum agrum existere; nec sic principibus qui loca per illa sunt, tribuatur ager ille vel locus, sed clericis vel agricultoribus. Quod si calliditate usus fuerit, et a colono vel clerico emerit princeps agrum, etiam sic irrita sit venditio, et restituatur in episcopio vel in monasterio, et episcopus vel abbas hoc faciens abjiciatur, episcopus quidem ab episcopio, abbas autem a monasterio, tanquam qui dispergit male, quae non collegit[ colligit].
6.376
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 376. - Quid abbati in proprio tantum monasterio lectorem liceat facere. Ibid., c. 14.
6.376
Quia ordo debet in consecrationem custodiri, omnibus modis liquet, et cum diligentia conservare sacerdotum[ sacerdotii] promotiones, Deo est prorsus acceptum. Et quoniam videmus sine manus impositione, a parvula aetate quosdam tonsuram clerici accipientes, nondumque, ab episcopo manus impositione percepta, super ambonem irregulariter in collecta legentes, praecipimus amodo id minime fieri. Idipsum quoque observandum est etiam inter monachos. Lectoris autem, manus impositione licentia est unicuique abbati in proprio monasterio solummodo faciendi, si duntaxat eidem abbati manus impositio facta noscatur ab episcopo, secundum morem praeficiendorum abbatum, dum constet illum esse presbyterum. Simili modo secundum antiquam consuetudinem chorepiscopum praeceptione episcopi oportet promovere lectores.
6.377
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 377. - Ut episcopi vel clerici fulgidis et claris vestibus non ornentur. Ibid., cap. 16.
6.377
Omnis jactantia et ornatura corporalis aliena est a sacro ordine. Eos ergo episcopos vel clericos, qui se fulgidis et claris vestibus ornant, emendari oportet. Quod si in hoc permanserint epitimio tradantur; similiter et eos qui unguentis inunguntur. Quoniam vero radice amaritudinis exorta conterminatio facta est in Ecclesia catholica Christianos calumniantium haeresis[ Κριστιανος κατηγόρων ἀίρεσις]: et hi qui hanc receperunt non solum imaginarias picturas[ τὰς ἐκονικὰς ζωγραφήσεις] abominati sunt, sed etiam omnem reverentiam repulerunt, eos qui pie ac religiose vivunt offendentes, ac per hoc completur in eis quod scriptum est: Abominatio est peccatori Dei cultus. Igitur si inventi fuerint deridentes eos qui vilibus et religiosis vestimentis amicti sunt, per epitimium[ δἰσπιτιμίον] corrigantur. Priscis enim temporibus omnis sacratus vir cum mediocri ac vili veste conversabatur. Omne quippe quod non propter necessitatem suam, sed propter venustatem accipitur, elationis habet calumniam, quemadmodum magnus ait Basilius. Sed neque ex sericis texturis vestem quis variatam induebat, neque apponebant variorum colorum ornamenta in summitatibus vestimentorum: audierant enim ex Deisona. lingua: Quia qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt.
6.378
DECRETI PARS QUINTA De primatu Romanae Ecclesiae, et de jure primatum, et metropolitanorum, atque episcoporum; et de ordinatione eorum; et de sublimitate episcopali. CAP. 378. - Nullam dignitatem saecularem, sed nec imperialem, honori vel dignitati episcopali posse adaequari. Ex epist. Greg. ad Herimannum Metensem episc.
6.378
Quis dubitet sacerdotes Christi regum et principum, omniumque fidelium patres et magistros censeri? Nonne miserabilis insaniae esse cognoscitur, si filius patrem, discipulus magistrum sibi conetur subjugere, et iniquis obligationibus illum suae potestati subjicere, a quo se credit non solum in terra, sed etiam in coelis ligari posse et solvi? Haec, sicut beatus Gregorius in epistola ad Mauritium imperatorem directa commemorat, Constantinus magnus imperator, omnium regum et principum fere totius orbis dominus, evidenter intelligens, in sancta Nicaena sydono post omnes episcopos ultimus residens, nullam judicii sententiam supra eos dare praesumpsit; sed illos etiam dominos vocans, non suo debere subesse judicio, verum ad illorum pendere se arbitrium judicavit. Supradicto quoque Anastasio praelibatus papa Gelasius persuadens ne ille intimatam suis sensibus veritatem arbitraretur injuriam, subintulit dicens:« Duo sunt quippe, imperator Auguste, quibus principaliter mundus hic regitur, auctoritas videlicet sacra pontificum et regalis potestas; in quibus tanto gravius est pondus sacerdotum, quanto etiam pro ipsis regibus hominum in divino reddituri sunt examine rationem( 1).» Et paucis interpositis ait:« Nosti itaque inter haec ex illorum te pendere judicio; non illos ad tuam velle redigi voluntatem.» Talibus ergo institutis, talibusque fulti auctoritatibus plerique pontificum, alii reges, alii imperatores excommunicaverunt. Nam si speciale aliquod de personis principum requiratur exemplum, beatus Innocentius papa Arcadium imperatorem, quia consensit ut sanctus Joannes Chrisostomus a sede sua pelleretur, excommunicavit. Alius item Romanus pontifex regem Francorum, non tam pro suis iniquitatibus, quam pro eo, quod tantae potestati erat inutilis, a regno deposuit, et Pippinum Caroli imperatoris patrem in ejus loco substituit, omnesque Francigenas a juramento fidelitatis absolvit. Quod etiam ex frequenti auctoritate agit sancta Ecclesia, cum milites absolvit a vinculo juramenti, quod factum est his episcopis, qui apostolica auctoritate a pontificali gradu deponuntur. Et B. Ambrosius, licet sanctus, non tamen universalis Ecclesiae episcopus, pro culpa quae ab aliis sacerdotibus non adeo gravis videbatur, Theodosium magnum imperatorem excommunicans, ab ecclesia exclusit. Qui etiam in suis scriptis ostendit quod aurum non jam pretiosius sit plumbo, quam regia potestate sit altior sacerdotalis, hoc modo circa principium sui Pastoralis scribens:« Honor, fratres, et sublimitas episcopalis nullis poterit comparationibus adaequari. Si regum fulgori compares et principum diademati, longe erit inferius, quam si plumbi metallum ad auri fulgorem compares. Quippe cum videas regum colla et principum submitti genibus sacerdotum, et exosculata eorum dextera, se credant communiri.» Et post pauca:« Haec cuncta, fratres, ideo nos praemisisse debetis cognoscere, ut ostenderemus nihil esse in hoc saeculo excellentius sacerdotibus, nihil sublimius episcopis inveniri.» Nonne, sicut ait B. Gregorius, recordandae memoriae Vigilius papa contra Theodoram tunc Augustam damnationis protulit[ promulgavit] sententiam? Sic quoque Charibertus Parisiorum rex, cum Gotbergam legitimam uxorem suam reliquisset, et duas sorores Meroflidem et Marcovevam in uxores duxisset, a beato Germano Parisiorum episcopo excommunicatus est. Et cum resipiscere nollet, non multo post divino judicio ipse defunctus est.

Intertext edge

Open linked passage

Note