Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Jacobus Caietanus
Ordo Romanus XIV
XIV 115.4
Choose a text More by Jacobus Caietanus
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
8096 Orroxi4
115.1
CXVIII. De creatione cardinalium legatorum, vel nuntiorum.
115.1
Sciendum est quod quando dominus papa vult ordinare de cardinali, vel de cardinalibus, legato, vel legatis, nuntio, vel nuntiis, mittendo, vel mittendis ad aliquas partes, seu regiones, dominus papa primo petit publice in consistorio a cardinalibus utrum sit expediens mittere, vel non, dicendo aliqua 439 propter quae mittendum videatur; et si expediens videatur mittere, ordinat etiam publice in consistorio utrum sint mittendi unus, duo vel plures; et ordinato de mittendo, fiunt auricularia consilia de personis mittendis, ut in cardinalibus creandis est fieri consuetum, et dominus papa petit tunc auriculariter a quolibet, de quo, vel quibus, videtur bonum ordinare mittendis.
115.2
Et consiliis completis, postmodum per papam interdum sumpta aliqua auctoritate, sed ipsam parum prosequendo, regulariter tamen sine assumptione auctoritatis, ibidem vel in crastinum, secundum quod papae placuerit, dicitur per dictum papam: Omnes vel major pars fratrum nostrorum concordant, vel concordat in unam personam, vel duas personas, vel plures, si duae vel plures sint mittendae; et nos de consilio ipsorum fratrum nostrorum ordinamus quod vos talis, vel tales, si sint duo vel plures, vadatis ad tales partes, et paretis vos ad eundum, etc. Interdum vero papa consuevit addere post verbum Ordinamus, Et injungimus. Quo dicto per papam, cardinalis mittendus ibidem consuevit sumere aliquam auctoritatem, et aliqualiter se excusare, quod ipse non est sufficiens ad id quod dominus papa eum ordinavit mittendum; sed ejus excusatione non admissa per papam, cardinalis ipse venit ad osculum pedis et oris papae, cardinali antiquiori diacono primitus pedes papae discooperiendo. Quibus factis, papa surgit, et vadit ad cameram. Aliae solemnitates non fiunt, nec dicuntur, nisi quod si cardinalis aliquis est absens propter infirmitatem, mittuntur duo cardinales ad eumdem pro consilio ejus habendo, juxta modum servatum in creationibus novorum cardinalium. Illa vero die qua sic ordinantur legatus, vel legati, nuntius, vel nuntii cardinales, mittendus, vel mittendi, non consueverunt omnes cardinales cum papa commedere; sed tantum ille, vel illi, quis, vel qui, legatus, vel legati, nuntius, vel nuntii ordinatur, vel ordinantur.
115.3
Attendendum est etiam quod si forte sint duo legati, vel nuntii creati, et unus illorum processu temporis forsitan se excuset, vel papa eum excuset, utrum illi qui remanet, sit alius legatus, vel nuntius adjungendus, vel non adjungendus, et de persona adjungenda super hoc sit auriculare consilium, sicut prius; et hoc propter illum primo creatum, se non excusantem, qui remanet nuntius, vel legatus, qui in 440 hoc tantum cardinalium vota scire non debet. Et ita fuit observatum tempore domini Clementis papae VI, pontificatus sui anno 4, quando dictus dominus papa excusavit dominum cardinalem de Bolonia, qui fuerat electus legatus una cum domino cardinali Ebredunensi per eumdem ad partes Italiae et regni Siciliae.
115.4
Notandum est etiam quod dominus papa debet ordinare et facere, ut supra dictum est, hujusmodi legatos, vel nuntios in consistorio. Interdum tamen consuevit ipsos ordinare et facere in camera sua, vocatis omnibus cardinalibus; et si forte papa in dicta ordinatione non portat pluviale et mitram; tamen in pronuntiatione ipsorum legatorum, vel nuntiorum ipse debet portare pluviale aurifrigiatum, et mitram consistorialem nuncupatam. Si tempus sit nimis frigidum, papa in eadem pronuntiatione potest recipere pluviale de samito fulrato de pellibus, et caputium de eodem. Quo pluviali recepto, ante dictam legatorum vel nuntiorum pronuntiationem omnes cardinales debent venire ad reverentiam papae, prout est consuetum.
115.5
Item notandum quod cardinalis vel nuntius, ante recessum suum de curia, debet omnes et singulos cardinales in eorum domibus visitare; et illud idem debet facere in regressu. Ipse vero legatus, vel nuntius, non consuevit ab eis visitari, nisi per aliquos sibi speciales; sed in die recessus ipsius omnes cardinales debent extra villam in convenienti campo exspectare ipsum, ab eo facto primitus osculo, depositis capellis et bireto per eosdem. Si vero sint duo, vel plures legati, vel nuntii, debent ipsi convenire bene mane in ecclesia majori civitatis, vel loci, ubi resident papa et cardinales, et idem recipere simul viam suam, et venire ad cardinales extra villam, ut supra dictum est, exspectantes pro commeatu recipiendo.
115.6
Cum autem hujusmodi legati, vel nuntii redeunt de legatione sua, et volunt intrare curiam, omnes cardinales de curia debent exire eis obviam extra villam, et eosdem legatos, vel nuntios exspectare in convenienti campo, ut superius in recessu est dictum; et deinde omnes cardinales cum dictis legatis vel nuntiis debent ascendere palatium, ubi recipiuntur praedicti legati, vel nuntii in consistorio per dictum papam ad osculum pedis et oris; et si non sit unus legatus, vel nuntius, 441 ille associatur a loco ubi fuit per cardinales receptus extra villam usque ad palatium papae per duos juniores diaconos cardinales.
115.7
Si vero sint duo legati vel nuntii, ipsorum legatorum vel nuntiorum prior in ordine cardinalatus associatur a loco praedicto per duos juniores diaconos, et legatorum vel nuntiorum alter associatur modo praedicto per alios duos penultimos juniores diaconos cardinales, secundum suae prioritatis ordinem incedendo. Quibus legatis vel nuntiis receptis per papam ad osculum pedis et oris, vadunt ipsi legati vel nuntii ad sedendum in sede sua secundum ordinem suum; ipsi vero diaconi cardinales, qui eosdem legatos vel nuntios associaverint, post eos veniunt ad reverentiam papae, prout est fieri consuetum; et demum vadunt ad sedendum in loco suo.
115.8
Quibus residentibus, papa recipit aliquod thema, et facit quamdam collationem ad commendationem et laudem ipsorum legatorum vel nuntiorum, prout videtur papae; in qua collatione ipsi legati vel nuntii sedent in locis suis, capitibus omnino discoopertis, etiam absque biretis; et sic est quandiu laus et commendatio illius collationis ipsis diriguntur per papam; et ipsa collatione finita, remanent illa die omnes cardinales ad comedendum cum papa. Dicta namque collatio, quae fit per papam in adventu nuntiorum, vel legatorum, fuit introducta per dominum Benedictum papam XII, et observata per dominum Clementem VI. Tamen temporibus domini Clementis V et domini Joannis XXII non observabatur.
115.9
In primo vero consistorio secuto dicti nuntii vel legati referunt, seu relationem faciunt de gestis per eos in legationibus suis; et hoc per modum collationis, recipiendo thema aliquale. Et istud servatur, etiamsi sint duo legati vel nuntii, sive plures, pro quibus facit suam relationem per modum collationis. Si autem ipsi legati vel nuntii non erunt parati referre in proximo consistorio post eorum adventum, consuevit eis designari per papam certa dies ad referendum.
115.10
Est etiam notandum, quod cardinalis legatus vadens ad legationem suam, cum exit territorium civitatis vel loci in quo papa cum cardinalibus residet, statim deponit cappam communem, et recipit cappam rubeam de scarleto et biretum rubeum, quibus in tota legatione sua utitur; et cum intrat territorium supradictum, statim dimittit signare, et deponit cappam rubeam et 442 biretum rubeum, et assumit cappam communem, et biretum tale, sicut alii cardinales portant, et deinde intrat curiam per modum supra proxime descriptum.
115.11
Ista vero quoad assumptionem, necnon depositionem cappae rubei coloris et bireti et crucis signationem, non habent locum quoad nuntios, sed tantum quoad legatos.
115.12
Attende tamen quod crux non portatur ante legatum, nec ante nuntium.
115.13
Sciendum est autem quod cardinalis legatus, postquam recesserit de curia, quousque redierit de legatione sua ad curiam, nihil recipit de censibus ecclesiae, nec de servitiis praelatorum per dominum papam medio tempore factorum, nec de aliis camerae domini papae medio tempore debitis, in quibus cardinales praesentes partem dimidiam habere et percipere consueverunt, exceptis annul. card. medio tempore decedentium, in quibus annul. card. legati absentes a curia tantum recipiunt, ac si essent praesentes. Nuntius vero missus tantum recipit in absentia de praedictis, quantum reciperet, si in curia esset praesens.
115.14
Notandum etiam quod cardinalibus, qui debent ire legati, vel nuntii, consuetum est ad parandum se et iter arripiendum unius mensis terminus communiter assignari, licet propter periculum grande, quod imminebat et timebatur...... fortius in regno Majoricarum, quod rex Aragonum cum armis intraverat, et civitatem Majoricam jam receperat, et ad locum Perpignani accedens capere nitebatur eumdem, dominus B. cardinalis Ruthenensis, ad ipsa regna ordinatus legatus, die duodecima post diem suae publicatae legationis iter suum arripuit versus illa.
115.15
Item notandum quod cardinales legati vel nuntii in regressu de legatione sua consueverunt cardinalibus in curia remanentibus aliqua, prout placet, dare jocalia.
115.16
Item notandum quod quando domini cardinales sunt coram domino papa, et habent ibidem loqui vel respondere de aliqua materia, primo loquitur primus episcopus cardinalis, et subsequenter alii episcopi cardinales; et post eos presbyteri cardinales; et demum junior diaconus cardinalis, et per ordinem omnes diaconi cardinales usque ad antiquiorem diaconum cardinalem, qui loquitur seu respondet ultimus Cum autem vacat sedes apostolica, et domini cardinales simul congregantur, 443 et loquuntur, tunc non servatur iste modus, quod antiquior diaconus cardinalis loquitur immediate post ultimum presbyterum cardinalem, et demum singuli diaconi cardinales usque ad juniorem diaconum cardinalem, qui tunc sede vacante loquitur ultimus omnium.

Intertext edge

Open linked passage

Note