Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Homilies on Hieremiam
JeromeHomilies 0.praef.4 · vulgataMore by Jerome
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/jerome" aria-label="More works by Jerome">
More
Original / primary: Vulgata
0.praef.1
Post explanationes duodecim prophetarum, Isaiae, Danihelis et Hiezechiel ad extremum in Hieremiam manum mittimus tibi, frater Eusebi, eiusdem commentariolos dedicantes, ut euangelicum uirum Mattheo euangelistae copules, quem ante annos plurimos strictis sensibus te hortante disserui. et quia uolumen longissimum est et in plerisque manifesta historia texitur, illud prudentiam tuam ammoneo, ne quaeras in hoc latam explanationem, super his maxime, quae iam et in prophetis aliis dicta sunt et per se patent intellegentiae. sicque conabor notariorum manu scribere, ut nihil desit in sensibus, cum multum desit in uerbis.
0.praef.2
stamina tibi atque subtegmina et licia praeparabo, tu pulcherrimam uestem ipse conficito, ut non solum nos audire, sed et alios docere possis. libellum autem Baruch, qui uulgo editioni Septuaginta copulatur nec habetur apud Hebraeos, et ψευδεπί γραϕον epistulam Hieremiae nequaquam censui disserendam, sed magis Hieremiae ordinem librariorum errore confusum multaque, quae desunt, ex Hebraeis fontibus digerere ac conplere, ut nouum ex ueteri uerumque pro corrupto atque falsato prophetam teneas, paruipendens obtrectatorum rabiem, qui non solum uerba, sed syllabas quoque nostrorum uerborum calumniantur in eo se scire aliquid arbitrantes, si de alienis operibus detrahant.
0.praef.3
ut nuper indoctus calumniator erupit, qui commentarios meos in epistulam Pauli ad Ephesios reprehendendos putat nec intellegit nimia stertens uaecordia leges commentariorum, in quibus multae diuersorum ponuntur opiniones uel tacitis uel expressis auctorum nominibus, ut lectoris arbitrium sit, quid potissimum eligere debeat, decernere, quamquam et in primo eiusdem operis libro praefatus sim me uel propria uel aliena dicturum et ipsos commentarios tam ueterum scriptorum esse quam nostros.
0.praef.4
quod non uidens praecursor eius Grunnius olim nisus est carpere, cui duobus respondi libris. quae iste quasi sua profert, et alio iam calumniante purgata sunt, ut praeteream contra Iouinianum uolumina, in quibus dolet uirginitatem nuptiis et nuptias digamiae et digamiam polygamiae esse praelatam. nec recordatur stolidissimus et Scottorum pultibus praegrauatus nos in ipso dixisse opere: non damno digamos, immo nec trigamos et, si fieri potest, octogamos; plus aliquid inferam, etiam scortatorem recipio paenitentem; quidquid aequaliter licet, aequali lance pensandum est.
0.praef.5
legat eiusdem operis apologian, quam ante annos plurimos aduersum magistrum eius gaudens Roma suscepit, et tunc animaduertet alienis se uocibus blasphemare et in tantum esse imperitum, ut ne maledicta quidem habeat propria, sed inimicorum etiam olim sepultorum contra nos utatur rabie. sed iam propositum opus aggrediendum est.

Intertext edge

Open linked passage

Note