Ivo Carnotensisc.1040–1115
Panormia
Pano 79.1
Choose a text
More by Ivo Carnotensis
—
10722 Panorm
79.1
LIBER OCTAVUS. CAP I Ex officio non est peccatum hominem occidere. August. ad Publicol., ep. 154.
79.1
De occidendis hominibus ne ab eis quisquam occidatur, non mihi placet consilium, nisi forte sit miles, aut publicam functionem teneat, ut non pro se hoc faciat, sed pro aliis vel pro civitate, ubi etiam ipse est, accepta legitima potestate si ejus congruit personae. Qui vero repelluntur aliquo terrore ne male faciant, etiam ipsis fortasse aliquid praestatur. Hinc autem dictum est:« Non resistamus malo,» ne nos vindicta delectet, quae alieno malo animum pascit, non ut correctionem hominum negligamus; unde non reus est mortis alienae, qui cum suae possessioni murorum ambitum circumduxerit, si aliquis ex ipsorum usu percussus intereat. Neque enim reus est Christianus si bos ejus aliquem feriendo, vel equus calcem jaciendo aliquem occidat. Aut ideo non debent Christianorum boves habere cornua, aut equus ungulas, aut canes dentes. Aut vero, quoniam Paulus apostolus satis egit, ut in tribunis notitiam perferret insidias sibi esse a quibusdam perditis praeparatas, et ob hoc deductores acceperit armatos, si in illos scelerati homines incidissent, Paulus in effusione sanguinis illorum suum crimen agnosceret? Absit, ut ea quae propter bonum aut licitum facimus aut habemus, siquidem per hoc praeter nostram voluntatem cuiquam mali si quid acciderit, nobis imputetur! Alioquin nec ferramenta domestica et agrestia sunt habenda, ne quis eis vel se vel alterum interimat. Et quid plura commemorem cum ea commemorando finire non possum: quod est in usu hominum bonum aut licitum, unde non possit pernicies irrogari, si ipsum etiam perimere nulla legis auctoritate permittitur.
79.2.1
LIBER OCTAVUS. CAP. II. Qui Deo auctore bella gesserunt, praecepta non occidendi nequaquam transgressi sunt. August. De civit. Dei, l. I, c. 17.
79.2.1
Si non licet privata potestate alicui hominem occidere vel innocentem cujus occidendi licentiam lex nulla concedit, profecto etiam qui seipsum occidit homicida est; et tanto fit nocentior cum se occiderit, quanto innocentior in eo causa fuit qua se occidendum putavit. Item: non licet homini seipsum occidere cum in eo quod scriptum est: Non occides, nihil deinde addito, nec ipse utique cui praecipitur intelligatur exceptus. Item, Non occides, nec te nec alterum. Neque enim qui se occidit, aliud quam hominem occidit. Item: Quasdam vero exceptiones eadem ipsa divina fecit auctoritate. Sed his exceptis quos Deus occidi jubet sine data lege ad personam pro tempore expressa jussione, sive autem ipse qui occidit qui ministerium debet jubenti, sicut gladius adminiculum utenti, et ideo nequaquam contra hoc praeceptum fecerunt quod dictum est: Non occides, qui Deo auctore bella gesserunt, aut personas gerentes publicae potestatis secundum leges ejus, hoc est, justissimae rationis imperio, sceleratos morte punierunt. Et Abraham non solum non est culpatus crudelitatis crimine, verum etiam laudatus est nomine pietatis quod voluit filium nequaquam scelerate sed obedienter occidere. Et merito quaeritur utrum pro jussu Dei habendum sit quod Jephte filiam quae patri occurrit, occidit, cum se id vovisset immolaturum Deo quod ei redeunti de praelio victori primitus occurrisset. Nec Samson aliter excusatur quod seipsum cum hostibus ruina domus oppressit, nisi quia Spiritus hoc jusserat latenter, qui per illum miracula faciebat.
79.2.2
His ergo exceptis quos vel lex justa generalitor, vel ipse justitiae fons Deus occidi jubet, quisquis hominem vel seipsum, vel quemlibet occiderit, homicidii crimine innectitur. Item: Hoc dicimus, hoc asserimus hoc modis omnibus approbamus, neminem spontaneam mortem sibi inferre debere, velut fugiendo molestias temporales ne incidat in perpetuas; neminem propter aliena peccata, ne hoc ipso incipiat habere gravissimum peccatum proprium; neminem propter sua peccata praeterita, propter quae magis hac vita opus est ut possint poenitendo sanari; neminem quasi desiderio melioris vitae quae post mortem speratur, quia reos suae mortis, melior post mortem vita non suscipit.
79.3
LIBER OCTAVUS. CAP. III. De eodem. Hieronym. in Jonam, c. 1.
79.3
Non est nostrum mortem accipere, sed illatam ab aliis libenter excipere. Unde etiam in persecutionibus non licet propria perire manu, absque eo ubi castitas periclitatur, sed percutienti colla submittere.
79.4
LIBER OCTAVUS. CAP. IV. De eodem. August. ad Publicolam, ep. 3, c. 4.
79.4
Omnes leges tam ecclesiasticae quam saeculares, effusionem humani sanguinis prohibent.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).