Jerome
Homilies on Hieremiam
Homilies 5
Choose a text
More by Jerome
—
Vulgata
5.1.1
| Quintus commentariorum in Hieremiam liber a duobus. frater Eusebi. calathis habebit exordium, quorum alter rectae fidei dulcedinem, alter hereticorum peifidiae amaritudinem demonstrabit. quamuis Ananias. filius Azur, repugnet Hieremiae et Semeias Nehellamites prophetam mitti cupiat in carcerem et Sophonias sacerdos in pseudoprophetarum uerba coniuret. tamen ueritas claudi et ligari potest, uinci non potest, quae et suorum paucitate contenta est et multitudine hostium non terretur.
5.1.2
erige itaque cum Mosi ad caelum manus et antiquum serpentem in heremo suspende, statimque et Amalec delebitur et uenenati morsus non praeualebunt securusque populus domini cum Iesu Iordanis fluenta transibit et post uastam solitudinem comedet panem, qui in Bethleem nostro natus est uiculo.
5.2.1
| Ostendit mihi dominus et ecce duo calathi— sine iuxta Symmachum cophini— pleni ficis positi ante templum domini, postquam transtulit Nabuchodonosor. rex Babylonis, Iechoniam, filium Ioiacim, regem Iuda, et principes eius et fabrum et inclusorem de Hierusalem et adduxit eos in Babylonem calathus unus ficus bonas habebat nimis. ut solent ficus esse primi temporis. et calathus unus ficus habebat malas nimis, quae comedi non poterant eo, quod essent malae.
5.2.2
et dixit dominus ad me: quid tu uides, Hieremia? etdixi: ficus bonas, bonas ualde, et malas, malas ualde, quae comedi non possunt eo, quod sint malae. et factum est uerbum dominiad medicens: haec dicit dominus deus Israhel: sicut ficus hae bonae, sic cognoscam transmigrationem Iuda, quam emisi de loco isto in terram Chaldeorum.
5.2.3
in bonum. et ponam oculos meos super eos in bonum et reducam eos in terram hanc et aedificabo eos et non destruam et plantabo eos et non euellam. et dabo eis cor, ut sciant me, quia ego sum dominus, et erunt mihi in populum et eyo ero eis in deum, quia reuertentur ad me in toto corde suo.
5.2.4
quia sicut ficus pessimae, quae comedi non possunt co, quod sint malae. haec dicit dominus, sic dabo- sine tradam— Sedeciam, regem Iuda, et principes eius et reliquos de Hierusalem, qui remanserunt in urbe hae et qui habitant in terra Aegypti.
5.2.5
et dcibo eos in uexationem afflictiouemque— siue dispersionem— omnibus regnis terrae, in opprobrium et in parabolam et in prouerbia et in maledictionem uniuersis locis, acl quae eieci eos. et mittam in eos gladium et famem et pestem, donec consumantur de terra, qua? n dedi eis et putribus eorum.
5.2.6
Duos cophinos siue calathos bonarum et malarum ticorum quidam interpretantur in lege et in euangelio, synagoga et ecclesia, Iudaeorum populo et Christianorum, gehenna et regno caelorum, quorum alterum ad supplicium pertinet peccatorum, alterum ad sanctorum habitaculum.
5.2.7
sed nos scientes iuxta apostolum Paulum legem bonam et sanctam et mandatum bonum et sanctum et unum esse utriusque Testamenti deum, uel ad eos magis referamus, qui in aduentu domini saluatoris crediderunt et non crediderunt, ut. qui a scribis et sacerdotibus concitati clamauerunt dicentes: crucifige, crucifige talem, sint calathus ficorum malarum; qui uero post ascensionem eius de populo crediderunt, ad bonas ficos et ad calathum cophinumque optimum referantur.
5.2.8
simplicem autem et ueiam sequamur historiam. quod bonarum ficorum calathum dixerit Iechoniam. qui se Hieremiae consilio et imperio dei tradiderat regi Babylonio, cui et prospera dominus pollicetur; malarum autem Sedeciam, qui contradicens sententiae dei captus sit caecatusque oculis ductus in Babylonem ibique mortuos.
5.2.9
in tantum autem deus posuit oculos suos super eos in bonum, qui imperio eius adquieuerunt, et reduxit illos in terram suam et aedificauit et non destruxit et plantauit et non euellit deditque eis cor, ut scirent eum, quod ipse esset dominus, et fierent illi in populum et ipse eis esset in deum, ut etiam in captiuitate posuerit oculos suos super illos et exercere terram, aedificare domos, plantare pomaria in Babylonia regione permiserit, Danihel signorum miraculis de captiuo subito princeps factus sit et tres pueri gloriose de fornacis incendio liberati sint et expletis annis septuaginta sub Zorobabel et Hiesu sacerdote magno et Ezra ac Neemia plurima pars reuersa sit Hierusalem. quorum numerus in eiusdem Ezrae uolumine continetur.
5.2.10
notandum quoque, quod haec uisio Sedeciae temporibus facta sit ad prophetam, postquam Iechonias ductus est in' transmigrationem'; non enim dixit' captiuitatem', quia se ultro tradiderat. fabros autem et inclusores uel legis interpretes atque doctores debemus accipere uel artifices clusoresque auri atque gemmarum, quae ars apud barbaras nationes pretiosissima est. pro' iuclusoribus' LXX' uinctos' interpretati sunt, ut captiuitatis significarent malum, et de suo addidere' diuites', quod in Hebraico non habetur.
5.2.11
conparat autem calathum, qui bonas ficos habebat, et bonas nimis, ficis primi temporis- quae Graece appellantur πρόιμα—, Abrahae uidelicet et Isaac et lacob et Mosi et Aaron et Iob et ceteris sanctis uiris, de quibus unus duodecim loquitur prophetarum: sicut nuam in deserto inueni Israhel et sicut ficos in ficulnea inueni patres eorum; unde et nos appellamur filii Abraham et e contrario dicitur ad Iudaeos: si pater uester esset Abraham, faceretis opera eius. hi autem calathi, qui bonas habebant et malas ficos, non erant foris et extra ecclesiam, sed ante templum domini eo, quod cuncta illius scientiae pateant.
5.2.12
nec tantam habent amaritudinem hae ficus, quae foris sunt, quantam illae, quae post confessionem fidei praeuaricatione mutatae sunt; nec tantam suauitatem bonae ficus. quae non sunt in conspectu templi dei— quales fuerunt mundi philosophi, qui naturali bono et intellegentia creatoris non tam sequi nisi sunt quam laudare uirtutes—, quantam habent suauitatem ficus, quae sunt in templo dei, quarum fuerunt prophetae et apostoli, de quibus una ficus loquebatur: lac uobis dedi, non solidum cibum et: filioli mei. quos iterum parturio, donec Christus formetur inso uobis. unde dicitur, quod in conspectu templi dei ficus bonae fuerint bonae ualde et ficus malae fuerint malae ualde.
5.2.13
ac ne putemur nostrum sensum ponere, ipsa scriptura se pandit. sicut, inquit, ficus hae bonae. sic cognoscam transmigrationem luda, quam emisi de loco isto in terram Chaldeorum, in bonum Iechoniam et principes. qui cum eo capti sunt, significans.
5.2.14
et e contrario de calatho, qui malas habebat ficos: et sicut ficus. ait, pessimae. quae comedi non possunt eo, quod sint malae. sic dabo Sedeciam, regem Iuda, et principes eius et eos, qui in Aegyptum transfugerunt et, qui remanserunt in urbe hac. inuexationemafflictionemque omnibus regnis terrae, quando in Aegypto quoque capti sunt et Nabuchodonosor posuit in Taphnis solium suum misitque super eos dominus gladium, famem et pestem, donec consumerentur de terra, quam dedit patribus eorum.
5.2.15
quod autem dixit de ficis bonis: dabo eis cor. ut sciant m e, quia ego sum dominus, illi simile est apostolico: deus est. qui operatur in uobis et uelle et perficere, quod non solum opera, sed et uoluntas nostra dei nitatur auxilio.
5.2.16
delirat in hoc loco allegoricus semper interpres et uim cupiens historicae facere ueritati de caelesti Hierusalem captos refeit atque translatos in terram Chaldeorum rursumque ad locum pristinum reuersuros, ut Hieremiam et ceteros sanctos prophetas; alios uero, qui peccatores fuerint. in terra hac et in ualle lacrimarum esse morituros. totam uisionis huius simul proposui περιϰοπήν, ne sensum in expositione diuiderem.
5.3.1
Uerbumquod factum est ad Hieremiam de omni popul- o Iudaeae— siue super omnem populum Iuda— in anno quar to Ioiacim, filii Iosiae, regis Iu da. Haec priora sunt praeterita uisione; illa enim sub Sedecia facta est, postquam Iechonias translatus est Babylonem, haec autem sub Ioiacim.
5.3.2
filio Iosiae et patre Iechoniae. non enim curae erat, ut ante iam dixi, prophetiae tempora conseruare, quae historiae leges desiderant, sed scribere, utcumque audientibus atque lecturis utile nouerant; unde et in Psalterio male quidam iuxta textum historiae psalmorum requirunt ordinem, quod in lvrico carmine non obseruatur.
5.4.1
Ipse est annus primus Nabuchodonosor, regis Babylonis. quod in LXX non habetur: et sequitur: quod locutus est Hieremias propheta ad omnem populum Iu da et ad uniuersos habitatores Hierusalem dicens. Quarto anno regis Ioiacim, filii Iosiae, patris Iechoniae, Nabuchodonosor in Babylone suscepit imperium atque ita factum est. ut annus, qui primus erat Nabuchodonosor in Babylone, quartus esset in Hierusalem regis Ioiacim.
5.4.2
denique octauo anno regni sui Iechoniam cum matre et principibus duxit in captiuitatem, qui tribus tantum post interfectionem patris Ioiacim regnarat mensibus. interfectus est autem Ioiacim undecimo anno regni sui in Hierusalem.
5.5.1
A tertio decimo anno Iosiae, filii Amon, regis Iuda, usque ad diem hanc, iste est tertius et uicesimus annus, factumest uerbum domini ad me et locutus sum ad uos de nocte consurgens et loquens; et non audistis.
5.5.2
Tertio decimo auno regni Iosiae, qui regnauit in Hierusalem annis triginta et uno, Hieremias prophetare exorsus est et prophetauit sub eo annis decem et nouem, cui successit in regnum filius eius Ioachaz; quo statim ducto in captiuitatem a Nechao, rege Aegyptio, regnum optinuit Ioiacim, frater eius, in cuius regni quarto anno iste ad Hieremiam sermo fit domini. ac per hoc uicesimus tertius annus erat Hieremiae prophetae, ex quo loqui coepit ad populum et numquam praedicare cessauit, sed singulis diebus diluculo et de nocte consurgens loquebatur ad populum; et non, inquit, audistis.
5.5.3
sin autem, ut noui ex ueteribus heretici uolunt, lex semel in adiutorium data est et constituta praecepta, quae nostri arbitrii uoluntate uel facimus uel non facimus, quomodo propheta se semper ingerit et cotidie replicat mandata dei, quae utique semel accepta suffecerant eis, quibus data fuerant, nisi ut hoc ostendat dei nos indigere semper auxilio et numquam posse sufficere, quod semel datum est, nisi cotidie domini ammonitione renouetur?
5.6.1
Et misit dominus ad uos omnes seruos suos, prophetas, consurgens diluculo mittensque; et non audistis. Non per unum prophetam, sed per omnes populum suum deus semper ammonuit et quasi ipse in uigiliis atque excubiis constitutus surrexit diluculo, ut suum populum commoneret. et non, inquit, audistis, ut, quanto crebrior admonitio, tanto contemnentium fuerint peccata maiora.
5.7.1
Neque inclinastis aures uestras, ut audiretis, cum dicerem: reuertimini unusquisque a uia sua mala et a pessimis cogitationibus uestris, et habitabitis in terra, quam dedit dominus nobis et patribu- s uestris a saeculo et usque in saeculum.
5.7.2
Tanta fuit duritia populi. ut ne habitum quidem audientis assumeret et inclinaret aurem suam praecipue domino commonente, ut reuerteretur unusquisque a uia sua mala et a pessimis cogitationibus suis. et o infinita clementia, non supplicium inferre pro scelere, sjd ad paenitentiam prouocare tam malorum operum, quae significat uia mala, quam pessimarum cogitationum, quae et ipsae absque opere reputantur in peccatum!
5.7.3
et promittit praemium. si fecerint, quod praeceptum est, ut habitent in terra, quae data sit patribus et propter filiorum uitia sublata. quodque ait: a saeculo et usque in saeculum siue: ab aeterno usque in aeternum, ostendit dei dona perpetua, si digni exstiterint hi, quibus data sunt.
5.8.1
Et nolite ire post deos alienos, ut seruiatis eis adoretisque eos, neque me ad iracundiam prollocetis in operibus manuum uestrarum, et non affligam uos; et non au distis me. cEt haec', inquit,' monebam cum superioribus, ne alienis dis seruiretis et adoraretis eos et ne ista faciendo me prouocaretis ad iracundiam propter opera manuum uestrarum, ut facerem, quod nolebam, et affli- gerem uos; et non audistis me'.
5.8.2
quodque sequitur: dicit do minus, ut me ad iracundiam prouocaretis in operibus manuum uestrarum in malum uestrum, in LXX non habetur.
5.9.1
Propterea haec dicit dominus exercituum: pro eo, quod non audistis uerba mea, ecce ego mittam et assumam uniuersas cognationes aquilonis, ait dominus, et Nabuchodonosor, regem Babglonis, seruum meum.' Quia me ad iracundiam prouocastis et fecistis malum in interitum uestrum et prouocantem ad paenitentiam superbo calcastis pede, mittam', inquit, cad uniuersas cognationes siue nationes aquilonis et adducam principem earum Nabuchodonosor, regem Babylonis, seruum meum'.
5.9.2
mittit autem dominus uel angelos, ut concitent gentes, uel certe huiuscemodi mouet cogitationes, ut faciant domini uoluntatem. quodque uocat' seruam suum' Nabuchodonosor, non sic' seruus' uocatur ut prophetae et omnes sancti, qui uere seruiunt domino, sed quo in euersione Hierusalem domini seruiat uoluntati, secundum quod et apostolus loquitur: quos tradidi satanae, ut discant non blasphemare. in aquilonis autem parte esse Chaldeos iuxta situm Hierusalem nulli dubium est.
5.10.1
Et adducam eos super terram istam et super habitatores eius et super omnes nationes, quae in circuitu illius sunt, et interficiam eos et ponam eos in stuporem et in sibilum et in solitudines sempiternas.
5.10.2
Ista sunt praemia contemtorum et dei uerba audire nolentium; quicquid igitur super nos mali adducitur, nostra peccata fecerunt. omnesque gentes, ut tunc adductae sunt contra Hierusalem, sic hodie adducuntur contra ecclesiam neglegentem, ut interficiat eos et ponat in stuporem et in sibilum et in solitudines sempiternas, ut in exemplo sint omnium atque miraculo. sibilus autem miraculi et stuporis indicium est et solitudo sempiterna in his deprehenditur, qui praesidem non habent deum.
5.11.1
Perdamque ex eis uocem gaudii et uocem laetitiae, uocem sponsae et uocem sponsi, uocem molae et lumen lucernae. et erit uniuersa terra eius in solitudinem et in stuporem.
5.11.2
Hoc in conciliabulo malignantium et hodie conprobatur, ut magistri eorum non doceant uerbum dei, sed instar colubri sibilent. peritque in eis uox gaudii uoxque laetitiae, ut numquam audiant illud apostoli: gaudete, iterum dico gaudete! uox quoque sponsae: ecclesiasticae fidei, et uox sponsi: domini saluatoris; qui enim habet sponsam, sponsus est; uox molae, ut non conterantur in ea frumenta et populis uescenda tribuantur, et lumen lucernae, doctrina uidelicet et scientia prophetarum; denique et de Iohanne Baptista dicitur: ille eratlucerna lucens, et alius propheta: lucerna, inquit, pedibus meis uerbumtuum, domine, etluxsemitismeis.
5.11.3
' uniuersa', inquit,' terra hereticorum erit in solitudinem et in stuporem. cum nouissimum eius insipiens fuerit demonstratum'.
5.12.1
Et sentient omnes gentes istae regi Babylonis septuaginta annis. cumque impleti fuerint anni septuaginta, nisitabo super regem Babylonis ei super gentem illam, dicit dominus, iniquitates eorum et super terram Chaldaeorum et ponam illam in solitudines sempiternas. et adducam super terram illam omnia uerba mea, quae locutus sum contra eam, omne. quod scriptum est in libro isto, quaecumque prophetauit Hieremias aduersum omnes gentes.
5.12.2
Sicut Hierusalem post septuaginta annos recipit pristinos habitatores et expletis suppliciis, quia oboediuit sententiae dei, felicitate pristina fruitur, sic rex Babylonis, quia elatus est in superbiam et suarum arbitratus est uirium, quod regnauit in gentibus, et non domini uoluntatis, Medis Persisque uenientibus destruetur.
5.12.3
denique usque hodie urbis Babylonis reliquiae tantum manent et posuit illam dominus in solitudinem sempiternam et impleuit omnia uerba, quae in istius ipsius prophetae uolumine continentur. nam in consequentibus, quae mala passura sit Babylon, Hieremiae sermo describit.
5.13.1
Quia seruierunt eis, cum essent gentes multae et reges magni; et reddam eis secu ndu m opera eorum et secundum facta manuum suarum. Hoc in LXX non habetur. significat autem, quod non solum contra Babylonem prophetauerit Hieremias, sed et contra ceteras gentes, quae in Babylonio fuere exercitu et contra domini populum dimicarunt.
5.13.2
denique in sequentibus dicitur contra Aegyptum et Philistiim et Moab et Ammon et Idumeam. et Damascum et Cedar et regna Asor et Aelam et ad extremum contra Babylonem terramque Cbaldeam.
5.14.1
Quia sic ait dominus deus Israhel ad me: sume calicem uini furoris— siue meri— huius de manu mea et propinabis de illo cunctis gentibus, ad quas ego mittam te; et bibent et inebriabuntur— siue uoment- et insanient a facie gladii. quem ego mittam inter eos. et accepi calicem de manu domini et propinauicunctis gentibus, ad quas misit me dominus.
5.14.2
Propinatio calicis, et calicis' meri' siue' non mixti', quae Graece dicitur άϰράτοο. dominici furoris indicium est, ut omnes gentes, quae contra dei populum militarunt, bibant de calice furoris domini, de quo scribit et Isaias contra Hiemsalem: scyphum furoris, calicem ruinae ebibisti et euacuasti; propterea consurge! iste autem calix idcirco bibitur a cunctis gentibus, ut uomant et insaniant.
5.14.3
quod quidem prauus interpres in bonam partem accipit, ut instar catharticae potionis?, quidquid choleram et pituitae et noxii umoris in pectore est. foras exire conpellat et restituat pristinam sanitatem. pro Hieremia quoque saluatorem accipit, quod ipse cunctis gentibus propinarit, ad quas et missu est, ut abiecta idololatria dei se cultui dedicarent. quod contrarium esse scripturae sanctae monstrabunt sequentia; non enim pro remedio, ut ille uult. sed pro poena meraco calice propinantur.
5.15.1
Hierusalem et ciuitatibus Iuda et regibus eius et principibus eius, ut darem eos in solitudinem et in stuporem et in sibilum et in maledictionem, sicut est dies ista.
5.15.2
' Putabam', inquit,' quod solis gentibus propinarem, et ideo me huic ministerio laetus optuleram; sed inter ceteras. gentes, immo ante ceteras, propinaui Hierusalem et ciuitatibus Indae et regibus eius et principibus, ut darem eos in stuporem et in solitudinem et in sibilum et in maledictionem. sicut et praesenti probatur exemplo'. unde dicit et supra: seduxisti me, domine. et seductus sum, inualuisti et potuisti!
5.16.1
Pharaoni, regi Aegypti, et seruis eius etprincipibus eius et omni populo eius et uniuersis gene- raliter〉. Post Hierusalem bibit Pharao. rex Aegypti, et socii eius, biberunt principes et uniuersus populus cunctusque, qui non quidem est Aegyptius, sed in eius regionibus commoratur, quos LXX uertere συμμίxτους, id est' misticios', uulgus non Aegyptiae regionis, sed peregrinum et aduenticium.
5.17.1
Cunctis regibus terrae Ausitidis. Quae Hebraice appellatur' Us', de qua et Iob fuisse narrat historia: homo quidam erat in regione Ausitidi, nomine Iob. et tamen sciendum hunc uersiculum in LXX non haberi Theodotionemque pro' Us' interpretatum esse' insulam'.
5.18.1
Et cunctis regibus terrae Philistiim et Ascalonis et Gaxae et Accaron et reliquiis Azoti. Generaliter posuit Philistiim, hoc est terram Palestinorum, et specialiter urbes eorum Ascalonem, Gazam, Accaron, Azotum; solam tacuit Geth, quae continetur in' reliquiis'. hoc est enim, quod scriptum est: et reliquiis Azoti; uicina enim atque confinis est Azoto, quae Hebraice dicitur Esdod, regio urbis Geth. Palestinos autem a Babyloniis captos atque uastatos scribit et Isaias.
5.19.1
Idumeae et Moab et filiis Ammon et cunctis regibus Tyri et uniuersis regibus Sidonis. Idumea, in qua sunt montes Seir et quae Hebraice appellatur Edom; Moab et Ammon ipsi sunt filii Lot, proximi Maris Mortui. Tyrus et Sidon in Phoenicis litore principes ciuitates, quae et ipsae Babylonio ueniente superatae sunt. quarum Carthago colonia; unde et Poeni sermone corrupto quasi Phoeni appellantur, quorum lingua Hebraeae linguae magna ex parte confinis est.
5.20.1
Et regibus insularum, quae sunt trans mare. Transit Cyprum et Rhodum et insulas, quae appellantur Κυxλά- δες; et hae enim a Babyloniis occupatae sunt.
5.21.1
Et Daedan et Theman et Bux et uniuersis. qui attonsi sunt in comam. Hae gentes in solitudine sunt, uicinae et mixtae regionibus Ismahelitarum, quos nunc Saracenos uocant et de quibus dicitur: qui attonsi sunt in comam.
5.22.1
Et cunctis regibus Arabiae. Hoc in LXX non habetur. post Daedan igitur et Theman et Buz et Ismahelitas regionum ordinem sequitur.
5.23.1
Et cunctis regibus occidentis, qui habitant in deserto, et cunctis regibus hamri. Hoc quoque in LXX non habetur.
5.24.1
Et cunctis regibus Aelam cunctisque regibus Jledorum. Ex eo, quod Zamri sequuntur Aelam regesque Medorum, arbitramur et Zamri regionem esse Persidis, nisi forte ex eo, quod praecessit Arabia, et hi reges solitudinis accipiendi sunt. Aelam autem regio Persidis trans Babylonem: unde et Aelamitae, Medi quoque atque Persae, a quibus capta et destructa est Babylon; et ipsi enim meracum calicem Alexandro, rege Macedonum. propinante potamnt.
5.25.1
Et cunctis regibus aquilonis de prope et de longe. Quia Persidis et Babylonis, Aelam atque Medorum enumerauerat regiones, nunc generaliter ponit omnes reges aquilonis, qui prope sunt et longe. Pro' aquilone', qui Hebraice dicitur' safun', LXX uertere ἁϕϕηιώτην, quem nos' subsolanum' possumus dicere.
5.26.1
Unicuique contra fratrem suum et omnibus regnis terrae, quae super faciem eius sunt. Ne cunctas orientalis prouinciae regiones enumerare per partes longum fieret. generaliter posuit omnia regna terrae, quae morantur in terra. quod autem dixit: contra fratrem suum. subau ditur' dedi meracam potionem', ut omnes furerent. uomerent, insanirent et mutuis inter se proeliis dimicarent. quodque intulit:
5.27.1
Eex Sesach bibet post eos et in LXX non habetur, hunc habet sensum:' Omnes'. inquit.' in circuitu nationes Babylonio imperio subiacebunt et cuncta suae subiciet potestati. ita ut uniuersae, quas praeteritus sermo narrauit, gentes ipsi seruiant et bibant de calice eius': unde et in uisione contra Babylonem scribitur: calix aureus Babylon inebrians omnem terram. nouissimus autem rex Babylonis bibet hanc potionem propinante sibi ascensore bigae, cameli et asini Cyro. rege Medorum atque Persarum.
5.27.2
quomodo autem Babylon, quae Hebraice dicitur' Babel. intellegatur' Sesach'. non magnopere laborabit, qui Hebraeae linguae saltim paruam habuerit scientiam. sicut apud nos Graecum alfabetum usque ad nouissimam litteram per ordinem legitur. hoc est' alfa, beta' et cetera usque ad' o', rursumque propter memoriam paruulorum solemus lectionis ordinem uertere et primis extrema miscere, ut dicamus' alfa o, beta psi', sic et apud Hebraeos primum est' aleph', secundum' beth', tertium' gimel' usque ad uicesimam secundam et extremam litteram' thau', cui paenultima est' sin'.
5.27.3
legimus itaque' aleph thau, beth sin', cumque uenerimus ad medium.' lamed' litterae occurrit' chaph'; et ut, si recte legatur. legimus' Babel', ita ordine commutato legimus' Sesach'. uocales autem litterae inter' beth et beth et lamed' et& lt; sin et sin et chaph' iuxta ἰδίωμα linguae Hebraeae in hoc nomine non ponuntur arbitrorque a sancto propheta prudenter fuisse celatum, ne aperte eorum contra se insaniam commoueret. qui obsidebant Hierusalem et iam iamque eius potituri erant.
5.27.4
quod et apostolum contra imperium Romanum fecisse legimus scribentem de Antichristo: non meministis, quod, cum apud uos essem adhuc, haec dicebam nobis? et nunc quid detineat, scitis, ut reueletur in suo tempore, subauditur Antichristus. iam enim mysterium iniquitatis operatur: tantum. qui tenet modo. donec de medio fiat. et tunc reuelabitur iniquus, quem dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet inluminatione aduentus sui. eum,' qui tenet'. Romauum ostendit imperium; nisi enim hoc destructum fuerit sublatumque de medio, iuxta prophetiam Danihelis Antichristus ante non ueniet. quod si aperte dicere noluisset, stulte persecutionis aduersum Christianos et tunc nascentem ecclesiam rabiem concitasset.
5.27.5
longius, quam commentariorum breuitas patitur, de hoc capitulo diximus, quod Graeci forsitan Latinique fastidient, quia in suis codicibus non habetur. sed quid proderit, cum in consequentibus hic ipse propheta dicat: quomodo capta estSesach et conprehensaestinclyta uniuersae terrae, quomodo facta est in stuporem Babylon inter gentes?
5.27.6
allegorici interpretes istum omnem locum ad cunctas referunt nationes, quas inebriauerit diabolus calice peccatorum meracissimo; nouissimum enim etiam ipsum bibiturum supplicia atque cruciatus, de quo scribat apostolus: quem dominus Iesus interficiet spiritu oris sui. unde et in alio loco dicat: nouissimus autem inimicus destruetur mors. quod magnarum uirium est posse diuersarum uocabula nationum transferre sub ἐτυμολογίαις suis et singula uitia singulis nominibus coaptare.
5.28.1
Et dices ad eos: haec dicit dominus exercituum deus Israhel: bibite et inebriamini et uomite et cadite et nolite consurgere a facie gladii, quem ego mittam in uos!' Postquam', inquit,' cunctis gentibus propinaris et impleueris praeceptum domini, rursum haec uerbis domini imperabis et dices: bibite et inebriamini et uomite et cadite et nolite consurgere!' si' bibere.
5.28.2
inebriari, uomere et cadere' salutis indicium est, ut instar catharticae potionis noxia quaeque pellantur, quomodo sequitur: et nolite consurgere? quae sit autem potio, quae eos cadere faciat in aeternum, ponit manifestius, id est: a facie gladii. quem ego mittam inter uos.
5.29.1
Cumque noluerint accipere calicem dc manu, ut bibant, dices ad eos: haec dicit dominus exercituum: bibentes bibetis, quia ecce in ciuitate, in qua inuocatum est noaten meum, ego incipio affligere; et uos quasi innocentes immanes eritis— siue et uos munditia mundi eritis—? non eritis immanes siue non eritis mundi.
5.29.2
Latenter ostendit praeceptum dei. qui uoluntate facere noluerint, suscepturos necessitate et audituros: bibentes bibetis.' uelitis'. inquit.' nolitis, dei conplenda sententia est. si enim ciuitas Hierusalem, in qua notum fuit nomen dei dicente propheta: notus in Iudaea deus: in Israhel magnum nomen eius, bibit meracum calicem furorisque, quanto magis uos non eritis mundi. qui pro dei nomine idola colitis! 1
5.30.1
Gladium enim ego uoco super omnes habitatores terrae, dicit dominus exercituum. Ista est potio meracissima, iste calix furoris domini, qui non super solam Hierusalem, sed super omnem uocatur terram et cunctas in circuitu nationes; de quo supra dixerat: cet mittam ad Nabuchodonosor, regem Babylonis, seruum meum, et adducam eos super terram istam etsuper habitatores eius et super omnes nationesquae in circuitu illius sunt.'
5.31.1
Et tu prophetabis ad eos omnia uerba haec et dices ad illos: dominus de excelso rugiet— sine responsum dabit— et de habitaculo sancto suo dabit uocem suam; rugiens rugiet super decorem saurn— siue respondebit super locum suum—, celeuma quasi calcantium concinetur aduersum omnes habitatores terrae. peracuit sonitus— sine interitus— usque ad extrema— siue super partem— terrae, quin indicium domi cum gentibus; iudicatur ipse cum omni carne; impios tradidit gladio, dicit dominus.
5.31.2
Primum dicamus, ut se interpretationis ueritas habet.' cunctis', inquit,' gentibus prophetabis et dices, quod dominus de excelso rugiat, hoc est: det sui furoris indicium iuxta illud, quod scriptum est: leo rugiet, et quis non timebit? dominus locutus est, et quis non prophetabit?' et de habitaculo sancto suo dabit uocem suam. ut cunctos terreat audientes.
5.31.3
rugiet autem super decorem suum, hoc est super templum. cumque ille rugierit. instar calcantium in torcularibus celeuma cantabitur et in effusione sanguinis mutui carmen lugubre concinetur, quod Symmachus xατάλεγμα, Aquila ἰασμὀν uocat, cuius celeumatis et carminis sonitus usque ad terrae extrema perueniet, quia iudicium domini cum gentibus.
5.31.4
si autem iudicium domini cum gentibus est, sunt et gentium merita diuersa. ad exponendum illum locum, ut quidam uolunt: qui non credit. iam iudicatus est. iudicatus quidem est in eo, quod non credidit; sed ipsi, qui non credunt inter se, diuersis afficientur suppliciis. iudicatur ipse cum omni carne, ut nullus iniudicatus abeat. impios autem— hoc est, qui domino non credunt,— tradit gladio sempiterno.
5.31.5
allegorici interpretes iuxta LXX hunc locum sic disserunt, ut ad bonam partem referant apertam domini comminationem.' dominus', inquiunt.' de excelso responsum dabit, his uidelicet, quos saluaturus est, et de loco sancto suo dabit uocem suam respondebitque sermonem in loco suo. illi autem quasi uindemiantes pleni fructibus illius sententiae respondebunt. super omnes habitatores terrae ueniet interitus, non super uniuersam terram, sed super partem terrae, eorum uidelicet, qui non credunt; iudicium enim domino erit in gentibus et ipse iudicabitur cum omni carne, impii autem tradentur gladio'.
5.32.1
Haec dicit dominus exercituum: ecce afflictio— siue malum— egredietur de gente in gentem et turbo magnus— siue tempestas— egredietur a summitatibus— siue extremis— terrae. et erunt interfecti domini— siue uulnerat a domino— in die illa a summo terrae usque ad summum eius; non plangentur et non colligentur neque sepelientur; in sterquilinium super faciem terrae iacebunt.
5.32.2
Erubescant, qui uim scripturae sanctae facere conantur in bonam partem ea, quae comminationis plena sunt, disserentes. de hoc autem loco puto dixisse et dominum: consurget gens aduersum gentem et regnum contra regnum et cetera, quae in ipsa euangelii sententia continentur. intellegamus autem haec facta iuxta historiam.
5.32.3
quando a rege Babylonio cunctae nationes in circuitu subiugatae sunt et imperium eius sensere crudele, uel iuxta prophetiam longo post tempore in consummatione mundi futura. dicunturque interfecti a domino, non quod dominus ipse percutiat, sed quo in interitu pessimorum uoluntas et imperium domini conpleatur.
5.33.1
Ululate— siue iubilate—, pastores, et clamate et aspergite uos cinere, optimates gregis siue plangite. arietes ouium—, quia conpleti sunt dies uestri. ut interficiamini, et dissipationes uestrae et cadetis quasi uasa pretiosa— siue quasi airi etes electi—. et pe r ibit fuga a pastoribus et s a Iuatio ab optimatibus— siue arietibus— gregis.
5.33.2
Notandum, quod in hoc tantum loco LXX' iubilum' in malam partem posuerant. pro quo alii interpretes' ululatum', ut in Hebraeo scriptum est, transtulere. inter pastores et arietes siue optimates gregis ista distantia est, quod pastores rationalium sunt. arietes autem et optimates referantur ad diuites, qui et ipsi pars gregis appellantur.
5.33.3
quodque infert: conpleti sunt dies uestri, ut interficiamini, tunc conplebuntur dies eorum, quando fuerint peccata conpleta. et dispergentur et cadent sicut uasa pretiosa, ut confracta non ualeant instaurari et, quanto ante fuere pretiosa, tanto maius eorum in confractione sit damnum; siue quasi arietes electi, ut pinguis hostia sit deuorare cupientium.
5.33.4
peribit, inquit, fuga a pastoribus, quando non egerint paenitentiam. denique dicitur ad Phariseos: genimina uiperarum, quis ostendit uobis fugere ab ira uentura? et in Psalmis legimus: periit fuga a me. et saluatio, inquit, ab optimatibus gregis siue arietibus; ard ϰοινού subauditur cperibit'.
5.34.1
Cox clamoris pastorum et ululatus optimatium gregis— siue iubiluml arietum—, quia uastauit dominus pascua eorum. et conticuerunt arua— siue speciosa— pacis a facie irae furoris domini. Et hic notandum, quod apud LXX' iubilum' pro' ululatu' positum sit.
5.34.2
inter pastores autem et arietes ista diuersitas est, quod pastores putentur in ecclesia, qui praesunt gregi cum sapientia et eruditione atque doctrina, arietes uero, qui principes quidem uidentur in populo, sed nihil habent in se doctrinae atque sapientiae et per nimiam simplicitatem propemodum stultitiae uicini sunt.
5.34.3
quando autem habuerimus pacem et non intellexerimus uel bona uel speciosa pacis, sed luxuriae nos et otio et uoluptatibus dederimus, tunc conquiescent siue conticiscent bona pacis et auferentur a nobis propter iram furoris domini et implebitur illud, quod scriptum est: cum dixerint: pax et securitas, tunc repentinus eis superneniet interitus, quo ueniente omnia conticiscent.
5.35.1
Dereliquit quasi leo umbraculum— siue cubile— suum— et, ut uerius est, tabernaculum; hoc enim' soccho' Hebraicum sonat—, quia facta est terra eorum in desolationem— uel inuia— a facie irae columbae— siue a facie gladii magni— et a facie irae furoris domini.
5.35.2
Dominus, de quo supra dixerat: de excelso rugiet et de habitaculo sancto suo dabit uocem suam: rugiens rugiet super decorem suum, ipse derelinquet tabernaculum suum. de quo scriptum est: factus est in pace— siue in Salem— locus eius et habitatio eius in Sion, ipse deseret sedem suam et conplebit, quod per hunc eundem prophetam locutus est: dimisi domum meam, dereliqui hereditatem meam.
5.35.3
reliquit autem quasi leo cubile suum, ut omnes bestiae uastandi terram eius habeant potestatem. leone enim custode et praeside nullus ad eandem audet accedere. facta est, inquit, terra eorum— hau dubium quin uel populi Iudaeorum uel certe uniuersarum gentium— in desolationem et in inuium a facie irae columbae.
5.35.4
non mirabitur' columbam' domini intellegi Nabuchodonosor. qui supra eum uocari' seruum' domini legerit— pro quo LXX transtulerunt' gladium magnum'—, licet' columbam' et in persona Hierusalem possimus accipere, quod irascatur et tristis sit se leonis sui perdidisse custodiam et terram suam uenisse in desolationem.
5.36.1
In principio regis Ioiacim, filii Iosiae, regis Iu da, factum est uerbum istud a domino dicens: haec dicit dominus: sta in atrio domus domini et loqueris ad omnes ciuitates Iuda, de quibus ueniunt, ut adorent in domo domini, uniueasossernaones, quos ego mandaui tibi, ut loquaris ad eos; noli subtrahere uerbum! si forte audiant et conuertantur unusquisque a uia sua mala, et paeniteat me mali— sine quiescam a malo—. quod cogito facereeis propter malitias studiorum eorum.
5.36.2
Haec prophetia superior est priore, licet sub eodem rege sit facta. illa enim facta est in anno quarto Ioiacim, filii Iosiae regis Iuda, haec autem in principio eiusdem regis scriptura dicente: in principio regis Ioiacim, filii Iosiae, regis Iuda, factum. est uerbum istud a domino dicens. non igitur, ut saepe iam diximus, in prophetis historiae ordo texendus est, cum in praesentiarum sub eodem rege priora postea et posteriora ante dicantur.
5.36.3
qui autem uerbum dicturus est domini, debet stare cum Mosi et audire cum psalmista: qui statis in domo domini, in atriis domus dei nostri. et praecipitur illi, ut loquatur ad omnes ciuitates Iuda, licet' ciuitates' LXX non transtulerint, ne indecorum forte uideretur in atrio domus domini loqui ad urbes, quae coram non erant; sed quando ad populos et ad ciues loquitur, ipsis ciuitatibus loquitur. pulchre autem stat in atrio atque uestibulo templi domini, ut per occasionem orationis dominI et adorandi eum sermones prophetae audire cogantur.
5.36.4
' nolii, inquit,' subtrahere uerbum; licet triste sit, licet aduersum te audientium rabies concitetur, tamen dicito, quod tibi impe ratum est, non formidans persecutiones eorum, qui aduersum te concitandi sunt, sed domini iubentis imperium!
5.36.5
' forsitan inquit, audiant et conuertantur. uerbum ambiguum' forsitan' maiestati domini non potest conuenire, sed nostro loquitur affectu. ut liberum homini seruetur arbitrium, ne ex praescientia eius quasi necessitate uel facere quid uel non facere cogatur; non enim ex eo, quod deus scit futurum aliquid, idcirco futurum est, sed quia futurum est, deus nouit quasi praescius futurorum.
5.36.6
et tamen sciendum iuxta hunc eundem Hieremiam, et si mala praedixerit dominus et egerit populus paenitentiam, quod et ipse acturus sit paenitentiam super his, quae facere comminatus est; et si prospera pollicitus fuerit et egerit populus neglegenter, mutet deus sententiam et pro bonis mala inferat. tale quid et illud in euangelio est: mittam filium meum, forsitan uerebuntur eum; quod utique ex persona dei omnipotentis dicitur.
5.36.7
denique et in praesenti ait:' si forte audiant et conuertantur unusquisque a uia sua mala, ut. cum illi conuersi fuerint, et me meae sententiae paeniteat et non faciam, quod eis facere cogito. cogito autem facere propter malitias studiorum illorum; quae si fuerint immutatae, et mea sententia commutabitur.' legamus historiam lonae et Nineue.
5.37.1
Et dices ad eos: haec dicit dominus: si non audieritis me, ut ambuletis in lege mea, quam dedi uobis, ut audiatis sermones seruorum meorum, prophetarum, quos ego misi ad uos de nocte consurgens et dirigens et non audistis, dabo domum istam sicut Silo et urbem hanc dabo in maledictionem cunctis gentibus terrae.
5.37.2
In nostra est ergo positum potestate uel facere quid uel non facere, ita dumtaxat, ut, quicquid boni operis nolumus, appetimus, explemus, ad dei gratiam referamus, qui iuxta apostolum dedit nobis et uelle et perficere. sin autem sufficit semel ambulare in lege. quae nobis data est per Mosen, ut stulta heresis suspicatur, quomodo addidit: ut audiatis sermones seruorum meorum, prophetarum? qui utique post legem missi sunt et non semel, sed frequenter, nec otiose et a securo, sed semper et a sollicito.
5.37.3
' misi,' inquit,' ad uos seruos meos cotidie et de nocte consurgens; quos si audire nolueritis. dabo domumistam'— hoc est templum dei—' sicut Silo', ubi fuit tabernaculum. cumque templum destructum fuerit, consequenter et ciuitas erit in maledictionem cunctis gentibus terrae.
5.37.4
sicut autem exstructo templo in area Ornae et in monte' Moria', hoc est' uisionis', in quo Abraham Isaac filium optulisse narratur, cessauit religio Silom nec postea ibi sunt celebrata sacrificia, sic exstructa ecclesia et spiritalibus in ea uictimis immolatis cessauerunt legis cerimoniae et data est nrbs ludaeorum in maledictionem cunctis gentibus terrae, de qua nos dominus liberauit dicente apostolo: Christus redemit nos de maledictione legis. factus pro nobis mal edictio.
5.38.1
Et audierunt sacerdotes et prophetae— siue pseudoprophetae— et omnis populus Hieremiam loquentem uerba haec in domo domini. cumque conplesset Hieremias loquens omnia, quae praeceperat ei dominus, ut loqueretur ad uniuersum populum, apprehenderunt eum sacerdotes et prophetae— siue pseudoprophetae— et omnis populus dicens: morte moriatur, quia prophetauit in nomine domini dicens: sicut Silo erit domus haec et urbs ista desolabitur eo, quod non sit habitator.
5.38.2
Sacerdotes et prophetae, quos' pseudoprophetas' LXX manifestius transtulerunt, irascuntur Hieremiae, quod uera praedicat et subuerso templo et ciuitate deserta sit peritura religio et lucra ex religione uenientia; idcirco apprehendunt eum et consentiente sibi populo morti destinant, quare dixerit in nomine domini: sicut Silo erit domus haec et urbs desolabitur eo, quodnon sit habitator.
5.38.3
si quando igitur propter mandata domini et fidei ueritatem uel sacerdotes nobis uel pseudoprophetae uel deceptus populus irascitur, non magnopere curemus. sed exsequamur sententiam dei nequaquam praesentia mala, sed futura bona animo cogitantes.
5.39.1
Et congregatus est omnis populus aduer sum Hieremiam in domum domini. et audierunt principes Iuda uerba haec et ascenderunt de domo regis in domum domini et sederunt in introitu portae domini nouae.
5.39.2
Hieremias in templo uerba domini prophetabat et dixerat: dabo domum istam sicut Silo et urbem hanc in maledictionem cunctis gentibus terrae statimque a sacerdotibus et prophetis et populo seditione commota omne uulgus aduersum prophetam congregatur in templum, ubi erat propheta et sacerdotum ac prophetarum uulgique manibus tenebatur.
5.39.3
quod cum audissent principes ciuitatis, qui in domo regia uersabantur, transierunt siue ascenderunt de domo regis in domum domini. notandumque, quod ire ad domum domini semper ascensus sit. sederuntque in introitu portae domini nouae. principum enim erat officii sedere in porta domus domini et ibi negotii et seditionis cognoscere ueritatem.' noua' autem porta dicitur, quia, qui sedebant in ea et iudicio praeerant, sacerdotum et pseudoprophetarum calumniae resistebant.
5.40.1
Et locuti sunt sacerdotes et prophetae ad principes et ad omnem populum dicentes: tudicium mortis est uiro huic, quia prophetauit aduersum ciuitate m istam, sicut audistis auribus uestris.
5.40.2
Sedentibus urbis principibus in porta templi et in porta noua, qui de regis palatio ad templum cucurrerant, ut seditio populi sedaretur, et contione populi congregata accusant sacerdotes et pseudoprophetae perieratque propheta, quantum fuit in sacerdotibus et prophetis. si accusatores ipsi habuissent iudicii potestatem. ex quo intellegimus crudeliores fuisse in prophetam per inuidiam sanctitatis, qui religioni uidebantur dediti quam qui necessitatibus publicis praeerant.
5.41.1
Et ait Hieremias ad omnes principes et ad uniuer sum populum dicens: dominus m isit m e. ut prophetarem ad domum— siue super domum— istam et od ciuitatem— sine super ciuitatem— hanc omnia uerba, quae audistis. nunc ergo bonas fa facite uiasuestras et st udia uestra et audite uocem domini dei uestri, et pae nitebit dominum mali. quod locutus est aduersum uos— siue et quiescet domi inus a mali, quae locutus est contra uos—.
5.41.2
ego autem ecce in manibus uestris sum; facite mihi, ut bonum et rectum est in oculis uestris— siue ut expedit nobis—! uer umtamen scitote et cognoscite, quod, si occiderit me, sanguinem innocentem tradetis contra uosmet ipsos et contra ciuitatem istam et habitatores eius; in ueritate enim misit me dominus a d uos, u t loquerer in auribus uestris omnia uerba haec.
5.41.3
Cum praesente populo sederent in porta principes ciuitatis et accusarent sacerdotes et prophetae Hieremiam prophetam et mortis crimen intenderent, Hieremias ad principes loquitur et ad uniuersum populum, quos sacerdotum et pseudoprophetarum factio concitauerat, prudenter pariter et humiliter atque constanter.
5.41.4
prudenter, quod a domino missum esse se diceret, ut contra templum et ciuitatem loqueretur daretque consilium, quod, si uellent eius audire consilium et agere paenitentiam, dominus quoque suam sententiam commutaret. humiliter autem in eo, quod ait: ecce in manibus uestris sum; facite mihi, ut bonum et rectum est in oculis uestris! porro constanter: in ueritate misit me dominus ad uos, ut loquerer in auribus uestris omnia uerba haec.
5.41.5
aliisque sermonibus loquitur:' si irascimmi, cur contra templum et urbem domini sim locutus, et curae nobis est salus urbis et templi, cur augetis peccata peccatis et sanguinis mei tam urbem quam habitatores eius reos facitis?
5.41.6
' si quando igitur et nobis pro necessitatis angustiis humilitate opus est, sic eam assumamus, ne ueritatem et constantiam deseramus; aliud est enim superbe contumeliam facere iudicanti, quod signum stultitiae est, aliud sic inpendens uitare discrimen. ut de ueritate nil subtrahas.
5.42.1
Et dixerunt principes et omni populus ad sacerdotes et prophetas: non est uiro huic iudici- um mortis, quia in nomine domini dei nostri locutus est ad nos.
5.42.2
Populus, qui prius a sacerdotibus et pseudoprophetis fuerat supplantatus, iuogitur principibus ciuitatis et pro Hieremia loquitur, quod nequaquam reus mortis sit, sed in nomine domini et ex ore illius prophetarit; cito enim uulgus indoctum accepta ratione mutat sententiam. dolor autem accusantium, praecipue sacerdotum et pseudoprophetarum, non potest immutari; et ideo illis accusantibus et in accusatione perseuerantibus populus commutatur, quod spem eis dederat indulgentiae domini, si bonas facerent uias suas et audirent uocem domini dei sui, ut et dominus suam sententiam flecteret.
5.43.1
Surrexeruntque uiri de senioribus terrae et dixerunt ad omnem coetum populi loquentes: Micheas de Morasthi fuit propheta in diebus Exechiae, regis Iuda, et ait ad omnem populum Iudae dicens: haec dicit dominus exercituum: Sion quasi ager arabitur et Hierusalem in aceruum lapidum erit et mons domus in excelsa siluarum.
5.43.2
numquid morte condemnauit eum Exechias, rex Iudae, et omnis Iuda? numquid non timuerunt dominum et dep recati sunt faciem domini et paenituit dominum mali, quod locutus erat aduersum eos? itaque nos facimus malum grande contra animas nostras.
5.43.3
Principes ciuitatis et populus intellegunt iudicii ueritatem; senes autem, quorum proprie erat nosse uetera, replicant historiam et prophetiam Micheae de Morasthi, qui prophetauit sub rege Ezechia, conparant prophetiae Hieremiae. pro qua ei mortis crimen intenditur, ostenduntque illum dixisse 25 grauiora et tamen a iusto rege Ezechia nihil esse perpessum, sed conuersos ad paenitentiam domini in bonam partem uertisse sententiam.
5.43.4
Micheas enim dixit: Sion quasi agerarabitur et Hierusalem in aceruum lapidum erit et mons domus in excelsa siluarum: porro Hieremias: dabo. inquit, domum istam sicut Silo et urbem hanc dabo in maledictionem cunctis gentibus terrae.
5.43.5
dantque consilium putantes nequaquam futurum, quod Micheas praedixerat, quia multo tempore non sit factum propter populi paenitentiam. et hoc quoque, quod Hieremias locutus est, nequaquam fore, si iuxta consilium eius bonas faciant uias suas et studia sua et audiant uocem domini dei sui, ut dominus non inferat malum, quod eis fuerat comminatus.
5.43.6
simulque frangunt accusatorum rabiem et se miscent cum eis dicentes: itaque nos facimus malum grande contra animas nostras, non quo facere debeant, sed quia, si fecerint, nequaquam noceant accusato, sed animabus suis, quas mutatione sententiae potuerint liberare.
5.44.1
Fuit quoque uir prophetans in nomine domini, Urias, filius Semei de Cariathiarim, et prophetauit aduersum ciuitatem istam et aduersum terram hanc iuxta uniuersa uerba Hieremiae. et audiuit rex Ioiacim et omnes potentes et principes eius uerba haec et quaesiuit rex interficere eum; et audiuit Urias et timuit fugitque et ingressus est Aegyptum.
5.44.2
quodque sequitur: et misit rex loiacim uiros in Aegyptum, Elvathan, filium Achobor, et uiros cum eo in Aegyptum, in LXX non habetur. dein iungitur: et eduxerunt Uriam de Aegypto et adduxerunt eum ad regem Ioiacim; et percussit eum gladio et proiecit cadauer eius in sepulchris uulgi ignobi lis. uerumtamen manus Achicam, filii Saphan, erat cum Hieremia, ut non traderetur in manu populi et interficeret eum.
5.44.3
Quaeritur, cur, cum Urias, filius Semei de oppido Cariathiarim, eadem quae Hieremias propbetarit, timore perterritus fugerit Aegyptum et inde retractus occisus sit, Hieremias potuerit euadere, qui certe non fugerat, sed audacter in priore sententia perseuerans liberatus sit tam uulgi principumque iudicio quam consilio seniorum aduersum accusatores, sacerdotes et pseudoprophetas.
5.44.4
ad quod breuiter respondendum nequaquam dei sciri posse iudicium, dum eadem causa eademque sententia alius punitur et alius liberatur; nisi forte hoc respondere possimus, quod Urias in condemnationem et accusatorum et populi trucidatus sit. Hieremias autem reseruatus iudicio dei, ut reliquiis infelicis populi praedicaret et eos retraheret ad paenitudinem. quod quidem et in apostolorum Actibus legimus Iacobum apostolum statim Herodis pertulisse sententiam et martyrio coronatum. Petrum autem et ceteros apostolos doctrinae domini reseruatos.
5.44.5
et animaduertenda constantia prophetalis, quod ne de Aegypto quem retractus Urias mutauerit sententiam, sed uidens sibi intentari mortem nihilominus sit locutus, quae praeceperat dominus. quodque timuit et fugit et ingressus est Aegyptum. non infidelitatis: sed prudentiae indicium est, ne frustra nos offeramus periculis. alioquin et dominum saluatorem de manibus persequentium lapsum legimus et praecipientem apostolis: cum uos persecuti fuerint in hac ciuitate, fugite ad aliam!
5.44.6
quaeritur quoque, quomodo Ioiaeim, rex Iuda, parui imperii et debilitati et iam iamque perituri, mittendi in Aegyptum habuerit potestatem et inde Uriam educere. quod facile soluitur, si consideremus eum a rege Aegypti Nechao principem consti. tutum et hanc prophetiam factam esse in principio regni eius.
5.44.7
quamquam autem Hieremias domini adiutorio liberatus sit, tamen et illi reputatur in mercedem, per quem prophetam suum dominus liberauit, Achicam uidelicet, filio Saphan, quod in posterioribus lecturi sumus, quando de cisterna luti Abdamelech spadonis consilio atque praesidio Hieremias de mortis periculo liberatur.
5.45.1
In principio regni loiacim, filii Iosiae. regis Iuda, factum est uerbum hoc ad Hieremiam n domino dicens. Hoc in editione LXX non habetur et multi putant sequentis capituli esse principium, quod nequaquam ita est, sed iungendum superiori, ut, quicquid dictum refertur et factum, in principio regni Ioiacim factum esse credamus; unde et mittendi in Aegyptum quasi ad amicum regem habuit potestatem.
5.45.2
uidentur autem mihi LAA tituium istum hac ratione siluisse, ne secundo dicere uiderentur; iam enim in principio posuerant: in principio regis Ioiacim, filii Iosiae, regis Iuda. factum est uerbum istud a domino dicens.
5.46.1
Haec dicit dominus ad me: fac tibi uincu- la et catenas— siue ϰλοιούς, qui Hebraice appellantur‛ mutoth’ et sermone uulgari' boias' uocant— ponesque eas in collo tuo et mittes ad reyem Edom et ad regem Moab et ad regem filiorum Ammon et ad regem Tgri et ad regem Sidonis per manum nuntiorum, qui uenerunt Hierusalem ad Sedeciam, regem Iudo. et praecipies eis, ut ad dominos suos loquantur: haec dicit dominus exercituum deus Israhel: haec dicetis ad dominos uestros.
5.46.2
Praeterita uisio in principio facta est ad prophetam regni Ioiacim, filii Iosiae, regis Iuda, haec autem sub Sedecia, qui extremus regnauit in Hierusalem et sub quo urbs capta est atque subuersa.
5.46.3
praecipiturque Hieremiae, ut catenas siue furcas ligneas, quae, ut diximus, Hebraice appellantur‛ mutoth’, inponat collo suo et mittat eas ad reges Edom, Moab, filiorum Ammon, Tyri, Sidonis per legatos, qui uenerant ad Sedeciam. et praecipiat suis dominis nuntiare, quod regi Nabuchodonosor seruire debeant et audire. quae sequens prophetae sermo prosequitur. ac ne forsitan legati et reges istarum gentium responderent: Ccur hoc tuo populo non praecipis?', Sedeciae quoque regi similia loquitur et sacerdotibus ac prophetis.
5.46.4
hunc locum aiiegoncus semper interpres et historiae fugiens ueritatem interpretatur de caelesti Hierusalem, quod debeant habitatores eius sponte assumere corpora et descendere in‛ Babylonem’, id est' confusionem' mundi istius, qui in maligno positus est, et seruire regi Babylonio, hau dubium quin diabolo. quodsi hoc facere noluerint, nequaquam eos grauia corpora portaturos. sed perituros gladio et fame et peste et nequaquam homines futuros, sed daemones.
5.46.5
hoc ille dixerit, ne defensores eius nobis calumniam faciant. ceterum nos simplicem et ueram sequamur historiam, ne quibusdam nubibus atque praestigiis inuoluamur.
5.47.1
Ego feci terram et hominem et iumenta, quae sunt super faciem terrae, in fortitudine meamagna et in bracchio meo extento etdedi eam ei, quiplacuit in oculis meis. Licet ἀ νϑρωποπαϑω̄ ς haec scriptura loquatur.
5.47.2
quomodo nos homines loqui possumus et intellegere, tamen' fortitudo' dei et' bracchium' eius ille est. de quo et apostolus loquitur:' Christus dei uirtus et dei sapientia', et Isaias: domine, quis credidit auditui nostro et bracchium domini cui reuelatum est? scribit et Iohannes euangelista: omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil. Dauid quoque in suo carmine loquitur: uerbo domini caeli firmati sunt et spi- ritu oris eius omnis uirtus eorum. quod autem ait: dedi eam ei, qui placuit in oculis meis, hoc significat, quod omnia humano generi per dei gratiam sint tributa. ego, inquit, feci terram et hominem et iumenta. ordo contrarius; in Genesi enim primitus fiunt animantia et extremus homo, sed hic prius hominem nominat et postea, quae subiecta sunt homini.
5.48.1
Nunc itaque ego dedi omnes terras istas in manu Nabuehodonosor, regis Babylonis, serui mei: insuper et bestias agri dedi ei, ut seruiant illi. et seruient ei omnes gentes et filio eius et filio filii eius.
5.48.2
Cuius infelicitatis est Israhel, quando conparatione eius Nabuchodonosor‛ seruus dei’ appellatur! scriptum est in euangelio: mundus per ipsum factus est et mundus eum non cognouit; in propria uenit etsui eum non receperunt. recte itaque conditor creaturam suam tradit, cui uoluerit. denique et diabolus, in cuius typum praecessit Nabuchodonosor, confitetur: haec omnia mihi tradita sunt.
5.48.8
quod autem intulit: insuper et bestias agri dedi ei, ut seruiant illi, uel simpliciter omne genus animantium intellegere debemus— cum homine enim et ea traduntur, quae ei subdita sunt— aut certe‛ bestias’ feras gentes accipiamus, quod etiam illae seruiant. quae prius seruire non nouerant.‛ filium’ autem eius et‛ filium filii’— iuxta Hebraicum— Baltasar uocat et Euilmarodach, de quibus scribit Danihel.
5.49.1
Donec ueniat tempus terrae eius et ipsius. Pulchre, ne perpetuum Nabuchodonosor putaretur imperium, et ipsum dicit a Medis Persisque capiendum: hoc est enim quod significat: donec ueniat tempus terrae eius et ipsius. sed nec hoc habetur in LXX.
5.50.1
Et seruient ei gentes multae et reges magni. Non dixit' omnes'— hoc enim proprie Christi debetur imperio—, quamquam iuxta Symmachum non legatur: seruient ei gentes multae etregesmagni, sed: subicienteun; seruituti gentes multae et reges magni, ut ipse quoque seruiat Mellis et Persis, cui omnes gentes ante seruierant.
5.50.2
hoc, quod exHebraico posuimus: dedi ei, ut seruiant illi, et seruient ei omnes gentes et filio eius et filio filii eius. donec ueniat tempus terrae eius et ipsius et seruituti eum subiciant gentes multae e t reges magni, in LXX, ut iam diximus, editione non legitur.,:..,
5.51.1
Gens autem et regnum, quod non seruierit Nabuchodonosor, regi Babylonis, et quicumque non curuauerit collum suum sub iugo regis Babylonis, in gladio et fame et peste uisitabo super gentem illam, ait dominus, donec consumam eos in manu eius.
5.51.2
Non solum dominus peccatrices gentes subicit Nabuchodonosor, sed et apostolus de peccatoribus loquitur: quos tradidi satanae, ut discant non blasphemare; et in alio loco: tradidi huiuscemodi satanae in interitum carnis, ut spiritus saluus fiat. potestatibus quoque oboediendum monet non solum propter iram, sed et propter conscientiam, ne condemnemur ab eis.
5.52.1
Uos ergo nolite audire prophetas uestros et diuinos et somniatores et augures et maleficos, qui dicunt nobis: non sentietis regi Babylonis, quia mendacium prophetant uobis, ut longe faciant uos de terra uestra et eiciant uos et pereatis. gens autem, quae subiecerit ceruicem suam sub iugo regis Babylonis et ser uierit ei, dim ittam eam in terra sua, dicit dominus, et colet eam et habitabit in ea.
5.52.2
Delirat et iu hoc loco allegoricus interpres et hortatur in caelesti positos Hierusalem, ne audiant prophetas suos atque diuinos, somniatores et augures et maleficos, sed ut potius seruiant Nabuchodonosor et corpus humilitatis assumant, infantiam, uagitus et incunabula paruulorum; si enim hoc fecerint, expleto famulatu et condicione mortalitatis humanae reuersuros eos ad terram suam et habitaturos in ea et operaturos, quae prius operati sunt. dicitque se suspicari eos, qui dei praecepta contemserint, humanis corporibus praegrauari, futuros daemonas et immundos spiritus et sedem pristinam nequaquam recepturos.
5.52.3
nos autem simpliciter exponamus et prophetas esse in gentibus, qui simulent se diuino spiritu uentura praedicere, et diuinos, de quibus et uulgare pronerbium est:' aiunt diuinare sapientes', et somniatores, qui imitantur Ioseph et Danihel, et augures, qui uolatu auium et oscinum uocibus faciendum quid uel non faciendum denuntiant, et maleficos, quos uel ueneficos possumus appellare uel daemonum fasmatibus seruientes, qui Hebraice dicuntur‛ chassane’.
5.52.4
omnes isti decipiunt', inquit, cuos atque supplantant, ne seruiatis regi Babylonis’. multo enim melius est seruitutem sponte suscipere et amicum habere, cui seruias, et genitalem terram coiere quam ui et necessitate seruire captiuos.
5.53.1
Et ad Sedeciam, regem Iuda, locutus sum secundum omnia uerba haec dicens: subicite colla uestra sub iugo regis Babylonis et seruite ei et populo eius, et uiuetis. quare moriemini tu et populus tuus gladio, fame et peste, sicut locutus est dominus ad gentem, quae sentire noluerit regi Babylonis?
5.53.2
nolite audire uerba prophetarum dicentium uobis: nolite sentire regi Babylonis, quia mendacium ipsi loquuntur uobis, quia non misi eos, ait dominus, et ipsi prophetant in nomine 7neo mendaciter, ut eiciam uos et pereatis tam uos quam prophetae, qui uaticinantur uobis.
5.53.3
Post uniuersas gentes transit ad Sedeciam, regem Iuda, et isdem. quibus gentibus comminatus est, sermonibus loquitur; neque enim meretur priuilegium gentis Israheliticae, qui ceteris gentibus aut similia aut maiora peccauit. denique quia audire contemsit populus perduellis, gladio, fame et peste consumtus est.
5.53.4
obseruandum autem in scriptura sancta, quod pro' pseudoprophetis appellet‛ prophetas’, qui uaticinentur in nomine domini mendaciter.' hoc autem faciunt, ut ego1, inquit,‛ eiciam uos et pereatis tam uos quam prophetae, qui uaticinantur uobis’; et eorum igitur, qui decipiuntur, et eorum, q. ui decipiunt, similis interitus est.
5.53.5
hoc, quod de Hebraico posuimus: sub iugum regis Babylonis et seruite ei et populo eius, et uiuetis. quare moriemini tu et populus tuus gladio, fame et peste, sicut locutus est dominus ad gentem, quae sentire noluerit regi Babylonis? nolite audire uerba prophetarum dicentium uobis, in LXX non habetur: et idcirco ammoneo, ut prudens lector intellegat, quantum desit per singula Graecis codicibus et Latinis.
5.54.1
Et ad sacerdotes et ad populum istum locutus sum dicens: haec dicit dominus: nolite audire uerba prophetarum uestrorum, qui prophetant uobis dicentes: ecce uasa domini reuertentur de Babylone nunc cito; mendacium enim prophetant t uo b is.— hoc, quod posuimus' nunc cito', in LXX non habetur et illud, quod sequitur:— nolite audire eos, sed seruite regi Babylonis, ut uiuatis! quare datur haec ciuitas in solitudine?
5.54.2
Post gentes autem et regem sacerdotibus loquitur et populo, quia iam prophetis supra interitum nuntiauerat dicens: ut eiciam uos et pereatis tam uos quam prophetae, qui uaticinantur uobis. loquitur autem eadem, quae locutus fuerat regi et gentibus, ne audiant uerba prophetarum suorum et dicant uasa templo domini reportanda iam nunc, quae cum Iechonia principibusque et matre eius fuerant asportata, monetque, ut deseruiant regi Babylonis et uiuant et ciuitas sponte subiecta nequaquam tradatur incendio. et in hoc clementia domini leniori poenae tradere, ne sustineant grauiorem.
5.55.1
Et si prophetae sunt et est uerbum domini in eis, occurrant— quodque sequitur et subdituri sumus usque ad finem huius capituli, in LXX non habetur— domino exercituum, ut non ueniant uasa, quae derelicta fuerant in domo domini et in domo regis Iuda et in Hierusalem.
5.55.2
in Babylonem. quia haec dicit dominus exercituum ad columnas et ad mare et ad bases— pro quibus in Hebraico scriptum est mechonoth'— et ad reliqua nasorum, quae remanserunt in ciuitate hac, quae non tulit Nabtichodonosor, rex Babylonis, cum transferret Iechroniam. filium Ioiacim, regem Iuda, de Hierusalem in Babylonem et omnes optimates Iuda et Hierusalem.
5.55.3
quia haec dicit dominux exercituum deus Israhel ad uasa, quae derelicta sunt in domo domini et in domo regis Iuda et in Hierusalem: in Babylonem transferentur et ibi erunt usque ad diem uisitationis suae, dicit dominus, et afferri faciam ea et restitui in loco isto.
5.55.4
Haec, ut diximus. in LXX non habentur, sed de Hebraica ueritate translata sunt, pro quo aliud, quod scriptum non erat, posuere dicentes: mihi, quia sic dixit dominus: et reliqua uasa, quae non tulit rex Babylonis, quando transtulit Iechoniam de Hierusalem. in Babylonem intrabunt, dicit dominus sensum magis quam uerba ponentes, forsitan inrationale arbitratiut deus loqueretur columnas et ad mare et ad bases et ad reliqua uasa, quae remanserant in Hierusalem, quasi non legamus et uermi matutino increpuisse dominum et ad mare locutum: tace et ommutesce!
5.55.5
quodque ait: occurrant mihi siue domino exercituum, illud ostendit uerum prophetam posse domino precibus resistere. secundum quod et Moses stetit in percussione contra dominum, ut auerteret iram furoris eius: Samuhel quoque idem fecit. et dominus ad Mosen: dimitte me, ait, percutiam populum istum! quando autem dicit: dimitte me, ostendit se precibus sanctorum posse retineri.' occurrant', inquit,' prophetae et.
5.55.6
quaecumque praedicunt, opere conpleta demonstrent, et tunc ueritate uaticinium conprobabitur'. columnas autem et mare et bases et reliqua uasorum in Malachim et in extremo huius prophetae uolumine legimus; et enumerantur, quae uasa translata sint in Babylonem, quando captus est Sedecias et incensa ciuitas templumque subuersum.
5.56.1
Et factum m est in annoillo, in p rincipio regui Sedeciae, regis Iuda, in anno quarto, in mense quinto dixit ad m e filias, filins Azur, propheta de Gabaon, in domo domini coram sacerdotibus et omni populo dicens: haec dicit dominus exercituum deus Israhel: contrrui iugum regis.., Babylonis; adhuc duo anni dierum et ego referri faciam ad locum istum omnia nasa domini:.
5.56.2
Quos Hebraicum' prophetas', hoc est' nebeim', LXX' pseudoprophetas' interpretati sunt, ut manifestiorem facerent intellegentiam. denique et in praesenti loco' propheta' dicitur, hoc est' nebia', et non' pseudopropheta'. fit autem sermo domini sub rege Sedecia, in quarto anno regni eius et in mense quinto— necdum propheta Hiezechiel uaticinante in Babylone ad eos, qui cum Iechonia fuerant transmigrati— habetque fiduciam in templo domini loqui contra prophetam, quia prospera populo pollicetur et libenter audiuntur mendacia, praesertim quae laeta promittunt.
5.56.3
Hieremias dixerat etiam cetera uasa uel templi uel domus regiae et uniuersi populi, quae Nabuchodonosor dimiserat, transferenda Babylonem; hic autem e contrario etiam ea, quae translata fuerant, referenda promittit.
5.57.1
Quae tulil Nabuchodonosor. rex Babylonis, de loco isto et transtulit ea. in Babylonem. lechon ia m, filium Ioiacim, regem Iudae, et omnem transmigrationem Iudae, qui ingressi sunt Babylonem, ego connertam in locum istum, ait dominus; conteram enim iugum regis Babylonis is.
5.57.2
Pro quibus LXX transtulerunt: Iechoniam et transmigrationem Iudae, quia conteram iugum regis Babylonis breuiter Hebraicae ueritatis sensum magis quam uerba ponentes. pollicetur autem Ananias' prophetes'— ut tunc populo uidebatur— non solum uasa, sed et regem Iechoniam reducendum esse Hierusalem et iugum regis Babylonii conterendum, hoc est destruendum eius imperium. et hoc necdum conpleto futurum biennio, ut gaudii magnitudinem uicinum tempus repromissionis augeret.
5.58.1
Et dixit Hieremias propheta ad Ananiam prophetam in oculis sacerdotum et in oculis omnis populi, qui stabat in domo domini, et ait Hieremias propheta: amen, sic faciat dominus; suscitet dominus uerba tua, quae prophetasti, ut referantur uas de domo dom ini etomnis transmigratio Babylonis ad locum istum!
5.58.2
Optat fieri, quod pseudopropheta mentitur— hoc enim significat' amen', quo uerbo saepe dominus abutitur in euangelio: amen, amen dico nobis—, et cupit pro rerum prosperitate magis illum quam se uera dicere. unde et alius propheta testatur dicens: utinam non essem uir habens spiritum et mendacium potius loquerer! e contrario Ionas contristatur, quare mentitus sit, et arguitur a domino utilius prophetae esse mendacium quam tantae minam multitudinis. ac ne uideretur pseudoprophetae conprobare uaticinium, sub aliorum exemplo absque iniuria mentientis adicit ueritatem:
5.59.1
Uerumtamen audi uerbum hoc, quod ego loquor in auribus tuis et in auribus uniuersi populi: prophetae, qui fuerunt ante me et te ab initio, et prophetauerunt super terras multas et super regna magna de proelio et de afflictione et de fame; propheta, qui uaticinatus est pa ce m, cum uenerit uerbum eius, scietur propheta, quem miserit dominus in ueritate.
5.59.2
Poterat Hieremias Ananiae dicere:' falsum loqueris, decipis populum, non es propheta. sed pseudopropheta'. quod si dixisset, poterat et pseudopropheta in Hieremiam eadem retorquere; ergo non facit iniuriam et quasi ad' prophetam' loquitur.
5.59.3
' non solum', inquit, cego sum propheta et tu, sed fuerunt ante me et te multi alii, quorum fuit Isaias, Osee, Iohel et Amos et ceteri. prophetauerunt', inquit,' contra terras multas et regna non parua, sed magna bellum illis et aduersa et rerum omnium penuriam nuntiantes: et e contrario fuerunt alii, qui pacem pollicerentur et prospera. utrorumque sententia non adulatione mendacii, sed rerum
5.59.4
exitu conprobata est', sub aliorum igitur exemplo de se loquitur et Anania, quod, cum rerum finis aduenerit, tunc prophetarum ueritas ostendatur. hoc idem et dominus locutus est per Mosen, quod propheta uaticinii fine monstretur. et hoc animaduertendum, quod non minaciter, non truculente, sed fiducia ueritatis increpet mentientem et differat in futurum, ut, qui audiunt. rerum exitum praestolentur.
5.60.1
Et tulit Ananias propheta catenam— uel furcam, quae Hebraiee dicitur' muthoth',— de collo Hieremiae prophetae et confregit eam. et ait Ananias in conspectu omnis populi dicens: haec dicit dominus: sic confringam iugum Nabuchodonosor; regis Babylonis, duobus annis dierum de collo.',:_ omnium gentium. et abiit Hieremias in uiam suam.
5.60.2
' Duos annos' non transtulere LXX,' prophetam' quoque non dixere Ananiam, ne scilicet prophetam uiderentur dicere, qui propheta non erat, quasi non multa in scripturis sanctis dicantur iuxta opinionem illius temporis, quo gesta referuntur. et non iuxta quod rei ueritas continebat; denique et Ioseph in euangelio fpaterJ domini uocatur et ipsa Maria. quae sciebat se de sancto spiritu concepisse et responderat angelo: quomodo erit istud. quia uirum non cognoui?, loquitur ad filium: fili, quid fecisti nobis sic? ecce ego et pater tuus dolentes quaerebamus te.
5.60.3
simulque consideranda prudentia Hieremiae et humilitas atque patientia. pseudopropheta rebus facit iniuriam et arreptam furcam de ceruice eius conterit— quod utique in ferrea facere non poterat—, iste tacet doloremque dissimulat; necdum enim ei a domino, quid loqueretur, fuerat reuelatum, ut tacite sancta scriptura demonstret nequaquam prophetas suo tantum arbitrio loqui. sed et domini uoluntate, maxime de futuris, quorum solius dei notitia est.
5.60.4
abiit, inquit, et recessit in uiam suam quasi uictus et illud implens propheticum: factus sum quasi homo non audiens nec habens in ore suo increpationes.
5.61.1
Et factum est uerbumdomi ni ad' Hieremiam, postquam confregit Ananias propheta catenam— uel furcam— de collo Hieremiae prophetae, dicens: uade et dices Ananiae: haec dicit dominus: cate- nam- uel furcam- ligneam contriuisti et facies— siue faciam— pro eis furcas— siue catenas— ferreas.
5.61.2
quia haec dicit dominus exercituum cleus Israhel: iugum ferreum posui super collum cunctarum gentium istarum, ut seruiant Nabuchodonosor, regi Babylonis. quodque sequitur: et seruient ei; insuper et bestias terrae dedi illi, in LXX non habetur. Et in praesenti loco iuxta LXX Ananias' propheta' non scribitur et in consequentibus, ne scilicet, ut prius dixi,' pseudoprophetam' appellare uiderentur' prophetam'; sed quid ad Hebraicam ueritatem?
5.61.3
postquam abiit Hieremias prophetes m uiam et iniuriam silentio deuorauit, factus est sermo domini ad eum, ut non suis uerbis propheta loqueretur ad pseudoprophetam mendacio gloriantem, sed diceret: haec dicit dominus, quamquam et Ananias confringens furcam ligneam eadem auctoritate in conspectu domini sitlocutus: haec dicit dominus; imitatur enim semper mendacium ueritatem.
5.61.4
quodque intulit: furcas ligneas contriuisti et facies— siue fecisti— pro eis catenas ferreas, hoc ostendit, quod minorem rennuens poenam maioris supplicii causa fuerit in populo. delirat et in hoc loco allegoricus interpres furcas
5.61.5
et catenas ligneas aetheria appellans et aeria corpora, daemonum uidelicet et aduersariarum potestatum, furcas autem siue catenas ferreas nostra corpora crassiora, quae neruis et ossibus, carnibus uenisque contexta sint, ut, qui noluerint de caelesti Hierusalem pro qualitate peccati minores subire cruciatus, in catenas nostrorum corporum condemnentur et infantiae uagitus. pannorum uincula sordesque sustineant et seruiant diabolo, regi Babylonis, id est mundi huius, dicente scriptura: mundus in maligno positus est, cum bestiis terrae, quae in brutorum animantium sint corpora religatae.
5.61.6
compulit me tractator indoctus et sectator calumniae Grunnianae aperte ponere aliena uitia, quae prius cum dissimulatione dicebam lectoris prudentiae derelinquens.
5.62.1
Et dixit Hieremias propheta ad Ananiam prophetant: audi, Anania, non misit te dominus et tu confidere fecisti populumistum in mendacio idcirco haec dicit dominus: ecce emittam— sine eiciam— te a facie terrae; hoc anno morieris. quodque sequitur: quia aduersum dominum locutus es. et mortuus est Ananias propheta in anno illo, mense septimo, in LXX non habetur, pro quo tantum posuerunt: et mortuus est mense septimo.
5.62.2
Et hic in LXX Ananias' propheta' non dicitur, cum— secundum Hebraicum— scriptura sancta' prophetant' uocet, licet in eo, quod arguit eum Hieremias dicens: audi, Anania, non misit te dominu- s.' prophetant' tacuerit; quomodo enim' prophetant' poterat appellare, quem missum a domino denegabat? sed historiae ueritas et ordo seruatur, sicut supra diximus, non iuxta id, quod erat. sed iuxta id, quod illo tempore putabatur.' decepisti/ inquit,' populum mendacio, ne dei sententiae adquiesceret; unde scias
5.62.3
te hoc anno esse moriturum!' si, quando morimur, de carceribus corporum liberamur secundum illud testimonium, quod male interpretantur heretici: educ de carcere animam meam, quomodo nunc pseudoprophetae pro supplicio mors inrogatur? sed et hoc notandum, quod Hieremias a pseudopropheta passus iniuriam necdum ad se facto sermone domini silet, postea uero missus a domino audacter arguit mentientem et mortem propinquam quntiat.
5.62.4
quodque in mense' septimo' mortuus est. qui semper interpretari solent' requiem' sub hoc numero demonstrari, forsitan eum idcirco mense' septimo' mortuum mentientur, ut de malis corporis liberaretur iuxta illud. quod scriptum profuerunt:' mors uiro requies'. nos autem nouimus corpora credentium templa esse dei, si tamen spiritus sanctus habitet in illis.
5.63.1
Et haec sunt uerba libri, quem misit Hieremias propheta de Hierusalem ad reliquias seniorum transmigrationis et ad sacerdotes et ad prophetas et ad omnem populum, quem transdu xerat Nabuchodonosor de Hierusalem in Babylonem postquam egressus est Iechonias rex et domina— siue regina- et eunuchi et principes Indae et Hierusalem— siue de Hierusalem siue optimates et arti fices de Hierusalem, in manu Hellasa, filii Safan. et Samariae, filii Helchiae, quos misit Sedecias, rex Iuda, ad Nabuchodonosor, regem Babylonis, in Babylonem, dicens:
5.63.2
haec dicit dominus exercituum deus Israhel omni transmigrationi, quam transtuli de Hierusalem in Babylonem: edificate domos et habitate et plantate hortos- sine pomaria— et comedite fructum eorum! accipite uxores et generate filios et filias, date filiis uestris Uxores et filias uestras date uiris et pariant filios et filias et multiplicamini et nolite esse pauci numero! et quaerite pacem ciuitatis— siue terrae—, ad quam transtuli uos, et orate pro ea ad dominum, quia in pace illius erit pax uobis!
5.63.3
Haec epistula, immo libellus Hieremiae prophetae per legatos Sedeciae Hellasa et Gamaria mittitur in Babylonem ad eos, qui cum Iechonia et matre eius translati fuerant a Nabuchodonosor. ut per occasionem legationis regiae suum quoque opus propheta compleret et moneret populum transmigratum, quae sibi a domino fuerant imperata.
5.63.4
pulchreque dixit: egresbus est Iechonias rex et domina, eunuchi et principes ludae et ceteri et: haec dicit dominus exercituum deus Israhel omni transmigrationi, quam transtuli de Hierusalem in Baby lonem, ut non potentia regis Babylonis, sed domini uoluntate translati esse uideantur. et primo ad senes, deinde ad sacerdotes, tertio ad prophetas, quarto ad omnem populum dei sermo dirigitur, ut secundum ordinem aetatis prophetae quoque ad eos, qui monebantur, litterae peruenirent.
5.63.5
monet autem eos non suis uerbis, sed domini, ut aedificent domos et habitent in eis et plantent hortos siue pomaria et comedant fructum eorum, accipiant uxores et generent filios et filias et multiplicentur in loco transmigrationis et non sint pauci numero quaerantque pacem ciuitatis siue terrae, ad quam eos transtulerit dominus, et orent pro ea ad dominum. causasque reddens ait:' quia in pace illius terrae erit pax uobis'.
5.63.6
Hieremiae, quia post breue tempus erat Hierusalem secutura captiuitas, imperatur. ne accipiat uxorem, ne faciat filios. unde et nobis per apostolum dicitur: tempus breuiatum est; superest, ut. qui habent uxores, sic sint, quasi nonhabeant. quodsi propter angustiam temporis habentibus usus uxorum tollitur, quanto magis non habentibus, ne accipiant, imperatur!
5.63.7
hoc autem totum praecipit uaticinium prophetale, ne adquiescant pseudoprophetis, qui eis post breue tempus in Hierusalem reditum promittebant, sed ut sciant multo se in Babylone tempore moraturos. ita ut uxores accipere, plantare pomaria hortosque serere, aedificare domos et generare filios debeant. quodque intulit:
5.63.8
quaerite pacem ciuitatis sine terrae et iterum: quia in pace illius erit pax uobis, illud apostolicum conprobatur, in quo iubet: obsecro igitur primo omnium fi eri obsecrationes, orationes. postuationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus et cunctis, qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam uitam agamus in omni pietate et castitate.
5.63.9
perro secundum mysticos intellectus: postquam de Hierusalem, id est ecclesia, propter nostra peccata eiecti fuerimus et traditi Nabuchodonosor— de quo dicit idem apostolus:' tradidi huiuscemodi satanae in interitum carnis, ut spiritus saluus fiat in die domini' et iterum: quos tradidi satanae, ut discant non blasphemare—, non debemus esse securi nec torpentes otio salutem penitus desperare, sed primum aedificare domos— non super harenam, sed super petram— et tales domos, quales aedifica uerunt et obsetrices in Exodo, quia timebant dominum;
5.63.10
dein plantare hortos siue pomaria, qualem et dominus plantauit paradisum in Eden et posuit in eo lignum uitae, de quo scriptum est: lignum uitae est his, qui apprehenderint eam; et qui tenuerit eam, beatus; tertio accipere uxores, quarum una est sapientia, de qua scribit Salomon: ama illam, et seruabit te; circumda illam, et exaltabit te, et in alio loco: hanc exquisiui sponsam accipere mihi et amator factus sum decoris eius. nec sufficit nobis una coniux, sapientia, nisi habeamus et reliqua: fortitudinem, temperantiam atque iustitiam, ut plures ex eis generemus filios.
5.63.11
filias quoque nostras demus uiris, ut et fidei ueritas, quae interpretatur in filiis, bonis operibus copuletur, quae referuntur ad filias, et opera bona iungantur fidei sanitati. talesque filios generantes et filias multiplicemur numero, ut destruentes ea. quae paruuli sunt, et in perfectum crescentes uirum audire mereamur: scribo uobis, patres, quoniam cognouistis eum, qui ab initio est, et cum apostolo 15 dicamus liberis nostris: in Christo enim Iesu per euangelium ego uos genui.
5.63.12
quaeramus quoque pacem ecclesiae ciuitati et terrae nostrae, ut ad eam redire mereamur, de qua domini iudicio translati sumus, ut habitaremus in' confusionis' errore; si enim illa susceperit nos, habebimus pacem. simulque consideranda clementia domini; orare praecipit pro inimicis nostris et bene facere his, qui persequuntur nos, ut non simus nostra tantum salute contenti, sed inimicorum quoque quaeramus salutem.
5.64.1
Haec enim dicit dominus exercituum deus Israhel: non nos seducant prophetae uestri, qui sunt t in me dio uestrum, et diuini uestri et neattendatis ad somnia uestra, quae nos somniatis, quia falsa isti prophetant uobis in nomine meo et non misi eos, dicit dominus. Prophetas, immo pseudoprophetas.
5.64.2
et diuinos et somniatores fuisse in Babylone inter eos, quos Nabuchodonosor cum Iechonia et matre eius abduxerat, Hiezechiel propheta testatur scribens contra eos, quibus Hieremias quoque praecipit non credendum. necdum autem eo tempore, quo haec epistula dirigebatur, Hiezechiel in Babylone coeperat prophetare; hic enim sermo in principio Sedeciae regis mittitur. Hiezechiel autem quinto anno transmigrationis Iechoniae exorsus est prophetare, qui idem annus regni Sedeciae erat.
5.64.3
porro secundum tropologiam pseudoprophetas eos debemus accipere. qui aliter scripturarum uerba accipiunt, quam sanctus spiritus sonat, et diuinos eos, qui coniecturam mentis suae et incerta futurorum quasi uera pronuntiant absque diuinorum auctoritate uerborum; somniatores quoque, qui non audiunt illud scriptum: ne dederis somnum oculis tuis neque dormitationem palpebris tuis, de quibus et ludas apostolus loquitur: similiter et hi somniantes carnem quidem maculant, dominationem autem spernunt, quorum mens nequaquam uigilat, sed arrogantiae et erroris sopore depressa noctis horrore circumdatur, quibus loquitur et apostolus Paulus: eleuare, qui dormis, et exsurge a mortuis, et inluminabit te Christus.
5.65.1
Quia haec dicit dominus: cum coeperint impleri in Babylone septuaginta anni, uisitabo uos et suscitabo super uos uerbum meum bonum, ut reducam uos ad locum istum. ego enim scio cogitationes, quas cogito super uos, ait dominus, cogitationes pacis et non afflictionis, ut dem uobis finem et patientiam— siue spem—. et inuocabitis me et ibitis— siue iuxta Symmachum inuenietis— et orabitis me, et exaudiam uos. quaeretis me et inuenietis, cum quaesieritis me in toto corde uestro, e t inueniar a uobis siue apparebo uobis.
5.65.2
' Nolite', inquit,' credere pseudoprophetis, diuinis et somniatoribus uestris, qui uobis uicinum in Hierusalem reditum pollicentur! nisi enim septuaginta anni expleti fuerint— Cyro, rege Persarum, laxante captiuos—, nequaquam in patriam reuertemini; et tunc mea promissa conplebo, ut reducam uos ad locum istum; ego enim scio cogitationes, quas cogito super uos, ait dominus'. se dicit nosse, quid cogitet, illos autem cum suis prophetis, diuinis et somniatoribus ignorare; futurorum igitur scientia soli deo competit.' ut dem uobis,' ait,' finem- J,.
5.65.3
et patientiam: finem captiuitatis et patientiam laborum praesentium siue spem futurorum. tunc inuocabitis me et ibitis Hierusalem et orabitis, et exaudiam uos'. certe absque inuocatione et oratione captiuorum poterat implere dominus. quod promiserat, sed hortatur eos ad preces, ut, quod promissum est, mereantur accipere. quaeretis et inuenietis me, cum quaesieritis in toto corde uestro, iuxta illud euangelicum: petite, et accipietis; quaerite. et inuenietis: pulsate, et aperieturnobis.
5.65.4
secundum άναγωγὴ ν tam diu in saeculi huius' confusione' uer samur. quamdiu' requiem' septenarii numeri mereamur accipere et accepta paenitentia deus impleat, quod promisit, et reducamur ad locum nostrum, ecclesiam; idcirco enim dominus percutere uisus est, ut sanaret, dabitque nobis finem laboris nostri atque patientiae. et inuocabimus eum et reuertemur in ecclesiam et orabimus, et exaudiemur. quaeremus et inueniemus eum, cum toto corde quaesierimus illum, et tunc apparebit nobis.
5.65.5
Quidam' septuaginta annos' iuxta illud interpretatur, quod scriptum est: dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni; qui cum fuerint expleti, tunc ad dominum reuertamur in toto corde nostro et exaudiamur et finis sit laboris nostri atque patientiae; nunc enim in umbra nos omnia et imagine possidere.
5.66.1
X Et inueniar uobis, ait dominuset reducam captiuitatem uestram et congregabo nos de uniuersis gentibus et de cunctis locis, ad quae expuli uos, dicit dominus, et reuerti uos faciam de loco, ad quem transmigrare uos feci, quia dixistis: suscitauit nobis dominus prophetas in Babylone.
5.66.2
haec enim dicit dominus ad regem, qui sedet super solium Dauid, et ad omnem populum habitatorem urbis huius et ad fratres uestros, qui non sunt egressi uobiscum in transmigrationem; haec dicit dominus exercituum: ecce mittam in eos gladium, famem et pestem et ponam eos quasi ficus malas, quae comedi non possunt eo, quod pessimae sint.
5.66.3
et persequar eos in gladio, in fame et in pestilentia et dabo eos in uexationem uniuersis regnis terrae, in maledictionem et in stuporem et in sibilum et in opprobrium cunctis gentibus, ad quas ego eicio eos eo, quod non audierint uerba mea, dicit dominus, quae misi ad eos per seruos meos, prophetas, de nocte consurgens et mittens; et non audistis. dicit dominus. uos ergo audite uerbum domini, omnis transmigratio, quam emisi de Hieru- salem in Babylonem! Hucusque in LXX non habetur.
5.66.4
quae asteriscis praenotaui; cetera enim, in quibus uel singuli uersus uel pauca ab eis praetermissa sunt uerba, uictus taedio annotare nolui, ne fastidium legenti facerem. pollicetur autem dominus his, qui erant in transmigratione, quod post septuaginta annos captiuitatis redire eos faciat de uniuersis gentibus et de cunctis locis, ad quae expulerit eos, et captiuitate laxata pristinum statum et patriam recipere.
5.66.5
cet cum ego haec', inquit, mea sponte facturus sim et certo tempore redditurus uos, frustra decipimini et putatis uos habere prophetas in Babylone, qui uobis falsa promittunt; ita autem sciatis nequaquam uos reditum nunc sperare debere, sed aedificare domos, plantare pomaria, accipere uxores et generare filios et multiplicari numero et tempus exspectare promissum.
5.66.6
audite, quid dominus loquatur ad Sedeciam, qui nunc regnat in Hierusalem, et ad omnes habitatores urbis eius, id est ad fratres uestros, qui noluerunt meae oboedire sententiae et Babylonem migrare uobiscum, quod nequaquam captiuitatem possint effugere, sed gladio et fame et peste moriantur, et ponat eos quasi ficus malas., quas Theodotio et Aquilae prima editio interpretatus est' sudrinas', secunda' pessimas', Symmachus' nouissimas'; quae Hebraice appellantur' suarim', sed scriptorum uitio pro media syllaba siue littera alpha' Graecum' delta' inoleuit, ut pro' suarim' legatur' sudrim'.
5.66.7
quomodo autem cofinus siue calathus, qui habebat ficus bonas,' primitiuas' habuisse dicitur, sic alter cofinus, qui habebat ficus malas, habuisse ficus' nouissimas' scribitur.
5.66.8
let persequar,' inquit.' eos, qui nunc in Hierusalem urbe uersantur, gladio, fame et pestilentia, ut primum obsidione confestim, qui remanere et effugere potuerint. dispergantur in uniuersas terras et exemplo sint omnibus maledictionis, stuporis et sibili et opprobrii, ad quos ego eiciam eos. quia non audierunt uerba mea, dicit dominus, quae per seruos meos locutus sum ad eos de nocte consurgens et mittens, et numquam monere cessaui, ut imitarentur uos, qui nunc in transmigratione securo otio perfruimini, donec promissio domini conpleatur. uos autem, qui meae oboedistis sententiae et regi uos Babylonio tradidistis, audite, quae dicturus sim\
5.66.9
et in hoc loco delirus interpres somniat ruinam caelestis Hierusalem et ad eos prophetiam dirigi suspicatur, qui in huius mundi Babylonia regione uersantur, quod bene fecerint in haec corpora sponte descendere et in terra Chaldeorum aedificare domos, plantare pomaria, accipere uxores, filios generare bonisque operibus restitui post septuaginta annos in locum pristinum et in caelestem Hierusalem;
5.66.10
illos autem, qui noluennt propria uoluntate ad terrena descendere, haec passuros, quae dominus Sedeciae et eius populo comminatur, qui noluerunt imitari fratres suos nec uenire in Babylonem, quod mittat in eos gladium et famem et pestem, hoc est rerum omnium paenuriam, et ponat quasi ficos pessimas, quae penitus comedi non possunt, et persequatur eos gladio sempiterno et det in uexationem uniuersis regnis terrae. quo scilicet nequaquam homines, sed daemones fiant, aeriae potestates, et sint apud cunctos angelos, qui praesint singulis prouinciis, in maledictionem et in stuporem et in sibilum et in opprobrium cunctis gentibus.
5.66.11
ethoc eos idcirco passuros, quia uerba prophetarum in caelesti Hierusalem audire noluerint, qui eos hortabantur, ut ad terrena descenderent et corpus humilitatis assumerent et acta paenitudine post uerum sabbatismum locum pristinum possiderent.
5.66.12
haec ille dixerit; quae cum audiunt discipuli eius et Grunnianae familiae stercora, putant se una audire mysteria nosque, qui ista contemnimus, quasi pro brutis habent animantibus et uocant πηλουσιὡτας eo, quod in luto istius corporis constituti non possimus sentire caelestia.
5.67.1
Haec dicit dominus exercituum deus Isra- hel ad Ahab, filium Cutiae, et ad Sedeciam, filium Maasiae, qui propheta n t uobis in nomine meo mendaciter: ecce ego tradam eos in manu Nabuchodonosor, regis Babylonis, et percutiet eos in oculis uestris.
5.67.2
et assumetur ex eis maledictio omni transmigrationi Iudae, quae est in Babylone, dicentium: ponat te dominus sicut Sedeciam et sicut Ahab, quos frixit rex Babylonis in igne pro eo, quod fecerunt stultitiam— siue iniquitatem— in Israhel et moechati I sunt uxores amicorum— siue ciuium— suorum et locuti suntuerbum in nomine meo mendaciter, quod non mandaui eis; ego sum iudex et testis, dicit dominus.
5.67.3
Aiunt Hebraei hos esse presbyteros, qui fecerint stultitiam in Israhel et moechati sunt uxores ciuium suorum, quorum uni loquitur Danihel: inueterate dierum malorum et alteri: semen Chanaam et non Iuda, species decepit te et concupiscentia peruertit cor tuum! sic faciebatis filiabus Israhel et illae metuentes loquebantur nobiscum: sed non filia Iudae sustinuitiniquitatemuestram.
5.67.4
quodque propheta nunc loquitur: et locuti sunt uerbum in nomine meo mendaciter, quod non mandaui eis, illud significari putant, quod miseras mulierculas, quae- circumferuntur omni uento doctrinae, sic deceperint, quo dicerent eis, quia de tribu erant Iuda, Christum de suo semine esse generandum; quae inlectae cupidine praebebant corpora sua quasi matres futurae Christi.
5.67.5
sed illud, quod in praesentiarum dicitur: quos frixit rex Babylonis in igne, uidetur Danihelis historiae contraire. ille enim asserit eos ad sententiam Danihelis a populo esse lapidatos; hic uero scriptum est, quod frixerit eos rex Babylonis in igne. unde et a plerisque ac paene omnibus Hebraeis ipsa quasi fabula non recipitur nec legitur in synagogis eorum.
5.67.6
' qui enim,' inquit, fieri poterat, ut captiui lapidandi principes et prophetas suos haberent potestatem?' magisque hoc esse uerum affirmant, quod scribit Hieremias, conuictos quidem esse presbyteros a Danihele, sed latam in eos sententiam a rege Babylonis, qui in captiuos ut uictor et dominus habebat imperium.
5.67.7
quanti et de nostro grege similes Ahab et Sedeciae prophetant in nomine domini mendacium et faciunt stultitiam in Israhel et moechantur uxores ciuium suorum, qui in eadem ecclesiae sunt urbe generati! quos uerus Nabuchodonosor friget in igne peccati dicente Osee propheta: omnes adulterantes quasi clibanus succensus a coquente.
5.67.8
felix, qui tollit iugum ab adulescentla sua et sedet solus, quia amaritudine repletus est, potestque dicere cum Dauid: non sedi in concilio malignantium et cum iniqua gerentibus non introibo!
5.67.9
quodque intulit nunc propheta: ego sum iudex et testis, dicit dominus, hunc habet sensum:' haec, quae dico de duobus pseudoprophetis, qui loquuntur uerbum in nomine meo mendaciter, quod non mandauerim eis, nequaquam opinione cognoui, sed ipse scio uera esse, quem celare nemo potest nec effugere mei iudicii ueritatem& gt;.
5.68.1
Et ad Semeiam am Nehellam item, dices; et quod sequitur: haec dicit dominus exercituum deus Israhel: pro eo; quod misisti in nomine tuo libros ad omnem populum, qui est in Hierusalem, in LXX non habetur; rursumque addidere de suo: non misi te in nomine meo et consequenter iuxta ordinem: et ad Sophoniam, filium Maasiae, sacerdotem et iterum de Hebraeo: e t ad omnes sacerdotes; ac deinde historia texitur:
5.68.2
dominus dedit te sacerdotem pro Ioiadae sacerdote. ut sis dux— siue praeceptor et episcopus— in domo domini super omnem utrum arrepticium et p roph etantem, ut mittas eum in neruum et in carcerem— siue in custodiam et in cataracten, quem Symmachus μοχλόν, Aquila ipsum uerbum Hebraicum posuit' sinac'—.
5.68.3
et nunc quare non increpuisti Hieremiam Anathothitenqui prophetat uobis? quia super hoc misit ad nos in Babylonem dicens: longum est; aedificate domos et habitate et plantate hortos et comedite fructum eorum! legit ergo Sophonias sacerdos librum istum in auribus Hieremiae prophetae.
5.68.4
Semeias de loco' Nehellami', qui interpretatur' torrens', cum rege Iechonia ductus fuerat in Babylonem et prophetabat populo mendaciter eo, quod celeriter essent Hierusalem reuersuri. fuisse autem eum pseudoprophetam sequentia Hieremiae uerba demonstrant: haec dicit dominus ad Semeiam Nehellamitem: pro eo, quod prophetauit uobis Semeias et ego non misi eum.
5.68.5
quia igitur Hieremias ad eos, qui erant in Babylone. litteras miserat dicens: aedificate domos et habitate; plantate hortos et comedite fructum eorum; accipite uxores et generate filios! et post alia iunxerat: non uos inducant prophetae uestri. qui sunt in medio uestri, et diuini uestri! ac deinde: quia falso isti prophetant uobis in nomine meo et non misi eos, dicit dominus, intellegens Semeias sub communi nomine pseudoprophetarum contra se scriptum mittit litteras Hierusalem ad Sophoniam, filium Maasiae, sacerdotem et ad reliquos sacerdotes contra Hieremiam, quare non increpetur a Sophonia sacerdote, cuius officium est discernendi inter prophetas, qui spiritu sancto loquantur, qui contrario, et recludi iubeatur in carcerem, ut mendacii sui poenas luat et populum ultra supplantare desistat.
5.68.6
Ioiadae sacerdos fuit, qui Ioas post interfectionem Gotholiae imperium tradidit et interfecit sacerdotemBahal. hoc est ergo, quod scribit:& lt; quare non imitaris Ioiadae sacerdotem et interficis Hieremiam pseudoprophetam? dominus enim te pro Ioiadae constituit, ut habeas caram templi et praecipue discernas, qui sancto spiritu loquantur, qui daemonico'— discretiones autem spirituum dominicae esse gratiae et apostolus memorat—;' cur', inquit,' non incre-
5.68.7
puisti Hieremiam Anathothiten?' quod ipsemerebaturquasi ia pseudopropheta, refert in prophetam et praeuenit mendacio ueritatem. unde et prudentiores putantur filii tenebrarum filiis lucis in generatione hac nobisque agentibus patienter et exspectantibus miserorum salutem praeueniunt heretici et nos suo appellant nomine ducentes caeci caecos in foueam.
5.68.8
misit, inquit, ad nos in Babylonem dicens: longe est. hoc est omne, quod dolet, quare aduersum suum mendacium Hieremias scripserit ueritatem longe esse reditum et post septuaginta annos redituros in Hierusalem; unde debere eos aedificare domos, plantare pomaria et comedere fructum eorum, accipere uxores et facere filios, quae praeteritus sermo narrauit. quas litteras cum accepisset Sophonias sacerdos, ad cuius specialiter nomen scriptae erant, legit Hieremiae quodammodo suggillans eum et ipsa increpans lectione, quare auderet in Babylonem talia scribere.
5.69.1
Et factum est uerbum domini ad Hieremiam dicens: mitte ad omnem transmigrationem dicens: haec dicit dominus ad Semeiam Nehellamiten: pro eo, quod prophetauit nobis Semeias et ego non misi eum et fecit nos confidere in mendacio, idcirco haec dicit dominus: ecce ego uisitabo bo super Semeiam Nehellamitem et super se m e u eius; non erit uir sedens in medio populi huius etnon uidebit bonum, quod ego faciam populo meo, ait dominus, quia praeuaricationem locutus est aduersum dominum.
5.69.2
Pseudopropheta Semeias uere Nehellamites, qui de' torrente' alienas et turbatas aquas sumserat, irascitur contra mendacium suum uera scripsisse Hieremiam et ad Sophoniam sacerdotem mittit epistulas, cur ausus sit propheta scribere ueritatem, et cupit eum recludi carcere, ne loquatur. Sophonias quoque prophetam latenter accusat, dum legit epistulam mentientis et accusationem eius habere se iactitat.
5.69.3
quanto magis sceleris rei sunt, qui defendunt pseudoprophetas et mentientes fouent et aliorum male inuenta sua faciunt esse peccata! audiat itaque pseudopropheta, intellegat sacerdos, quid per eum et ipse audire mereatur: haec dicit dominus: ecce ego uisitabo super Semeiam. haec dominus loquitur, non propheta, quod uisitet super Semeiam Nehellamitem non in remedium, sed in supplicium mentientis iuxta illud, quod scriptum est: uisitabo in uirga iniquitates eorum et in flagellis peccata eorum.
5.69.4
nec solum super pseudoprophetam uisitat, sed et super semen eius, omnes discipulos, quos suo errore decepit. non erit, inquit, uir sedens in medio populi huius. deleatur de sanctorum conciliabulo stirps pessima nec sedeat in medio quiescentium, qui cum stantibus stare non potuit nec audiuit illud: si stetisset in substantia mea. cumque dominas perfectionem uirtutum omnium finito septenario tempore promittat, ille non uidebit bonum, quod sibi in praesenti tempore uindicabat.
5.69.5
hoc autem totum fiet, quia praeuaricationem locutus est aduersum dominum, ut diceret iam soluta peccatorum captiuitate reuersuros esse in Hierusalem, quibus apostolus comminatur: iam saturati estis. iam diuites facti estis. sine nobis regnastis; et utinam regnaretis, ut et nos regnaremus uobiscum!
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).