Ivo Carnotensisc.1040–1115
Panormia
Pano 27.6
Choose a text
More by Ivo Carnotensis
—
10722 Panorm
27.1
DE ORDINATIS NON REORDINANDIS. CAP. LXXVI. Semel consecratus iterum consecrari non debet. Gregorius Joanni episc. Raven., l. VIII, ep. 32.
27.1
Illud quod dicitis ut ille qui ordinatus est iterum ordinetur, ridiculosum valde est. Sicut enim baptizatus semel iterum baptizari non debet; ita qui consecratus est semel, in eodem ordine iterum consecrari non valet, sed si quis pro levi culpa forsitan ad sacerdotium venerit, pro culpa indici poenitentia debet, et iterum ordo servari.
27.2
DE ORDINATIS NON REORDINANDIS. CAP. LXXVII. Qui recedit ab Ecclesia, nec baptisma nec jus dandi amittit. Augustinus adversus Parmentanum, l. II.
27.2
Utrumque sacramentum est, et quadam consecratione utrumque homini datur, illud cum baptizatur, istud cum ordinatur. Ideoque in catholica Ecclesia utrumque non liceat iterari. Nam si quando ex ipsa parte venientes, et praepositi qui pro bono pacis correcto errore schismaticorum suscepti sunt, et si visum est opus esse ut eadem officia agerent quae gerebant, non sunt rursus ordinandi, sicut baptismus in eis, ita ordinatio mansit integra, quia in praecisione fuerat vitium, quod unitatis pace correptum est, non in sacramentis quae ubicunque sunt ipsa, sunt, ut cum expedire Ecclesiae judicatur, ut praepositi eorum convenientes in Catholicam societatem, honores suos ibi non administrent, non eis tamen ipsa ordinationis sacramenta detrahuntur, sed super eos manent; ideo non eis in populo manus imponitur, ne non homini, sed ipsi sacramenti fiat injuria. De his qui ab Ecclesiae catholicae unitate separati sunt, nulla jam quaestio quin habeant et dare possint, sed perniciose habeant, perniciose tradant. Extra vinculum pacis sunt hi. Neutri sacramento injuria facienda est. Sicut non recte habet qui ab unitate discedit, sed tamen habet, et ideo redeunti non redditur, sic tamen non recte dat, qui a Bonoso habet, sed tamen dat, et ideo quod ab eo accipit, venienti ad unitatem non iteratur.
27.3
DE ORDINATIS NON REORDINANDIS. CAP. LXXVIII. Augustinus de unico baptismo.
27.3
Aliud est non habere aliquid, aliud est non jure habere vel illicite usurpare. Non ideo itaque non sunt sacramenta Christi et Ecclesiae, quia eis illicite utuntur, non haeretici solum, sed omnes iniqui et impii, sed tamen illi corrigendi, aut puniendi: illa vero agnoscenda sunt et veneranda.
27.4
DE ORDINATIS NON REORDINANDIS. CAP. LXXIX. Sacerdotes nomen Domini invocant, Dominus autem benedictionem praestat. Augustinus l. Quaest. q. 2, ex Vet. Test.
27.4
Augustinus in libro Quaestionum Veteris Testamenti: Dictum est in Numeris a Domino ad Moysen et Aaron: Vos ponite nomen meum super filios Israel, ego Dominus benedicam eos, ut gratiam traditam per ministerium ordinantis[ ordinati] transfundat hominibus, nec voluntas sacerdotis abesse aut prodesse possit, sed meritum benedictionem poscentis. Quanta autem sit dignitas ordinis sacerdotalis vel officii, hinc advertamus. Dictum est autem de nequissimo Caipha interfectore Salvatoris inter caetera: Hoc autem a semetipso non dixit, sed cum esset princeps sacerdotum anni illius, prophetavit; per quod ostenditur Spiritum sanctum datorem gratiarum, non personam sequi aut digni vel maligni, sed ordinem traditionis, ut, quamvis aliquis boni meriti sit, non tamen possit benedicere nisi fuerit ordinatus, vel officii ministerium exhibeat; Dei autem est effectum tribuere benedictionis.
27.5
DE ORDINATIS NON REORDINANDIS. CAP. LXXX. Qui damnatur a synodo, quomodo in secundo innocens reparetur. Conc. Mogunt. IV, c. 28, et Conc. Tolet. IV, c. 27.
27.5
Episcopus presbyter, aut diaconus, si a gradu suo injuste dejectus, in secunda synodo innocens reperiatur, non potest esse quod fuerat, nisi gradus amissos recipiat coram altario de manu episcoporum: si episcopus est, horarium annulum, et baculum; si presbyter horarium et patenam; si diaconus horarium et albam; si subdiaconus patenam et calicem. Sic et reliqui gradus eam reparationem sui recipiant, quam cum ordinarentur perceperunt.
27.6
DE ORDINATIS NON REORDINANDIS. CAP. LXXXI. Redeuntes ab haereticis sunt reordinandi. Urbanus II Petro episc. Pistor. et Rustico abb.
27.6
Daibertum a Nezelone, licet Simoniaco non Simoniace ejusdem confessione comperimus, in diaconum ordinatum, et beati Innocentii papae sententia constat declaratum, quod Nezelon haereticus, quem constat ab haereticis ordinatum, quia nihil habuit, dare nil potuit ei qui manus imposuit. Nos ergo tanti pontificis auctoritate firmati, et Damasi papae testimonio roborati, qui ait reiterari oportere quod male actum est, Daibertum ab haereticis corpore et spiritu digressum, atque utilitate Ecclesiae pro viribus insudantem ex integro, necessitate Ecclesiae ingruente, diaconum constituimus, eo quod non reiterationem aestimari censemus, sed tantum integram diaconii dationem, quandoquidem, ut praediximus, qui nihil habuit, nil dare potuit.
27.7
DE ORDINATIS NON REORDINANDIS. CAP. LXXXII. Romana Ecclesia a Domino primatum accepit. Anacletus ad episc. Italiae, ep. 2.
27.7
In Novo Testamento post Christum Dominum, a Petro sacerdotalis coepit ordo, quia ipsi primo pontificatus in Ecclesia Christi datus est, dicente ei Domino: Tu es, inquit, Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Hic ergo ligandi solvendique potestatem primus a Domino accipit, primusque ad fidem populum suae praedicationis virtute adduxit. Caeteri vero apostoli cum eodem pari consortio honorem et potestatem acceperunt, ipsumque principem eorum esse voluerunt. Qui etiam jubente Domino in toto orbe dispersi, evangelium praedicaverunt. Ipsis quoque decedentibus in loco eorum surrexere episcopi. Quorum ordinatio praetaxato fieri debet ordine et modo. Quos qui receperit et verba eorum, Dominum recipit. Qui autem spernit eos, eum quoque a quo missi sunt, et cujus funguntur legatione spernit, et ipse indubitanter spernitur a Domino. Videntes autem ipsi apostoli, messem esse multam et operarios paucos rogaverunt dominum messis, ut mitteret operarios in messem suam. Inde electi ab eis sunt LXX discipuli, quorum typum gerunt presbyteri, atque in eorum loco constituti sunt in Ecclesia.
27.8
DE ORDINATIS NON REORDINANDIS. CAP. LXXXIII. Ex Decret. Clement. papae, c. 30.
27.8
Episcopus vero vicem apostolorum, legem Domini docuisse dicebat, et reliquorum discipulorum vicem tenere presbyteros debere insinuabat, et si quis aliquem ex his scandalizaverit, gravissimam inferre praedicabat poenam. Cunctos se invicem diligere et adjuvare debere, et neminem ab adjutorio se abstrahere instruebat.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).